Skip to main content

Full text of "Lexicon Nominum Virorum Et Mulierum"

See other formats


SECVNUO EDIDIT 


V KOLI E GG E U 


L E X I C 0 N 

NOM1NVM VIR O R V M 


E I MVLIERVM 


SHCTKTAS LIBRARIA « ^TVDlOr# 


f= Comti 
































































CARO Ii I EGGER 


LEXICON 
NOMINVM VIRORVM 
ET MVLIERVM 


SECVNDO EDIDIT 


SOCIETAS LIBRARIA « STVDIVM » 
ROM/E 



QUAE PROPRIETATIS IVRA 
LEGIBVS SANCTVNTYR 
EA SIBI VINDICAT LIBRI EDITOR 


© Copyright by Editrice Studium, 1963 
Stampato iti Italia . Printed in Italy 






PEOOBMIYM 


Dixerit aliquis nimia in vulgus numero iam edita esse lexica Latina, 
quorum alia, a viris scientia et copia insignibus condita, sibi superesse 
neque desinere multam afferre utilitatem, alia vero, scilicet tenuioris 
ingenii monumenta, oblivione breve post tempus obrui. 

Est autem prae nobis ferendum studium, quod in lexicis conscri¬ 
bendis versatur, dummodo, qui ad id incumbit, subtiliorem doctrinae 
rationem persequatur, fine terminari numquam. Nullus enim est liber, 
immo nullum est corpus ponderosum, quo omnia verba Latina cete 
raque eo pertinentia, praesertim si codicum fidem spectes, continean¬ 
tur. Ut ergo in altioribus disciplinis, quas mens humana totas com¬ 
plecti nullo modo potest, aliam alius excolit atque uni praeter ceteras 
aliquis studet — quo e singulari opere commoda plurima solent pro¬ 
ficisci — sic in lexicis quoque exarandis utiliter factum est. 

Ei ergo, qui in intimum, ut ita dicam, Latinitatis sacrarium cupit 
penetrare, praesto sunt huiusmodi lexica peculiaria, ut ea quae sin- 
gillatim pertinent ad opera Ciceronis, ad scriptores Christianos, ad 
historiam, archaeologiam, mythologiam aliasque antiquitatis disci¬ 
plinas ; nec ei desunt lexica, quae spectant ad usum ac delectum ver¬ 
borum, ut Krebsii Antibarbarus , vel ad res novas interpretandas, ut 
A. Bacci, Lexicon eorum vocabulorum quae difficilius Latine redduntur . 

Cum igitur hoc genus instrumenta habeantur in procinctu, videtur 
tamen [desiderari^manualis liber, quo nomina virorum et mulierum, 
communi usu recepta, sint in litteram digesta. 

Quorum*non pauca veteribus etiam Graecis ac Romanis erant 
usitata, plurima vero medio, ut appellant, aevo facta sunt, a Germa¬ 
nico fonte vel aliunde derivata, alia denique recentior induxit aetas, 
commenticia saepe et a poetis fabularumque scriptoribus quasi mutuo 
accepta. Priora quidem in amplis voluminibus, recondita doctrina 
refertis, una cum verbis geographiae propriis recensentur, cetera vero 



PROOEMIUM 


VIII 


in indicibus, vulgari sermone conscriptis, plerumque solent inveniri; 
quae si in Latinam rationem transferuntur, id cuiusque arbitratu saepe 
fieri videmus. Qua de causa in commentariis, qui Latinitas inscri¬ 
buntur, pluries de quibusdam nominibus recte scribendis J , non sine le¬ 
gentium probatione, tractavi. 

Totum igitur hoc negotium aggressus, lexicon nominum virorum 
et mulierum componere institui, confisus Latine scribentibus vel lo- 
quentibus litterarumque Romanarum studiosis rem neque iniucun- 
dam neque inutilem me facturum. 

Quo in opere efficiendo has mihi praestitui rationes : illuc enim ea 
solum congessi nomina, quibus viri mulieresque temporibus nostris 
solent appellari; quorum rectum exarandorum modum ut ex critices 
praeceptis statuerem, non modica mihi cura fuit. 

Nominum deinde declinationem in casus, praesertim cum de verbis 
Graecanicis agebatur, haud neglexi, id quod legentibus non parvo usui 
fore arbitratus sum. 

Praeterea omnium fere nominum originem, ut fieri potuit, expli¬ 
care conatus sum, communem etiam fontem Indicum-Europaeum, 
unde manarent, saepe retegens ; quo itidem liber satis videtur com¬ 
mendari, quandoquidem Tullius non perperam asseverat : « Verborum 
etiam explicatio probatur, id est qua de causa ita essent nominata, 
quam etymologiam appellant» 1 2 . 

Ut autem e plurimis nationibus sermonis Romani amatores hoc 
libro uti possent, nomina vulgaria, quae essent Latine reddenda, non 
una sed pluribus ac saepe quinque linguis, prout consuetudo suadebat, 
expfressi. 

Quoniam vero usus vulgaris nominum virilium ac muliebrium sin¬ 
gulis in linguis nequit certis finibus circumscribi, non mihi suscenseat 
lector, si forte aliquod nomen suo sermone patrio non inveniat scrip¬ 
tum. Qui haud gravatim se expediet, cum sint nomina fere omnia cogna¬ 
tione inter se coniuncta, ita ut hac in re ab alia lingua ad aliam revo¬ 
cari possit. 


1 Cf. I, 1953, pp. 308-311 ; II, 1954, pp. 76-78 ; III, 1955, pp. 62-66 ; IV, 1956, 
pp. 63-64. 

2 Acad. IV, 8 ; Cf. Varr. L. L ., VII, 109 ; Quint., I, 6 ; Geli., XIX, 15. 



IX 


PROOEMIUM 


Differt ergo hic liber a magnis illis multique sudoris lexieis nomi¬ 
num Romanorum Graecoramque, quae sunt in bibliothecarum plu¬ 
teis recondita, atque etiam a tenuioribus indicibus, vulgari sermone 
compositis, in quibus minor cura intenditur ad philologam doctrinam 
quam ad explicandam rerum memoriam, quam singula nomina solent 
movere. De hisce autem operibus quasi florida et varia deprompsi, ut 
suis locis annotatur. 

Xon igitur mens fuit quasi fastos conscribere vel civium album con¬ 
ficere, sed e philologorum officinis proferre opusculum in usum eorum, 
qui Latine loquuntur vel scribunt. Quod non quidem praefidente animo 
in vulgus emitto, cum mihi conscius sim esse materiam multiplicem 
neque huiusmodi, ut omnibus numeris umquam possit absolvi. Atta¬ 
men haec difficultas non deterruit a scribendo, « prima enim sequen¬ 
tem », ut ait Cicero, «honestum est in secundis tertiisque consistere » 3 . 

* * * 

Quae supra exposui, praefatus sum, cum in eo esset, ut hoc lexi- 
con primum ederetur. Quod multorum cum probatione acceptum est ac 
satis brevi tempore omnia eius exemplaria divendita. Paulum retrac¬ 
tatum pluribusque auctum nominibus, id nunc foras datur secundo. 


Carolvs Egger Abbas 


3 Or . 1. - Contra rationem, quam in nominibus Germanicis ad aures Latinas 
accommodandis secutus sum, perperam hic profertur locus Morcelli : « Ne ii tibi 
probentur velim, qui nominibus quibusdam, ut latine illa et puriter efferant, 
non modo extremam inflectunt aptantque syllabam, sed alias etiam deturbant : 
quo fit ut qui modo Ruggerius erat, repente Rogerius exsistat, et qui Gulielmus, 
nova etiam littera inducta, Willelmus » (De stil. inscr. Lat. II, p. 3, c. 1, n.2). Fuit 
enim Morcellius Latinitatis scriptor politus et elegans, non autem philologus, ut 
ex allatis ab eo exemplis (quae sunt nomina Germanica in vulgaris linguae Italicae 
rationem traducta) plane perspicitur. 



'tr ,^° 

oi Sua Santita 


N. 399818 


Dal Vaticano, 25 Aprile 1957. 


Rev.mo Signore, 

L’omaggio dei suo «Lexicon nominum virorum et mulierum» 
e stato accolto dall’Augusto Pontefice con manifesti sentimenti di soddi- 
sfazione e di compiacenza. 

Ed io mi allieto di essere interprete alia S. V. Rev.ma della viva 
riconoscenza di Sua Santita per il dono pregevole e la nuova prova di 
cortese animo filiale. 

AI Santo Padre non e sfuggita 1’importanza dei risultato dei lavoro 
lungo e accurato, di cui il Lexicon stesso e frutto maturo. La sicura 
grafia di tanti nomi di persone di origine varia e la loro facile consul- 
tazione interessano non poco i cultori della lingua latina e in modo 
particolare i redattori dei documenti della Curia Romana e i liturgisti. 

Pertanto e oggetto degli augusti voti che 1’opera dovuta alia com- 
petenza e diligenza della S.V. efficacemente contribuisca a bandire 
incertezze nello scrivere e nel pronunciare i nomi latini e che a Lei 
proguri gli asseisi e i consensi, che si merita. 

Con tale augurio di felice risultato il Vicario di Cristo imparte 
a Lei e al campo delle sue attivita la confortatrice Benedizione Apo- 
stolica, stimolatrice di sempre piu operoso zelo. 

Riconoscente per 1’esemplare con tanta gentilezza anche a me as- 
segnato, mi valgo delPoccasione per confermarmi con sensi di distinta 
stima 

di V. S. Rev.ma 
dev.mo nel Signore 

Angelo Dell’Acqua 

Rev.mo Signore Sostituto 

Carlo Egger 

Consulente dei Brevi Apostolici 
Citta dei Vaticano 



Epistula ANTONII Cardinalis BACCI 
ad huius lexici auctorem 


Elucubranti mihi vocabulorum lexicon, quae difficilius latine red¬ 
duntur 1 , haud semel in mentem venit virorum etiam et mulierum nomina 
eidem interserere, quae, cum media aetate vel nostris hisce temporibus 
in usum recepta essent, non modo « cinctutis non exaudita Cethegis » 2 , 
sed optimis etiam antiquisque latinitatis scriptoribus ignota essent, itera- 
que ea de quorum scribendorum ratione hodie disceptaretur. facultas 
ac vires ad id faciendum mihi non suppetivere ; quam ob rem hodie summo 
cum gaudio cerno eiusmodi opus, quod mihi in votis erat, a&s te esse dili¬ 
gentissime studio, tenaci labore, non communi peritia absolutum. 

Rem non solum utilissimam te fecisse gratulor, sed aliqua etiam ra¬ 
tione novam. Haud desunt, omnes norunt, virorum, mulierum, 

regionum, urbium, fluminum et montium lexica valde accurata ; in quibus 
ea profecto molis gravitate et doctrinae praestantia excellunt a Vincentio 
De-Vit et a losepho Perin exarata, quae Onomasticon inscribuntur. 
Attamen, praeterquam quod haud multi sunt, qui possint ponderosa haec 
volumina ad manum habere, nihil in iisdem invenitur, quod ad recentiora 
virorum mulierumque nomina attineat; et in hac causa interdum doctis¬ 
simis quoque viris aqua haeret, scilicet quotiescumque debent haec verba 
latine reddere ac scribere . 

Hoc etiam laudis accedit labori tuo : quem nempe philologiae et critices 
studia magnum hodie fecerunt processum, cum omnino perspectum habeas , 
eum te tam diligenter in opus tuum exequendum contulisse, ut de eo tri¬ 
tum illud proverbium nullo 'modo usurpari possit, quod ceteroquin de 
aliis voluminibus saepius evenit : « ex libris libri fiunt ». 


1 A. Bacci, Lericon vocabulorum quae difficilius latine redduntur , editio quarta. 


Romae, 1963. 

2 Hor., E pisi. II, 3, 50. 



EPISTULA 


XII 


Nomina praeterea per ordinatam litterarum seriem ita abs te digesta 
sunt , ut primum Italica , deinde Gallica, Hispanica , AwjZica, Germa¬ 
nica proponantur ; quam ob rem iis omnibus lexicon tuum utile esse potest , 
gwi unam saltem ex hisce linguis noscant ; nullus autem hodie excultus 
habetur homo , -m quavis orbis terrarum parte , /?o$ sermones omnes 

ignoret . 

Ad «ZZwd igitur haud parum provehendum contulisti, quod commen¬ 
tariorum nostrorumquibus Latinitas index, proprium est propositum 
et inceptum : ad efficiendum nempe pro viribus ut Romanus sermo , qui 
numero , potentia ac maiestate ceteros superat omnes , woji modo vigeat 
ac reflorescat , sed commune etiam inter doctos universos sit unitatis vin¬ 
culum , eo quippe modo , quo in Catholica Ecclesia feliciter evenit . Fo/e. 


Scribebam in Urbe Vaticana, Cal. lananno MDCCCCLVII . 



ANIMADVERTENDUM 


Nomina quinque summum linguis in hoc lexico recensentur. Unicuique nomini 
superscripta est litterula, qua sermo, de quo agitur, significatur hac servata ratione : 

i = lingua Italiaca ; g — lingua Gallica ; h == lingua Hispanica ; 
a = lingua Anglica ; ge — lingua Germanica. 

AVVERTENZA 

I nomi contenuti nel Dizionario sono riportati in un massimo di ciiique lingue. 

Ogni nome ha un esponente che serve ad indicare la lingua di cui trattasi 
secondo il seguente codice : 

i = lingua italiana ; g = lingua fraucese ; h = lingua spagnola ; 
a = lingua inglese ; ge = lingua tedesca. 

AVERTISSEMENT 

Les nonis contenus dans ce dictionnaire sont indiques en cinq langues au 
maximum. 

Chaque nom est affecte d’un exposant qui indique de quelle langue il s’agit, 
selon le suivant alphabet : 

i = italien ; g = fran^ais ; h = espagnol; a = anglais ; ge = allemand. 


ADVERTENCIA 

Los nombres contenidos en el diccionario estan classificados en un maximo 
de cinco lenguas. 

Cada nombre tiene un exponente que sirve para indicar la lengua de que se 
trata segun el siguiente orden : 

i = lengua italiana ; g = lengua francesa ; h = lengua espaiiola ; 
a = lengua inglesa ; ge = lengua alemana. 

NOTE 

The names contained in the dictionary are given to the maximum of five lan- 
guages. 

Every narne has a reference letter which indicates its language according to the 
following table : 

i = Italian ; g = French ; h = Spanish ; a = English ; ge = German. 


ZUR BEACHTUNG 

Die Namen werden im Worterbuch in der Hbchstzahi von fiinf Sprachen 
aufgefiihrt. 

Jeder Narne ist mit eineni Exponenten versehen, der die Sprache, um die 
es sich handelt, nach folgendern Muster bezeichnet : 

i — italienisch ; g — franzbsiscli; h — spaniscli; a = engliscli; ge = deutsch. 


ANNOT. : Hisce rationibus non continentur perpauca no.nina Slavica , Hungarica, Scandinarica. 



SCRIBENDI COMPENDIA EXPLICANTVR 


Eorum, quae in lexico per notas vel compendia scripta sunt, plurima videntur 
esse satis facilia intellectu legenti, qui in litterarum studia sit assuetus. Nonnulla 
autem, quae saepius usurpantur, placuit hic in litteram digerere : 

bl. app. = blanda appellatio. 

Boisacq == E. Boisacq, Dictionnaire etymoloqique de la lanque qrecque , 

Heidelberg 1950. 

C.I.E. = Corpus Inscriptionum Etruscarum , Lipsiae 1893. 

C.I.G. — Corpus Inscriptionum Graecarum , Berolini. 

C.I.L. = Corpus Inscriptionum Latinarum , Berolini. 

Dauzat = A. Dauzat, Dictionnaire etymologique des noms de famille et 

prenoms de France , Paris, 
dem. nom. = deminutum nomen. 

De Rossi = I.B. De Rossi, Inscriptiones Christianae Urbis Romae, Romae 

1857-1861. 

Dessau = H. Dessau, Inscriptiones Latinae selectae , Berolini 1892-1914- 

Diehl = E. Diehl, Inscriptiones Latinae christianae veteres , Berolini 

1925-1931. 

Ernout-Meiliet = A. Ernout-A. Meillet, Dictionnaire etymologique de la langue 

latine , Paris 1951. 

Forstemann = E. Forstemann, Altdeutsches Namenbuch I, Bonn 1900. 

Fumagalli — G. Fumagalli, Piccolo Dizionario dei nomi propri italiani di 

persone , Genova 1901. 

Mart. Rom. — Martyrologium Romanum. 

M.G.H. «=* Monumenta Germaniae Historica . 

On. Perin. - Onomasticon totius Latinitatis opera et studio Iosephi Periti , 

Patavii 1913. 

Partridge — Name this Child. A Dictionary of modern British and Ame¬ 

rican given or Christian names , London 1951 3 . 

Paul, ex Fest. — Sexti Pompei Festi de verborum significatu quae supersunt cum 
Pauli epitome ed. W. M. Lindsay, Lipsiae 1913. 
prisc. Ind. = lingua prisca Indica, quae vulgo sanscrito , sanserit, Sanskrit 

appellatur. 

Schulze = W. Schulze, Zur Geschichte lateinischer Eigennamen 5 . Abhand- 

lungen der konigl. Gesellschaft der Wissenschaften zu Gottin- 
gen, phil.-hist. Klasse, N. F., Berlin 1933. 

Sert.oli Salis = R. Sertoli Salis, Dizionario dei nomi propri di persona , Mi- 
lano 1951. 

Sleumer = A. Sleumer, Kirchenlateinisches Worterbuch , Limburg 1926. 

Tagliavini = C. Tagliavini, Un nome al giorno , Edizioni Radio Italiana. 

T.L.L. = Thesaurus Linguae Latinae , Lipsiae. 

Walde-Hofmann = A. Walde - J. B. Hofmann, Lateinisches etymologisches IFor- 
terbuch , Heidelberg 1938-1954. 

Wasserzieher = E. Wasserzielier, Hans unci Grete. Zweitausend Vornamen 
erklart , Bonn, Hannover, Stuttgart 1955. 

Monendum denique est divinorum librorum locos secundum vulgatam, quam 
vocant, editionem afferri. 



A 


Aaron g Aaron a Aaron ge : v. Aronne. 

Abacuc : Habacuc, m. ; non incli¬ 
natur in casus. Est nomen Hebrai¬ 
cum Hhabaqquq , quod, ut veteres 
opinabantur (e vulgari potius inter¬ 
pretandi ratione) idem valet atque 
amplexus vel amplexator , seu lucta 
vel luctator . Graeci scripserunt ’A[xpa- 
xoufx vel ’Afx(3axoux (LXX), e quo¬ 
rum ratione Prudentius ponit Am- 
bacum ; cf. Cathem . 4,58-60 : « Cer¬ 
nit forte procul dapes inemptas, — 
quas messoribus Ambacum prophe¬ 
ta — agresti bonus exhibebat arte». 
In vulgata vero Sacrorum Biblio- 
rum editione scriptum legimus Ha¬ 
bacuc. Fuit propheta ex duodecim 
minoribus octavus ; alter propheta 
hoc nomine appellabatur, qui ab 
angelo in aera elatus Danieli in la¬ 
cum leonum coniecto cibum, quem 
messoribus parabat, Babylonem de¬ 
tulit (Dan. XIY, 34-38). Hoc deni¬ 
que nomen fuit nobili Persae, filio 
Marii et Marthae, fratri Audifacis, 
qui martyr occubuit; de quo agitur 
in Libro Sacramentorum Gelasiano , 
II, 4. 

— (Mart. Rom. XVIII Cal. 
Febr.). 

Abalard ge : v. Abelardo. 


AJbbeyh bl. app. pro Abigail ; v. 
Abigail . 

Abbondio 1 Abonde g Abundio 1 ': 

Abundius, ii, m. Ducitur, ut liquet, 
a verbo ab-undandi ; unda in ser¬ 
mone Umbro audit utur , cf. Graee. 
liScop, prisc. Ind. unatti , undti , h. e. 
scaturit , Goth. wato, prisc. Germ. 
wazzar (nunc Wasser) 1 h. e. aqua . In 
Mart. Eom. plures recensentur Cae¬ 
lites hoc nomine appellati. 

Abdia 1 Abdias ge : Abdias, ae, m. 
Derivatur a dictione Hebr. obhad- 
hyahu vel abhadhyah , quod idem va¬ 
let ac servus Yah , seu Domini. Cf. 
Obadiah. — (Mart. Rom. XIII Cal. 
Dec.). 

Abe a : bl. app. pro Abrahamo ; v. 
Abramo . 

Abelardo 1 Abelard 1 Abalard ge : 

Abelardus, i, m. Ab aliis, minus 
recte, scribitur Abaelardus. Nominis 
vero origo non uno modo enodatur ; 
ductum est enim aut a verbis Ger¬ 
manicis adel et hard , quorum prius 
idem valet ac nobilis , alterum idem 
ae fortis , durus ; aut a verbo Gallico 
abeille (ab incolis Provinciae dicitur 
abelha ), cuius vis est apicula. Cf. 
Wasserzieher, p. 131 R. Sertori 
Salis, p. 13. Tamen haec originatio 



ACACIO 1 


in controversia versatur. Sunt etiam 
qui putent nominis priorem partem 
esse Abeleus , alteram -hart (hard), 
quam in vocem multa nomina Ger¬ 
manica exeunt (cf. Adelardus). 

Abele' AbeF Ahel 1 ’ AbeF AbeF c : 
Abel, elis, m. Hoc modo inclinatur a 
Prudentio, Peristeph. X, 829, et 
Cypr. Gall., in Gen. 193. Xeque im¬ 
probandus est modus : Abelus, i ; 
cf. los. I, 2, 1 : 'AfkAoC (Sept.), et 
Cypr. Gall., ib., 138, 157. Ab aliis 
denique non inclinatur in casus. De¬ 
rivatur a voce Hebr. dbhal , cuius vis 
est nebula , vapor ; cf. Hieron., De 
nom. Hebr., et Isid. Orig. VII, 6, 8. 
Becentiores autem nominum eno¬ 
dandorum periti originem ducunt 
a vocabulo Assyr. habla vel Jiablu , 
aut Accad. ibil , quod idem valet ac 
filius genitus ; cf. On. Perin., I, p. 5. 

Abie a : bl. app. pro Abrahamo ; v. 
Abramo. 

Abigaille 1 Abigaille a : Abigail, f. ; 
non inclinatur in casus. Xomen duc¬ 
tum est a verbis coniunctis Hebr. 
abhighayil , quorum vis est: pater 
exsultans . 

Abilio 1 Abilius ge : Abilius, ii, m. 
Videtur derivari ab Abila , quo no¬ 
mine appellabatur sive urbs in Coe¬ 
lesyria sita, caput regionis Abilinae; 
cf. Plin., V, 18, 16, et Tab. Peutinger. 
(ab aliis vero hic locus Plinii ad ur¬ 
bem cognominem Decapoleos refer¬ 
tur) ; sive mons Mauritaniae in fau¬ 
cibus freti Gaditani ; cf. Plin. III, 
prooem. : «Proxima autem faucibus 
utrimque impositi montes coercent 
claustra Abila Africae, Europae Cal¬ 
pe, laborum Herculis metae». 


Abner a : Abnerus, i, m., vel Ab- 
ner ; tunc in casus non inclinatur. 
Ducitur a fonte Hebr. : ’ ab, cuius 
vis est pater , et hiner , quo verbo si¬ 
gnificatur lux ; est ergo nominis in¬ 
terpretatio : pater lucis vel lucens. - 
(Mart. Bom. VIII Cal. Mart.). 

Abonde: g v. Abbondio. 

Abundio h Abundius ge : v. Abbondio. 

Aby a : perinde atque Abe, usurpa¬ 
tur ab Americanis e Foed. Civ. Sept. 
ut blanda appellatio pro Abrahamo ; 
v. Abramo. 

AbsalonC: v. Assalonne. 

Abramo 1 Abraham g Abrahan 1 ’ 
Abraham g Abraham ge : Abrahamus, i, 
m., vel sine postrema syllaba La¬ 
tina ; tunc in casus non inclinatur. 
Xominis huius Hebraici origo est: ab - 
rdhdm , hoc est pater multitudinis . Fa¬ 
tendum tamen est hanc intepretandi 
rationem potius vulgarem esse, non 
a subtili permanasse doctrina. Ete¬ 
nim Abram , ut est antiquior appel¬ 
landi modus, seiungi nequit a no¬ 
mine Hebraico ’ Abhiram et Assyrio- 
Babylonio Abi-ramu , cui haec sen¬ 
tentia subiecta est, ut conici licet: 
pater excelsus (Tagliavini, p. 344). 
In Mart. Bom. praeter Hebraeorum 
gentis auctorem et «fidei patrem» 
(cf. Paul. Xol. ep. 24), de quo in sa¬ 
cris litteris agitur, duo recensentur 
Sancti Caelites, hoc nomine insignes 
(XVIII Cal. Iui. et XVII Cal. Apr.). 

Aeacio 1 : Aeacius, ii, m. Minus 
recte scribitur Acatius ; nomen duci¬ 
tur ab a priv. et xaxo£, cuius vis est 
malus , vitiosus. Eo igitur significatur 
vir vitii expers , seu purus. - (Mart. 
Bom. V Cal. Dee.). 



3 


ADDOLORATA* 


Accorso 1 : Accursius, ii, m. Nomen, 
ut liquet, ducitur a verbo accurrendi. 
Sanctus Caeles, ita appellatus, re¬ 
censetur in Mart. Rom. NVI Cal. 
Iui. 

Achard 8 : Achardus, i, m. Est al¬ 
tera scribendi ratio nominis Echar- 
di; v. Ekkehard. 

Achille 1 Achille 8 Aquiles h Achil- 
les a Achilles ge : Achilles, is, m. Origi¬ 
natio incerta est atque obscura. Ve¬ 
teres nonnulli nomen inepte ducunt 
ab cx. priv. et /stXo£, cuius vis est 
labium , propterea quod heros Laris¬ 
saeus, ex antiqua fabula, ferarum 
medullis sit educatus, adeo ut labia 
eius quasi adurerentur. Cf. Tert., 
Pali. 4 ; Cassiod., Gramm. VII, 155, 
13. Nomen autem, si originem spec¬ 
tes, non videtur esse Graecum, sed a 
sermone aliquo deductum, qui ante 
adventum Graecorum in regionibus 
Mari Interno adiacentibus vigebat. 
Occurrit in vetere titulo christiano, 
Diehl, 300. 

Achilleo 1 : Achilleus i, m. Est no¬ 
men Achillis in Latinam rationem 
translatum. - (Mart. Rom. X Cal. 
Mai. et IV Id. Mai). 

Ada 1 Ada h Adah a : Ada, ae, f. No¬ 
men derivatum esse videtur ab He¬ 
braica voce adhd, quae idem valet ac 
pulchritudo , ornatus . Rectius autem 
dixeris hanc esse blandam appella¬ 
tionem pro Adelaide. 

Adalberto 1 Aubert g Adalberto h E- 
thelbert 1 Adalbert ge : Adalbertus, i, 
m. Derivatur a Germanico fonte : 
adal , quo verbo nobilis , et bert , quo 
splendens , fulgens significatur, i. e. 
homo nobilitate clarus. Est ergo idem 


nomen atque Alberti. Cf. Diehl, 3041 
ann. ( Adelbertus ). - (Mart. Rom. IX 
Cal. Mai). 

Adalbod ge : Adalbodus, i, m. Est 
nomen Germanicum, quo nobilis do¬ 
minus vel nuntius (Adal-bodo; cf. 
Adel, Bote) significatur. 

Adalgis ge : v. Adalgiso . 

Adalgisa 1 : Adalgisa, ae, f. Ducitur 
a fonte Germanico : adal-gisil (gis) ; 
prius verbum idem valet ae nobilis , 
alterum idem atque sagitta. Itaque 
haec est Latina interpretatio : sagitta 
nobilis. 

Est quidem animadvertendum hac 
voce (gisil-Geisel) significari etiam 
obsidem atque adeo hanc vim ei su- 
bici posse : obsidem nobilem. 

Adalgiso 1 Adalgis ge Algis ge : Adal- 
gisus, i, m. ; v. Adalgisa . 

Adalmar ge Adclmar ge Almar ge : 
Adalmarus, i, m. Nominis huius Ger¬ 
manici originatio est: adal , quod 
idem valet ac nobilis , et mar , hoc est 
fama , gloria. Eodem ergo significa¬ 
tur vir qui nobilitate nominis famam 
adeptus est. 

Adamo 1 Adam g Adan h Adam a 

Adam ge : Adamus, i, m ; ab aliis in 
casus non inclinatur : Adam. Duci¬ 
tur ab Hebraico vocabulo adhamdh , 
quod terram , argillam significat; est 
ergo nominis vis : terrenus. 

Addie a Addy a : bl. app. pro Ade¬ 
laide, vel Andrea, v. ib. 

Addolorata 1 : Maria Perdolens, vel 
Maria Dolorosa. Est quidem adiec- 
tivum dolorosus , a , ntn serioris ae¬ 
tatis ; cf. Veget., Mulomed , III, 22 : 
«Efficacius tamen est, si de locis 
dolorosis (in quibusdam codicibus 


2. - C. Egger : Dizionario nomi. 



ADELGUNDE 8 


4 


legitur dolentibus) emissum sangui¬ 
nem ipsius animalis addideris»; 
praeterea Theod. Prisc., Log. 95 
(« dolorosos singultus ») ; Cael. Aur. 
Chron. IV, 5, 81. 

Adelaide 1 Adelaide 8 Adelaida h 
Adelaide a Adelheid 86 : Adelaidis, is, 
f. Hoc nomen effectum est priscis 
verbis Germanicis adal et haidu , qui¬ 
bus femina nobilis et pulchra signifi¬ 
catur. In monumentis Latinis, media 
aetate conditis, varius invenitur scri¬ 
bendi modus : Adelheida, Adelaida, 
Adelheidis, sed frequentior est Ade¬ 
laidis, qui aptius videtur ad Ro¬ 
manum sermonem accommodari. 
Sunt qui opinentur Adelhaidem 
(cum h littera in medio) scribi opor¬ 
tere, cum nominis pars altera {haidu, 
hoc est pulchritudo) ab h littera in¬ 
cipiat. Qua in re animadvertendum, 
quod alias quoque obtinet, vocabula 
de sermone aliquo externo depromp¬ 
ta, ad aures Latinas aptari debere. 
Coniunctas vero huiusmodi litteras 
dh (vel Uh in Vill-helmo ; sh in Ans - 
helmo ; nh in Bern-hardo), omnino 
non vel vix in nominibus Latinis 
usurpari. Neque probanda videtur 
consuetudo eorum, qui, cum no¬ 
mina Adelhaidis, Villhelmi, Anshel- 
mi, Bernhardi, ut ipsi scribere vo¬ 
lunt, efferunt, pulmones dilatando 
halitum efflant, cum aures Latinae 
hanc aspirationem respuant in me¬ 
diis verbis. Ceterum Adelaidis no¬ 
men sine media h littera in veteri¬ 
bus litterarum monumentis (cf. M. 
G. H. VIII, 476; II, p. 260, 266: 
Adelaid ; I, p. 267, 326 : Adeleidis ; 
VIII, p. 8, 287 : Adeleida ; ib., 


p. 192 : Adeleyda) scriptum vide¬ 
mus. 

Adelasia 1 : Adelasia, ae, f. In hoc 
nomine, ad linguae Latinae ratio¬ 
nem conformato, priscum verbum 
Germanicum athal, adal (Germ. ree. 
edet) continetur, quo nobilis signifi¬ 
catur. 

Adele* Adele 8 Adela h Adela a Ade- 

le ge : bl. app. pro Adelaide; v. ib. 

Adelberga 86 Adelburga 86 Al- 

berga ge : Adelberga, ae, f. Nomen 
ductum est a verbis Germanicis 
adal-berg ( bergan ), burg, quae idem 
valent ac nobilis et praesidium. 

Adelchi 1 Adelquis h : v. Adalgiso. 

Adelia 1 : Adelia, ae, f. Est nomen 
deductum, quemadmodum videtur, 
a vulgari appellatione Adele, quae 
pro Adelaide ponitur; v. ibid. 

AdeJelmo 1 : Adelelmus, i, m. Cf. 
Adelmo. 

Adelfo* Adelfo 11 : Adelphus, i, m. 
Quemadmodum liquet, est nomen 
Graecum a&eXcpoc (— frater) in lin¬ 
guam Latinam traductum; in titulis 
veteribus saepius usurpatur, cf. C. 
I.L. XI, 783, 1218. Recensetur in 
Mart. Rom. IV Cal. Sept. 

Nomen compositum est ex a et 
(= uterus ), atque adeo 
idem valet atque ex eodem utero 
prognatus ; cf. prisc. Ind. garbhah = 
foetus ; Lat. volba, volva, vulva. 

Adelgiso : v. Adalgiso. 

Adelgunde ge Aldegonde ge Alde- 
gunde ge AIlegonde ge : Aldegundis, is, 
1. Ducitur a fonte Germanico : adal, 
quo nobilis, et gund (gunt, gut), quo 
pugna significatur. Est ergo nomi¬ 
nis interpretatio : bellatrix nobilis. 



o 


ADOLFO 1 


Scribendi ratio Aldegundis, is , mu¬ 
tuanda videtur a modo nomen Cu- 
negundis exarandi ( Cunegundis , is). 
- (Mart. Rom. III Cal. Febr.). 

Adelheid ge : v. Adelaide. 

Adelhelm ge : v. Adelelmo , Adelmo. 

Adelhilde ge : Adelildis, is, f. Coaluit 
e verbis Germanicis adal-hild , quo¬ 
rum priore nobilis , nobilitas , altero 
proelium significatur. Itaque nomen, 
perinde atque Aldegund , idem valet 
ac bellatrix nobilis. 

Adelina' Addita": bl. app. pro 
Adelaide ; v. ib. 

Adelinde ge : Adelinda, ae, f.; A da i 
in Germ. sermone nobilem significat, 
/iwd vero serpentem vel potius 

tiliam , scutum tiliaceum. Itaque no- 
fti/is femina scuto tiliaceo munita 
huius nominis interpretatio est. 

Adeline g : bl. app. pro Adelaide ; 
v. ib. 

Adelma 1 : Adelma, ae, f. ; v. Adel¬ 
mo. 

Adelmar ge : v. Adalmar. 

Adelmo 1 : Adelmus, i, m. Ducitur 
nomen a verbis Germanicis adal , 
quod idem valet ac nobilis , et helm, 
cuius vis est galea , praesidium , 
tamen. In litterarum monumentis (M. 
G. H., VIII, p. 476) scriptum vide¬ 
mus : Adddmam, quae scribendi ra¬ 
tio ad originem propius accedit. - 
(Mart. Rom. VIII Cal. Iun.). 

Adelrich ge : v. Alderich. 

Ademaro 1 Adhemar g Hadumar ge : 
Hadumarus, i, m. Nomen deductum 
est a priscis verbis Germanicis hadu 
(cf. Germ. ree. Hader) et mar (cf. 
Germ. rec. Mare), quorum priore 
pugna , proelium significatur, alte¬ 


rum idem valet atque inclitus , cla¬ 
rus ; est ergo Latina interpretatio : 
pugnator clarus ; cf. Wasserzieher, 
p. 40. 

Adeodato 1 Adeodato 11 Diosdado 11 
Adeodat ge : Adeodatus, i, m. Facile 
intellectu nomen : a Deo datus. 

Adilberto 1 : v. Adalberto. 

Adina 1 : Adina, ae, f. Est nomen 
commenticium, in Caietani Doni- 
zetti dramate musico, quod Elisir 
d 1 amore inscribitur, usurpatum. 

Ado ge : bl. app. pro Adolfo; v. 
Adolfo. 

Adolfo 1 Adolphe g Adolfo 11 Adolph 1 
Adolf ge : Adolfus, i, m. A multis 
perperam scribitur Adolphus , cum 
nomen non a Graeco derivatum sit 
sermone, sed a Germanico, qui lit¬ 
teram ph non in propriis sed in Grae¬ 
canicis tantum usurpare solet ver¬ 
bis, quem morem in lingua quoque 
Latina novimus obtinere. Deduci¬ 
tur ergo nomen a priscis verbis Ger¬ 
manicis >adal-wolf , quorum prius si¬ 
gnificat genus , nobilitatem , nobilem , 
alterum vero lupum. Est ergo Adol¬ 
fus secundum nominis interpreta¬ 
tionem lupus nobilis. Plurima sane 
prisca Germanorum nomina verbo 
ivolf seu iculf (Gothi dixerunt vulfs) 
terminantur, quod ad CCCCLXIV 
huiusmodi nomina effingenda adhi¬ 
bitum esse I. Grimm, philologiae 
Germanicae auctor (Deutsche Gram- 
matik , Gottingen 1826, pp. 330- 
331), allatis exemplis demonstrat; 
cum vero esset positum in exitu, 
primam litteram w amisit, ita ut 
audiret -olf vel -ulf. Apud veteres 
Germanos lupi erant animalia fau- 



AFRO 1 


6 


sta, quorum duo deum principem 
Odinum ( Wodan) putabantur comi¬ 
tari. Recensetur in Mart. Eom. V 
€al. Oct. ( Adulphus ). 

Adolfa ge Adolfine ge : Adolfa, ae, f. 

Adolphe 8 Adolph a : v. Adolfo. 

Adone 1 Adon h : Adonis, is, vel ldis, 
vel Adon, is, m. Casus rectus apud 
praestantissimos auctores exit in -is 
(Cie., Verg., Ovid.); eas. dat. exit 
in -idi apud Cie. De nat. deor ., III, 
59, in -i (Adoni) apud Serv. ad Verg. 
Ecl. VIII, 37 ; eas. ace. exit vel in 
-idem (Claud. nupt. Hon. ; Mar. fesc. 
I, 16; Vulg. Ezech . VIII, 14) vel in 
-em (Adonem) , cf. Propert. II 13, 
53 ; Prob. Gramm ., IV, 199, 13 ; 
Arnob. IV, 27, e. a., vel in -in (Ado- 
nin ), cf. Hygin. Astr. 9, 7 ; Auson. 
edylL VI, 58 ; Macr. Sat. I, 21, 1 sqq. 
Cas. voc. : Adoni ; cas. abi.: Adone. 

Nomen, quo secundum fabularem 
historiam appellatus est adulescens 
specie insignis, a Venere adamatus, 
veteres inepte derivaverunt vel ab 
TjSovTj (= voluptas) vel cluo too aSsiv 
(= canere). Videtur autem potius 
ab origine Semitica repetendum ; cf. 
Macr. Sat. I, 21, ex cuius sententia 
Adonis fuit apud Phoenices et Assy¬ 
rios deus Sol. Sunt igitur qui id cum 
verbo Hebr. Adonai (= Dominus 
meus) coniungant. 

Adrasto 1 : Adrastus, i, m. Hoc no¬ 
mine (’ASpa<7TO£), de fabulari Grae¬ 
corum historia deprompto, signifi¬ 
catur vir non fugitivus. 

Adrian ge ; v. Adriano. 

Adriana 1 Adrienne g Adriana 11 
Adriana a : Hadriana, ae, f. Nomen 
ductum est ab Hadria, urbe et colo¬ 


nia Piceni (Atri) vel a cognomini 
urbe Venetorum ( Adria ), in litore 
maris posita, quod ab ea appella¬ 
tum est (mare Hadriaticum) ; hoc 
vero etiam Hadria appellatur et qui¬ 
dem masculino genere (cf. Hor. Carm. 
III, 3,5:« Dux inquieti turbidus Ha¬ 
driae »). Graeci vero leni semper 
spiritu scribere solebant: ’ATpta, qui 
mos sine aspiratione exarandi etiam 
apud Romanos obtinebat. Tamen e 
veteribus codicibus, titulis, nummis 
eruitur scribendi rationem qua k lit¬ 
tera praeponatur, magis frequentari. 
In Mart. Rom. V recensentur Cae¬ 
lites, hoc nomine appellatae. 

Adriano 1 Adrien g Adriano 11 Adrian a 

Hadrian ge : Hadrianus, i, m. ; v. 
Adriana. - (Mart. Rom. VIII Id. 
TuL e. a.). 

Adrienne g : v. Adriana. 

Afra a Afra ge : Afra, ae, f. Ut liquet, 
est nomen, secundum originationem, 
feminae in Africa habitantis. De fonte, 
a quo deductum sit, non satis con¬ 
stat. Sunt qui opinentur id esse no¬ 
men perveteris gentis proprium, quae 
in Libya olim incoluerit. - (Mart. 
Rom. IX Cal. Iun. et III Non. Aug.). 

Afranio 1 : Afranius, ii, m. Etymon 
nonnulli petunt a Graeco vocabulo 
a 9 po£, quo spuma candida signifi¬ 
catur, unde et ’AcppoSiT7)C', vel ab 
a 9 paivco, cuius vis est desipio. 

Affrica g : Affrica, ae, f. Nomen non 
ducitur a nomine Africae, sed a voce 
Celtica, cuius vis est pulchra, ve¬ 
nusta. 

Afro 1 : Afer, ri, m. Est cognomen 
satis usitatum Romanis : cf. Suet. 
Ter., 1 : id., Aug. 27 : « (Augustus) 



i 


AGESILAO 1 


Tediuni Afrum consulem designa¬ 
tum, quia factum quoddam suum 
maligno sermone carpsisset, tantis 
conterruit minis, ut is se praecipi¬ 
taret » ; Quint., V, 7, 7 ; XII, 11, 3. 
C.I.L. II, 1674 ; XI, 3245, 5210, e. a. 
Cf. Afra. 

Agamennone 1 : Agamemnon, 6nis, 
m. Scribitur quoque Agamemno, 
onis; cf. Plaut. Bacch. 946 ; Varr. 
L. L. V, 19 ; Senec. Ag. 514 ; Cic. 
Tuse. III, 26, 62 e. a. In casu accusa¬ 
tivo nomen exit apud praestantis- 
simos scriptores sive in -em sive, 
Graeco more, in -a (Agamemnona). 

De originatione non consentiunt 
auctores ; sunt enim, qui nomen du¬ 
cant ab <£yav - pidopioa, quae verba 
valde - cupio significant, aut ab 
ayocv - [jivc<, quorum vis est : valde 
et impetus ; unde nominis interpre¬ 
tatio esse videtur: qui valde furit. 
Alii denique ita enodant: ay do p.oa - 
pivco, quorum prius idem valet atque 
admiror , alterum idem ac persevero ; 
itaque heros ob pex^severantiam ad¬ 
mirabilis dictus est Agamemnon. 
Cf. On. Perin. 

Agapito 1 Agapito 11 Agapitus 8e : Aga- 
petus, vel Agapitus, i, m. Hoc est 
ipsum participium verbi temporalis 
Graeci dya:rd<o, cuius vis est amo 
(aya7r7)To<) ; quod, cum r\ sono lit¬ 
terae i pronuntiaretur, sic etiam in 
Latinam rationem traductum est : 
agapitus . Verg. Gramm. p. 70, 134, 
affert agapeta adverbia , seu commu¬ 
nia, usitata. Hieronymus, Ad Eust. 
ep. 22, 5, de agapetis ( agapetae , arum) 
commemorat, quae erant sodales cle¬ 
ricorum. Xomen denique Agapeti in 


veteribus titulis scriptum videmus. 
Occurrit saepius in Mart. Rom. 

Agasia 1 : Agasia, ae, f. Derivatur 
ab adiect. Graeco dyaaio£, cuius vis 
est inclitus. 

Agasio 1 : Agasius, ii, m. V. Agasia ; 
cf. C.I.L. IX, 6103. 

Agata 1 Agathe 8 Agata 11 Agueda 11 
Agatha a Agatha ge : Ag&tha, ae, f. 
Saepe etiam Agathe, es. Derivatur 
ab adiect. Graeco dya0y), quod idem 
valet ac bona , egregia. Xomen fre¬ 
quentatur etiam in titulis ethnico¬ 
rum, cf. C.I.L. VI, 4408, 2731 ; 
X, 2580, 5291 ; XI, 76 ; et, quod ad 
inclitam virginem Christianam atti¬ 
net, Mart. Rom. Xon. Febr. 

Agatangelo 1 : Agathangelus, i, m. 
Xomen coaluit e verbis Graecis aya0o£ 
et dyysAo£, quibus bonus nuntius 
seu angelus significatur. Occurrit 
saepe in titulis ut nomen praesertim 
servile; cf. C.I.L. X, 8059; XV, 
6225, al. - (Mart. Rom. X Cal. Febr.). 

Agathe 8 Agatha a : v. Agata. 

Agatocle 1 : Agathocles, is, m. Xo¬ 
men structum est e verbis Graecis 
ayaOoC et x?io£, quorum altero bo¬ 
nus , altero gloria significatur. 

Agazio 1 : Agathius, ii, m. Deriva¬ 
tum est nomen a verbo adiect. Grae¬ 
co aya0o£, cuius vis est bonus- (Mart. 
Rom. VIII Id. Mai.). 

Agenore 1 Agenor 11 : Agenor, oris, m. 
Ducitur a verbo Graeco dyvjvop, 
opo£, cuius interpretatio est: valde 
virilis , strenuus. Xomen occurrit in 
vetere titulo Christiano, Diehl, 3895. 

Agesilao 1 : Agesilaus, i, m. Xomen, 
quo praesertim rex Lacedaemonio¬ 
rum appellatur, quodque in titulis 



AIMER g 


8 


occurrit, cf. C.I.L. XIV, 2686, duc¬ 
tum est ab ayto et Xao£ (= ago- 
populus) ; itaque est eius interpre¬ 
tatio : ductor populi. 

Agid ge : v. Egidio. 

Aggie h : bl. app. pro Agatha vel 
Agnete ; v. Agata vel Agnese. 

Agilolf ge : v. Aigolf. 

Agnello 1 : Agnellus, i, m. Hoc ver¬ 
bum dicitur blande pro agno, prae¬ 
sertim in sermone plebis (cf. Plaut. 
et linguas a Latino sermone deri¬ 
vatas) ; cf. Graec. afxvoC = agnus. 

- S. Agnelli, abbatis, dies festus in 
Mart. Rom. recensetur XIX Cal. Ian. 

Agnese 1 Agnes g Ines h Agnes a 
Agnes ge : Agnes, etis, f. ; fortasse 
rectius scribitur Hagnes, quod no¬ 
men ducitur a Graeco vocabulo 
<xyvo£, cuius vis est: sacer, castus ; 
cf. Hor. JSat. I, 3, 40 ( Hagne , amasia 
cuiusdam Balbini) ; item in titulis : 
Hagna. Tamen communi usu recep¬ 
tus est modus scribendi sine h lit¬ 
tera praeposita, qui sequiore aetate 
invaluit; cf. Diehl, 3895 : Agnes ; 
Yen. Fort. Carm. II, 4, 38 : Agnes ; 
Prud. Perist. XIY, 1 : «Agnes sepul¬ 
crum est Romulea in domo ». - (Mart. 
Rom. XII Cal. Febr. et XIII Cal. 
Mai.). 

Agneta a : v. Agnese. 

Agnolo 1 : v. Angelo. 

Agostina 1 : Augustina, ae, f. Cf. 
nomen Augusti et Augustini s. v. 
Augusto , Agostino. 

Agostino 1 Augustin g Agustin 11 Au¬ 
gustine 11 Augustin ge : Augustinus, i. 
m. Nomen idem valet atque: ad 
Augustum pertinens ; cf. Augusto 

- (Mart. Rom. Y Cal. Sept.). 


Agricola 1 : Agriebla, ae, m. No- 
men, ut liquet, coaluit e verbis, quo¬ 
rum prius est ager , alterum colere ; 
utrumque a fonte Indico-Europaeo 
derivatur : cum agro congruit prisc. 
Ind. ajrah = campus , Graec. aypoc, 
Gotli. akrs , Germ. Acker, quae ea¬ 
dem agrum significant. Ad verbum 
colendi quod pertinet, cf. prisc. 
Ind. cdrati = moretur , Graec. tzz- 
Xonai — versor vel tsXsco = perfi¬ 
cio. - (Mart. Rom. XYI Cal. Apr., 
prid. Non. Nov. et III Non. Dec.). 

Agrippa 1 : Agrippa, ae, m. Nomen 
deductum est secundum Plin. YI, 45 
et Geli. XYI, 6, 1 a fonte Latino ; 
ab aegre et pes , ut significaretur is, 
qui aegre, ac quidem pedibus primo, 
editur in lucem ; secundum alios a 
fonte Graeco : ab aypoc et l7cttg<. 

Agueda 11 : v. Agata. 

Aida 1 : Aida, ae, f. Est nomen com¬ 
menticium inditum personae dra¬ 
matis musici, cuius modos egregie 
fecit Iosephus Yerdi. 

Aigolf ge Aigulf ge Agilolf ge Eginolf ge : 
Agilolfus, i, vel Aigulfus, i, m. ; ab 
aliis minus recte scribitur Aigulphus. 
Nomen effectum est verbis Germani¬ 
cis agi (ekka) et tvolf (wulf ), quorum 
prius idem valet atque acies , acumen 
et, per synecdochen, gladius , alterum 
vero idem ae lupus , qui apud priscos 
Germanos animal erat fausti omi¬ 
nis. - (Mart. Rom. III Non. Sept.). 

Aileen a : usurpatur ab Hibernis 
pro Helena ; v. ib. 

Ailisa a : v. Elisabetta. 

Aime g : v. Amato. 

Aimer g : v. Ademaro. Priscum 
enim nomen Gallicum Aimer vel 



9 


ALBERTO 1 


Aimar ab eo fonte Germanico deri¬ 
vatum est. 

Aimone 1 Aimon h Haimo ge : Haimo, 
onis, m. Derivatur a verbo Germa¬ 
nico haim (heim ), quod idem valet 
ac domus, domicilium, domestica se¬ 
des. Eo ergo vir significatur suam 
incolens domum. 

AI a : bl. app. ab Anglis usurpata 
pro Alberto; v. ib. 

Alamanno 1 : Alamannus, i, m. Idem 
valet atque ad regionem Alamanniam 
pertinens. Originatio vocis petitur a 
verbis Germanicis ala-man, quae 
idem valent atque omnes homines. 

Alano 1 Alain g Alano h Alan a Allan a 
Allen a : Alanus, i, m. Nomen duci¬ 
tur a sermone Celtico, in quo tibici¬ 
nem significare videtur; cf. Par- 
tridge, p. 31. 

Alard g : v. Aleardo. 

Alarico 1 Alaric a Alarich ge : Alari- 
cus, i, m. Derivatur a verbis Ger¬ 
manicis al(a), (Goth. alis) et rihhi, 
(Goth. Alareiks ), quae idem valent 
atque omnis , valde et dominator. Qui 
ergo omnibus dominatur, hoc signa¬ 
tur nomine. 

Alastair 51 Alas ter 1 Alistair 11 Ali- 
steir a Alister a : huiusmodi nomina 
Scoti usurpant pro Alexandro; v. 
Alessandro. 

Alba 1 : Alba, ae, f. Appellatur a 
verbo adiect. albus , a, um ; cf. Graec. 
aXcpo£ h. e. vitiligo alba. 

Albachiara 1 : Albaclara, ae, vel 
Alba Clara, ae, f. 

Albano 1 Aubain 8 Albano 11 Alban a 
Alban ge : Albanus, i, m. Hoc nomi¬ 
ne significatur civis Albae ( Longae) 
prope Romam ; cf. Flor. I, 3, 6. Est 


autem nomen multum frequentatum 
in titulis; cf. C.I.L. II, 101 ; IV, 
2038 ; VI, 43. e. a. - (Mart. Rom. XI 
et X Cal. Iui.). 

Albany 3 : v. Albano. 

Alberga a Alberga ge : Alberga, ae, f. 
Nominis origo et vis eaedem sunt 
atque Adalbergae (v. ib.) ; verbum 
autem adal in unam syllabam al 
coactum est. In prisco Germanorum 
sermone adal genus, nobilem signi¬ 
ficat, berg (cf. burg) vero praesidium, 
tutamen. 

Alberico 1 Aubr(e)y g Alberich ge : Al- 
bericus, i, m. Coaluit e verbis Germa¬ 
nicis alb ( alp, alf, elf) et rich ( rihhi , 
Goth. reiks ), quorum priore genius 
fabulosus hominibus amicus (elfo, 
Elf) significatur, altero vero domi¬ 
nator, rex, princeps. 

Est ergo nominis interpretatio : 
rex geniorum, qui alb appellantur. 

Alberio 1 : Alberius, ii, m. Nomen 
ductum esse videtur a verbo primi¬ 
genio alb, quod invenimus in verbo 
adiect. albus, a, um. 

Alberta a Alb er tina' Albertine ge : 
Alberta, ae, f. ; v. Alberto. 

Albertano 1 : Albertanus, i, m. No¬ 
men deductum est, ut liquet, ab 
Alberto; v. ib. 

Alberto 1 Albert g Alberto 11 Albert a 
Albert ge : Albertus, i, m. Huius no¬ 
minis originatio et vis eaedem sunt 
atque Adalberti (adal-bert), v. s. ; 
duae autem syllabae verbi adal hic 
in unam coactae sunt. Albertus se¬ 
cundum nominis interpretationem 
est vir nobilitate (adal) clarus ( bert). 
- (Mart. Rom. XVIII Cal. Dec. 
e.a.). 



ALDOBRANDO 1 


10 


Albina 1 Albina h Albina 51 Albine ge : 

Albina, ae. f. ; v. Albino . 

Albino 1 Aubin h Albino 11 Albin a Al- 

bi» ge : Albinus, i, m. Nominis origo 
est verbum primigenium alb (cf. al¬ 
bus, a, um). Occurrit in ve tere titulo 
Christiano, Diehl, 1161 e. a. - (Mart. 
Rom. Cal. Mart.). 

Alboino 1 Alboin g Albuin ge Alwin ge : 
Alboinus, i, vel Albuinus, i, m. No¬ 
men effectum est verbis Germanicis 
alb ( alf , elf) et win, quorum prius 
genium fabulosum, hominibus ami¬ 
cum, significat (Elf, elfo), alterum 
amicum, sodalem. Est ergo Alboinus, 
secundum nominis interpretationem 
amicus huius modi geniorum. Quo no¬ 
mine appellatus est rex Langobar¬ 
dorum, de quo Greg. Turon., Franc. 
IV, 3, 4, et Paul. Diae. De gest. 
Langob., II, 6, e. a. commemorant. 
Sanctus hoc nomine insignis recen¬ 
setur in Mart. Rom. Non. Febr. 

Albrecht ge : Albertus, i, m. ; est 
enim Albrecht alia eaque vulgaris 
scribendi x^atio nominis Alberti, a 
Germanis usurpata; v. Alberto. 

Alceo 1 : Alcaeus, i, m. Nomen poe¬ 
tae lyrici ’AXxa7o£, cuius vis est 
fortis, robustus (aXxr)). 

Alceste 1 : Alcestes, es, vel Alcesta, 
ae, vel Alcestis, Idis,f. Non uno enim 
modo veteres scriptores Latini (Fulg., 
Myth. I, 22 ; Sidon. Carm. II, 67 ; 
Macrob. Sat.V I, 19, 4 ; Hygin. E ab. 
97; Martial., IV, 75, 6; alii) hoc 
Gi^aecum nomen, ab ocXxy}, cuius vis 
est robur, ductum, in Latinam l^atio- 
nem transtulerunt. 

Alcibiade 1 : Alcibi&des, is, m. Origi¬ 
natio vocis invenitur in Graeco vo¬ 


cabulo aXxyj, quod robur, et (^a, 
quod vim significat. 

Alcide 1 : Alcides, ae, m. Est nomen 
patronymicum Herculis, qui nepos 
Alcaei fuit; ductum est autem a 
vexabo Graeco aXxyj, quo robur signi¬ 
ficatur. 

Alcina 1 : Alcina, ae, f. Hoc nomen, 
fortasse ab aXxyj, cuius vis est robur, 
deductum, ab Ariosto, carminis epici 
auctore, inditum est sagae cuidam ; 
usurpatur etiam ab aliis fabularum 
scriptoribus ex Italia. 

Alda 1 Alda a : Alda, ae, f. Videtur 
nomen petendum esse a verbo Ger¬ 
manico ald (ait), quod idem valet ac 
vetus, senex ; cf. Aldo. 

Aldelmo 1 : v. Adelrno. 

Alderisio 1 Alderich ge Alderich ge : 
Aldericus, i, vel Aldeiisius, ii, m. 
Haec est nominis originatio : adal- 
rihbi, quibus verbis prisco Germano¬ 
rum sermone nobilis dominator si¬ 
gnificatur. Huc pertinet etiam Fride- 
ricus ; scribendi vero modus Alde- 
risius in Codice dipl. Gavensi , Nea¬ 
poli 1873, saepe invenitur. 

Aldo 1 : Aldo, onis, m. Est nomen 
Germanicum, in quo haec inest vis : 
senex ( ait ; Langob. ald ; Angl.-Sax. 
old). In litterarum monumentis, a 
saeculo vn incipientibus, nomen ad 
Latini sermonis rationem conforma¬ 
tum (Aldo, onis) saepe occurrit. 
Praeterea in legibus Langobardorum 
scriptum videmus verbum aldius, ab 
eodem fonte ductum, quo significa¬ 
tur vir medium locum obtinens inter 
servum et ingenuum. 

Aldobrando 1 Aldebrand ge : Aldo- 
brandus, i, m. Nomen effectum est 


11 


ALFIO 1 


verbis Germanicis ald (ait), cuius 
vis est vetus, et brand (brant), quo 
ignis, ardor, gladius scintillans signi¬ 
ficatur. Cf. Forstemann, p. 58. 

Aldous a : Aldus, i, m. ; est idem 
nomen atque Aldo (v. ib.), si fidem 
habemus Erico Partridge, p. 32. 

Aleardo 1 Alard g Allert ge : Adelar- 
dus, i, m. Hoc nomen, quod apud 
Italos nonnullis familiis inditum est 
(Aleardi), derivatur a verbis Germa¬ 
nicis adal-hard, quorum vis est nobi¬ 
lis et fortis, strenuus. 

Alec a : bl. app. usurpata pro Ale¬ 
xandro ; v. Alessandro. 

Alejo h : v. Ales sio. 

Alessandra 1 Alejandra h Alexandri- 
na a Alexandra ge : Alexandra, ae, f. ; 
v. Alessandro . - (Mart. Rom. XIII 
Cal. Apr., XV Cal. Iun.). 

Alessandro 1 Alexandre 8 Alejan- 
dro h Alexander a Alexander ge : Ale¬ 
xander, dri, m. Ducitur a Graeco 
aXe^co, cuius vis est auxilior, et avvjp, 
quo vir significatur, quasi sit Alexan¬ 
der hominum adiutor vel defensor ; 
fortasse autem ipsa origo est Asiana 
seu Graeco sermoni anterior (cf. no¬ 
men Asianum AlaJcshandit), ut Ta- 
gliavini, p. 92, opinatur. - (Mart. 
Rom. V Xon. Mai. e. a.). 

Alessia 1 Alice 8 Alicia 11 Alexia a Ale- 
xia ge : Alexia, ae, f. Est genus femi¬ 
ninum nominis Alexii (v. ib.). Vulga¬ 
tum vero nomen Alice nonnulli pe¬ 
tunt a verbo Graeco aXvjOaa, cuius 
vis est veritas, et quod media aetate 
ut alitia seu alicia enuntiabatur ; alii 
denique id putant esse nomen demi¬ 
nutum Adelaidis. 

Alessio 1 Alexis 8 Alejo h Alexius ge : 


Alexius, ii, m. Videtur derivari a 
nomine Graeco 'AXe^iC (a verbo aXe- 
5(o, quo defendo significatur) ; cf. 
Alexis, puer formosus apud Verg. 
Ecl. II; Propert. II, 34, 75 ; Coi. X, 
298. Scribendi ratio Alexius inveni¬ 
tur, missis aliis locis, in C.I.L., 4560 
et in Mart. Rom. XIII Cal. Mart. 
et XVI Cal. Aug. 

Alex a Alexander 80 : v. Alessandro. 

Alexandra 11 Alexandra 80 : v. Ales¬ 
sandra. 

Alexandrina a : v. Alessandra. 

Alexia a Alexia 80 : v. Alessia. 

Alexis 8 Alexius ge : v. Alessio. 

Alf a : dem. nom. vulgo pro Alfredo 
usurpatum; v. ib. 

Alfano 1 : Alfianus, i, m. Pertinet, 
quemadmodum nomen Alfii, a quo 
ductum est, ad vocem primigeniam 
alf (v. Alfio). Xomen Alfiani scrip¬ 
tum legimus in titulis, C.I.L. VI, 
2338, 1917 («L. Alfi Alfiani via¬ 
toris consularis ») ; X, 7130. 

Alfeo 1 : Alphaeus, i, m. Graece scri¬ 
bitur ’AX<podo£; ducitur autem a 
fonte Hebraico hhalpay, cuius vis 
est salix ramosa. Ab Hieronymo vero 
derivatur a verbo primigenio Hebr. 
hhalaph, quo abiit significatur, quasi 
sit abiens, fugitivus. Alii denique 
originem aliter enodant (veluti ab 
dleph, h.e. a prima littera, quasi sit 
Alphaeus prior seu princeps). - (Mart. 
Rom. XV Cal. Dec.). 

Alfio 1 : Alfius, ii m. Xominis origo 
est Italica, non quidem Latina, si 
Latinum proprie vereque dicimus. 
Albus enim, ut Romani appellabant, 
apud alios Italos alf sonabat (cf. 
Umbr. alfu). Cum hoc vocabulo 



ALIGHIERO 1 


12 


cognatione coniunctum est verbum 
Graecum oCkyo^ (h. e. vitiligo alba, 
qua pellis conspergitur) et nomen 
9 'AX<pio£. Nomen gentilicium Alfius 
praesertim in Umbria, Campania, 
Samnio frequentabatur. Est etiam 
in vetere titulo iudaico, Diehl, 4887 
(L. Alfius Inda arcon arcosynagogus). 
- (Mart. Rom. VI Id. Mai.). 

Alfonsa ge : Alfonsa, ae, f. ; v. Al- 
fonso. 

Alfonsina 1 : Alfonsa, ae, f. ; v. Al- 
fonso. 

Alfonso 1 Alphonse" Alonso h Al- 

fons ge : Alfonsus, i, m. Nomen coa¬ 
luit e priscis verbis Germanicis adal- 
funs , quorum prius hominem nobi¬ 
lem, alterum paratum, pronum signi¬ 
ficat. Vitiosus est ergo scribendi mo¬ 
dus : Alphonsus, quasi e Graeco 
fonte nomen sit derivatum. - (Mart. 
Rom. postr. Cal. Aug. et prid. Cal. 
Nov.). 

Alfredo 1 AlfredF Alfredo 11 Alfred a 
Alfred ge : Alfredus, i, m. Impro¬ 
banda est scribendi ratio : Alaphri- 
dus, Alafridus, Alfridus ; est enim 
huius nominis Germ. originatio : alb 
(alp, alf, elf) - rat . Priore verbo se¬ 
cundum fabularem Germanorum hi¬ 
storiam genius quidam amicus signa¬ 
batur per montes valles que discur¬ 
rens (nunc appellatur Elf, elfo ); altera 
vox rat (apud Anglos et Saxones in 
raed deflexa) idem valet atque con¬ 
silium. Est ergo Alfredus secun¬ 
dum nominis interpretationem vir 
qui geniorum eiusmodi consilio uti¬ 
tur. 

Qui Alaphridum, Alfridum scri¬ 
bendum esse volunt, per errorem no¬ 


minis originem a verbo Germ. frid 
(fried) petunt, quod munitionem at¬ 
que etiam pacem significat (cf. Fri- 
dericus ; Godefridus). Eadem vero 
vox rat in aliis nominibus composi¬ 
tis, a fonte Germanico ductis, inve¬ 
nitur, velut in Conrado, Radegundc. 

Algeron a Algy a : Algerno, onis, m. 
Derivatur a fonte Normannico ais- 
gernons ; quo in verbo significatio 
inest viri barbati. Cf. Partridge, 34. 

Algis ge : v. Adalgiso. 

Algy a : v. Algeron. 

Alice g : v. Alessia. 

Alick a : bl. app. usurpata pro Ale¬ 
xandro ; v. Alessandro. 

Ali h : Ali, m. ; non inclinatur in 
casus. Hoc nomen, ex Arabico ser¬ 
mone mutuo acceptum, idem valet 
atque altus, excelsus. Cuius e lin¬ 
guae ratione rectius ponitur Ali, 
sed e Turearum consuetudine ac¬ 
centus in ultima syllaba residet. 
Hoc nomine multi post Mahometum 
viri praeclari apud Islamicas gentes 
sunt appellati. 

Alida 1 : bl. app. pro Adelaide ; v. ib. 

Alighiero 1 Auger g Adalger ge : Ala- 
gherius, ii, vel Aldegerius, ii, m. No¬ 
men summi Italorum poetae non 
uno modo Latine scribitur ; cf. etiam 
Aldigherius, Aldegherius, Aligherius, 
Alligherius. Ipse Dantes maluisse 
videtur ponere : Alagherius ; cf. epist. 
VIII, X, XI, XVI, XVII (« Dantes 
Alagherii»); Quaest. de aqua et terra, 
init. ; 24 («Determinata est haec 

philosophia... per me Dantem Ala¬ 
gherii »). Nomen derivatum est a 
fonte Germanico: a verbis adal 
(— nobilis) vel ald (= vetus, senex) 



13 


AMALASUNTA 


et ger ( gairu ), quo hasta (iaculatoi') 
significatur. Cf. Forstemann, p. 166 
sq. ( Athalger , Adalger) ; Polyptique 
de Vabbe Irmion par Guerard , pp. 18, 
26 ( Aldegar , saec. ix). 

Alina 1 Aline a : est dem. nomen 
Adelaidis ; v. Adelaide ; Adela. 

Alinda 1 : Alinda, ae, f. Videtur 
quidem esse nomen commenticium, 
tamen antiquitatis monumenta per¬ 
volutanti occurrit verbum Alinda 
seu "AalvSoc, quo appellabatur oppi¬ 
dum Cariae. De adiect. inde deducto 
( Alindiensis , Alidienses) commemo¬ 
rat Plaut. Capt. 4, 9, 101; Plin. V, 20. 

Alipio 1 Alipius ge : Alypius, ii, m. Mi¬ 
nus recte scribitur Alipius ; ducitur 
enim nomen a verbo Graeco aXi>7roc, 
quo expers doloris significatur. Fre¬ 
quentatur in veteribus litterarum 
monumentis. Cf. Ammian. XXIII, 
1, 2-3 ; XXVIII, 1, 16 ; XXIX, 1, 
44 ; Augustin. Conf. VI, 7, 8, 9, e. a. ; 
Paul. Xol. ep. 3 ; Ambros. ep. 89, 
e. a. ; atque in titulis, cf. C.I.L. V, 
1185. - (Mart. Rom. Id. Aug.). 

Allard 8 AUart ge : v. Aleardo. 

Allegonde g : v. Adelgunde. 

Allert ge : v. Aleardo. 

Alma 1 : Alma, ae, f. Hoc verbum 
adiect. ductum est ab alendo. Sunt 
autem qui opinentur hanc esse, pe¬ 
rinde atque Amaliam, blandam ap¬ 
pellatio lem, a nomine Amalbergae 
seu Amabergae derivatam; cf. Was- 
serzieher, p. 59. 

Almar 86 : v. Adalmar. 

Almarich ge Almerich ge : v. Arnerigo. 

Almira a : Almira, ae, f. Est nomen 
mulieris ad urbem Hispanicam, cui 
nomen Almeria, pertinentis. 


Aloisia 1 Aloisia ge : v. Luisa. 

Alonso 11 : v. Alfonso. 

Aloysius a Alois ge : v. Luigi. 

Alphonse g : v. Alfonso. 

Altmann ge : Altmannus, i, m. Xo- 
men ducitur a verbis Germanicis alt- 
mannj quae in Latinam rationem sic 
convertuntur : vetus 1 senex , et vir; 
eo igitur significatur vir aetate pro¬ 
vectus. 

Altrice 1 : Altrix, cis, f. Hoc nomen, 
quod interdum puellis Italis imponi¬ 
tur, deductum est, ut liquet, a ver¬ 
bo alendi (cf. Gotli. alan = crescere , 
se pascere) ; est que perspicua eius 
significatio. 

Alvaro 1 Alvaro 11 : AI varus, i, m. 
Xomen deduci videtur a verbis Ger¬ 
manicis all-ivar , quorum priore om¬ 
nis , e significatur, in altero autem 
vis est servandi vel defendendi (be- 
wahren ; tvehren). Qui ergo plane vel 
omnia servat vel defendit , eo expri¬ 
mitur. 

Alvise 1 : v. Luigi. 

AJwin ge : v. Alboino. 

Alwine ge : Albuina, ae, f. ; cf. Al¬ 
boino. 

Amabile 1 Amabel 1 Amabella a : 

Amabilis, is, f. Hoc adiectivum La¬ 
tinum deflexum est ab Anglis, ut 
audiret Amabel , Amabella. Quod ad 
originem attinet, cf. Amanzio. Xo¬ 
men Amabilis occurrit in veteribus 
titulis; cf. Diehl, 2640, 1455, 3301, 
3112. 

Amalarico 1 : v. Arnerigo. 

Amalasunta 1 : Amalasuintha, ae, 
vel Amalasuntha, ae, f. ; prior ta¬ 
men scribendi ratio propius ad ori¬ 
ginem Germanicam accedit et a Cas- 



AMARANTA* 


14 


siodoro usurpatur ; cf. Var. X, 3, 8 ; 
32,2 : « divae memoriae Amalasuin- 
thae reginae»; Chron. II, p. 16. 
Apud Iordanem autem scriptum 
videmus Amalasuentha ; apud Pro- 
copium frequentatur nomen ad 
Graecam rationem accommodatum 
’A(xaAaaCTUv&a. 

Geminum nomen (est enim com¬ 
positum) ductum est ab aml (cf. 
prisc. Scand. aml = labor) et suintha , 
quod idem valet ac fortis (cf. Goth. 
svinths , prisc. Germ. swind = fortis). 

Amalasuintha, filia Theodorici et 
Athalarici mater, fuit regina Ostro¬ 
gothorum. 

Amalberga ge Amelberga ge : Amala- 
berga, ae, f. Coaluit e verbis Germ. 
amal-berg , quorum priore impiger 
(cf. Goth. amals ; Germ. ree. emsig ), 
altero praesidium significatur; est 
ergo nominis interpretatio : tutrix 
impigra. Scriptum videmus apud 
Iord. Get ., 299, et Greg. Turon. 
Franc. III, 4 . 

Amalia 1 Amelie g Amalia h Amely 1 
Amalie ge : Amalia, ae, f. Videtur 
esse deminutum nomen, usurpatum 
pro Amalaberga ( amal-berg ), cui haec 
est vis subiecta: impigro labore 
(arnal) defendens (berg). 

Amalrich ge : v. Amerigo. 

Amando 1 Amand g : Amandus, i, 
m. ; cf. Amanzio. - (Mart. Rom. XIV 
Cal. Iui. e. a.). 

Amanzio 1 Amans g : Amantius, ii, 
m. Ducitur, ut patet, a verbo aman¬ 
di ; cf. Hes. aSoqieLv * to <ptXsiv ‘ xai 
<ppuys:£ tov 91 X 0 V aSafxva Xsyoutfiv. De 
origine Indica-Europaea huius verbi 
(amare seu aSafxvelv) non constat. 


P. Kretschmer, Glotta 13, 114, opi¬ 
natur Romanos vocabulum ab Etru¬ 
scis mutuatos esse ; cf. Etrusc. amin , 
li. e. amor. - (Mart. Rom. IV Id. 
Febr. e. a.). 

Amaranta 1 : Amarantina, ae, f. ; 
mendose scribitur cum littera h post t. 
Hoc nomen deductum est ab ama¬ 
ranto (amarantus ), quo flos appel¬ 
latur, a Plinio ita descriptus : « Est 
autem spica purpurea verius quam 
flos aliquis, et ipse sine odore. Mi¬ 
rum in eo gaudere decerpi et lae¬ 
tius renasci. Provenit mense augu¬ 
sto, durat in autumnum... mireque 
postquam defecere cuncti flores, ma¬ 
defactus aqua reviviscit et hibernas 
coronas facit. Summa natura eius 
in nomine est, appellati quoniam 
non marcescat» (Nat. hist. XXI , 
8 , (23). 

Amarantus erat etiam nomen, quo 
apud Romanos praesertim servi li¬ 
bertique appellabantur; cf. C.I.L., 
VI, 1963, 8703 ; XIV, 1135 e. a. 

Verbum autem Latinum amaran¬ 
tus derivatum est a sennone Graeco, 
ab apidpavToC, cuius vis est immarce¬ 
scibilis : a (quo negatur) et piapaivo^ai 
= marcesco ; cf. prisc. Ind. mrnati 
= conterere , prisc. Germ. maro , 
marawer = tener , fragilis. 

ApiapavToc, quatenus est verbum 
adiectivum, non nomen floris, dici¬ 
tur in masculino et feminino gene¬ 
re, quapropter mulier est, Graeco 
more, Amarantos appellanda. Quod 
nomen nusquam occurrit nec facile 
induci posse videtur. Hanc ob cau¬ 
sam malui verbum adiectivum Grae¬ 
cum d{AapdvTtvo£, v], asciscere et 



15 


AMERIGO 1 


Amarantinam Latine scribere, quod 
igitur nomen idem valet atque im¬ 
marcescibilis. Adiectivum hoc in sa¬ 
cris quoque litteris habetur, cf. Petr. 
I, 5 : xogtehr&s tov agapavTivov t rg 
So^7]C aT£<pavov = percipietis immar¬ 
cescibilem gloriae coronam. 

Amaryllis a : Amaryllis, ldis, f. Ori¬ 
go deducenda videtur aut ab ajjtapa, 
cuius vis est aquaeductus , aut ab 
auapuacrco, quod idem valet ac splen¬ 
deo, unde nominis interpretatio est 
quasi puella splendida. 

Amato 1 Aime g : Amatus, i, m. ; cf. 
Amanzio. - (Mart. Eom. prid. Cal. 
Sept. e. a.). 

Ambrogio 1 Ambroise g Ambrosio h 
Ambrose 51 Ambros ge : Ambrosius, 
ii, m. Ducitur ab a privativa et 
(3poTo£, cuius vis est mortalis (du¬ 
citur a prisca voce g|3poTc< seu gpo- 
toc; cf. Lat. mors , mortis ; prisc. 
Ind. mrtah , h. e. mortuus, mari ah, 
h. e. mortalis , homo) ; itaque nomi¬ 
nis significatio est: immortalis. Ta¬ 
men etiam pro dulci , pulchro , divino 
vel purpureo sumitur, ab ambrosia 
quae in veterum fabulis cibus deo¬ 
rum erat sicut nectar potio, quod 
ipso vescentes immortales reddere 
putabatur. - (Mart. Eom. prid. 
Non. Apr. e. a.). 

Ambrosina 1 : Ambrosia, ae, f. ; cf. 
Ambrogio. 

Amedeo 1 Amedee g Amadeo 11 : Ama- 
deus, i, m. Videtur esse nomen La¬ 
tinum media aetate fictum, quod 
coaluit e verbo primigenio ama, in 
quo est vis amandi, vel e forma impe¬ 
randi ama, et e vocabulo dei. Qua¬ 
propter minus probatur scribendi 


modus Amedeus. Non autem impro¬ 
baverim, qui a fonte G-ermanico id 
deducat; veteres enim eius gentis 
tabulas legenti occurrit nomen Ha- 
mathio (cf. Codex Laureshamensis 
Diplomaticus, Mannheim 1768, n. 
2529) ; vel Hamadeo (cf. Keller, Das 
alte Necrologium von Reichenau: Mit- 
teilungen der antiqu. Gesellschaft 
von Ziirich VI, 1849, 4); vel Hame- 
deus (cf. H. Wartmann, Urkunden- 
buch der Abtei von >St. Gallen, Ziirich 
1863-66, ad a. 942). Derivatur autem 
hoc nomen a prisco verbo hama, 
cuius vis est tegmen, ac deo (Goth. 
thius), quod servum significat ; cf. 
Forstemann, p. 743, 1457 sq. 

Amelberga ge : v. Amalberga. 

Amelia 1 Amelie g : v. Amalia. 

Ameline g : bl. app. pro Amalia ; 
v. ib. 

Amelrich ge : v. Amerigo. 

Amely 1 : v. Amalia. 

Amerigo 1 Americo 11 Americk a Al- 
marich ge ; Amalaricus, i, vel Ame- 
ricus, i, m. ; alterum nomen est per 
compendium scriptum. Est autem 
conflatum e verbis Germanicis amal, 
cf. prisc. Scand. aml, quo labor signi¬ 
ficatur (Forstemann, p. 88), et nhhi 
(ricja), in quo est vis dominandi, 
regnandi. Est ergo nominis interpre¬ 
tatio quasi dominator impiger ; quo 
praesertim utebantur Ostrogothi (cf. 
Procop., Bell. Goth. : 'AqaXap^yoC). 

Ex hoc nomine nuncupata est 
terra continens, quam Christopho- 
rus Columbus detexerat (cf. Ame¬ 
rigo Vespucci ; unde America, quo in 
verbo accentus rectius ponitur in 
paenultima syllaba). 



AMPELIO 1 


16 


Sunt autem qui putent lioc no¬ 
men, si originem spectes, idem esse 
atque Henricum ( Haimrich , Hein- 
rich). 

Amilcare 1 Amilcar h : Hamilcar, 
aris, m. Est nomen originis Punicae, 
nam ductum est ab ‘ abd , quo servus 
significatur, et Melqart , quod est no¬ 
men Herculis. Est ergo Hamilcar se¬ 
cundum nominis interpretationem 
servus Herculis ; cf. On. Perin. 

Amina 1 : Amina, ae, f. Hoc nomen 
cuius usus satis invaluit, a fonte A- 
rabico derivatur, ab Aminah , cuius 
vis est fida , fidelis. Praeter alias mu¬ 
lieres non obscuras eo nomine ap¬ 
pellabatur mater Mahometi, islami- 
cae religionis conditoris. 

Aminta 1 Amynta 1 : Amyntas, ae, 
vel Amyntes, is, m. (cf. Hier., Chron. 
a. 538). Cas. aco. -am legitur apud 
Curt. IV, 7, 30. Derivatur nomen a 
verbo Graeco afiuvo, quod Latine 
defendo redditur. 

Amintore 1 : Amyntor, oris, m. ^To¬ 
men, perinde atque Amyntas, duci¬ 
tur a verbo a[iuva>, adeo ut idem 
valeat ac defensor. 

Amleto 1 HamleU: Amlethus, i, vel 
ad Anglici sermonis rationem, Ham- 
letus, i, m. Nomen sumptum est, 
quemadmodum patet, e fabula tra¬ 
gica, quam de Hamlet , principe Da¬ 
mae, summo artificio contexuit egre¬ 
gius Anglorum poeta, cui appellatio 
Shakespeare. In eiusdem quidem gen¬ 
tis Anglicae sermone hamlet parvum 
pagum seu viculum significat; non 
autem hinc derivandum est nomen, 
sed ad priscam Jinguam Danicam re¬ 
vocandum, e cuius ratione vulgo 


scribitur Amlcth vel Amlodhi . Cete¬ 
rum fabula illa tragica, quam supra 
dixi, deprompta est e libro, quem 
Saxo Grammaticus de rebus Daniae 
saeculo xm Latine conscripserat (cf. 
Saxonis Grammatici Historia Da¬ 
niae , ed. P. E. Mulier, Hauniae 
1839) ; in quo principis viri nomen 
Amlethus pluries occurrit (I. Vol., 
pp. 138-149; 150-161). 

Amone 1 : v. Aimone. 

Amos 1 Amos 1 : Amos, m. Non de¬ 
clinatur in casus. Hoc nomine, uni e 
minoribus prophetis indito, signifi¬ 
catur fortis vel baiulus (’ Amotz - 
Amos). - (Mart. Bom. prid. Cal. 
Apr.). 

Amparo 11 : Maria a refugio, f. Ut 
saepe fit apud Hispanos, puellis no¬ 
mina imponuntur, quae Beatae Ma¬ 
riae Virgini vulgo adici solent. Cele¬ 
bratur autem apud eos, quam di¬ 
cunt, Virgen dei Amparo , i. e. a de¬ 
fensione, refugio; praeterea etiam 
Virgen de los Desamparados , i. e. 
eorum qui praesidio carent. Vox 
autem vulgaris amparo deducta est 
a verbo Latino anteparare. 

Ampelio 1 : Ampelius, ii, m. Hoc 
nomine insignis fuit L. Ampelius, 
qui vixit IV saeculo p. Ch. n. ac de 
quo agunt Symm., Ep. V, 64, Amm. 
XXVIII, 1, 22, Sidon., Carm. 9, 
301 ; alter vir, eodem nomine appel¬ 
latus, auctor Libri memorialis , fuit 
III saeculo p. Ch. n. Praeterea no¬ 
men occurrit in titulis, cf. C.I.L. 
VI, 4028 ; VIII, 2403, 12318, 17903 ; 
est etiam nomen cliristianum, cf. 
I)iehl, 3162, 3332 b («Ampelius li¬ 
bertus »). 





w 

17 ANFIONE 1 


Hoc nomen pertinet aut ad Am¬ 
plum (Ampius, ii), unde ductum 
est nomen quoque Ampedius, ii (cf. 
C.I.L. X, 553), aut ad Ampelem seu 
Ampelen (cf. C.I.L. VI, 19418). - 
(Mart. Eom. III Id. Febr.). 

Amyot a : ita deflexum est apud An- 
glos nomen Amadeus ; v. Amedeo. 

Ana h : y. Anna. 

Anacleto 1 Ana ciet” Anacleto 11 
Anaklet ge : Anacletus, i. m. Ducitus 
a verbo Graeco avaxaXsoo, cuius vir 
est revoco ; unde idem valet ac re¬ 
vocatus ; vel potius ab aviyxX7)To£, 
quod sic in Latinum convertitur: 
inculpatus . - (Mart. Eom. IIIId. Iui.). 

Anacreonte 1 : AnaerSon, ontis, m. 
Coaluit fortasse ex ava-xpecov-xpetcov 
quae iterum et dominatorem signifi¬ 
cant ; cf. On. Perin. 

Anastasi a 1 Anastasi e 8 Anastasia 11 
Anstace a Anstice a Anastasia 8e : Ana¬ 
stasia, ae, f. ; v. Anastasio. - (Mart. 
Eom. VIII Cal. Ian. e. a.). 

Anastasio 1 Anastase 8 Anastasio 11 
Anastasius 1 Anastasius 8e : Anasta- 
sius, ii, m. Ducitur a verbo Graeco 
avacraat^, quod idem valet ac re¬ 
surrectio. Xomen igitur refertur ad 
Christianae religionis caput, quod 
docet Servatorem prodigiose ab in¬ 
feris exstitisse. - (Mart. Eom. XI 
Cal. Febr. e. a.). 

Anatolia' : Anatolia, ae, f.; v. Ana- 
tolio. - (Mart. Eom. VII Id. Iui.). 

Anatolio 1 Anatole 8 Anatolio 11 : 
Anatolius, ii, m. Ducitur a verbo 
Graeco avaroXvj, quo oriens signifi¬ 
catur. Est ergo nominis interpreta¬ 
tio : orientalis. - (Mart. Eom. V Xon. 
lui. e. a.). 


Ancelot a : v. Lancelotto. 

Andrea 1 Andre 8 Andres 11 Andre 
Andreas 86 : Andreas, ae, m. Deri¬ 
vatur a Graeco avyjp (avSpo^), cuius 
vis est vir , unde avSpeloC virilem , ani¬ 
mosum hominem significat. Ita ple¬ 
rumque nominis origo explicatur ; si 
autem res subtilius perpendatur, opi¬ 
nari licet Andream esse appellandi 
rationem hypochoristicam , quam vo¬ 
cant (cf. Antipas pro Antipatros) ; 
atque adeo positum esse pro nomine 
e duobus verbis constante, ex. gr. 
Androgenes, Andromachos, Andro- 
cles (Tagliavini, p. 410). - (Mart. 
Eom. prid. Cal. Xov. e. a.). 

Andree 8 : v. Andreina. 

Andreina 1 Andree 8 Andresa 11 An- 
dreana a : Andreilla, ae, f. ; v. Andrea. 

Andres 11 Andrew a : v. Andrea. 

Andromaca 1 : Androm&cha, ae, vel 
Andromache, es., f. Xomen, quo 
imprimis appellata est uxor Hectoris 
Troiani, coaluit ex avyjp, avSpo<, et 
fxayy), atque adeo viriliter pugnantem 
significat. Usurpatur etiam in titulis : 
cf. C.I.L. IX, 4641. 

Andronico 1 : Andronicus, i, m. De¬ 
rivatur ab avyjp (avSpo^), quo vir si¬ 
gnificatur, et vtxvj, cuius vis est 
victoria ; est ergo nominis interpre¬ 
tatio : vir victor. - (Mart. Eom. VII 
Id. Oct. e. a.). 

Andy a : bl. app. pro Andrea ; v. 
Andrea. 

Aneurin a : Aneurinus, i, m. Xomen 
Celticum, quod vere (an) et aureum 
(eurin) significare videtur; cf. Par- 
tridge, 39. 

Anfione 1 : Amphion, 6nis, vel Am¬ 
phio, onis 5 m. Cas. aec. exit in soluta 


ANNABELLA 


18 


oratione plerumque in - em , in astric¬ 
ta saepius in -a. Litteram i ante on 
(Amphion) producendam esse docu¬ 
mento est versus Vergilii, Ecl. II, 
24 : « Amphion Dircaeus in Actaeo 
Aracyntho». Hoc nomen fabularis 
filii Iovis et Antiopes, qui lyrae sono 
Thebas condidit, veteres ab a(x<p£ 
68ov duxerunt (’A[xcphov). - (Mart. 
Rom. prid. Id, Iun,). 

Angela 1 Angela 11 : Angela, ae, f. ; v. 
Angelo. - (Mart. Eom. prid. Cal. 
Iun.). 

Angelantonio 1 : Angelus Antonius, 
m. ; v. Angelo , Antonio. 

Angelica 1 Angelique a Angelica 11 

Angelika 86 : Angelica, ae, f. 

Angelina 1 Angelot 11 : bl. app. pro 
Angela. 

Angelique 8 : v. Angelica. 

Angelo 1 Ange 8 Angel h Angelus 86 : 

Angglus, i, m. Est Graecum nomen 
ayyeXoc, in Latinam rationem tra¬ 
ductum, quo nuntius significatur; 
quod verbum Graeci ab Assyriis per 
Persas accepisse videntur. - (Mart. 
Eom. VI Id. Oct.). 

Angilbert 8 : Angilbertus, i, m. ; 
est idem nomen atque Engelberti; 
v. Engelberto. 

Angus a : Angus, i, m. Hoc nomen, 
plerumque a Scotis usurpatum, re¬ 
petitur a verbo Celtico aon , quod 
unum significat, atque adeo homi¬ 
nem praestantem , excellentem. Minus 
recte nomine Aeneae in Latinam ra¬ 
tionem traducitur. Cf. Partridge, 40. 

Angustias 11 : Maria Angustiata, vel 
Maria Perdolens, vel Maria Dolorosa, 
f. Ut moris est apud Hispanos, no¬ 
mina Virgini Deiparae adiecta puel¬ 


lis imponuntur; hic agitur de «an¬ 
gustiis » eiusdem (Maria de las An¬ 
gustias). 

Angustiare est verbum sermonis 
Latini sequioris, quod maxime in 
Sacris Bibliis scriptum legimus ; cf. 
ftap. V, 1 : « qui se angustiaverunt »; 
Ion. 2,8 : «cum angustiaretur in 
me anima mea »; II Cor. 4,8 : « pati¬ 
mur sed non angustiamur »,* Hebr. 
11, 37 : « circuierunt egentes, angu¬ 
stiati, afflicti». 

Ani ceto 1 Anicet 8 Ani ceto 11 : Anice- 
tus, i, m. Est verbum Graecum avt- 
xy]t 6(T, quod idem valet atque invic¬ 
tus, in Latinam rationem translatum. 

Aniello 1 : v. Agnello. 

Anita h : bl. app. pro Anna usur¬ 
pata ; v. ib. 

Ann a : v. Anna. 

Anna 1 Anne 8 Ana h Anne 11 Anna 15 ": 

Anna, ae, f. Ducitur ab Hebr. et 
Phoen. hhann&h vel hhanna , cuius 
vis est gratia , benefica : hinc Manna 
Latine scribenda esset cum h littera 
praeposita, quam tamen usus abstu¬ 
lit ; itaque sine aspiratione exaratum 
nomen apud veteres scriptores vide¬ 
mus ; cf. Verg. A en. IV, 9 ; Ovid. 
Her. VII, 191 ; Sil. It. VIII, 55, et in 
libris sacris. Huic igitur nomini ista 
plerumque subicitur vis : gratia ; ma¬ 
gis autem probandi sunt ii, qui in eo 
sententiam verbi temporalis ponunt 
ac praeterea Deum (EI) subaudiunt, 
quod nomen sensim excidit; qua¬ 
propter haec est Annae interpreta¬ 
tio : (Deus) misericors fuit. - (Mart. 
Eom. VII Cal. Iui.). 

Annabella 11 Annaple 11 Annebell 11 : 
Annabella, ae, f. Videtur quidem 


19 


ANTENORE 1 


nomen derivari ab Amabel , cuius 
origo est verbum adiect. Latinum 
amabilis, sed detorta ratio scribendi 
servanda est. 

Anneo 1 : Annaeus, i, vel Anneus, 
i, m. Origo nominis petenda videtur 
aut ab anno aut a verbo Hispanico, 
quod cum Anna coniungitur. Graeci 
hoc modo scripserunt: ’Avy]ic< vel 
’Avaio£; cf. Eckinger, Die Orthogra- 
phie lat. Worter in griechischen 
Inschriften , p. 112. 

Annibale 1 Anibal h : Hannibal, alis, 
m. Origo petitur a lingua Punica. 
Hannibal enim Punice Hhamba-al 
dicitur, cuius significatio est: gratia 
(numinis) Baal. Graeci vero sine 
praeposita h littera ’Aw£{3a£ scri¬ 
bebant ; cf. Cassiod. Orthogr. 9 : 
« ... Graece leniter effertur ». 

Annette 8 : v. Anna. 

Annie a : v. Anna . 

Annio 1 : Annius, ii, m. Origo pe¬ 
tenda videtur a verbo primigenio 
an , quod in anno invenitur. 

Annora* 1 : bl. app. pro Eleonora 
usurpata; v. Eleonora. 

Annot a : bl. app. pro Eleonora ; v. 
Eleonora . 

Annunziata 1 : Maria Annuntia¬ 
ta, f. 

Annys a : bl. app. vulgaris pro 
Anna; v. ib. 

Ansaldo 1 : Ansualdus, i, vel Ansal- 
dus, i, m. ; cf. Osvaldo. 

Ansbert 8 Ansbert ge Osbert ge : Ans- 
bertus, i, m. Prior pars nominis {ans) 
deum Germanorum, quem et Ase ap¬ 
pellant, significat; altera ( bert) idem 
valet atque clarus . - (Mart. Pom. V 
Id. Febr.). 


Anselma ge : Anselma, ae, f. ; v. An - 
selmo. 

Anselmo 1 Anselme 8 Anselmo 11 An- 
selm a Anselm ge : Anselmus, i, m. 
Ducitur a verbis Germanicis ans, 
cuius vis est deus , et helm , quo galea, 
defensio significatur, adeo ut Ansel¬ 
mus quasi sit : in Del tutela positus. 
- (Mart. Kom. XV Cal. Apr. et XI 
Cal. Mai.). 

Ansgario 1 Anger g Ansgar ge : Ans- 
garius, ii, m. Xomen ducitur a fonte 
Germanico ans (os), quo deus, et 
gar (ger), quo hasta, iaculum signi¬ 
ficatur. Eodem ergo appellatur quasi 
iaculator deorum seu iaculator a diis 
defensus ; cf. Oscar. - (Mart. Rom. 
III Xon. Febr., ubi nomen ita 
scriptum est : Anscharius). 

Ansovino 1 Oswin ge : Ansuinus, i, 
m. ; ab aliis scribitur Ansovinus. 
Haec est huius nominis Germanici 
originatio : ans, hoc est deus, et win, 
cuius vis est amicus', est igitur La¬ 
tina interpretatio : dei amicus - (Mart. 
Rom. XI Cal. Mai. e. a.). 

Anstace a Anstice a : v. A na st a sia. 

Ansty a Anstys a : bl. app. ab Anglis 
pro Anastasio usurpata. 

Antenore 1 : Antenor oris, m. Est 
nomen Graecum ^Avryjvcop, quo is 
significatur, qui pro homine est. Cas. 
acc. exit in -a, more Graecorum; cf. 
Ovid. Met. XIII, 201 ; Fast. IV, 75, 
77. Impositum est viris fabulosis et 
qui vere fuerunt, de quibus scripto¬ 
res commemorant (cf. Antenor prae¬ 
fectus classi Macedonicae in bello con¬ 
tra Romanos ; apud Liv. XXXXIV, 
28, et XXXXV, 10 e. a.) atque servis, 
ut est in titulis (cf. C.I.L. VIII, 425). 


3. - C. Egger : Dizionario nomi. 



APOLLINARE 1 


20 


Anteo 1 : Antaeus, i, m., (avTocio^ — 
hostilis). Nomen frequentatur a ve¬ 
teribus scriptoribus et in titulis. Se¬ 
cundum fabularem historiam eo ap¬ 
pellatus est frater Busiridis, ty¬ 
rannus Africae Tingitanae, eximiis 
praeditus viribus, et alii, praesertim 
e vulgo prognati; cf. Plaut. Pers. I, 
1,4 ; Plin. XXXIV, 8, 19, al. ; C.I.L., 
X, 579. 

Antero 1 : Antherus, i, m. Est vox 
Graeca av&yjpoC (a, ov), quae idem 
valet ac floridus, florulentus (cf. 
av&oc). Fuit nomen virile apud Ro¬ 
manos ; cf. Garm. epigraph. 416 : 
«hic miser Antheros posuit duo 
corpora fratrum » ; C.I.L. 5394. 

Eodem praeterea nomine appel¬ 
latus est Pontifex Romanus, mar¬ 
tyr, qui depositus est in coemeterio 
Callisti; cf. Diehl 976 (Anteros) ; eius 
festus dies celebratur V Id. Sept. 
(Mart. Rom.). 

Anthony a : v. Antonio. 

Antigone 1 : Antigone, es, vel Anti¬ 
gona, ae, f. Hoc nomen ducendum 
videtur a Graec. avTt, quod idem 
valet atque contra, et yovY), yjC, cuius 
vis est progenies. 

Antimo : Anthlmus, i, m. Est ver¬ 
bum Graecum av0ipio£, hoc est flo¬ 
ridus, in rationem Latinam traduc¬ 
tum. - (Mart. Rom. VI Cal. Mai. 
e. a.). 

Antioco 1 : Antidchus, i, m. Hoc no¬ 
mine, ab avTt vel ocvtlo^ (= adver¬ 
sus) et e/co ( = habeo, valeo) derivato, 
significatur adversarius. Quod impo¬ 
situm est pluribus regibus Syriae, 
et etiam in titulis ac monumentis 
litterarum ut libertinis inditum ser¬ 


visque invenitur ; in Mart. Rom. IV 
occurrunt Caelites sic appellati. 

Antolin 11 : bl. app. ab Hispanis pro 
Antonio usurpata; v. ib. et Anto- 
nello. 

Antonella 1 Antoinette 8 Antonieta h : 

Antonilla, ae, f. 

Antonello 1 Antoinet 8 Antonito 11 : 

Antonillus, i, vel Antoniolus, i, m. ; 
cf. Antonio. 

Antonia 1 Antonia 11 Antonia ge : An¬ 
tonia, ae, f. Nomen occurrit apud 
veteres scriptores (Tac., Suet., Ap¬ 
piam, Plin. e. a.) et in titulis ; cf. 
C.I.L., VI, 2808; v. Antonio. 

Antoni etta 1 Antoinette 8 : Anto¬ 
nilla, ae, vel Antoniola, ae, f. ; cf. 
Antonia, Antonio. 

Antonino 1 Antonin 8 Antonino 11 : 
Antoninus, i, m. Cf. Antonio. - (Mart. 
Rom. IV Id. Iun. e. a.). 

Antonio 1 Antoine 8 Antonio 11 An- 
thony a Anton ge : Antonius, ii, m. Ve¬ 
teres nomen inepte duxerunt ab 
Antone, Herculis filio, quem generis 
sui auctorem fuisse gens Antonia 
gloriabatur. Videtur autem potius 
derivandum a verbo ante, quod 
olim anti audiebat; cf. antistes, 
anticus. C. Tagliavini autem, p. 14, 
opinatur nomen derivatum esse a 
fonte Etrusco, quemadmodum Ante- 
nium, Antilium, Antium, Antullam. 
- (Mart, Rom. XVI Cal. Febr., Id. 
Iun.). 

Apollinare 1 Apollinaire 8 Apolinar 11 
Apollinar ge : Apollinaris, is, m. De¬ 
rivatur ab Apolline, nomine e Grae¬ 
co sermone in Latinum recepto 
(’AtuoXXcov). Veteres duxerunt <xtu6 
tou oltzotzolKKzw Ta£ axTiva£ (h. e. iacere 



21 


ARCAJVGELO 1 


radios) ; ef. Homer. : cpoi£o£ 'AtoX- 
Xov; aut ab a7r6XXog.i,, cuius vis 
est perdo, quod erat hoc numen 
etiam bello praepositum. Vera autem 
origo satis incognita est, nedum 
constat num fons, unde ducatur, sit 
Indicus-Europaeus. Sunt qui nomen 
repetant a voce primitiva (Indica- 
Europaea) apel, in qua insit vis va¬ 
lendi, aut ab aliquo sermone Asiano, 
linguae Graecae priore ; recentiores 
quidam revocant ad nomen Hittiti- 
cum (Ind.-Europ.) Apullunas , deri¬ 
vatum ab abullu, h. e. porta ; ef. ver¬ 
bum 0upouo< (0upa — porta), quod 
Graeci interdum Apollini adiciebant 
(Tagliavini, p. 25). Recensetur in 
Mart. Rom. X Cal. Aug. e. a. 

Apollodoro 1 : Apollodorus i, m. No¬ 
men, a Graeco fonte ductum, signi¬ 
ficat Apollinis donum ('AnbXkcov- 
Scopov) ; cf. Apollinare. 

Apollonia 1 Apolline 8 Apolonia 11 
Apollonia ge : Apollonia, ae, f. ; v. 
Apollonio. - (Mart. Rom. V Id. 
Febr.). 

Apollonio 1 : Apollonius, ii, m. De¬ 
rivatur ab Apollinis nomine. - (Mart. 
Rom. XIV Cal. Mai. e. a.). 

Appio 1 : Appius, ii, m. Est nomen 
nobilissimi generis Romani, quod 
nomina fecit similia Asianis 'Anna^, 
’'A7T7r7), 'Annia, "Analoc; ; cf. Kret- 
schmer, Einleitung in die Geschichte 
der griechischen Sprache , p. 346. 

Aprile 1 Avril 8 Av(e)ril°: Aprilis, is, 
vel Aprilius, ii, m. Utraque scri¬ 
bendi ratio invenitur in CJ.L. ; cf. 
II, 3254, 4970 ; III, 728 ; V, 5972. 
Quibus nominibus servi liominesque 
loco humili nati appellabantur, ut- 


pote mense Aprili, quemadmodum 
videtur, in lucem editi. Invenitur in 
titulis quoque nomen mulieris Apri¬ 
lia, ae ; C.I.L. II, 2743 ; V, 2894 ; 
XI, 5184. 

Aquilino 1 : Aquilinus, i, m. Hoc 
nomen idem valet atque ad aquilam 
pertinens. - (Mart. Rom. IV Cal. 
Febr. e. a.). 

Arabella 1 Arabella 1 : Arabella, ae, f. 
Est nomen corruptum, cuius origo 
non facile enodatur; fortasse duci¬ 
tur ab Orbell (cf. orabitis), vel ab 
Annabella ; cf. Partridge, p. 43. 

Araldo 1 Harald a Harold a : Haral- 
dus,i, m. Derivatur a verbis eoniunc- 
tis Germanicis liari - {w)ald (walt), 
quorum prius exercitum, alterum du¬ 
cem significat. 

Arbogasto 1 Arbogaste 8 Arboga- 
stes h Arbogast 86 : Arbogastus, i, vel 
Arbogastes, is, m. ; cf. Aurei. Viet., 
Epit., 48 ; Sidon. Apoll. Ep. IV, 17; 
Rufin. Hist. eccl. II, 34 ; Cassiod. 
Hist. trip. IX, 4. Nomen coaluit e 
verbis Germanicis arbi et gast (Goth. 
gasts), quorum altero heres, hereditas, 
altero hospes significatur. Itaque idem 
valet atque hospes in sua hereditate, 
vel hospes seu peregrinus heres. - 
(Mart. Rom. XII Cal. Aug.). 

Arcadio 1 Arcade 8 Arcadio 11 : Arca¬ 
dius, ii, m. Idem valet atque : ad 
Arcadiam pertinens, cuius nominis 
originem recentiores ducunt a fre¬ 
quentia ferarum, praesertim ursae 
(apxoc pro apxxoc) - (Mart. Rom. 
IV Xon. Mart. ; prid. Id. Ian. ; Id. 
Xov.). 

Arcangelo 1 Archange 8 Archange- 

lus ge : Arehangelus, i, m. Huius no- 




ARGO 1 


22 


minis Graeci significatio est princeps 
angelus (aoyy) - ayysXoc'). 

Archibald 1 Arehibald g : v. Arci- 
baldo. 

Archie A : bl. app. pro Arcliibaldo 
usurpata ; v. Arcibaldo. 

Archimede 1 : Archimedes, is, m. 
Apud Ciceronem, Rep. I, 19, 21, 
casus genet, exit in -i. Nominis huius 
Graeci interpretatio Latina est : 
princeps (ap/jq) consilii ((jl7)Sg<). 

Arcibaldo 1 Arehibald g Archibaldo 11 

Archibald g Archibald ge : Archibal- 
dus, i, m. Ducitur a priscis verbis 
Germanicis erchan (Gotli. airlcns) - 
bald, quae idem valent ac genuinus 
(valde), et fortis, audax. 

Archinard": Archinardus, i, m. 
Coaluit e verbis Germanicis erchan - 
hard , quae idem valent ac vere seu 
valde strenuus. 

Ardelio 1 : Ardalio, onis, vel Arde- 
lio, onis, m. Xon constat quidem 
nomen vulgare Ardelio idem esse ac 
nomen Latinum, quod supra posui¬ 
mus. Est autem ardelio vel ardalio 
« homo inquietus et hinc atque illuc 
cursitans, omnia se scire praedi¬ 
cans, et omnibus negotiis se immi¬ 
scens, nullum autem bene perfi¬ 
ciens » (Forcellini, Lexicon). Nomen 
deductum esse videtur a verbo ar- 
dendi. 

Est etiam nomen Sancti Martyris 
(Ardalion), de quo in Mart. Rom., 
XVIII Cal. Mai. scriptum legimus : 
«qui cum Sacris Christianorum in 
theatro illuderet, derepente muta¬ 
tus est, et ea non solum verbis sed 
etiam testimonio sui sanguinis com¬ 
probavit ». Erat igitur nomen mimi. 


Arduina : Harduina, ae, f. : v. Ar¬ 
dui no. 

Arduino 1 Ardouin g Hardouin g Hart- 

win ge : Harduinus, i, m. Xominis 
huius Germanici pars prior hart 
(hard) idem valet ac durus, fortis , 
strenuus , altera vero (tvin) idem at¬ 
que amicus. Est ergo eius interpre¬ 
tatio : amicus fortis. 

Arellio 1 : Arellius, ii, m., etiam 
unico l. Xominis origo non satis 
certa est; cf. Schulze, p. 140. 

Areta ge Arete ge : Arete, es, f. Est 
ipsum vocabulum Graecum aper/), 
hoc est virtus. 

Argentina 1 : Argentina, ae, f. 

Argenia 1 : Argenia, ae, f. Est no¬ 
men origine Etruscum, pertinens 
ad Arginnum (Arginnus, i) ; cf. 
Schulze, p. 126. 

Scriptum autem legimus in C.I.L., 
V, 4871 (ad lacum Benacum) : «Se¬ 
verae Profuturus coniugi b. m. de- 
ditq(ue) nomini eius gentil(itati) Ar- 
geniae (sestertium) n(ummum)». 

Argeo 1 : Argaeus, i, vel Argeus, i, 
m. Ducitur ab Argo (’Apyo£), quo 
nomine plura oppida Graeca appel¬ 
lata sunt, quorum praecipuum erat 
Argos, caput Argolidis in Pelopon¬ 
neso. - (Mart. Rom. IV Xon. Ian.). 

Argia 1 : Argia, ae, m. ; eas. acc. 
exit in -an. Cf. Argeo. 

Argo 1 : Argus, i, m. Hoc nomen 
origine Graecum (’Apyo£) pertinet 
ad fabularem historiam veterum, 
siquidem eo appellabatur custos 
Ius ; cf. Plaut. Aid. 555 : «fures si 
Argus servet, qui oculeus totus fuit»; 
Paul, ex Eest. 28 : « Argus oculeus, 
Argus nomen est hominis qui fuisse 



23 


ARMANDA 1 


lingitur oculis plenus »; Cic. De nat . 
deor ., III, 56 ; Ovid. Am., 3, 4, 19 ; 
id. Met. I, 624 sqq. e. a. 

Item hoc nomen impositum esse 
fertur fabricatori navis Argonis ; cf. 
Val. Flacc. I, 93, 314. Praeterea 
alii quoque eo uti consueverant ; 
cf. C.I.L. V, 4530 : « Argus Aviliae ». 

Arianna 1 Ariana 11 Ariadne 86 : 
Ariadna, ae, f. Etiam Ariadne, es, f. 
Nomen ducendum videtur ab api et 
ayvy), quae ita in Latinum conver¬ 
tuntur : castissima vel sanctissima ; 
api enim calde, ayvo£ castum , san¬ 
ctum significat (apud Cretes audie¬ 
bat aSvocr). Ita appellata est secun¬ 
dum fabularem Graecorum histo¬ 
riam Minois, regis Cretensium, filia, 
Thesei capta amore. Usurpatur no¬ 
men etiam in titulis, ut aliis mulieri¬ 
bus inditum; cf. C.I.L. VI, 6556 ; IX 
3205, e. a. Sancta denique Ariadna 
recensetur in Mart. Rom. XV Cal. 
Oct. 

Ariberto 1 Ariberto 11 : v. Erberto. 

Ariodante 1 : Ariodantes, is, m. Est 
nomen commenticium, in carmine 
epico, quod Orlando Furioso inscri¬ 
bitur, viro inditum ; raro autem no¬ 
stra usurpatur aetate. 

Aristarco 1 : Aristarchus, i, m. Hoc 
nomine, de quo plures scriptores ve¬ 
teres commemorant (cf. Arist. gram¬ 
maticum e Samothracia), significa¬ 
tur : optimus imperator (apioTc< - 
ap/Yj). - (Mart. Rom. prid. Non. 
Aug.). 

Arist eo 1 : Aristaeus, i, m. Graece 
'Apicrraio^, quod nomen inditum 
est Apollinis filio ; cf. Cic. De nat. 
deor., III, 18, 45. Ducitur vero ab 


apicjToc, cuius vis est optimus. - 
(Mart. Rom. III Non. Dec.). 

Aristide 1 Aristides 11 : Aristides, is 
m. Secundum Charis, gramm. I, 41, 
veteres in casu genet. «et Aristidis 
et Aristidae et Aristidi etiam dixe¬ 
runt ». Cas. acc. exit vel in -em (cf. 
Nep. Arist. I, 4), vel in -en (cf. Plin. 
XXXIV, 50). Est nomen patrony- 
micum, ab Aristaeo derivatum 
(Graee. ’ApiaTsi8Y}£) ; cf. Aristeo. 
Recensetur Caeles, ita appellatus, 
in Mart. Rom. prid. Cal. Sept. 

Aristotele 1 : Aristoteles, is, m. Hoc 
nomine, e duobus verbis Graecis 
(apiaTOC et t£Xy]£i£ (tsXsco) com¬ 
posito, quod idem valet atque 
optimus, perfectus, imprimis insignis 
fuit philosophus antiquorum maxi¬ 
mus (384-322 a. Ch. n.). Aliis quoque 
viris imponebatur, quemadmodum 
eruitur ex operibus Livii (XXXVI, 
21, 2), Ciceronis (Fam. XIII, 52), 
Iustini (XIII, 7, 1), Hieronymi 
(Chron. ad a. ab Abr . 1255) atque e 
titulis ; cf. C.I.L. X, 8041, 5. 

Aristodemo 1 : Aristodemus, i, m. 
Nomen compositum est ex apicrroC 
(= optimus) et (Svjfxo^ = populus) ; 
est igitur eius significatio : optimus 
in populo. Eo appellabatur, prae¬ 
ter alios, pater Euristhenis et Pro¬ 
cles, et fortissimus vir qui cum tre¬ 
centis patriae defensoribus ad Ther¬ 
mopylas occubuit. Cf. C.I.L. VI, 
19845 ; est etiam nomen Christia¬ 
num ; cf. Mansi, Ampl. Coli., IX, 175 : 
«Aristodemo reverendissimo episcopo 
Philomelii». 

Armanda 1 : Armanda, ae, f.; v. 
Armando. 




ARNOLFO 1 


24 


Armando 1 Armando ge Armand 1 ': 

Armandus, i, m. Est quidem, si in 
originem intendatur, idem nomen 
atque H er mannus, cuius antiquior 
scribendi ratio est Harimann (v. 
Ermanno), aut idem atque Hartman- 
nus (v. Hartmann). Priori haec vis 
subiecta est: miles (Jiari = exercitus ; 
mann — vir), alteri: vir strenuus, 
fortis (hart = fortis, audax, strenuus). 
Galli autem, a quibus Itali et Hispani 
nomen vulgare Armando acceperunt, 
verba Germanica (est enim Armando 
huiusmodi), in -mann exeuntia, ita 
inflexerunt ut audirent -ant vel -and ; 
cf. Allemand, Normand. 

Armenaud g Armengaud g : v. Er- 
mengarda. 

Armgard ge : v. Irmgard. 

Armida 1 : Armida, ae, f. Est nomen 
commenticium, quo in Torquati 
Tassi carmine epico, quod Gerusa- 
lemme Liberata inscribitur, femina 
appellatur, eximia specie sua viros 
pelliciens. 

Arminio 1 Armin ge : Arminius, ii, m. 
Nomen petendum esse videtur a ser¬ 
mone Etrusco ; cf. C.I.E. 29 sq., 52, 
56 : armne, armni ; Schulze, p. 127. 
Praeterea nomen oppidi Armignano 
in Etruria etiamnum huiusce ori¬ 
ginis indicium fortasse est haben¬ 
dum. Scriptores interdum posue¬ 
runt : Armenius ; cf. Plin. ep. 65 ; 66. 
Hoc nomine appellatus est Cheru¬ 
scorum dux, Sigimeri filius, qui Au¬ 
gusto imperante exercitum Boma- 
norum in saltu Teutoburgensi pro¬ 
fligavit. Id nominis vero illi a Ro¬ 
manis inditum esse conici licet ex eo 
quod eiusdem Arminii frater Flavius 


appellatur; cf. Tac. Ann. I, 55 ; 
II, 88 ; Veli. II, 118, 2, e. a. Inve¬ 
nitur nomen etiam in titulis Lati¬ 
nis ; cf. C.I.L. VI, 5642. 

Armodio 1 Harmodio 11 : Harmodius, 
ii, m. Ducitur ab adiect. Graeco apfxo- 
SloC, quod idem valet atque aptus, 
conveniens. 

Arnaldo 1 Arnaud g : Arnaldus, i, m. 
Coaluit e verbis Germanicis aro (arin, 
arn) et wald (walt ), quae aquilam et 
dominari significant. Eo ergo signa¬ 
tur vir, qui veluti aquila dominatur. 

Arne : v. Amo ; Arne a Suetis 
usurpari solet. 

Arno ge : Arno, onis, m. Deriva¬ 
tur a verbo Germanico aro (arin, 
arn), quod aquilam significat ; cf. 
Forstemann, 135. Secundum alios 
est deminutum nomen Arnaldi. 

Arnobio 1 : Arnobius, ii, m. Coa¬ 
luisse videtur e verbis Graecis apvc<, 
quo agnus, et quo vita signifi¬ 

catur, sed Iosephus Perin (Onoma- 
sticon) opinatur nomen probabilius 
e Punica lingua ortum esse, quod 
in Africa primum sit usurpatum. 

Arnolde ge : Arnolda, ae, f. ; v. Ar- 
noldo. 

Arnoldo 1 Amold g Arnou g Arnold 1 

Arnold ge : Arnoldus, i, m. Est alia 
scribendi ratio ipsius nominis Ar¬ 
naldi ; v. ib. 

Arnould g : v. Arnaldo. 

Arnolfo 1 Arnoul g Arnolfo 11 Ar- 
nulf ge : Arnolfus, i, vel Arnulfus, i, m. 
Vitiose ponitur a quibusdam Arnul- 
phus ; est enim nomen a verbis Ger¬ 
manicis arn -wolf (wulf) repetendum, 
quae idem valent atque aquila et 
lupus. Est ergo secundum nominis 




25 


ASCANIO 1 


interpretationem Arnolfus vir (fortis 
et callidus) veluti aquila et lupus ; 
cf. Wasserzieher, p. 20 ; Dauzat, 
p. 12. - (Mart. Eom. XV Cal. Aug. 
et XVIII Cal. Sept.). 

Aroldo 1 : v. Araldo . 

Aronne 1 Aaron 8 Aaron h Aaron 1 
Aaron ge : Aaron, onis, m. ; ab aliis 
non inclinatur in casus. Xomen duc¬ 
tum est, quemadmodum videtur, a 
verbis Hebr. har-on , quorum prius 
montem , alterum robur significat. 
Ita Hieron., De nom. Hebr ., et Isid., 
Orig. VII, 6, 47, originem explicant : 
« Aaron mons fortitudinis ». Deriva¬ 
tur ab hoc nomine adi. Aaroneus , a , 
um. In Mart. Rom. commemoratur 
de Aarone, principe ordinis Levi- 
tarum, et Aarone, Martyre in Bri¬ 
tannia (Cal. Iui.). 

Arrigo 1 : Henricus, i, m. Est enim 
Arrigo alia, ab Italis usurpata, ap¬ 
pellandi ratio vulgaris nominis En- 
rico (v. ib.). Cf. Tagliavini, p. 235 ; 
Sertoli Salis, p. 37. 

Arsenio 1 Arsene 8 : Arsenius, ii, m. 
Xomen ductum est a verbo Graeco 
ap<7£vt.c< (ab apa7]v), quod idem valet 
ac virilis , robustus . - (Mart. Rom. 
XIV Cal. Aug. et XIX Cal. Ian.). 

Artemidoro 1 : Artemidorus, i, m. 
Hoc nomine, quo appellatus est 
praeclarus geographus Graecus 
(ApTsfjdScopcO, significatur donum 
Artemidis seu ab Artemide donatus. 

Artemisia 1 : Artemisia, ae, f. Xo- 
minis vis est : ad Artemiden pertinens , 
quam deam sagittis gaudentem perhi¬ 
bet Homerus. 

Artemisio 1 : Artemisius, ii, m. ; v. 
Artemisia. 


Artemio 1 : Artemius, ii, m. Duci¬ 
tur a nomine Artemidis, de cuius 
origine non satis constat : sunt qui 
derivent ab dpT£[j.Y]C, h. e. sanus. - 
(Mart, Rom. XIII Cal. Xov.). 

Art a Artie a : bl. app. pro Arturo 
usurpata ; v. Arturo. 

Arturo 1 Arthur 8 Arturo 11 Arthur 1 
Artur 8e : Arturus, i, m. Ab aliis per¬ 
verse scribitur Arcturus , quasi sit 
nomen stellae ’ApxToupoc, quae est 
in signo Bootae; interdum vero a 
poetis pro ipso Boote sumitur aut, 
per translationem, pro autumni tem¬ 
pore, quo Arcturus oritur (cf. Verg. 
Georg. I, 68). Tamen longe alia est 
origo nominis Arturi, quod solet viris 
imponi; derivatur enim a sermone 
Celtico, in quo art ursum significat, 
ur vero idem valet ac novus , florens , 
iuvenis , pulcher ; cf. Dict. Scoto-Cel- 
ticum , Edinburgh 1828, I, p. 72 ; II, 
p. 243. Alii vero priorem nominis 
partem a voce Celtica ard petunt, 
cuius vis est altus , nobilis . 

Arvino 1 : v. Erwin ; nomen vulgare 
Italicum Arvino, quod in Manzo- 
niano carmine, cui index Adelchi , 
scriptum videmus, idem est atque 
Germanicum Erwin , seu potius H er¬ 
win (ab her seu hari — exercitus , et 
win — amicus). 

Asaph a : Asaphus, i, m., vel Asaph 
sine postrema syllaba Latina. Deri¬ 
vatur a verbo Hebr. asaph , quod 
colligentem seu collectorem significat ; 
cf. Par. I, 6, 31 et 39 ; 16, 4 ; II, 29, 
30 ; Esdr. II, 12, 45. - (Mart. Rom. 
Cal. Mai.). 

Ascanio 1 : Asca 
minis origine non 




ASTRID* 


26 


tur ex interpretatione Servii, ad 
Verg. Aen . I, 267 : « dictum a Phry¬ 
giae flumine Ascanio ». Fuit autem 
As summus deus Phrygum; ita¬ 
que fortasse eo nomine significatur 
filius (khniz) As. 

Asdrubale 1 : Hasdrubal, alis, m. 
Ducitur a fonte Punico : ’ azro Ba ’ al, 
h. e. auxilium eius Baal , qui erat 
deus antiquarum gentium Semitica- 
rum, ut Phoenicum, Syrorum e. a. 

Aspasia 1 Aspasia a : Aspasia, ae, f. 
Est genus femininum adiectivi 
Graeci olgtzqlgioZ, quod idem valet 
atque optatus, adamatus , utpote ab 
<k<j7zx£o{Lyx ductum, cuius vis est 
complecti. 

Aspreno 1 : Asprenus, i, m. Hoc no¬ 
men deductum est a verbo asper - 
a-um , quod, ad originationem quod 
attinet, coniunctum est cum verbo 
spernendi. Viro cuidam impositum 
hoc nomen scriptum videmus in 
C.I.L., X, 2848 : Philippo Aspreno 
(Puteolis). 

Assalonne 1 Absalon 11 Absalom ge : 

Absalon, onis, vel Absalom, m. sine 
postrema syllaba Latina. Ducitur a 
verbis coniunctis Hebr. ’ ahh - sha- 
lom, quorum interpretatio est : 
pater pacis. - (Mart. Eom. VI Xon. 
Mart.). 

Assia 1 : Assia, ae, f. Est nomen 
origine Celticum, genus femininum 
nominis Assii (Assius, ii), unde plu- 
res deductae sunt appellationes, ve- 
luti Asonius, Assianus, Assicus, As- 
sidius hisque sim. ; cf. A. Holder, 
Alt-celtischer Sprachschatz , I, pp. 248- 
249. 

Hoc veteres quoque Christiani usi 


sunt, ut manifestum est titulo in 
coemeterio S. Agnetis extra moenia 
Urbis posito : «Assia Felicissima 

Successa» (non recensetur apud 
Diehl). 

Assuero 1 : Assuerus, i, m. Est no¬ 
men Hebr. ’ Ahhashverosh (cum a 
prosthet.), quod in sacris litteris 
(Dan., Tob., Esdr., Esth.) pluries oc¬ 
currit. Ducitur autem a vetere voca¬ 
bulo Pers. Khsajarsha, quo leo, rex 
significatur; in monumentis, litteris 
cuneatis conscriptis, invenitur etiam 
Ksherse ; Graeci hoc modo exarare 
soliti sunt : ? Aaaouy]po£ vel ? A(7UY)pc< 
(On. Perin.). 

Assunta 1 Asuncion 11 : Maria As¬ 
sumpta, f. 

Asta ge : bl. app. pro Augusta; v. ib. 

Asteria 1 : Asteria, ae, f. Derivatur 
a verbo Graeco aaryjp, spo£, quod 
stellam significat. - (Mart. Eom. IV 
Id. Aug.). 

Asterio 1 : Asterius, ii, m. ; v. Aste¬ 
ria. 

Astolfo 1 Astolfo 11 : Astulfus, i, m., 
vel secundum originationem fortasse 
rectius Haistulfus. Xomen ducitur 
a Germ. fonte : haifst (Goth.) quod 
pugnam significat (cf. etiam priscum 
adv. Germ. heistigo — iracunde), et a 
ivulf (tvolf), quod idem valet ac lupus. 

Astrea 1 : Astraea, ae, f. Ita appel¬ 
lata est filia Astraei et Aurorae (vel 
Iovis ac Themidis), soror Pudicitiae 
eademque Latinis Ius titia quae Grae¬ 
cis Themis. 

Astrid a Astrid ge : Astridis, is, f. De¬ 
rivatur a priscis verbis Germ. ast 
(Goth. ansts), quod vetere Thules 
incolarum sermone gratiam, deorum 



ATTICO 1 


favorem significabat, et rui, in quo 
est vis equitandi. Femina igitur, lioc 
nomine signata, quasi deorum favore 
obtecta equo vehitur. Priorem vero 
nominis partem alii minus recte ab 
as (Ase) deducunt, quo fabulosum 
numen Germanicum significatur. Xo- 
men eodem modo ad sermonem La¬ 
tinum conformatum est, quo Ingri- 
dis; v. ib. 

Asuncion 11 : v. Assunto. 

Atala 1 : Atala, ae, f. Est nomen 
commenticium a Chateaubriand, fa¬ 
bulae Milesiae auctore, feminae cui¬ 
dam, filiae principis Indorum ex 
America Septentrionali, inditum. 

Atalarico 1 Atalaric g Alderich ge : 
Athalaricus, i, m., vel Alderieus, i, m. 
Origo vocis repetitur a Germanico 
athal (= adal ), quod idem est ac 
nobilis , et a nhhi , quo dives, potens 
significatur. Cf. Alderisio. 

Atalia 1 : Attalia, ae, f. Hoc nomine, 
quod ab ccraXoC, cuius vis est iuveni- 
Us , laetus , serenus , ducitur, plura 
oppida a veteribus appellabantur: 
A. Pamphyliae (’ATTaXst.a), cf. Hieron. 
Nom. Hebr ., 67 ; Tab. Peuting. (Ata¬ 
lia ); A. Mysiae, ut videtur; A. Aeo¬ 
lidis ; A. Lydiae. 

Atanasio 1 Athanase g Atanasio 11 
Athanasius ge : Athanasius, ii, m. Du¬ 
citur a Graeco fonte: a priv. et 
OavocTo^, quo mors significatur ; est 
ergo nominis interpretatio : immor¬ 
talis. - (Mart. Rom. postr. Cal. Mai. 
e. a.). 

Athalin g : v. Attalo. 

Atenodoro 1 Athenodor ge : Atheno¬ 
dorus, i, m. dominis huius Graeci 
(h40^v6 Scopor) vis est: Athenae donum 


seu ab Athena donatus. - (Mart. Rom. 
XV Cal. Xov. e. a,). 

Athelstan a : Athelstanus, i, m. Hoc 
nomen Anglorum Saxonumque pro¬ 
prium coaluit ex athei (adal) - stan , 
quae idem valent ac nobilis petra , 
rupes. 

Athos 1 : At hos ; c. gen. - onis; c. dat. 
- o; c. acc. - ona vel - on; c. abi. - o. 
Est nomen montis paeninsulae Chal- 
cidices, qui in mare Aegeum porri¬ 
gitur ; maxime vero nobilis habetur 
et insignis propter religionis domi¬ 
cilia, quae monachi Graeci ibidem 
colunt. 

Attalo 1 Attale 8 : Attalus, i, m. Origo 
nominis ducenda videtur ab araXXoq 
quod idem valet ae ludo, recreo , 
unde araXog', h. e. iuvenilis , serenus, 
derivatur. - (Mart. Rom. IV Xon. 
Iun. et prid. Cal. Iun.). 

Atte 1 : Acte, es, f. Verbo Graeco 
axT r\ litus maris significatur (cf. 
Lat. acta, ae), unde regio Atticae 
antiquitus axTTj appellabatur, cum 
esset maxima eius pars in litore po¬ 
sita ; cf. Plin. IV, 7,11 ; Geli. XIV, 6. 
Hoc nomen inditum est Xeronis li¬ 
bertae, quam non multum abfuit 
quin sibi iungeret matrimonio ; cf. 
Suet. Ner. 28 ; 50, et Tac. Ann. 
XIII, 12. 

Atteone 1 : Actaeon, onis, m.; c. acc. 
exit in -ona. Xomen, quo appel¬ 
latus est filius Aristaei, ducitur ab 
axTTj; v. Atte. De hoc fabulari viro 
cf. Ovid. Met. III, 138 sqq. ; Hygin. 
fab. 180 ; Serv. ad Verg. Georg. I, 
14 e. a. 

Attico 1 : Atticus, i, m. Ut liquet, 
idem significat atque ad Atticam 




ATTO* 


28 


pertinens vel incola Atticae vel Athe¬ 
narum. Eo imprimis insignis fuit 
amicus Ciceronis (T. Pomponius 
Atticus), et ipse scriptor et poeta 
(cf. Xep. Att. 18,5 : «de viris, qui 
honore rerumque gestarum ampli¬ 
tudine ceteros Romani populi prae¬ 
stiterunt, exposuit ita, ut sub sin¬ 
gulorum imaginibus facta magistra¬ 
tusque eorum non amplius qua¬ 
ternis quinisve versibus descrip¬ 
serit : quod vix credendum est tan¬ 
tas res tam breviter potuisse decla¬ 
rari »). Occurrit etiam in titulis 
Christianis; cf. Diehl 2306, 2338, 
2348 (?), 4136, 4003 C: « S. Atticus 
uicxit (sic) ann. VI et m. III... ». - 
(Mart. Rom. VIII Id. Xov.). 

Attila ge : Attila, ae, m. Est nomen 
Gothicum atta (quod patrem signifi¬ 
cat) blande deflexum ut idem valeat 
ac paterculus. Hanc suavem appella¬ 
tionem indiderunt Hunnorum regi, 
viro saevissimo; Venantius autem 
Fortunatus ( vit. S. Germ ., 159) de 
alio eiusdem nominis viro comme¬ 
morat : « Attila vir inluster ac regalis 
aulae domesticus ». 

Attilio 1 Atilio h : Atilius, ii, m. A qui¬ 
busdam perverse scribitur Attilius 
vel Actilius. Tamen, inspectis codi¬ 
cibus, qui in emendatioribus nu¬ 
merantur, plurimisque veteribus in¬ 
scriptionibus Latinis, sine ulla li¬ 
cet dubitatione affirmare Atilium , 
una t littera, esse scribendum ; cf. 
M. Dziatzko, TJeber die Terent. Di- 
daskalien , Rhein. Mus. N. F. XX, 
1865, p. 588 sq. 

Atilius pertinet ad Attiim, quod 
est praenomen Italicum antiquis¬ 


simum, proprium veteris gentis ple- 
beiae et patriciae in plures divisae 
familias. Apud scriptores saepe oc¬ 
currit modo, qui dictus est, exara¬ 
tum ; cf. Cic. Att. XIV, 20 ; Fin. I, 
2, 5 ; Tuse. IV, 11, 25 ; Liv. IV, 7 ; 
V, 13 ; IX, 30 ; XXII, 45 ; XXVI, 
33 ; XXXII, 27 ; XXI, 26 ; XXII, 
35 ; XXIII, 21 ; XXXIV, 54 e. a.; 
Tac., Ann. IV, 42 ; Eutrop. Brev ., 
II, 17 : « M. Atilio Regulo L. Iulio 
Libone consulibus, Sallentinis in 
Apulia bellum indictum est»; Geli. 
VII, 4, 1 : «Quod satis celebre est 
de Atilio Regulo, id nuperrime legi¬ 
mus scriptum in Tuditani libris». 
Xec praetermittendum est Graecos 
scribere solitos esse : ’AtiXio£ vel 
S AT£LAtO£. 

Praeterea nomen frequentatur in 
titulis; cf. C.I.L. V, 2, nn. 2570, 
2389, 3159, 3494, 4149, 5159, 5821, 
5952, 5955, 5960 e. a. Xeque minus 
in veteribus titulis Christianis oc¬ 
currit; cf. Diehl, 285: «Atilius... 
Crescens v. p. ex tabulario Palati, 
qui vixit in hoc saeculo annos 
XXVII... »; 2011 : « d. m. Ulpiae 
Victoriae coniugi laudabilissime (sic) 
Atilius Iustus posuit», 

Atto 1 : Atto, onis, m. Hoc nomen, 
iam saeculo VII ad Latini sermonis 
rationem conformatum, petendum 
est a verbo Germanico (Goth.) atta, 
h. e. pater (cf. orat. Dominic. Ulfilae 
episc. e saec. iv : atta ansar , h. e. 
pater noster). 

Tamen in prisco etiam sermone 
Latino invenitur praenomen Attus 
(cf. Attius, Atta), quod derivatum 
est a voce infantium propria atta, 



29 


AUS 1 


h. e. pater (cognominis autem Attae 
origo videtur esse potius Etrusca ; 
Tagliavini, p. 163). 

Vulgare igitur nomen Atto e fonte 
Germanico permanavit; est autem 
Attonis et Atti communis origo 
Indica-Europaea. 

Aubain g : v. Albano. 

Auberon g : v. Oberon. 

Aubert 8 : v. Alberto. 

Aubin g : v. Albino. 

Auboin g : v. Albuino. 

Aubry g Aubrey 11 : v. Alberico . 

Auda a : Auda, ae, f. Priscum no¬ 
men Germanicum auda possessionem 
significat; cf. Forstemann, p. 185 ; 
est, si originationem spectes, idem 
atque Uta; v. ib. 

Audigier g : v. Alighiero. 

Audomaro 1 : Audomarus, i, m. 
Est quidem, si originem spectes, 
idem nomen atque Othmari (v. Ol - 
mar), tamen antiquiore hac ratione 
exaratum vim nominis proprii ob¬ 
tinet. - (Mart. Rom. V Id. Sept.). 

Audrey a : Etheldreda, ae, f.; v. ib. 

Auger g : v. Alighiero. 

Augerio 1 : Augerius, ii, m. Ductum 
est a verbo augendi vel rectius ab 
augure ; v. Augusto. 

Augusta 1 Augusta 11 Augusta a Au- 
guste ge : Augusta, ae, f.; v. Augusto. 

Augusto 1 Auguste g Augusto 11 Au¬ 
gustus 11 August ge : Augustus, i, m. 
Originem nominis alii aliter expli¬ 
cant. Veteres a verbo augendi du¬ 
cunt, recentiores vero ab augure , qui 
avium gestum (cf. avi - ger) observat 
indeque futura divinat; cf. etiam 
Suet., Aug. 7. Recensetur pluries 
in Mart. Rom. 


Augustin g Augustine 11 Augustin ge : 

v. Agostino. 

Aulo 1 : Aulus, i, m. ; interdum 
ponitur etiam, e vulgaris sermonis 
Latini ratione, Olus, i. Sunt qui 
nomen deducant ab auAo£ (— tibia), 
sed veri similius derivandum est ab 
aula (olla). 

Aurelia 1 Aurelia 11 Aurelia a : Aure¬ 
lia, ae, f. Hoc nomen, perinde atque 
Aurorae, Aurelii, ductum est a verbo 
primigenio aus (cf. prisc. Ind. usdh , 
Aeol. auc<, Ion. Y]coC) unde derivata 
vox aurora , e linguae Latinae ra¬ 
tione, mutata est in auroram , ut 
flosa in floram. Hoc igitur modo Au - 
setius deflexus est in Aurelium. 
Apud Paulum ex Fest., p. 22, scrip¬ 
tum videmus : « Aureliam familiam 
ex Sabinis oriundam a Sole dictam 
putant, quod ei publice a populo 
Romano datus sit locus, in quo 
sacra faceret Soli, qui ex hoc Auseli 
dicebantur». Origo ergo est vox Sa¬ 
bina *ausel , qua sol Latine significa¬ 
tur. Cf. Ernout-Meillet. Inest igitur 
in nomine vis lucis, quam prisci 
Indi-Europaei numen arbitraban¬ 
tur. - (Mart. Rom. postr. Cal. Dee. 
e. a.). 

Aureliano 1 Aurelien g : Aurelianus, 
i, m. Idem valet atque : ad gentem 
Aureliam pertinens. - (Mart. Rom. 
XVII Cal. Iui.). 

Aurelio 1 Aurelio 11 Aurelius ge : Aure¬ 
lius, ii, m. V. Aurelia. - (Mart. Rom. 
V. Cal. Aug.). 

Aurora 1 Aurora 11 : Aurora, ae, f.; v. 
Aurelia. 

Aus a : bl. app. pro Augustino vulgo 
usurpata; v. Agostino. 



AYLWIN 1 


30 


Ausilia 1 : Maria Auxfiiatrix, f. 

Ausonio 1 : Ausonius, ii, m. Idem 
valet atque ad Ausoniam pertinens, 
regionem Italiae inter Oenotriam 
et Tyrrheniam. 

Austin a : v. Agostino . 

Autari 1 : Authari, m.; non inclina¬ 
tur in casus. Nomen, quo Lango¬ 
bardorum rex appellatus est (cf. 
Greg. Magn. Ep. VII, 23 ; Paul. Diae. 
Hist. Langob. III, 32), conflatum 
est e verbis auda (Goth. audags ), quo 
possessio, divitiae significantur, et 
hari (Gotli. liarja ; cf. Germ. ree. 
Heer), quod idem valet atque exer¬ 
citus, miles. 

Ava a Ava ge : Nomen hoc Germa¬ 
nicum deductum est a voce primi¬ 
genia avi (Forstemann, 217), quae 
inveniri videtur in priore parte verbi 
Gothici atvi-lindh — gratiarum actio 
(awilindon = gratias agere) ; v. 
S. Feist, Vergleichendes Worterbuch 
der Gotischen Spracke , p. 70 ; cf. 
prisc. Ind. avis = gratus , propen¬ 
sus ; avati = laetatur, fovet; Graec . 
amaC, odra — amicus ; Lat. avi¬ 
dus. Nomen Avae (interdum scri¬ 
bitur A wa, Aive) occurrit saepius in 
M.G.H., veluti 68 , p. 127 ( Epist . 
Karolini Aevi , Alcuin.) : «Credo te 
de orationibus Auae sororis no¬ 
strae fideliter facere, sed ex mea 
petitione aliquid superadde, quia 


mihi fidelis fuit». Erat autem Ava 
prima poetria Germanica nomine co¬ 
gnita, quae sacra carmina candido 
ac simplici orationis genere com¬ 
posuit. Obiit ut reclusa ad mona¬ 
sterium Melicense (Melie) in Austria 
anno 1127. 

Ave 1 : Ave, f. ; non inclinatur in 
casus. Hoc nomen, quod est impe¬ 
randi modus, imponitur puellis ob 
religionem Deiparae Mariae, quae 
ita ab angelo est salutata. 

Est autem, si originem spectes, 
ave deductum a verbo Punico ha- 
vah — vive, atque tardius formae 
aveto, avete, avere inductae sunt 
exemplo sumpto a salvere et valere ; 
cf. Walde - Hofmann, I, pp. 30-31. 

Averardo 1 : v. Everardo. 

Avice a Avicia a : v. Edvige. 

Avito 1 Avit g : Avitus, i, m. Nominis 
origo est avus. 

Azzo 1 Azzolino : v. Galeazzo . 

Axel : Absalon; v. Assalonne . Est 
enim Axel blanda appellatio a Suetis 
pro Absalone usurpata. 

Aylmer a Adalmarus, i, vel Elma- 
rus, i, m. Nomen enim derivatum est 
ab Anglo-Saxonico Aethelmaer , (ae- 
thel = nobilis ; maer = fama, glo¬ 
ria) ; cf. Adalmar. 

Aylwin 11 : Aluinus, i. Coaluit e ver¬ 
bis Germ. adal-win, quae sic in La¬ 
tinum convertuntur : nobilis amicus. 



B 


Bab a Babie a : bl. app. ab Anglis pro 
Barbara usurpata ; y. ib. 

Bab a Babs a : bl. app. ab Anglis pro 
Baptista (Ioanne) usurpata. 

Babila 1 : Babylas, ae, m. Xomen 
repetendum esse videtur a vocabulo 
Chaldaico babel (Hebr. babhel), quo 
confusio significatur. - (Mart. Bom. 
IX Cal. Febr.). 

Bacchilide 1 : Bacchylides, is, m. A 
nonnullis perverse scribitur Bac- 
chilides. Derivatur, quemadmodum 
videtur, a vocabulo Graeco j^ay/u- 
Xocuius vis est panis subcineri¬ 
cius ; alii id restiarium significare de¬ 
fendunt. 

Baccio 1 : bl. app. ab incolis Tusciae 
interdum pro Bartliolomaeo usurpata 
(Fumagalli, p. 33) ; v. Bartolomeo. 

Balbina 1 Balbina 11 : Balbina, ae, f. 
De originatione cf. Batbino. - (Mart. 
Bom. prid. Cal. Apr.). 

Balbino 1 Balbin g Balbino 11 : Balbi- 
nus, i, m. Deducitur ab adiect. bal- 
bus , a , «m, cuius origo est verbum 
primitivum *6a7, soni imitatione ef¬ 
fectum ; cf. Walde-Hofmann, p. 94. 

Balbo 1 : Balbus, i, m. Cf. Balbino. 

Baldassarre 1 Balthasar g Baltasar 11 
Balthasar a Balthasar ge : Balthasar, 
aris, m. Ab aliis non inclinatur in 


casus. In Vulgata Bibliorum edi¬ 
tione scriptum videmus : Baltassar ; 
apud LXX Interpretes : BaXraaap. 
Qua in scribendi ratione duo nomina 
diversa, Babyloniorum et Assyrio¬ 
rum propria, confunduntur : Balat- 
shar-usur et Bel-shar-uzur , quorum 
priore significatur : vitam regis pro- 
tege , altero: Bel ( Baal) regem protege. 
TJtrumque nomen in exemplo He¬ 
braico discernitur. Eo autem appel¬ 
latus esse traditur unus e magis, 
qui ex orientis solis partibus adve¬ 
nerunt ut Christum Infantem reli¬ 
giosis adorarent obsequiis. 

Baiamonte 1 : Baiamontes, is, m. 
Hoc nomen, raro pueris impositum, 
proprium fuit Baiamontis - ita 
ad Latinam rationem accommodavi¬ 
mus - Tiepolo , qui Venetiis anno 
1310 seditionem conflavit. 

Balder ge Baldur ge : Balderus, i, m. 
Hoc nomine signabatur a priscis 
Germanis filius Odini et Freiae, deo¬ 
rum principum; cui numini idem 
fere tribuebant, quod Graeci et Bo- 
mani Apollini. Inest autem in no¬ 
mine vis lucis vel fortitudinis. 

Baldomero h Baldemar ge Baldo- 
mer ge : Baldomarus, i, vel Baldo- 
merus, i, m. Coaluit e verbis Germa- 



BARTRAM 


32 


nicis bald , cuius vis est fortis , audax , 
et mar, quod idem, valet atque iw- 
clitus, clarus. - (Mart. Eom. III 
Cal. Mart.)- 

Balderich ge : v. Baudry. 

Baldo 1 : Baldus, i, m. Est priscum 
nomen Germanicum, cuius vis est 
fortis , audax , nobilis. 

Baldovino 1 Baudoiir Balduino 11 
Baldwin a Balduin ge : Balduinus, i, 
m. Hoc nomen Germanicum effec¬ 
tum est verbis bald et wfw, quorum 
prius idem valet ac fortis , audax , al¬ 
terum idem atque amicus ; est ergo 
Latina interpretatio : amicus fortis. 

Baldur ge : v. Balder. 

Balthasar g Balthasar a Balthasar ge : 
v. Baldassarre. 

Bandulf ge Pandulf ge : Bandulfus, 
i, m. Nominis origo sic explicatur: 
bandu a Langobardis appellabatur 
vexillum (cf. It. bandiera ; Germ. 
Banner) ; altero nomine Germanico 
(woZ/) lupus, animal fausti omi¬ 
nis, significatur. 

Baptiste 8 : v. Battista. 

Bar a Barbe a : bl. app. pro Bar¬ 
bara ; v. ib. 

Barbara 1 (idem in ceteris linguis): 
Barbara, ae, f.; v. Barbaro. - 
(Mart. Eom. prid. Non. Dec.). 

Barbaro 1 : Barbarus, i, m. Hoc no¬ 
mine (Graec. t 3appapc<) significatur 
homo balbus seu balbutiens ; barbari 
autem appellabantur a Graecis et 
Romanis gentes externae, quarum 
sermo inconcinnus erat quaeque lin¬ 
gua Graeca vel Latina difficile et 
corrupte utebantur. 

Barberina 1 : bl. app. pro Barbara: 
v. ib. 


Barnaba 1 Bernabe g Bernabe h Bar- 

naby a Barnabas ge : Barnabas, ae, 
m. Ducitur, ut veteribus placuit, a 
fonte Aramaico : bar-nevah , quae 
verba sic Latine redduntur : filius 
solatus est. Littera v 9 ut a Graecis 
fieri solet, mutatur in b , unde nevah 
audit nabas. Recentiores autem 
multi hanc alteram partem aliunde 
derivant, velut a Nebo seu Nabu , 
quo significatur numen Babylo¬ 
nium. - (Mart. Rom. III Id. Iun.). 

Barney a Barny a : bl. app. pro Bar¬ 
naba usurpata ; v. ib. 

Barry a : Barrius, ii, m. Videtur esse 
cognomen Betutiorum, gentis Cel¬ 
ticae, ductum ab oppido Barra in 
Insubria ; cf. C.I.L. IX, 6160. 

Barsaba 1 : Barsabas, ae, m. Nomen 
ductum est a verbis Aramaicis bar- 
Saba , quibus significatur filius Sa¬ 
bae. - (Mart. Rom. III Id. Dec.). 

Bartimeo 1 : Bartimaeus, i, m. No¬ 
men e duarum linguarum verbis, 
quemadmodum videtur, conflatum 
est : e voce Aramaica bar , cuius vis 
est filius , et e TifiaZoc (vel Tipiaioc), 
quod vocabulum a Timaeo (— honoro) 
derivatum est. 

Bart a : bl. app. pro Bartholomaeo 
usurpata; v. Bartolomeo. 

Bartolomeo 1 Barthelemy 8 Barto- 
lome h Bartholomew a Bartholomaus ge : 

Bartholomaeus, i, m. Est nomen 
Aramaicum, quo significari vide¬ 
tur filius Thalmai vel Tholmai. - 
(Mart. Rom. IX Cal. Sept). 

Bartie a Bartle a Bartley a : bl. app. 
pro Bartholomaeo ; v. Bartolomeo. 

Bartolo 1 : v. Bartolomeo. 

Bartram a : v. Bertram. 



33 


BELISARIO 1 


Barucco 1 Baruch g : Baruch, m. ; 
non inclinatur in casus. Est vox He¬ 
braica bdruh (Sept. Bapou^) qua si¬ 
gnificatur is, cui aliquis bene preca¬ 
tus est. 

Basilio 1 Basile g Basilio 11 Basil a Ba- 

sil(ius) ge : Basillus, ii, m. Est ver¬ 
bum Graecum QvxsikzloZ, quod idem 
valet ac regius, regalis. - (Mart. 
Rom. Cal. Ian. e. a.). 

Basilide 1 : Basilides, is, m. Duci¬ 
tur a nomine Basilii; v. Basilio. - 
(Mart. Rom. prid. Id. Iun.). 

Bastiano 1 Basty a : bl. app. pro Se- 
bastiano ; v. ib. 

Bat a : bl. app. ab Anglis pro Bar- 
tholomaeo usurpata ; v. Bartolomeo. 

Batilde 1 Bathilde g Bathilde ge : Ba- 
thildis, is, f. Hoc nomen Germani¬ 
cum coaluit ex batu seu badu et hild, 
quorum utrumque proelium signi¬ 
ficat. - (Mart. Rom. III Cal. Febr.). 

Battista 1 : Ioannes Baptista, m. 

Battistina 1 : Baptistina, ae, f. Est, 
ut liquet, nomen, feminino genere 
expressum, loannis Baptistae. 

Batuele 1 : Bathuel, elis, m. Ab 
aliis non inclinatur in casus. Duci¬ 
tur a verbis Hebraicis bethu el , qui¬ 
bus domus Dei significatur. 

Baudoin g : v. Baldovino. 

Baudry 8 Balderi ch ge : Baldericus, i, 
m. Derivatur a fonte Germanico : a 
bald - rihhi (ricja ), quibus haec est 
vis subiecta : fortis, audax - domina¬ 
tor, potens. 

Bautista h : v. Battista. 

Bea a Beatie a Beattie a : bl. app. pro 
Beatriee ; v. ib. 

Beato 1 Beat 8 Beat ge : Beatus, i, 
m. Yerbum beo, as, unde hoc nomen 


ductum est, repetendum videtur, pe¬ 
rinde ac bonus, a, um, a voce pri¬ 
mitiva dueio (cf. due-no, unde deri¬ 
vatur bonus) ; cf. Walde-Hofmann, 

l, p. 101. Nomen occurrit in veteri¬ 
bus titulis chiistianis ; Diehl 2146, 
3510, 4111. - (Mart. Rom. YII Id. 
Mai.). 

Beata 1 Beata a Beate ge : Beata, ae, 
f ; v. Beato. - (Mart. Rom. YIII Id. 
Mart.). 

Beatie a Beattie a : bl. app. pro Bea- 
trice ; v. ib. 

Beatriee 1 Beatriee 8 Beatriz 11 Bea- 
trix a Beatrix ge : Beatrix, icis, f. Quem¬ 
admodum liquet, hoc nomine ap¬ 
pellatur femina quae beatum facit 
eum, qui ipsam contempletur; cf. 
Beato. - (Mart. Rom. IV Cal. Aug.). 

Becky a : bl. app. pro Rebecca usur¬ 
pata ; v. ib. 

Bede a Beda ge : Beda, ae, m. Dedu¬ 
citur a piisco verbo Ang.- Sax. beadu 
vel beado (prisc. Germ. bodh, a badu), 
quo proelium significatur ; cf. For- 
stemann, p. 224 sqq. In sermone 
Ang.-Sax. scribitur etiam : Badda, 
Peda, Petta, Betta. Eo appellatus est 
praeclarus vir, sanctimonia et eru¬ 
ditione insignis (Mart. Rom. YIII et 
VI Cal. Iun.), civis Dunelmensis, mo¬ 
nachus, cui merito adiectum cogno¬ 
mentum Venerabilis (673-735). 

Bela : bl. app. ab Hungaris pro 
Adalberto vel Alberto usurpata ; v. 
suis locis. 

Belinda a : Belinda, ae, f. Est no¬ 
men commenticium. 

Belisario 1 Belisar ge : Belisarius, ii, 

m. Nomen, quo appellabatur dux 
lustiniani imperatoris, derivatur, si 



BENILDA 1 


34 


fidem habemus E. Schroder (Zeit- 
schrift fur deutsches Altertum XXXY, 
1891, p. 244) a Piliher ; cf. pillich , 
billich , in quo inest vis honesti , recti. 

Bell 1 Bella a Belle a : bl. app. pro 
Arabella vel Isabella ; v. suis loeis. 

Bella 1 : Bella, ae, f. Hoc nomen, 
quo significatur venusta , pulchra , 
ductum est a verbo primigenio 
duen(e)los , i. e. ab eodem fonte ma¬ 
navit, unde bene , bonus , a, im deri¬ 
vantur. V. Bellina. 

BelJina 1 : Bellula, ae, f. Hoc no¬ 
mine, perinde ac priore appellatione 
Bellae, uti solent Hebraei, idque ab 
antiquis temporibus. Cui rei docu¬ 
mento est vetus titulus Iudaicus 
apud Diehl, 491 : «locus Bellule 
(— Bellulae) quiescet in pace». Qua 
in inscriptione effictum est cande¬ 
labrum septem lucernarum, gentis 
Hebraicae insigne. Ad originationem 
nominis quod attinet, v. Bella. 

Ben a : bl. app. pro Beniamino; 
v. ib. 

Beltramo 11 : v. Bertram. 

Bencivenni 1 Bencivenga 1 : Benve- 
nutus, i, m. V. Benvenuto , cuius no¬ 
minis vulgaris hae sunt variae 
scribendi rationes. 

Bendita 11 : v. Benedetta. 

Benedetta 1 Benoite g Benita 11 Bene- 
dikta ge : Benedicta, ae, f. - (Mart. 
Rom. prid. Xon. Mai. e. a.). Y. 
Benedetto. 

Benedetto 1 Benoit g Benito h Bene- 
dict a Benedikt ge : Benedictus, i, m. 
Verbum benedicendi (alicui) in prae¬ 
stanti Latinitate idem valet ac : bene 
de aliquo loqui ; cf. Cic. Sext. 52 ; 
Ovid. Trist. V, 9, 9 ; vel absolute : 


bona verba dicere ; cf. Plaut. Asin. 
3, 3 ; 115. Denique scriptores sequio- 
ris aetatis, praesertim christiani, ver¬ 
bum cum c*. accusativo coniungen- 
tes, eidem vim quasi sacri ominis 
subiecerunt; cf. Lact. VII, 14 : «Per¬ 
fectis operibus, requievit die sep¬ 
timo eumque benedixit». - (Mart. 
Rom. XII Cal. Apr. e. a.). 

Benedikta ge : v. Benedetta. 

Benigno 1 Benigne 8 Benigno 11 Be- 
nignus ge : Benignus, i, m. Xomine 
significatur quasi vir ingenio bono. 
- (Mart. Rom. XII Cal. Dee. e. a.). 

Ben a : bl. app. pro Beniamino; v. ib. 

Beniamino 1 Benjamin 8 Benjamin 11 
Benjamin a Benjamin ge : Beniami- 
nus, i, m. Ab aliis non inclinatur in 
casus. Ducitur a tonte Hebr. : ben 
hoc est filius, et ydmin , cuius vis est 
dextera , felicitas. Eo igitur signifi¬ 
catur filius dexterae vel felicitatis. - 
(Mart. Rom. prid. Cal. Apr.). 

Benilda 1 Benhilde ge : Benildis, is, f. 
In opere, quod iscribitur Polyptique 
de Vabbe Irmion par Guerard , Paris 
1844, p. 71, recensetur idem nomen 
hoc modo : Benoildis. Deducitur qui¬ 
dem a sermone Germanico, sed est 
eius interpretatio non satis certa, si 
priorem partem spectes, altera enim 
efficitur vetere vocabulo hild , quo 
proelium significatur. Prior vero no¬ 
minis pars petenda est aut a prisca 
voce bain (cf. Bein), cuius vis est 
crus, aut a bagan , quod idem valet 
atque obesse , litigare , aut a verbo, 
Anglorum Saxonumque proprio, ben , 
quod vulnus significat. Cf. Forste- 
mann, pp. 256-257 sq. - (Mart. 
Rom. XVII Cal. Iui.). 




35 


BERNARDO 1 


Benoite g Benita 11 : y. Benedetta . 

Benito h : v. Benedetto. 

Benjie a Benjy a Bennie a Benny a : 

bl. app. pro Beniamino usurpatae ; 
v. Beniamino. 

Bennet a : bl. app. pro Benedicto ; 
v. Benedetto. 

Benno 1 Benno ge : Benno, onis, m. 
Est quidem deminutum nomen Ber- 
nardi; cf. M.G.H., II, p. 758, ann. 87 : 
« Benno et Bennolinus idem ac Bern- 
hardus et Bernliardulus », et Was- 
serzieher, p. 27 ; tamen vim no¬ 
minis proprii obtinet. - (Mart. 
Eom. XYI Cal. Iui.). 

Benoit g : v. Benedetto. 

Benvenuto 1 : Benvenutus, i, m. Est 
vulgare verbum Italicum benvenuto , 
in Latinam rationem paulum de¬ 
flexum. Eodem Itali aliquem adven¬ 
tantem salvere iubent; quasi, qui 
natus est puer, parentibus carus 
exspectatusque venerit. - (Mart. 
Eom. XI Cal. Apr.). 

Beppe 1 : bl. app. pro Iosepho ; v. 
Giuseppe. 

Berardo 1 Berard g Berhard ge : Ber- 
ardus, i, m. Est quidem idem no¬ 
men ac Bernardi, cum derivetur a 
verbis Germanicis ber (bero ), cuius 
vis est ursus, et ab hard , quod idem 
valet ac fortis , audax ; tribuitur ta¬ 
men peculiari ratione quibusdam 
Caelitibus (cf. Mart. Eom., a. d. 
XYII Cal. Febr.), ita ut praeter no¬ 
men Bernardi etiam hoc servan¬ 
dum sit. 

Berecinzia 1 : Berecyntia, ae, f. Mo¬ 
net Servius ad Verg. Aen. IX, 81 : 
« Ultima syllaba caret aspiratione, 
quam addimus quotiens montem 


Deli Cynthum dicimus». Nomen 
ductum est a Berecynto, Phrygiae 
monte, in quo Cybele excolebatur, 
unde etiam idem valet atque Cybele ; 
cf. Yerg. Aen. YI, 785 ; Ovid. Fast. 
IY, 355. 

Berengario 1 Berenger 8 Berengar ge : 

Berengarius, ii, m. Coaluit e verbis 
Germanicis ber seu bern , cuius vis 
est ursus , et gari (ger ), quo hasta , 
iaeulum significatur. 

Berengaria 1 : Berengaria, ae, f. ; 
v. Berengario. 

Berenice 1 Berenice a Berenike 86 : 

Berenice, es, f. Est nomen Macedo¬ 
num proprium (Bepsvwaj), ductum ex 
cpspco et vUy), unde eo significatur: 
quae victoriam fert. Cf. Veronica. 

Berina a : bl. app. pro Barbara; 
v. ib. 

Bernabe 8 : v. Barnaba. 

Bernadetta 1 Bernadette g : Bernar- 
dilla, ae, f. Est enim bl. app. ducta 
a nomine Bernardae. 

Bernarda 1 Bernarda* 1 Bernharde ge : 
Bernarda, ae, f. ; v. Bernardo. 

Bernardino 1 Bernardin g Bernar- 
dino h Bernhardm ge : Bernardinus, i, 
m. Est deminutum nomen Bernardi; 
v. Bernardo. - (Mart. Eom. XIII 
Cal. Apr. e. a.). 

Bernardina 1 Bernardine 8 Bernar- 
dina a Bernhardine ge : Bernardina, ae, 
f. ; v. Bernardo. 

Bernardo 1 Bernard g Bernardo 11 
Bernard a Bernhard ge : Bernardus, i, 
m. Ab aliis minus Latine scribitur 
Bernhardus. Eepetitur a Berinhard , 
antiquo nomine Germanico: berin- 
ursus et hard - audax , animosus . - 
(Mart, Eom. XIII Cal. Sept. e. a,). 


4. - C. Egger: Dizionario nomi. 



BERTILLA 1 


36 


Bernhelm ge : Bernelmus, i, m. No¬ 
men effectum est verbis Germanicis 
berin (ber), cuius vis est ursus, et 
helm, quo galea, tegmen, praesidium 
significatur. 

Bernold ge : Bernoldus, i, m. Coaluit 
e verbis Germanicis (fcer), cuius 
vis est ursus, et walt (walten), quod 
idem valet ac dominari ; qui ergo 
dominatur ut ursus, hoc nomine ap¬ 
pellatur. 

Bernward ge : Bernvardus, i, m. 
Nominis huius Germanici haec vis 
est: berin - wart (ward), quorum ver¬ 
borum priore significatur ursus, al¬ 
tero custos. - (Mart. Eom. XII Cal. 
Dec.). 

Beroe ge : Beroe, es, f. Hoc nomine 
(Bepoyj) appellatae sunt nutrix Se¬ 
meles, Nereis quaedam, aliaeque fa¬ 
bulares mulieres. 

Berswinda ge : Bersvinda, ae, f. De¬ 
rivatur a verbis Germanicis hero 
(ber, bern), quod ursum significat, et 
swind (Goth. svinths ), quod idem va¬ 
let ac validus. Interdum hoc nomen 
scriptum videmus Berinsuith ; cf. 
Forstemann, p. 271, sed in M.G.H., 
LYI, p. 72, hoc modo : Berswinda. 

Bert a Berthie a : bl. app. pro Al- 
berto ; v. Alberto. 

Berta 1 Berthe g Berta h Bertha a Ber- 
ta ge : Berta, ae, f. ; minus recte scri¬ 
bitur Bertha cum h littera post t. 
Ducitur a prisco vocabulo Germa¬ 
nico beraih seu bert (Goth. bairhts), 
cuius vis est splendidus, clarus ; cf. 
« Yita S. Bertae», Act. Sanet., Iui. II 
(1721) p. 50 : « Nata est autem eis 
(parentibus) filia, cui nomen impo¬ 
suerunt Bertam, quae interpretatur 


fulgida seu splendida». Yox bert 
adhibita est ad omnium plurima no¬ 
mina Germanica virorum et mulie¬ 
rum fingenda; cl. Forstemann, 
p. 277 sqq. In antiquis litterarum 
monumentis interdum invenitur scri¬ 
bendi modus Berhta vel Bercta, in 
quo servatur aspiratio ante t litte¬ 
ram (cf. beraht) ; hanc vero Romani, 
nomen in suae linguae rationem 
transferentes, omiserunt; cf. Greg. 
Magn., epist. 11, ubi de Berta, An- 
glorum regina, commemorat. 

Bertheide ge : Berthaidis, is, f. Hoc 
nomen Germanicum conflatum est 
ex berchta (cf. Goth. bairhts, prisc. 
Germ. beraht = clarus, a, um) et ex 
haidu (cf. Goth. haidus = modus , 
qualitas). In veteribus litterarum 
monumentis varia occurrit ratio no¬ 
minis scribendi: Perchthaid, Ber - 
theithis, Berthaid e. s.; cf. Forste¬ 
mann, 287. 

Fuit S. Berthaidis (Bertheides) ab¬ 
batissa monasterii Beatae Mariae 
Yirginis Transaquae (in Yestfalia, 
ut videtur), quae anno 1050 de 
vita pie decessit. 

Berthilde ge Bertilde ge : Berthildis, 
is, vel Bertichildis, is, f. Derivatur a 
verbis Germanicis beyt (beraht), cuius 
vis est clarus, splendens, et hild, quo 
proelium significatur. Est ergo nomi¬ 
nis interpretatio : bellatrix clara. 
Apud Yen. Fort., carm. YI, 4 ; 41, 
invenitur scribendi ratio : Bertichil¬ 
dis, quae tamen barbarum quiddam 
sapere videtur. 

Bertilla 1 : Bertilla, ae, f. Fieri po¬ 
test, ut sit nomen Berthildis parce 
detortum vel nomen Bertae (v. ib.) 



37 


BIAGIO 1 


cum syllaba Latina -illa, blandae 
appellationis causa, adiuncta, vel 
nomen Bertiliae (Sanctae), paulum 
inflexum, quod in « Gestis Episcopo¬ 
rum Cameracensium», M.G.H. II, 
p. 16, scriptum videmus. Ita appel¬ 
latur sacra virgo (Boscardin) anno 
1952 Beatorum Caelitum honoribus 
decorata. 

Berto 1 : est bl. app. pro Alberto vel 
Roberto; v. haec nomina suis locis. 

Bertoldo 1 Bertou g Bertoldo 11 Bert- 
hold ge : Bertoldus, i, m. Minus recte 
scribitur cum h littera inter t et o 
interposita, ^omen enim deducitur 
a verbis Germanicis bert (olim be- 
rath ; Goth. bairthts ), quod idem 
valet ac clarus , splendidus (cf. 
Berta) et walt ( wald, valdan ), cuius 
vis est dominari (cf. walten , Gewalt). 
Quod verbum (walt), perinde ac 
wolf (cf. Adolf), cum alteri adiungitur 
nomini, quocum coalescat, primam 
litteram amittit, ita ut audiat - ald 
vel -old. Bertoldus ergo idem fere 
est ac dominus magnificus. 

Bertram a Bertram ge : Bertramus, i, 
m. Hoc nomen ex Germanico sump¬ 
tum, petitur a verbis bert ( beraJit), 
quod idem valet ac clarus, splen¬ 
didus, et raban (Jiraban, ram), quo 
corvus, animal apud priscos Germa¬ 
nos religiosum, significatur (cf. Rabe). 

Bertrando 1 Bertrand g Beltran h Ber- 
trand a Bertrand ge : Bertrandus, i, 
m. Nominis huius Germanici haec 
est interpretatio: clarus bellator cli¬ 
peatus ; bert (beraht) enim idem 
valet ac clarus, splendidus, rand 
(rant) autem idem est atque orbis, 
praesertim clipei, et ipse clipeus. 


Beryl a : Beryllis, Idis, f. Hoc gem¬ 
mae nomen (a beryllo), mulieri indi¬ 
tum, quo utuntur interdum Angli 
et Americani, scriptum videmus in 
quodam vetere titulo, C.I.L., X, 
6185 (Formis) : «C. Terentio Loto 
... Terentia Flora filia patri suo ... fe¬ 
cit et Terentia Beryllidi matri eius ». 

Bess a Bessie a Beth a Betor a Bet- 
sey a Betsy a Betta a Betty a : bl. app. 
pro Elisabetha; v. Elisabetta. 

Betsey a Betsy a : bl. app. pro Elisa¬ 
betha ; v. Elisabetta. 

Bettg a : bl. app. pro Elisabetha; 
v. Elisabetta. 

Bettina 1 : bl. app. pro Benedicta 
vel Elisabetha ; v. Benedetta, Elisa¬ 
betta. 

Bettino 1 Betto 1 : v. Benedetto. 

Bettrys a : bl. app. pro Beatrice ; 
v. ib. 

Betty a : bl. app. pro Elisabetha; 
v. Elisabetta. 

Biagia 1 : Blasia, ae, f. V. Biagio. 

Biagio 1 Blaise g Blas h Blaise a Bla- 

sius ge : Blasius, ii, m. Saepe scribi¬ 
tur cum duplici s littera (Blassius). 
De gente Blasia, Blaesia vel Blassia 
veteres commemorant, atque etiam 
de cognomine Blasione (Blasio, onis). 
Hoc igitur nomen ab aliquo sermone 
Italico, non Latino, petendum vide¬ 
tur estque idem atque adiect. Lati¬ 
num blaesus, a, um, h. e. balbus. 
Romani hoc verbum per Oscos (cf. 
nomen Oscum Blaisiis) a Graecis 
acceperunt, ut conici licet, scilicet a 
SXauroC, h. e. valgus , arthriticus ; 
quod genus vitii Latini ad linguam 
transtulere ; cf. Martial. X, 65, 10 : 
«os blaesum tibi debifisque lingua 



BINDO 1 


38 


est». - (Mart. Bom. III Non. Febr. 
e. a.). 

Bianca 1 Blanche g Blanca 11 Blan- 
che a Blanka ge : Blanca, ae, f. Hoc 
nomen ex incorrupti sermonis La¬ 
tini ratione audit : Candida ; petitur 
autem a verbo Germanico blank, 
cuius vis est nitidus, albus, quodque 
media aetate in multas receptum est 
linguas atque etiam quasi Latinitate 
donatum ; ef. Ducange, Gloss. med. et 
inf. Lat ., I, 674-675 : «blancus seu 
blanchus = albus, candidus». 

Bianchina 1 : v. Bianca. 

Bianco 1 Blanc g Blanco 11 Blank ge : 
Blancus, i, m.; v. Bianca. 

Bibbiana 1 Bibiane g Bibiana h Bi- 
biana ge : Bibiana, ae, f. Est ipsum 
nomen Vivianae quod repetitur a 
verbo vivendi , unde idem fere va¬ 
let ac vivida, vivax ; cf. Tagliavini, 
p. 415, qui hanc originationem ap¬ 
pellat « etimologia popolare Anti¬ 
quior autem nominis scribendi mo¬ 
dus est: Yibiana, genus scilicet femi¬ 
ninum nominis Vibianus, i ; quod 
deductum est a Bibio (Vibius), no¬ 
mine gentis Bomanae ab Etrusco 
vocabulo vipi derivato. 

Neque mirandum b litteram loco v 
scriptam esse ; saeculo enim V p. 
Ch.n. litterae b et v promiscue om¬ 
nino usurpabantur; unde intellegi¬ 
tur cur Adamantius grammaticus li¬ 
brum scripserit de b vocali et v vocali 
(Keil C. Gr. L., VII). Sed iam ab ae¬ 
tate praestantium Latinitatis aucto¬ 
rum saepe b scribebatur pro v ; cf. 
inscr. Pompei.: Bibius (Vibius), ba- 
liat (valeat), Berus (Verus) ; alias in¬ 
venitur : hirtus , bita, boluntas, bi- 


ginti, Bictorinus e.s. ; in sacris cryp¬ 
tis ad aedem S. Agnetis extra moe¬ 
nia Urbis liic exstat titulus : Biben- 
tius se bibum fecit (Viventius se vi¬ 
vum, h. e. vivo, fecit). Littera enim 
b tam leniter efferebatur, ut idem 
fere sonaret ac v, seu esset quasi 
quidam modus acrior eandem lit¬ 
teram v enuntiandi. Cf. C. Battisti, 
Avviamento alio studio dei latino vol- 
gare, p. 153 sq. - (Mart. Bom. posti*. 
Cal. Dec.). 

Bice 1 : bl. app. pro Beatriee; v. 
Beatrice. 

Biddulph a : v. Botolf. 

Biddy a : bl. app. pro Brigida ; v. ib. 

Bilhild ge Bilhilde ge : Bilildis, is, vel 
Bilichildis, is, f. Hoc nomen, quo 
appellata est uxor regis Theode- 
berti II (saec. vi) et Childerici II 
(saec. vn), ducitur a verbis Germa¬ 
nicis bili , cuius vis est lenitas, pla¬ 
cidus (cf. 9&X-), aut a MI, quod idem 
valet atque securis (cf. Beil), et ab 
Mld, quo proelium significatur ; cf. 
Forstemann, pp. 304 ; 306 sq. Scri¬ 
bendi ratio Bilildis invenitur in 
opere quod inscribitur «Histoire de 
Languedoc par deux religieux Be¬ 
ne dictins de la Congregation de St. 
Maur», Paris 1730, II, n. 157, ad 
ann. 1025. Apud Venantium autem 
Fortunatum, carm. VI, 1, 51, hoc 
nomen ita est in rationem Latinam 
translatum : Bilichildis, quod tamen 
nonnihil barbarum sapere videtur. 

Bill a Billie a Billy a : bl. app. pro 
Villelmo ; v. Guglielmo. 

Bindo 1 : Bindus, i, m. Hoc* nomen 
olim in Tuscia pervagatum (cf. 
Dantem, Paradis ., XXIX, 103-105 : 



39 


BONACCORSO 1 


«Non ha Fiorenza tanti Lapi e 
Bindi — Quante si fatte favole per 
anni — In pergamo si gridan quinci 
e quindi»). 

Saeculo XIII nomen Latinum 
Bindus , i , in litterarum monumentis 
scriptum videmus (cf. librum, cui 
index Libro di Mont aperti , anno 
1260 ed.). Est quidem Bindus 

(Bindo) deminutum nomen Aldo- 
brandi (vel, ut vulgus blande ap¬ 
pellabat, Aldobrandino ; cf. Aldo- 
brando ), sed vim nominis proprii 
obtinebat. 

Bionda 1 : Blonda, ae, vel Blunda, 
ae, f. 

Hoc nomen a Germanorum ser¬ 
mone derivatum (cf. Germ. med. 
aet. blunt , Germ. ree. blond) idem 
valet ac flavus color capillorum. 
Blondus, a , um, vel blundus, a, um 
inveniuntur in C. di Gange Glossa¬ 
rio mediae et infimae Latinitatis, 
I, 681-682, ubi haec verba e litte¬ 
rarum monumentis deprompta af¬ 
feruntur : «Sicut Rogerus de Gar- 
neio pater suus, tempore Regis 
Willelmi Blundi avunculi sui». 

Necesse est autem hoc nomen re¬ 
cipere, ut distinguatur a Flavia, 
quod nomen Latinius quidem pro 
Blonda vel Blunda ponitur, sed vim 
nominis proprii et singularis ob¬ 
tinet. 

Bjorn ge : Berno, onis, m. Ursum , 
prisci Scandinavi bjorn appellabant, 
ceteri autem Germani bero vel ber vel 
bern. Nomen Berno, onis, saepius in 
litterarum monumentis media aetate 
Latine conscriptis invenitur ; cf. Pru¬ 
dentii Trecensis Annales a. 858, 


M.G.H. I, p. 451 ; cf. et ib., VII, 
p. 136 ; 858 ; LV, p. 242 ; F. Wigger, 
Jahrbuch der Vereinigung fur meck- 
lenburg. Geschichte 28 (1863) p. 278. 
De S. Bernone, Abbate Cluniacensi, 
commemoratur in Act . Sanet. O.S.B., 
V, pp. 67-90. 

Blaise g Blas h Blaise a : \. Biagio. 

Blanc g Blanco 11 Blank ge : v. Bianco. 

Blanca h Blanche a Blanche g Blan- 

ka ge : v. Bianca. 

Blanquita 6 : bl. app. pro Blanca ; 
v. Bianca. 

Blasius ge : v. Biagio. 

Blenda a : Blenda, ae, f. 

Bob a Bobbie a Bobby a : bl. app. pro 
Roberto ; v. ib. 

Boezio 1 : Boethius, ii, m. Ducitur a 
verbo Graeco ffoTjOsco, quo significa¬ 
tur : ad clamorem accurro, auxilio 
venio , in bello praesertim. 

Bogdan : Bogdanus, i, m. Hoc 
nomine Slavicae originis significatur 
Dei donum atque adeo est ipsum 
nomen Theodori, quo nos utimur. 

Bogislaw Boguslav : Bogislaus, i, 
m. Hoc nomen Slavicum ita inter¬ 
pretandum est: gloria Dei. 

Bogumil Bohumil : Bogumilus, i, 
m. Huius nominis Slavici interpre¬ 
tatio est: Dei amator seu Theophilus . 

Boleslao 1 Boleslaus g Boleslaw : Bo- 
leslaus, i, m. Hoc nomen Slavicum 
secundum originationem idem valet 
atque auctor seu amplificator gloriae. 

Bona 1 Bonne 8 : Bona, ae, f. Adiect. 
bonus, a, um, petitur a primitivis 
verbis duenos , duonos ; cf. bene, bellus . 

Bonaccorso 1 : Bonaccursius, ii, m. 
Est nomen media aetate fictum ex 
bonus , a, um , et verbo accurrendi . 



BOVO 1 


40 


Bonaventura 1 Bonaventure 8 Bue- 
naventura h : Bonaventura, ae, m. 
Hoc nomine Italico prospera for¬ 
tuna significatur. Quamvis ergo vul¬ 
gare quiddam sapiat atque Latine 
aptius scribatur nomen Fortunati , 
tamen servandum est, eo etiam quod 
Sanctus Caeles, Ecclesiae Doctor, 
eodem appellatur. - (Mart. Rom. 
Id. Iui.). 

Bonifacio 1 Boniface 8 Bonifacio 11 
Boniface a Bonifaz ge : Bonifatius, ii, 
m. Ab aliis minus recte scribitur Bo- 
nifacius ; nam nominis originatio est 
bonum et fatum , a fando ; non autem 
altera pars nominis deducitur a fa¬ 
ciendo. In veteribus titulis, quos di¬ 
xeris emendatiores, semper usurpari 
videmus nomen Bonifatii. Accedit 
quod Graeci, hoc verbum suis expri¬ 
mentes litteris, scripserunt Bovt- 
(pcmog' (Anatol. Ep. Constantinop., 
epist . ad Leonem I ; P. G. LIV, 976). 
Solum in paucis titulis inferiore 
aetate conditis, librisque Latinis ad 
criticam severitatem non exactis, 
invenitur scribendi modus : Bonifa- 
cius. - (Mart. Rom. Non. Iun. e. a.) 

Bonne g : v. Bona. 

Bonosa 1 : Bonosa, ae, f. Nomen 
ductum est ab adi. bona , addita ter¬ 
minatione - osa , quae augendi vim 
habet; cf. Fructuosus. Scriptum vi¬ 
demus in titulis ; cf. C.I.L. YI, 2429. 
- (Mart. Rom. Id. Iui.). 

Boris: Boris, is, m. Hoc nomen, 
Bulgarorum proprium, plerumque de¬ 
rivatur a Boyopi^ (Bcoyoapi^, Bopuj>j£), 
quo nomine appellatus est eius 
gentis princeps, qui anno 864 sa¬ 
cris Christianis initiatus est. Quod 


quidem petendum videtur a voce 
Mongolica bogori , quo parvus signifi¬ 
catur. Alii autem putant Borim esse 
priorem partem nominis Borislai ; 
cf. M. Vasmer, Russisches etymolo- 
gisches Worterbuch , I, Heidelberg 
1953, p. 107 sq. 

Borso 1 : v. Bonaccorso , cuius no¬ 
minis est Borso deminuta scribendi 
ratio. 

Boso 1 Bosone 1 : Boso, onis, m. Est 
nomen origine Germanicum, deri¬ 
vatum a voce prisca bosi, quae 
nunc dicitur bose (= malus). Anti¬ 
quis vero temporibus haec ei vide¬ 
tur esse vis subiecta: inimicus , 
hostilis ; cf. Forstemann, 329. No¬ 
men Boso scriptum legimus in fi¬ 
bula argentea, cui runicis litteris 
haec verba inscripta sunt: «Boso 
wraet runa»; frequentatur prae¬ 
terea in M.G.H. (Boso, Buso , Poso , 
Buoso). 

Botolf 11 : Bodolfus, i, vel Bodulfus, 
i, m. Coaluit e verbis Germanicis 
bodo ( boto , botho), cuius vis est domi¬ 
nus , et wolf , quod idem valet ac 
lupus ; eo ergo significatur ursus 
dominans seu vir qui dominatur ut 
ursus. 

Bodwin ge : Boduinus, i, m. Nomi¬ 
nis huius Germanici origo est : bodo, 
hoc est dominus , et win, quod ami¬ 
cum significat. 

Bova 1 : Bova, ae, f. Recensetur in 
Mart. Rom. a. d. VIII Cal. Mai. 
Cf. Bovo . 

Bovo 1 : Bovus, i, m. Hoc nomen, 
viro, ut videtur Gallo, impositum, 
videmus scriptum in quodam vetere 
titulo, C.I.L., XIII, 3987 : « Cn. Acio 



41 


BRIZIO 1 


Bovo d. » (h. e. defuncto, et quidem 
apud Treveros). Media aetate huius - 
ce nominis usus satis invaluit : in 
quadam tabula, anno 1184 scripta, 
recensetur «Bovus, c onsul Montis - 
donnici »; cf. D. Clerico, Vita di 8an 
Bovo , a cura di G. C. Bascape, Vo- 
ghera 1946, p. 87, ubi alia de liac re 
invenias. Occurrit etiam scribendi 
modus Bovo vel Bobo , onis ; tamen 
antiquior et Latinior videtur esse 
exarandi ratio Bovus , i. 

Bradamante 1 : Bradamantes, is, i. 
Est nomen commenticium, in carmi¬ 
nibus epicis Boiardi et Ariosti usur¬ 
patum. 

Brand a Brand ge : Brandus, i, m. Est 
quidem deminutum nomen Hilde- 
brandi, Aldebrandi, Herbrandi, Ger- 
brandi, Brandolfi, aliorumque ex hoc 
genere, tamen vim fere nominis pro¬ 
prii obtinet. Germanicum autem 
verbum brand (brant) ignem signifi¬ 
cat, seu gladium micantem. 

Brenno 1 Brian a Brien a Bryan a : 
Brennus, i, m. Derivatur a verbo 
Celtico, quo rex vel dux significan¬ 
tur ; cf. A. Holder, Alt-Celtischer 
Sprachschatz , Leipzig 1896, I, p. 517 
sqq. Tn viris hoc nomine insignibus 
eminet dux Gallorum, qui anno fere 
387 a. Ch. n. Romam ceperunt. 
S. Brennus non quidem in Mart. 
Rom., sed alias (Stadler) VI Cal. 
Iun. recensetur. 

Bresciano 1 : Brixianus, i, m. Deri¬ 
vatur a nomine urbis Brixiae, quod 
ab origine Celtica repetitur. Ut co¬ 
gnomen viri scriptum videmus in 
C.I.L., V, 4629 : « Q. Quintius Bri¬ 
xianus » ; et ib. IX, 3588. 


Brian a Bryan a : v. Brenno. 

Brice g , v. Brizio. 

Bride a Bridget a Bridgit a : v. Bri- 
gida. 

Brien a : v. Brenno . 

Brieuc 8 Briec g : v. Bruce. 

Bruce a : Briocus, i, m. Est no¬ 
men originis Celticae. Eo appellatus 
est vir sanctimonia praeclarus, e 
Britannia Minore oriundus, mortuus 
a. 502. 

Brigida 1 Brigitte 8 Brigida 11 Brid- 
get a Brigitte ge : Brigida, ae, vel Bir- 
gitta, ae, f. Secundum originatio¬ 
nem scribitur rectius Brigida, cum 
nomen deductum sit a prisco verbo 
Celtico brig , quo vis , virtus signifi¬ 
catur. Secundum alios pertinet ad 
nomen deae Celticae Brigantiae (cf. 
Bregenz , urbs in Austria), in quo for¬ 
tasse inest vis : alta , excelsa ; cf. 
-briga , h. e. collis. In Mart. Rom. 
recensetur S. Brigida, virgo Hiber¬ 
nia (Cal. Febr.) et S. Birgitta, vidua, 
ex nobili Suetorum genere (VIII Id. 
Oct.). In Martyrologio vero Hiero- 
nymiano, quod vocatur, quodque 
est antiquissimum, invenitur solum 
scribendi ratio : Brigida. 

Brizio 1 Brice g : Brictius, ii, m. 
Est nomen Celticum, coniunctum 
cum Briccio et Brixio ; cf. A. Hol¬ 
der, Alt-celtischer Sprachschatz , I, 
p. 532. Ad Briccium quod atti¬ 
net, cf. C.I.L., 6010, 176, 177, 178 ; 
X, 7098 («M. Valerius Briccus»). 

Plures Sancti Caelites hoc no¬ 
mine appellantur, imprimis episco¬ 
pus Turonensis, cuius sollemne in 
Mart. Rom. Id. Xov. recensetur. 
Id praeterea in nonnullis nomi- 



BURCARDO 1 


42 


niDUs locorum adhuc servatur, ve- 
luti « Saint - Brice - et - Courcelles», 
«Montbrc» (= Mons Brictii) in Gallia. 

fitogio 1 : bl. app. pro Ambrosio ; 
v. Ambrogio. 

BronisIaus ge Bronisla 1 w ge : Bronis- 
laus, i, m. Est nomen Slavicum, 
cuius haec est interpretatio : gloria 
armis parta seu bellica laus. Cf. 
Wasserzieher, p. 89. 

Bronia: bl. app. proBronislava; v. ib. 

Bronislawa ge : Bronislava, ae, f. 
Est nomen Bronislai, feminino ge¬ 
nere expressum ; v. Bronislaus. 

Brunilde 1 Brunhild a Brunhilde ge 
Brunhild ge : Brunildis, is, vel Bruni- 
childis, is, f. Hoc nomen coaluit e 
priscis verbis Germanicis brunja seu 
brun (cf. Brilnne ), et hild , quorum 
prius thoracem , loricam significat, 
alterum proelium. Femina igitur, sic 
appellata, est quasi bellatrix thorace 
induta. Scribendi ratio Brunildis 
(Brunihildis) in M.G.H., VII, VIII, 
saepius invenitur; est autem anti¬ 
quior modus Brunichildis , qui tamen 
nonnihil barbarum sapit; cf. Greg. 
Tur. Franc. IV, 51 et passim ; Ven. 
Fort., carm. V, 3, 13 ; VI, 5, 289 ; VI, 
151 ; VI, 1, 31 ; X, 11, 25 ; X, 7, 67 ; 
VI, 1, 101 ; Greg. Magn., epist. VI, 5, 
Hoc nomen apud Germanos praeser¬ 
tim invaluit propter Brunildem, he- 
roida pugnacem, de qua in carmine 
epico, quod de Nibelungis inscribi¬ 
tur, fuse agitur. 

Bruna 1 : Bruna, ae, f. Cf. Bruno. 

Brunetto 1 : bl. app. pro Brunone; 
v. Bruno . 

Bruno 1 Bruno g Bruno 11 Bruno a 
Bruno ge : Bruno, onis, m. Hoc no¬ 


mine Germanico color fuscus (brunOj 
braun , broivn) significatur. Id Odino, 
Germanorum fabulari deo summo, 
adiciebatur, atque etiam urso, ani¬ 
mali apud eandem gentem religioso, 
propter coloris speciem. - (Mart. 
Eom. prid. Non. Oct. e. a.). 

Brunold ge : Brunoldus, i / m. Haec 
est nominis, a Germanico fonte deri¬ 
vati, origo : brun - walt (walt , si cum 
altero coniungitur verbo, - old ) ; quo¬ 
rum verborum prius loricam (cf. 
Brilnne) significat, alterum dominari 
(ivalten). 

Brush a : bl. app. ab Anglis et Ame¬ 
ricanis pro Ambrosio usurpara ; v. 
Ambrogio. 

Bruto 1 : Brutus, i, m. Cf. Paul, ex 
Fest., p. 28 : «brutum antiqui gra¬ 
vem dicebant». 

Buenaventura 11 : v. Bonaventura. 

Bur cardo 1 Burckhard ge Borchert ge : 

Burchardus, i, m. Hoc nomen constat 
e verbis Germanicis burg (Goth. 
baurgs ), cuius vis est locus munitus , 
castellum , et hard , quod idem valet 
ac fortis , audax , validus. Est ergo 
eius interpretatio : munitio valida 
vel tutor fortis. Verbum burgus in ser¬ 
mone quoque Latino invenitur ea¬ 
dem significatione qua in Germanico, 
a quo Romani id mutuati sunt. Cf. 
Oros., VII, 32, 12 ; Veget, mil. IV, 10 
e. a. Potest quidem, si originationem 
spectes, etiam coniungi cum 7 t 6 pyo£. 
Cf. Walde-Hofmann, p. 125. Nomen 
frequentatur in litterarum monu¬ 
mentis mediae aetatis ; cf. M.G.H. V, 
pp. 67, 71, 112, 115, 116, 219, 230, 
422, 423 e. a. - (Mart. Rom. prid. 
Id. Oct.). 



w 


c 


Cadell a : Cadellus, i, m. Nomen, a 
sermone Celtico ductum, videtur si¬ 
gnificare robur in bello ; cf. Partridge, 
p. 63. 

Cadmo 1 : Cadmus, i, m. Nomen a 
verbo Graeco xa^co deductum est, 
quod idem valet ac condo , ita ut sic 
in Latinum convertendum sit: con¬ 
ditor . 

Cadogan a : Cadoganus, i, m. Prior 
nominis pars repetenda est a ser¬ 
mone Celtico, in quo cath seu cad 
idem valet ac proelium , bellum ; de 
alterius autem originatione non satis 
constat; cf. Partridge, p. 63. 

Cacilia ge : v. Cecilia. 

Caesar a Casar ge : v. Cesare . 

Caintigern a : v. Kentigerny prior scri¬ 
bendi ratio apud Hibernos obtinet. 

Caio 1 Cayo h : Caius, i, m. Enuntia¬ 
tur Gaius , teste Quintii. I, 7. Secun¬ 
dum Auct. nom . Rom. nomen peten¬ 
dum est a yaxo, quod idem valet ac 
glorior , gaudeo ; cui officiunt recen- 
tiores in verborum originibus eno¬ 
dandis periti; est enim gaius vel gaia 
avis, quae plerumque pica appella¬ 
tur, nomine soni imitatione (gau 
vel gai) effecto ; cf. H. Scliuchardt, 
Zeitschrift f. roman. Philologie , 30, 
p. 712. Alii denique a fonte Etrusco 


nomen derivant; cf. Schnetz-Herbig, 
Zeitschrift /. Ortsnamenforschung , 2, 
pp. 5, sqq. In Mart. Eom. plures 
recensentur Caelites, lioc nomine in¬ 
signes. 

Cajetan g : v. Gaetano. 

Caleb a : Caleb, m. Plerumque non 
inclinatur in casus; est autem apud 
LXX Interpretes, praeter XocXsS, 
etiam XaXs(3o£, unde non improba¬ 
verim, qui scribat Calebus , i. Est 
nomen Hebraicum Kdleb , quo canis 
vel latrator significatur, quodque in¬ 
ditum est viro e tribu Iuda, a Moyse 
cum aliis misso ad explorandam 
terram Chanaan (cf. Num . XIII, 7) 
et aliis. Eo praeterea in sacris litteris 
appellatur pars regionis in Palae¬ 
stina (cf. I Reg. XXX, 14) et locus 
(I Par. II, 24). 

Calimero 1 : Calemerus, i, vel Calhe- 
merus, i, vel Calimerius, ii, m. No¬ 
men coaluit e verbis Graecis xaXo£, 
Y), ov, et Y)|jipa, quorum priore pul¬ 
cher , bonus , altero vero dies signifi¬ 
catur. Scriptum videmus in C.I.L. 
VIII, 2929. In Mart. Rom. autem 
recensetur sollemne S. Calimerii 
prid. Cal. Aug. 

Calisto 1 £alixte g Calixto 11 Calix- 

tus ge : Callistus, i, m. Haud raro no- 



CAMILLO 1 


44 


men alio modo scribitur : Galistus, 
Calixtus, sed minus recte, cum sit 
ipsum verbum adiectivum Graecum 
superlativo gradu : xaXXiaTc< (a 
xaXo£ h. e. pulcher , bonus). - (Mart. 
Rom. XYI Cal. Mai., XIX Cal. Sept., 
IY Cal. Ian.). 

Callicrate 1 Calicrates 11 : Callicrates, 
is, m. Derivatur a verbis Graecis 
xaXXo£ - xpaxoc, quibus pulchritudo 
et robur significantur. Quo nomine, 
praeter alios, appellatus est artifex 
Lacedaemonius, qui formicas et alia 
parva animalia ita fecit ut partes 
eorum cerni non possent ; cf. Plin., 
VII, 21, 21 ; XXXYI, 5, 4. 

Callimaco 1 Calimaco 11 : Callima¬ 
chus, i, m. Xomen effectum est ver¬ 
bis Graecis xiXXo<- [xa^ofiou, quibus 
pulchrum , pulchritudo et proelior si¬ 
gnificantur. Quo appellatus est poeta 
Cyrenensis, qui elegiaco versuum ge¬ 
nere mire excellebat; cf. Quintii. X, 1: 
« Tunc et elegiam vacabit in manus 
sumere, cuius princeps habetur Cal¬ 
limachus ». 

Calliope 1 Caliope h Calliope* 1 : Cal¬ 
liope, es, vel Calliopa, ae, f. Hoc 
nomine Graeco appellabatur una 
e novem Musis, quae poesi potis¬ 
simum epicae praeesse putabatur. 
Origo sic enodatur : xaXXoc, et o^, 
67 ro£ (ab cf. prisc. Ind. vah , 

h. e. vox , et ipsum verbum Lat. vox). 
Eo ergo significatur femina pulchram 
vocem vel sermonem edens. Romano¬ 
rum etiam aetate hoc nomen impo¬ 
nebatur mulieribus, ut eruitur e 
C.I.L. ; cf. VII, 1973, 2485 ; XII, 
4913 e.a. In Mart. Rom. recensetur 
sollemne S. Calliopae YI Id. Iun. 


Calogera 1 : Calog£ra, ae, f.; v. Ga- 
logero. 

Calogero 1 Calogere 8 Calogero 11 : Ca- 

logerus, i, m. Xomen effectum est 
verbis Graecis x*Xo£ et ve ^ 

yepaio^, quorum priore pulcher , 
altero senex significatur. - (Mart. 
Rom. XIV Cal. Iui.). 

Calvin 51 : Calvinus, i, m. Xomen, 
quo appellatus est novae doctrinae 
religiosae auctor, et quo Americani 
nostra aetate saepius utuntur, repe¬ 
titur, si originationem spectes, ab 
adi. Lat. calvus , a, um (ex halouos ; 
cf. Pers. kal , Germ. Jcahl.< h. e. 
calvus). 

Calipso a : Calypso, us vel onis, f. 
Quintii, negat in casu acc. dicendam 
esse Calypsonem pro Calypso ; sed, 
ut ipse fatetur, nequit improbari: 
«Xeque enim iam Calypsonem dixe¬ 
rim ut Iunonem, quamquam secutus 
antiquos C. Caesar utitur hac ratione 
declinandi » (I, 5, 63). Apud Liv. An¬ 
dron. in fragm. Prisc. Gramm. II, 
209, corripitur contra receptum mo¬ 
rem paenultima syllaba : « Apud 

nympham Atlantis filiam Calyp¬ 
sonem ». Xomen ductum est a verbo 
xaXu 7 UTG), quo abdo , occulo signifi¬ 
catur ; Calypso enim in specu abdita 
habitare putabatur, ubi Ulixen sex 
annos retinuisset. 

Camilla 1 Camila h Camilla 51 : Ca¬ 
milla, ae, f. V. Camillo. 

Camillo 1 Camille g Camilo 11 : Ca¬ 
millus, i, m. Camillus et Camilla 
apud Romanos puer et puella erant, 
nobili genere orti, qui Flamini Diali 
et Flaminicae in sacris faciendis ad¬ 
ministrabant. Xomen hoc Latini ab 



45 


CARIBERTO 1 


Etruscis mutuati sunt (cf. Camiti¬ 
nas), qui ex orientis partibus id ac¬ 
ceperant. Cf. Yarr. L. L. VII, 34 : 
«Casmilus nominatur Samothrece(s) 
mysteriis dius quidam administer 
diis magnis». Camillum olim Cas¬ 
millum audivisse documento est 
etiam Verg. Aen. XI, 549 : « nomine 
Casmillae mutata parte Camillam ». 
- (Mart. Rom. prid. Id. Iui. seu XV 
Cal. Aug.). 

Candida 1 Candida a : Candida, ae, f.; 
v. Candido. In Mart. Rom. VI re¬ 
censentur Sanctae Caelites, lioc no¬ 
mine appellatae. 

Candido 1 Candide g Candido 11 : Can¬ 
didus, i, m. Ducitur, ut liquet, a 
verbo candendi ; cf. prisc. Ind. can- 
dati , h. e. illuminatus. In Mart. Rom. 
VI Caelitum, hoc nomine insignium, 
sollemnia recensentur. 

Canio 1 : Canio, onis, vel Canius, ii, 
m. Altera scribendi ratio in veteri¬ 
bus litterarum monumentis magis 
frequentatur; cf. Mart. I, 61, 9 ; 
III, 20 ; IX, 3, 20 ; Varr. L. L. VI, 
8 , 81 (de loco ambigitur); Cic. Orat. 
II, 69, 280 ; Off. III, 14, 58 ; C.I.L. 
VI, 5661. Canionis nomen scriptum 
videmus in C.I.L. IX, 3109, quod 
etiam mulieribus imponitur. Ex Ec¬ 
clesiae usu dicitur Canion, onis (cf. 
Mart. Rom. Cal. Sept.), sed non est 
cur ponatur terminatio Graeca - on , 
cum ab origine Latina nomen, ut 
videtur, sit derivandum, scii, ab 
adi. canus , a , um ; quod verbum re¬ 
petitur a cas-nos ; cf. Osc. casnar , 
h. e. senex ; Lat. cascus , h. e. priscus ; 
prisc. Germ. hasan , h. e. leucophaeus 
(Germ. rec. Hase , h. e. lepus). 


Canisio 1 Canisius 86 : Canisius, ii, m. 
Hoc modo in Latinam rationem 
translatum est cognomen, quod vo¬ 
camus, Petri Kanis (vel Kanes , Kan- 
nees , Kanys ), civis Xoviomagensis, 
Ecclesiae Doctoris e S. I. Ipse scri¬ 
bere solitus est Kanisius (cf. «manu 
mea scripsi Petrus Kanisius Xouio- 
magus ») vel Canisius. - (Mart. Rom. 
XIII Cal. Ian. et V Cal. Mai.). 

Canuto 1 Canut g Canuto 11 Canute a 
Knut ge : Canutus, i, m. Xon est ver¬ 
bum adi. canutus, a, um, h. e. canus 
(cf. Plaut. fr. inc. 16 ; Gloss. II, 412, 
3), sed a fonte Germanico derivatur, 
estque gentium Scandinaviae pro¬ 
prium. Ductum est enim, ut videtur, 
a voce Goth. kuni , seu a prisco vo¬ 
cabulo Germanico kunni , quibus 
genus , stirps significatur. Est ergo 
fere eius interpretatio: vir genere 
insignis. Alii autem derivant a verbo 
Scand. knut (knutr , knude ; cf. 
Germ. rec. Knoten ), quo nodus signi¬ 
ficatur, vel a voce Germ. med. aet. 
knuz , cuius vis est audax. Recense¬ 
tur in Mart. Rom. VII Id. Ian. 

Car a : bl. app. pro Carmichaele ; v. 
Carmichael. 

Cara a : Cara, ae, f. Quamquam no¬ 
men ab eodem fonte communi deri¬ 
vatum est, unde verbum adi. Lat. 
carus, a, um, pertinet tamen ad ser¬ 
monem Celticum, in quo car amicum 
significat (caraim = amo) ; atque 
adeo Cara idem valet atque amica. 

Caradoc a : Caradocus, i, m. In hoc 
nomine, a lingua Celtica deducto, 
inest vis : vir amatus ; cf. Cara. 

Cariberto 1 : Charibertus, i, m. Est 
idem nomen atque Herberti (v. 


CARMELO 1 


16 


Erberto ), sed priscum quiddam et 
obsoletum sapit ; quod coaluit e ver¬ 
bis Germanicis hari (her) - bert (be- 
rath), quorum priore exercitus, vul¬ 
gus, altero splendens, f ulgidus signi¬ 
ficatur. Eo appellatus est rex Fran¬ 
corum, de quo Greg. Tur., Erane . 
IY, 3 et pass., commemorat; item 
Yenant. Fortun., carm. VI, 2. 

Caridad h : v. Charity . 

Caria 1 Cariotta 1 Charlotte g Carlota 11 
Charlotte a Karla ge : Carola, ae, f. V. 
Carlo . 

Carlo 1 Charles 8 Carlos h Charles 11 

Karl ge : Carolus, i, m. Nomen deri¬ 
vatum est a fonte Germanico, sci¬ 
licet a prisco verbo charal, charel , 
cari (apud Angi. Sax. cearl), quo 
rir, mas significatur (Forstemann, 
p. 359) ; in sermone Germanico 
etiamnum frequentatur vox Kerl, 
quae idem valet ac vir validus seu vir 
viracius (cf.Varro, frg. ap. Non., p. 187, 
h. e. «magnarum virium», v. Gloss.). 

Eadem igitur significatione in ser¬ 
mone Germanico adhibebatur ver¬ 
bum charal , qua apud Latinos vir , 
quod vocabulum est cum vi (vis, 
vires) cognatione coniunctum : utro¬ 
que enim significatur masculus in 
genere hominum ; deinde maritus : in 
veteribus litterarum monumentis 
Germanicis Christus appellatur « der 
charal der seele », h. e. sponsus ani¬ 
mae (cf. J. u. W. Grimm, Deutsches 
Worterbuch V, p. 218) ; ad Latinos 
quod attinet, cf. Ter. Hecyr. IV, 
1 , 1 ; Petron. Sat. 111 : « Matrona 
cum virum extulisset», e. a. Prae¬ 
terea in glossis, seu verborum inter¬ 
pretationibus, verbum Latinum ma¬ 


res (beluarum) redditur Germanice 
charala (J. u. W. Grimm. ibid.) ; 
cf. Verg. EcL VII, 7,7:« Vir gregis 
ipse caper deerraverat». Iuvat prae¬ 
terea memorare verbo Icari apud 
Francos praesertim olim significa¬ 
tum esse virum liberum, ingenuum, 
qui tamen non haberet opes pater¬ 
nas, in quas succederet; atque eo¬ 
dem nomine temporum decursu ap¬ 
pellatos apud eandem gentem prae¬ 
fectos regiae domus, ita ut esset 
muneris proprium. 

Repetitur autem Icari a primitiva 
voce Indica-Europaea ger, qua homo 
maturus, senex, ut videtur, significa¬ 
tur ; cf. Graec. yspeov. 

Nomen Germanicum in Latinam 
rationem translatum (Carolus) quo¬ 
quoversus propagatum est, prae¬ 
sertim ob Carolum Magnum et 8. 
Carolum Borromaeum. - (Mart. Rom. 
III et prid. Non. Nov.). 

Carlomanno 1 Carloman 11 Karl- 
mann ge : Carolomannus, i, m. Hoc 
nomine, quo plures e domo regia 
Carolingorum appellati sunt, bis vir 
significatur ; quoad priorem nominis 
partem v. Carlo ; altera est vox 
mann ; cf. Tac. Germ . II : «Man¬ 
nus » h. e. unus e conditoribus gentis 
Germanicae. 

Cariotta 1 Carlota 11 : v. Caria, Carlo . 

Carm eia 1 Carmen 11 Carmel 11 : Maria 
Carmelitis, idis, f.; v. Carmelo . 

Carmelo 1 Carmen 11 : Carmelus, i, m. 
Derivatur ab Hebraico vocabulo 
Rarmel quo hortus significatur. Ita 
appellatur mons in regione aquilo- 
nari Palaestinae situs, in quo almae 
Deiparae Mariae sacra est aedes; 



47 


CASSIO 1 


unde nomen accepere religiosi so¬ 
dales Carmelitae. 

Carmen 11 : v. Carmela , Carmelo. 

Carmencita 11 : bl. app. pro Carmen ; 
v. Carmela. 

Carmichael a : Carmichael, is, m. 
Est nomen sermonis Celtici pro¬ 
prium, e cuius ratione amicum Mi- 
chaelis (Archangeli, ut liquet) signifi¬ 
cat ; v. Cara et Michele. 

Carmide 1 : Charmides, is, m.; apud 
Plaut., Trin. 359, eas. gen. exit in 
- i vel -ei. Nomen ductum est a verbo 
Graeco yjxpfjta vel xap[XY), cuius vis est 
laetitia. De philosopho sic appellato 
commemorat Cic. Fin. Y,31, 94. Fuit 
etiam nomen servile; cf. C.I.L. Y,7239. 

Carmine 1 : v. Carmelo , Carmela. 

Carneade 1 Carneades 11 : Carneades, 
is, m. Nomen videtur derivatum esse 
a Carno (Kapvo^), unde secundum 
Hieron., chron. ab. Abr ., 890, sacer¬ 
dotes appellati sunt Carnii. Praete¬ 
rea Carnius est cognomentum Apol¬ 
linis, fortasse a Carno ductum, viro 
Acarnane, qui artem divinandi a 
deo acceperat; cf. Paus. III, 13, 4. 
Nomine Carneadis in primis insi¬ 
gnis fuit philosophus Academicus, 
de quo plures scriptores veteres 
commemorant. 

Carol a : v. Carlo. 

Carola 1 Carola a : Carola, ae, f.; 
v. Caria. 

Carolina 1 Carolina 11 CaroIine a : Ca¬ 
rola, ae, f. ; v. Carlo. 

Carpoforo 1 : Carpophorus, i, m. Est 
verbum Graecum Kap7ro<popc<, in 
Latinam rationem translatum, quod 
idem valet ac frugifer (xocp tz6c - cpspco). 
- (Mart. Rom. YI Cal. Sept. e. a.). 


Carrie a Carry a : bl. app. pro Ca¬ 
rola ; v. Caria. 

Carsten ge : bl. app. pro Christiano. 

Casimiro 1 Casimir 8 Casimiro h Ca~ 
simir a Kasimir ge : Casimirus, i, m. 
Huiusce nominis, a Polonorum ser¬ 
mone (Kazimierz) derivati, interpre¬ 
tatio est : qui illustris est , seu valet 
imperio. - (Mart. Rom. IY Non. 
Mart.). 

Cassandra 1 Cassandre 8 Casandra 11 
Cassandra 11 : Cassandra, ae, f. No¬ 
men, quo appellata est Priami filia, 
petendum est a verbo primigenio 
Graeco xocS (cf. xawufju, Kaaxcop, 
xoctjjio^), in quo inest vis decoris , 
excellentiae , et a vocabulo avvjp, av- 
Spo£, quo vir significatur. 

Cassie a : bl. app. pro Cassandra ; 
v. ib. 

Cassiano 1 Casiano 11 Kassian ge : Cas¬ 
sianus, i, m. Est nomen a Cassio 
(v. ib.) ductum, adiuncta termina¬ 
tione -anus. De Sancto Martyre Chri¬ 
sti, cui nomen Cassiano (Mart. Rom. 
Id. Aug.), Prudentius carmen con¬ 
didit (Perist. 9), eiusque corpus, cum 
Romam peteret, in Foro Cornelii 
praesens est veneratus : «Stratus 
humi tumulo advolvebar, quem sa¬ 
cer ornat - martyr dicato Cassianus 
corpore ». 

Cassio 1 Casio 11 : Cassius, ii, m. De 
nominis origine non consentiunt viri 
etymologiae periti; magis autem 
probatur opinio eorum, qui a ser¬ 
mone Etrusco eam repetunt, quo- 
cum, ad rem quod attinet, congruunt 
quaedam linguae Asianae ; cf. Ta- 
gliavini, p. 273. - (Mart. Rom. III 
Cal. Tui. e. a.). 



CECILIA' 


48 


Castore 1 Castor 11 Kastor ge : Castor, 
oris, m. In soluta oratione eas. acc. 
solet exire in -em, in astricta in -a, 
more Graecorum. De originatione 
cf. Cassandra. In Mart. Rom. tres 
recensentur Caelites hoc nomine ap¬ 
pellati. 

Cataldo 1 : Cataldus, i, m. Est nomen 
originis Germanicae, effectum verbis 
eatk - walt , quorum priore videtur si¬ 
gnificari loqui aut laetus , hilaris , 
cf. prisc. Seand. hatr (Forstemann, 
p. 360), alterum autem idem valet 
ac dominari. Videtur autem magis 
haec originatio esse probabilis : hathu 
(= pugna) - walt , adeo ut Latine sit 
reddendum : bellator dominans ; cf. 
Catualda , dux Gotonum. Recense¬ 
tur sollemne S. Cataldi in Mart. 
Rom. VI Id. Mai. 

Catalina 11 : v. Caterina. 

Catello 1 : Catellus, i, m. Hoc no¬ 
mine significatur catulus canini ge¬ 
neris ; cf. Germ. med. aet. hatele , et 
vulg. serm. Helvetiorum hatle, h. e. 
capra ; non videtur derivari a catto, 
h. e. fele (Walde-Hofmann I, p. 183). 
Adhibebatur a Romanis in blanditiis 
amantium ; cf. Plaut. Asin ., 693 : 
« Dic me anaticulam, columbam vel 
catellum... »; Hor. serm. II, 3, 259 : 
« Porrigis irato puero cum poma, re¬ 
cusat *, - 6 sume, catelle ■ : negat...». 
Nomen frequentatur in titulis quo¬ 
que ; cf. Diehl, 1137 ; 3179 ; 4005 ; 
3115 ; 3118 ; 3179 ; 3118. 

Caterina 1 Catherine 8 Catalina h Ka- 
therine a Katharina ge : Catharina, ae, 
f. Hoc nomine, a voce Graeca xa0apo<7 
deducto, significatur pura , munda ; 
haec enim originatio in Ecclesia 


occidentali invaluit. Orientales au¬ 
tem etiamnum scribunt AtaxaTeptvyj 
(Russi: Ekaterine ), qua exarandi 
ratione ad veram originem revoca¬ 
mur. AUaTepLVT) seu potius 5 Exa- 
xepivTj (ai enim idem sonat atque e) 
pertinere videtur ad "Exoctoc, Apol¬ 
linis cognomen (cf. £xaT/)[36Xc<, h. e. 
sagittas longe emittens) vel ad ‘Exoctt), 
numen inferorum. Cf. Tagliavini, 
p. 133. - (Mart. Rom. VII Cal. Dee., 
prid. Cal. Mai. e. a.). 

Cath a Cathie a : bl. app. pro Catha¬ 
rina; v. Caterina 

Catherine 8 Catherina a : v. Caterina . 

Catuca h Catufa 11 Catuja 11 Catunga h : 
bl. app. pro Catalina , ut Hispani 
Catharinam appellant : v. Caterina. 

Cayetano 11 : v. Gaetano. 

Cec a : bl. app. pro Caecilia ; v. Ce- 
cilia. 

Cecca 1 : bl. app. pro Francisca; 
v. Francesca. 

Cecco 1 : bl. app. pro Francisco ; 
v. Francesco. 

Cece 1 : bl. app. pro Caesare; v. Ce- 
sare. 

Cecilia 1 Cecile 8 Cecilia h Cecilia a 
Cacilia ge : Caecilia, ae, f. Secundum 
plerosque in enodandis originibus pe¬ 
ritos nomen ductum est ab adi. 
caecus , a, um , in cuius verbo pri¬ 
mitivo qai haec inest vis : solus 
(cf. cae - lebs) ; Walde - Hofmann, I, 
p. 129. Itaque caecilia appellatur 
etiam serpens caeca (cf. vulg. It. 
cecella , cicigna ), de qua Plin., Coi., 
Veget, commemorant. Caecilii au¬ 
tem originem gentis suae a Caeculo, 
Praenestes conditore, se ducere glo¬ 
riabantur, quod nomen, ut V. Schulze, 




49 


CELICV 


pp. 75, 579 docet, a sermone Etrusco 
repetitur. - (Mart. Eom. X Oal. 
Dec.). 

Cecilio 1 Cecil a : Caecilius, ii, m. Cf. 
Cecilia. 

Cecily a : Caecilia, ae, f. ; v. Cecilia. 

Ceferino 11 : v. Zefirino. 

Celerino 1 Celerin ge : Celer inus, i, 
m. Nomen derivatum est, quemad¬ 
modum liquet, ab adi. celer, is, e, seu 
potius a Celere (Celer, is ; cf. C.I.L. 
XI, 2324; III, 10805), cuius origo 
est verbum primitivum qel, li. e. 
movere, impellere ; cf. prisc. Ind. ka- 
layati , h. e. movet ; Graee. xsXXco, 
xsX-<7to, h. e. navem appello, xsXsuoj, 
h. e. moveo (imperio), iubeo. De Ce¬ 
lerino, viro bellica virtute illustri, 
commemorat Claudian. carm. 31, 69 ; 
est etiam cognomentum Herculis; 
cf. C.I.L. VI, 30733. Eo denique 
appellatus est Martyr Christi in 
Africa (Mart. Eom. III Non. Febr.), 
cuius laudes celebrat Cyprian. ep., 34. 

Celeste 1 Celeste g Celeste 11 : Caele¬ 
stis, is, m. et f. De originatione vo¬ 
cabuli caeli, unde nomen deductum 
est, non satis constat. Fortasse de¬ 
rivandum est a verbo primitivo caid 
(-slom) vel cait(-slom), in quo inest 
vis splendendi ; cf. Walde-Hofmann, 
I, p. 130. Usurpatur quoque nomen 
Caelestius, Caelestia ; in titulis sive 
viros sive mulieres nomine Caelestis 
appellatos videmus ; cf. C.I.L. VIII, 
4866. 

Celestino 1 Celestin g Celestino h Co- 
lestin ge : Caelestinus, i, m. ; minus 
recta est ratio scribendi: Coelesti- 
nus, i. De originatione v. Celeste. 
Hoc nomine appellatus est, praeter 


alios, rerum scriptor, de quo comme¬ 
morat Treb. Valer. 8, ac praesertim 
Eomanus Pontifex, Sanctorum ho¬ 
noribus insignis, cuius sollemne in 
Mart. Eom. XIV Cal. Iun. recense¬ 
tur (S. Caelest. V). 

Cele 1 : v. Celina. 

Celia a : v. Celina. 

Celidonio 1 : Chelidonius, ii, m. In¬ 
terdum, sed minus recte, scribitur 
Celidonius. Nomen est ipsum ver¬ 
bum Graecum ysXiStov, quo signi¬ 
ficatur hirundo ; cfr. prisc. Germ. 
gellan = sonum acutum emittere, 
stridere ; Germ. rec. gellen, Nachtigall 
(= lusinia), Boisacq, p. 462. 

Nomen occurrit apud Leonem 
Magnum, Epist. 10, 3 (Celidonii) ; 
C.I.L. XIV, 800, 1892 = 3533 apud 
Diehl: « Caelidonius hic dormit, qui 
bixit (sic) annis XXV, mes. (sic) 
VIII, diaes (sic) XVIIII. loca quae 
ipse elusit». De SS. Chelidonio et 
Hemiterio, Martyribus Calagurri¬ 
tanis, Prudentius condidit carmen 
(Peristeph. 1). - (Mart. Eom. V Non. 
Mart.). 

Celina 1 Celine 8 Celina 11 Celine a : 

Caelia, ae, f. ; non improbandus vi¬ 
detur, qui scribat Caelina, ae. No¬ 
men Caelia, ae, quod cum vocabulo 
caeli coniungi videtur, occurrit, mu¬ 
lieribus impositum, in C.I.L. VIII 
16587 ; XIII, 678. 

Celio 1 : Caelius, ii, m. Nomen duc¬ 
tum est a caelo (v. Celeste). Quo ap¬ 
pellatus est praesertim medicus (Cae¬ 
lius Aurelianus), qui de arte salutari 
scripsit ; idem frequentatur in ti¬ 
tulis ; cf. C.I.L. VIII, 973 ; X, 3732 ; 
XV, 7108. 





CHANTAI/ 


50 


Celso 1 Celse g Celso 11 : Celsus, i, m. 
Est reapse partic. temp. perf. verbi 
- cellere , cui praeponitur particula, 
(cf. antecellere , excellere , praecellere ), 
quodque a voce primitiva qel(e ), in 
qua inest vis eminendi , elevandi , 
repetitur ; huc pertinent etiam: coZZis 
(ex - m$), columen , culmen , co- 
lumna. Cf. Graec. xoXovo^, xoXcovv), 
h. e. collis ; Ang. hili , h. e. coZZis 
(Walde - Hoimann I, p. 197). - 

(Mart. Eom. V Id. Ian.; Y Cal. 
Aug. e. a.). 

Cenaide 11 : v. Zenaide . 

Cencio 1 : bl. app. pro Vincentio ; 
v. Vincendo. 

Cenobio 11 Cenobia h : v. Zenohio , 
nobia . 

Cesare 1 Cesar g Cesar h Caesar a Ca- 

sar ge : Caesar, aris, m. De origine 
huius nominis ex veteribus scripto¬ 
ribus alii alia commentati sunt; cf. 
Spartian. Ael. 2 : « Caesarem vel ab 
elephanto, qui lingua Maurorum cae- 
sai dicitur, in proelio caeso, eum, qui 
primus sic appellatus est, doctissimi 
viri et eruditissimi putant dictum : 
vel quia mortua matre et ventre 
caesa sit natus ; vel quod cum ma¬ 
gnis crinibus sit utero matris effusus ; 
vel quod oculis caesiis et ultra hu¬ 
manum morem viguerit». Eodem 
tere modo Paul, ex Fest. 50 ; Plin. 
VII, 9, 7 ; Serv. ad Verg. Aen. I, 
286 ; Priscian. Grarnm. II, 118, 10 ; 
Isid. Orig. IX, 3, 12, e. a, nominis 
originem enodare sunt conati. E 
recentioribus vero multi nomen a 
fonte Etrusco derivant, in quibus A. 
Ernout et A. Meillet, Dict. etym. de 
la langue lat. Paris 1951. Cfr. tit. 


Etrusc. : « Cezartle : cezr-tli; Cae- 
zir-tli» (C.I.E., 708; 1075). 

Cesarina 1 Cesarina 11 : Caesarina, ae, 
f. Adi. Caesarinus, a, um 1 in veteri¬ 
bus litterarum monumentis haud se¬ 
mel occurrit ; cf. Cic. Att. XYI, 10 : 
«Aiunt enim eum (Antonium) Cae¬ 
sarina uti celeritate »; Plin. IV, 22, 
25 : « Caesarina colonia » ; id. III, 
1, 3 ; C.I.L. II, 1315 : « Caesarini mu¬ 
nicipes ». Cf. Cesare . 

Cesario 1 Cesaire g Cesario 11 : Caesa- 
rius, ii, m. Xomen ductum est a 
Caesare (v. Cesare) ; frequentatur in 
litterarum monumentis et in titulis. 
- (Mart. Eom. V Cal. Febr. e. a.). 

Cesidio 1 : Caesidius, ii, m. A verbo 
adi. Latino caesius , a, um , quo si¬ 
gnificatur color subviridis seu glau¬ 
cus , ductum est nomen Caesii (cf. 
Caesius Bassus, poeta lyricus), cui 
saepe adiunctae sunt, e ratione Etru¬ 
sci sermonis, terminationes; cf. Cae- 
sennius, Caesilius atque, ut hoc loco, 
Caesidius ; cf. Caesiedius in C.I.L. 
IX, 4327. Ita docet V. Scliulze, 
p. 135. - (Mart. Eom. prid. Cal. 
Sept,). 

Cesira 1 Cesira h : Caesira, ae, f. Vide 
tur quidem esse deminutum nomen 
Caesarinae, sed hoc breviore modo 
exaratum communi usu receptum est. 

Ceslao 1 Ceslaus: ge Ceslaus, i, m. 
Est quidem deminutum nomen Ven- 
eeslai (v. Venceslao), sed hoc modo 
scriptum iam invaluit. 

ChantaF: Ioanna Francisca Can- 
talensis vel de Chantal, f. Praeclara 
Caeles, quae Chantal vulgo appel¬ 
latur, filia fuit Benigni Fremiot at¬ 
que viginti annos nata, nobili ba- 


51 


CHERUBINO* 


roni de Chantal nupsit. Mature vi¬ 
dua effecta, totam se dedit precatio¬ 
nibus piisque operibus. S. Francisco 
Salesio magistro ac moderatore usa, 
religiosam familiam monialium a 
Visitatione B. Mariae Virginis in¬ 
stituit. De vita decessit anno 1641. 

Chantal dicitur e ratione vulgaris 
sermonis in Limovicum finibus et 
Arvernia obtinentis pro Cantal 1 
cuius vis videtur esse petra ; cf. Dau- 
zat, p. 108. Cantat est etiam nomen 
loci (ac provinciae). 

In nonnullis vocibus vulgaribus 
adiectivum Cantalensis deprehen¬ 
ditur : incolae enim provinciae, quae 
Aveyron vocatur, caurum boream 
appellant contoieso ; alibi (Albas) 
cantales vel Tcantalezo idem valet 
atque aquilo (ventus) ; quae verba 
a quodam adiectivo Cantalensis sunt 
derivata; cf. W. v. Wartburg, Fran- 
zosisches Etymologisches Worterbuch , 
1940, II, p. 220. - (Mart. Eom. XII 
Cal. Sept). 

Charis a Charissa a : Charis, itos, f. 
Est ipsum verbum Graecum /d pt£, 
qua gratia significatur; cf. Plin. 
XXXV, 79: «deesse illam suam 
Venerem, quam Graeci Charita vo¬ 
cant ». Hoc nomine appellantur quo¬ 
que tres Gratiae; cf. Ovid. Fast. 
V, 219 : «Protinus arripiunt Cha- 
rites nectuntque coronas »; Plin. 
XXXVI, 32. Ducitur autem a verbo 
Xatpco (aor. ixipr^) ; cf. prisc. Ind. 
haryati , h. e. desiderat ; Lat. horitor 
seu hortor ; prisc. Germ. geron , h. e. 
desiderare (cf. Germ. ree. gern, h. e. 
libenter) ; E. Boisacq, pp. 1047, 1051. 
Xomen Charitos iam Romanis erat 


usitatum; cf. Dessau, 820, 7446, 
8201. 

Charity a : Caritas, tis, f. Vitiose 
scribitur a nonnullis Charitas; est 
enim nomen Latinum, non Graecani¬ 
cum, a yu. pi£ (— gratia) ductum. Ca¬ 
ritas et carus, a, um, repetuntur a 
verbo primitivo qa-, in quo inest vis 
cupiendi ; cf. Walde - Hofmann T, 
p. 175 ; id deprehenditur in prisc. 
Ind. kdyamanah , h. e. amans ; CelL 
ear, h. e. amicus ; Goth. /lors, h. e. 
moechus (cf. Germ. rec. Hurer) ; 
prisc. Germ. huora (nunc Eure ), h. e. 
meretrix. Sollemne S. Caritatis, vir¬ 
ginis, Hadriano imperatore ob fidei 
professionem necatae, in Mart. Eom. 
Cal. Aug. recensetur. 

Charles 8 Charles a : v. Carlo. 

Charley a Charlie a : bl. app. pro Ca- 
rolo ; v. Carlo. 

Charlotte 8 Charlotte a : v. Caria , Car¬ 
iotta. 

Chatty a : bl. app. pro Carola ; v. 
Caria. 

Checca 1 : bl. app. pro Francisea; 
v. Francesca. 

Checchino 1 Checco 1 : bl. app. pro 
Francisco; v. Francesca. 

Cherubino 1 : Cherubinus, i, vel, licet 
minus eleganter, sine terminatione 
Latina: Cherub, m. Apud Cypria ¬ 
num Gallum Exod. 1078, hoc nomen 
Hebraicum (cherubim) ad Latinam 
rationem accommodatum videmus, 
ex qua ponitur Cherubinus , r, atque 
etiam in codicibus Latinis emenda¬ 
tioribus verbum Hebraicum cheru¬ 
bim ita exaratum invenimus : che- 
rubin . Communior huius vocis inter¬ 
pretatio, veterum scriptorum fir- 


5. - C. Egger : Dizior.ario nomi. 


CINCINNATO 1 


52 


mata testimonio, est : scientiae mul¬ 
titudo. Becentiores autem in verbo¬ 
rum originibus enodandis periti no¬ 
men petunt a sermone Aegyptio¬ 
rum, quo figuram , simulacrum signi¬ 
ficat ; cf. Brugsch, Hierogliphisch - 
demotisches Wdrterbuch II, p. 961. 

’ Animadvertendum denique Gheru- 
bim esse pluralem numerum ; cf. Hie- 
ron., in Ezech. y IX, 2 : « Quamquam 
plerique neutrali genere 

numeroque plurali dici putent, nos 
scire debemus singulari numero Che- 
rub generis masculini et plurali eius¬ 
dem generis Cherubim». 

Cherry a : bl. app. pro Caritate ; v. 
Gharity. 

Chiara 1 Claire 8 Clara h Clare a Kla- 

ra ge : Clara, ae, f. Nomen repetitur 
a verbo calandi ( calare , unde appel¬ 
latae Calendae et calator, h. e. nun¬ 
tius, sacerdotum appalitor), in quo 
inest vis vocandi , et quocum coniun- 
gitur verbum cla-mare. Eodem prae¬ 
terea significatur lucidus , fama no¬ 
bilis ; cf. xXtj - to£, in - elutus . Dua¬ 
rum virginum, hoc nomine insi¬ 
gnium, sollemnia in Mart. Bom. re¬ 
censentur (prid. Id. Aug.; XVI Cal. 
Sept.). 

Childeri ce 1 : Hildericus, i, vel, 
quamquam minus probabiliter, Chil- 
dericus, i, m. 

Cbirico 1 : Cyri acus, i, m.; v. Ciriaco. 

Chloe a : v. Cloe. 

Chris a : bl. app. pro Christophoro 
aut Christina ; v. Cristoforo , Gristma. 

ChrisfabeE: Christabella, ae, f. Coa¬ 
luit e diversi sermonis verbis : e /pi- 
aTO£, unde dicitur Christus, h. e. 
unctus , et ex adi. Lat. bellus , a, um. 


Christian g Christian a Christian ge : 

v, Gristiano. 

Christiane 8 Christiana 11 Christiana ge : 

v. Gristiana. 

Christie a Christy a : bl. app. pro 
Christophoro ; v. Gristoforo . 

Christine 8 Christina a Christina ge : 

v. Gristina. 

Cristophe 8 Christopher a Chri- 
stoph ge : v. Gristoforo. 

Chrodegang ge : Chrodegangus, i, vel 
Bodegangus i, m. Nomen deriva¬ 
tum est a vocibus Germanicis hroth 
(ruod , rod ), cuius vis est clarus , incli- 
tus , et gang , quo gressus , ac praeser¬ 
tim congressio ad pugnandum signi¬ 
ficantur. Eo igitur fere signatur vir 
clarus in congrediendo cum hostibus , 
eoque appellatus est Sanctus Caeles, 
episcopus Metensis, m. a. 766. 

Chrysanth ge : Chrysanthus, i, m. 
Hoc nomine significatur aureus flos 
(/po<rc<-av0c<). - (Mart. Bom. VII 
Cal. Nov.). 

Chrysostome 8 Chrysostom a : v. Gri- 
sostomo. 

Chrystal a : Crystallis, idis, f. Hoc 
nomen, a crystallo ductum, quod mu¬ 
lieribus interdum imponitur, eodem 
modo a me fictum est, qui alias de¬ 
prehenditur : cf. Myrtis. 

Cia 1 : bl. app. pro Lucia ; v. ib. 

Cicely a : v. Gecilia. 

Cicerone 1 Ciceron 8 Cieeron h Ci- 
cero a ; Cicero, onis, m. Ducitur a ci¬ 
cere , genere leguminis, rotundas fe¬ 
rente siliquas. De cuius verbi ori¬ 
gine non satis constat. 

Cilli ge : bl. app. a Germanis pro 
Caecilia usurpata; v. Gecilia. 

Cincinnato 1 : Cincinnatus, i, m. 



53 


CLARffiED 


Hoc nomen, quo vir capillos intortos 
habens significatur (cf. cincinnus ), 
Eomani a Graecis receperunt, sc-il. a 
xwavvcC Ipsa autem origo a ser¬ 
mone aliquo Asiano vel Aegaeo re¬ 
petenda esse videtur (Walde - Hof- 
mann I, p. 216). 

Cinzia 1 : Cynthia, ae, f. is omen de¬ 
ductum est a Cyntho , monte Deli 
insulae, ubi Dianam natam esse 
constat, ut est apud Serv. ad Verg. 
Aen. I, 498. Fuit praeterea nomen 
amicae Propertii, cf. 1,1,1, et pass. ; 
Ovid. ars am. III, 536 ; legitur etiam 
in C.I.L. VI, 33672. 

Cinzio 1 : Cynthius, ii, m. Ita co¬ 
gnominatus est Apollo; cf. Paul, 
ex Fest. 52 : « Cynthius Apollo a 
Cyntho Deli monte vocatus»; Verg. 
Ecl. VI, 3 ; Georg. III, 36, e. a. 

Cipion h : v. Scipione. 

Cipriano 1 Cyprien g Cipriano 11 Cy- 
prian a Zyprian ge : Cyprianus, i, m. 
Xomen deductum est a Cypro, ma¬ 
gna insula Maris Interni, seu potius 
a Cyprius , ii, h. e. incola Cypri ; cf. 
etiam Cyprium aes , seu cyprum vel 
cuprum, ut sequiore aetate ipsum 
aes appellatur (Gall. cuivre, Hisp. 
cobre , Angi, copper , Germ. Kupfer). 
Cypria praeterea cognominabatur 
Venus, quippe quae ibidem maxime 
excoleretur. Praeter alios hoc no¬ 
mine insignis fuit episcopus Cartha¬ 
giniensis, Valerio imperante marty¬ 
rio affectus, cuius sollemne in Mart. 
Eom. recensetur XVI Cal. Oct. 

Ciriaco 1 Cyriaque g Ciriaco h Cy- 
riak ge : Cyriacus, i, m. Nomen deri¬ 
vatum est ab adi. Graeco xoptaxoq' 


(a xuptoc), quod Latine redditur : 
dominicus. 

Ciri lio 1 Cyrille g Cirilo 11 Cyril a Cy 
rill ge : Cyrillus, i, m. Xomen ductum 
est a xopLoC, quo dominus, vir po¬ 
tens significatur: cf. prisc. Ind. 
gura-s , h. e. fortis, hero . Iudaei et 
Christiani hoc nomine appellare con¬ 
sueverant Deum (Dominum). In 
Mart. Eom. XII recensentur Cae¬ 
lites, ita appellati. 

Ciro 1 Cyrus a : Cyrus, i, m. De origi¬ 
ne huius nominis, quo in primis ap¬ 
pellatus est Persarum regni conditor, 
non satis constat; alii enim dedu¬ 
cunt a voce Hebraica horesh vel 
hharas , qua sol significatur, alii a 
Graeco vocabulo xupo£, cuius vis est 
potentia, auctoritas ; cf. prisc. Ind. 
gura-s, h. e. fortis, hero. In Mart. 
Eom. recensentur duo Caelites hoc 
nomine insignes (prid. Cal. Febr.; 
prid. Id. Iui.). 

Cita h : v. Zita. 

ClaiP 1 : Clarus, i, m. Ad origina¬ 
tionem quod attinet, v. Chiara. - 
(Mart. Eom. prid. Xon. Xov ; VI Id. 
Xov.). 

Clara 1 Claire g Clare a Clair a : v. 

Chiara. 

Clarence 1 : Clarentius, ii, m. Xo- 
men ductum est, quemadmodum li¬ 
quet, a verbo clarendi ; eo igitur si¬ 
gnificatur vir illustris. - (Mart. Eom. 
VI Cal. Mai). 

Claretta 1 : Clarina, ae, f. Hoc blan¬ 
dum nomen, a Clara deductum (v. 
Chiara), scriptum videmus in titulo 
1554 apud Diehl. 

Claribel a : Clarabella, ae, f. Hoc no¬ 
men, ab Anglis usurpatum, eodem 



CLEM 


54 


fere modo structum est, quo Christa - 
bel ; scilicet coaluit e verbis adi. 
clarus , a, um (v. Chiara ), et bellus , a, 
um, quod repetitur a prisco verbo 
duenos, h. e. bonus (bene). 

Clarice 1 Clarice a : v. Clanssa. 

Clarimond a Clairmond*: Clarimun- 
da, ae, f. Nomen, a diverso fonte de¬ 
rivatum, Latino (clara) et Germa¬ 
nico ( mund ), idem fere valet ac clara 
tutrix ; in prisco enim vocabulo mund 
vis inest tuendi , defendendi ; ct. 
Germ. ree. Vor - mund , h. e. tutor. 

Clarinda a : Clarinda, ae, f. Est no¬ 
men commenticium, in quo subau¬ 
ditur verbum adi. clarus , a, um. 

Clarissa 1 Clarissa a : Clarissa, ae, f. 
Est nomen a Clara ductum, quo 
sacrae virgines Clarales vulgo solent 
appellari. Imponitur etiam puellis, 
ex quo a Samuele Eichardson in 
fabulis conscribendis est adhibitum ; 
cf. Sertoris Salis, p. 61 ; Partridge, 
p. 74. 

Clarrie a : bl. app. pro Clarentio vel 
Clara ; v. Clarence , Chiara. 

Claude g Claude a : v. Claudio. 

Claudia 1 Claudia h CIaudia a Clau¬ 
dia^: Claudia, ae, f. Cf. Claudio. - 
(Mart. Rom. XII Cal. Apr.; XV Cal. 
Iun.). 

Claudina 1 Claudine g Claudine a : 

Claudilla, ae, 1. Est nomen Claudiae 
cum adiuncta terminatione, blandae 
appellationis causa ; scriptum vide¬ 
mus in C.I.L. III, 4330. Non autem 
improbandus videtur exarandi mo¬ 
dus : Claudina, ae, quamquam in 
veteribus litterarum monumentis, 
quod sciam, non occurrit. 

Claudio 1 Claude g Claudio 11 Clau¬ 


dius 11 CIaudius ge : Claudius, ii, m. 
Nomen ductum est ab adi. claudus , 
a, um, de cuius originatione non con¬ 
sentiunt eruditi (fortasse derivatur 
a clavidus, h. e. quasi clavi prae¬ 
peditus). In Mart. Rom. nomen plu¬ 
ries occurrit. 

Cleandro 1 : Cleander, dri, m. Hoc 
nomine, quo Alexandri Magni tem¬ 
poribus appellatus est praetor regius, 
Commodo vero imperatore praefec¬ 
tus praetorio, significatur gloria vi¬ 
rorum seu potius vir gloria ornatus 
(xXec<-avY)p, avSpo£). 

Cleante 1 : Clanthes, is, m. Nominis 
interpretatio haec est : gloria florum 
(xXsoC - av0o£); quo in primis appel¬ 
latus est philosophus quidam Stoi¬ 
cus. 

Clearco 1 : Clearchus, i, m. Nomen 
duci cuidam Lacedaemoniorum olim 
impositum, idem valet ac gloria 
principum (xXeo£ - apyo[i.oa)- 

Clelia 1 Clelia 11 : Cloelia, ae, f. « Cloe¬ 
lia virgo, una ex obsidibus (Porsinae 
traditis), cum castra Etruscorum 
forte haud procul ripa Tiberis locata 
essent, frustrata custodes, dux agmi¬ 
nis virginum inter tela hostium Ti¬ 
berim tranavit, sospitesque omnes 
Romam ad propinquos restituit» 
(Liv. II, 13, 6) ; cf. etiam Verg. Aen. 
VIII, 651 ; Plin. XXXIV, 58 ; Sen. 
ad Mare. 16, (1). Nomen ductum est 
a verbo cluendi (clueo, cluo), quo si¬ 
gnificatur nominari , praedicari ; cf. 
in-clutus ; Graec. xXuco, h. e. audio ; 
prisc. Germ. hlot, hlod, h. e. glo¬ 
ria. 

Clem a : bl. app. pro Clemente ; 
v. ib. 


oo 


CLEOPATRA 1 


Clemence 8 Clemencia 11 Clemen- 

cy a : v. Clemenza. 

Clemente 1 Clement 8 C1 emente 11 
Clement a Clemens 86 : Clemens, tis, 
m. Ducitur fortasse a Meiomenos , 
scii, a verbo clinandi (cf. ac-clinis , in¬ 
clinis) ; M. Breal, Memoires de la 
Societe de linguistique 3, 1870, 

pp. 248 sqq. ; H. Osthoff, Archii' fur 
lateinische Lexikographie , 4, 1887, 
p. 463. In Mart. Rom. V recensentur 
Sancti Caelites hoc nomine insignes. 

Clementina 1 Clementiae 8 Clemen- 
tina h Clemenline 11 Clementine 86 : 
Clementina, ae, vel Clementilla, ae 
f. Prius nomen scriptum videmus in 
C.I.L. XV, 4120, alterum ibid. VI, 
11133. Quod ad originationem atti¬ 
net, cf. Clemente ; ab hoc enim no¬ 
mine utrumque ducitur cum adiun- 
cta terminatione, blandae appella¬ 
tionis gratia. 

Clemenza 1 Clemence 8 Clemencia 11 
Clemency a Clementia 86 : Clemen¬ 
tia, ae, f. Hoc nomine dea apud Ro¬ 
manos appellata est, de qua Plin. 
II, 14 ; Claudian. Laud. Stilich. II, 
6 ; Stat. Theb. XII, 481, commemo¬ 
rant ; praeterea mulieribus impo¬ 
nebatur ; cf. C.I.L. XII, 2861, 3627, 
4127 ; XV, 4120. 

Cleonice 1 : Cleonice, es, f. Hor> 
nomen Graecum effectum est verbis 
xXeo£ et vwaj, quorum priore gloria , 
altero victoria significatur. Ut no¬ 
men muliebre scriptum videmus in 
veteribus titulis ; cf. G. Gatti, No- 
tizie degli scavi , 1905, p. 81. 

Cleo a : v. Cleopatra . 

Cleofe 1 : Maria Cleophae, Mariae 
Cleophae, f. Itali nomen Cleofe puel¬ 


lis imponunt, quamquam re vera 
est casus genetivus nominis virilis 
Cleophas , ae . Sed huius originis 
in vulgi consuetudine nulla iam 
ratio ducitur. De pia hac muliere 
commemoratur in Sacris Bibliis; cf. 
Io. 19, 25: «Stabant autem iuxta 
crucem Iesu mater eius et soror 
matris eius Maria Cleophae, et Ma¬ 
ria Magdalene ». Erat autem coniux 
vel «soror», ut quidam opinantur, 
Cleophae. Hoc nomine appellaba¬ 
tur discipulus Domini; cf. Lue. 
24, 18 : «Et respondens unus, cui 
nomen Cleophas, dixit : Tu solus 
peregrinus es in Ierusalem, et non 
cognovisti que facta sunt in illa his 
diebus ? ». 

Cleophas (Graece KXsocpa^ vel 
KXeo7ra£) est nomen hypochoristi- 
cum , quod vocant, id est e vulgari 
quadam loquendi ratione positum 
pro KXeoTOXTpoc, perinde atque 
’Avraca£ pro AvTt7raTpoc ; estque eius 
interpretatio : a patre (7rocT7]p) illu¬ 
stri (xXeo£) genitus. - (Mart. Rom. 
V Id. Apr.). 

Cleofonte 1 : Cleoplion, ontis, m. Est 
nomen virile Graecum KXsoq^cav, 
quo appellatus est dux Athenien¬ 
sium ; cf. Cic. rep. IV, 11: «Esto, (co¬ 
moedia) populares homines impro¬ 
bos, in re publica seditiosos, Cleo¬ 
nem, Cleophontem, Hyperbolum 
laesit » ; Aug. Civ. Dei , II, 9. 

Cleopatra 1 CIeopatra a : Cleopatra, 
ae, f. Hoc nomine Graeco significa¬ 
tur patris gloria (xXeo^ - Tuar/jp). Quo 
appellata est Aegypti regina, a Cae¬ 
sare et Antonio adamata ; id vero 
in titulis quoque ut commune nomen 



CLODOALDO 1 


56 


muliebre frequentatur; cf. C.I.L. 
VI, 3529, 4588, 5018, 13451. 

Cieto 1 Ciet 8 Cieto 1 *: Cletus, i, m. 
Est verbum adi. Graecum xXtjto^ (a 
xaXeco ductum), in rationem Lati¬ 
nam translatum, quo vocatus , desi¬ 
deratus , exspectatus significatur. Quo 
nomine appellabatur secundus post 
Petrum Pontifex Eomanus (Mart. 
Rom. VI Cal. Mai.) ; id vero etiam 
alias (in titulis) occurrit; cf. C.I.L. 
II, 2903 ; III, 7906, e. a. Non est 
ergo, ut multi defendunt, deminu¬ 
tum nomen Anacleti. 

Clifford a : Cliffordus, i, m. Est co¬ 
gnomen, quod nos dicimus, alicui 
familiae inditum ; quod, ut moris 
est apud Anglos, interdum pro no¬ 
mine usurpatur. Si originem spectes, 
appellatio tracta est a vado prope sco¬ 
pulum (cliff = scopulus, rupes ; ford 
= vadum), Cf. Partridge, p. 76. 

Clio 1 : Clio, gen. Clius, I. ; cf. 
Ovid. ars am. I, 27 : « Cliusque soro¬ 
res ». Nomen ductum est a xXsico, 
quo celebro significatur, vel a xXeoc, 
cuius vis est fama, gloria. Eo prae¬ 
sertim appellabatur Musa, quae hi¬ 
storiae praeesse putabatur; cf. Hor. 
carni, I, 12, 1-3 : «Quem virum 

aut lieroa lyra vel acri — Tibia 
sumis celebrare, Clio, — Quem 
deum ? ». 

Clito 1 : Clitus, i, m. Nomen deriva¬ 
tum est a xXsuo, quo celebro signi¬ 
ficatur (cf. Lat. in-clu-tus ; prisc, 
Germ. hlud, hlod, h. e. fama, gloria). 
Eo appellatus est militum dux in 
exercitu Alexandri Magni; cf. Curt. 
VIII, 1, 4, 28 ; Cic. Tuse. VI, 79 ; 
Sen. ep. 83, 19. Occurrit praeterea 


in titulis ut nomen virile ; cf. C.I.L. 
V, 7510 ; VI, 739 ; XV, 4940. 

Clo a : bl. app. pro Chloe vel Chio- 
thilde usurpata; v. Gloe, Clotilde. 

Clodimiro 1 : Chlodomeris, is, vel 
Chlodomirus, i, m. Est nomen 
Germanicum, deductum a hloth , 
(prisc. Germ. hlut, Germ. ree. laut), 
cuius vis est clarus (cf. Lat. in¬ 
clutus), et mir (Goth.), mar , cuius 
est eadem tere significatio. Nomen 
Chlodomeris scriptum legimus apud 
Gregorium Turonensem, Franc . II, 
29 ; apud Marium, Aventicensem 
episcopum, Chron. II, 235, 524 ; 
in Carmine cod. Petav., 16 (epita¬ 
phium Chlodomeris filii regis Fran¬ 
corum) : «Chlodomeris enim excel¬ 
lens regia proles ». 

Clodio 1 : Clodius, ii, m. Est idem 
nomen atque Claudius (v. ib.) ; con- 
iunctae enim litterae au a gentibus 
Latii, rustica loquendi consuetu¬ 
dine usis, conversae sunt in o ; cf. 
Plauto. 

Clodoaldo 1 Cloud 8 Clodoaldo 11 
Cloud a Klodewald ge : Chlodovaldus, 
i, vel Chlodoaldus, i, vel, ex usu 
Ecclesiae (cf. Mart. Rom. VII Id. 
Sept.), Clodoaldus, i, m. Scribendi 
ratio, ex qua post c litteram poni¬ 
tur h, propinquius accedit ad origi¬ 
nem Germanicam, unde nomen re¬ 
petitur, eademque a Gregorio Turo- 
nensi, Franc. III, 6, usurpatur. No¬ 
men autem effectum est verbis hloth 
(lud\ cf. Germ. rec. laut, h. e. clara 
voce ; Lat. in-clu-tus) et walt ( valdan ), 
quorum priore significatur fama , glo¬ 
ria, altero vero dominari ; itaque La¬ 
tine sic redditur : dominator clarus . 



57 


COLOMBA 1 


Clodoveo 1 Clovis g Clodoveo 11 : Chlo- 
dovechus, i, vel Clodoveus, i, m. 
Nomen hoc Germanicum, in Lati¬ 
nam rationem deflexum, scriptum 
videmus apud Alcim. Avit. ep. 46 ; 
Venant. carm. IX, 4,5 ; 5, 5 ; Iorda¬ 
nem, de orig. actib. Getarum, 295, e. a. 
Eo, ut notum est, appellabatur auc¬ 
tor regiae domus Merovingorum. 
Est autem haec prisca scribendi ra¬ 
tio; nam successu temporis nomen 
blandiore modo efferebatur, ita ut 
audiret Ludovicus ; quoad origina¬ 
tionem, v. Ludovico. 

Cloe 1 Chloe a : Chloe, es, f. Est ver¬ 
bum Graecum /X6r h quo herba viridis 
significatur ; ef. y)^$6(Z, h. e. viridis ; 
Lat. helvus, (h)olus ; prisc. Germ. 
gelo, rec. Germ. gelb, h. e. helvus . Hoc 
nomen, puellis inditum, apud vete¬ 
res scriptores, in sacris litteris at¬ 
que titulis non raro occurrit ; cf. 
Hor., carm . I, 23, 1 ; Mart. III, 53 ; 
IV, 28 ; IX, 16 ; I Cor . I, 11 ; C.I.L. 
VI, 2326 ; IX, 586 ; 110 ; 2741. 

Clorinda 1 : Clorinda, ae, f. Est no¬ 
men commenticium, heroidi cuidam 
in Torquati Tassi carmine epico im¬ 
positum, quod «Hierosolyma libe¬ 
rata » inscribitur. 

Clotario 1 : est idem nomen atque 
Lotharii; v. Lotario. In veteribus 
autem litterarum monumentis huius 
nominis prisca occurrit scribendi ra¬ 
tio Chlothacharius vel Chlotharius ; 
cf. Greg. Turon. Franc. III, 1 ; VII, 
7 ; Venant. carm. VII, 16, 33 ; C.I.L. 
XIII, 1483. 

Clotilde' Clotilde 8 Clotilde' 1 Clotil 
da a Klotilde ge : Chlothildis, is, vel, 
ex usu Ecclesiae, Clotildis, is, f. 


(cf. Mart. Roin. III Non. Iun.) ; po¬ 
test, meo quidem iudicio, h littera 
post C omitti, non autem post t 
(Clothildis) ; nomen enim effectum 
est duobus verbis Germanicis hloth - 
hild, quorum priore fama, gloria, al¬ 
tero vero proelium significatur ; id 
ergo hoc fere modo interpreteris : 
bellatrix gloria circumfluens. 

Cloud a : v. Clodoaldo. 

Clovis g : v. Clodoveo. 

Cola 1 : v. Nicola. 

Colberto 1 : Colbertus, i, m. Altera 
pars nominis sine dubio est Germa¬ 
nica; id est verbum beraht (bert). 
quod idem valet ac fulgidus, splen¬ 
dens ; prior autem pars a quibusdam 
coniungitur cum prisca voce Scan- 
dinava Icollir (— galea), minus pro¬ 
babiliter cum adiectivo Germanico 
kiihl (= paulum frigidus), ut Dau- 
zat, p. 140, opinatur. Hoc nomen 
praeterea evasit cognomen, quod 
nos dicimus, Gallicum Colbert. 

Colman g Colman a Coloman ge vel 
Kol(o)man ge : Colomanus, vel Col- 
manus, i m. Videtur esse nomen Co- 
lumbani, ab Hibernis e sermonis sui 
ratione deflexum ; cf. Partridge, 
p. 78 (in prisco enim huius gentis ser¬ 
mone colum significat columbam, un¬ 
de etiam derivatur; H. Pedersen, 
Vergleichende Grammatilc der kelti- 
schen Sprachen, Gottingen 1908, I, 
p. 195). 

Utraque scribendi ratio occurrit in 
Mart. Rom., (VIII Id. Iui. et III Id. 
Oct.). 

Colomba 1 Coulombe 8 Columba 11 : 

Columba, ae, f. Nomen avis colum¬ 
bae iam antiquitus adhibebatur in 



CONSALVO 1 


58 


blanditiis ; et. Plaut. Asin. 693 : 
«mea columba »; id. Cas ., 138 ; at¬ 
que etiam in sacris litteris, Cani. 
V, 10. Erat autem temporibus im¬ 
perii Romanorum nomen servile, 
plurimumque usurpabatur a Chri¬ 
stianis propter mysticam significa¬ 
tionem ; cf. imaginem columbae in 
sacris eorum cryptis. In Mart. Eom. 
duae recensentur virgines, ita appel¬ 
latae (XV Cal. Oet.; prid. Cal. Ian.). 

Colombano 1 Colomban 8 Colum - 
bano h Columban ge : Columbanus, i, 
m. Cf. Colombo. - (Mart. Rom. X 
Cal. Dec.). 

Colombo 1 Colomb g : Columbus, i, m. 
Xomen avis maris columbi antiquis 
iam temporibus imponebatur viris ; 
cf. Suet. Cal., 55 : «Myrmillonum 
armaturas recidit Columbo victori»; 
frequentatur in titulis quoque : 
C.I.L. XII, 3325 ; XIII, 175, 180, 
10025. Repetitur autem a verbo 
primitivo qel seu qol , in quo inest vis 
coloris atri ; cf. Walde-Hofmann I, 
p. 249 ; cf. Graec. xeAocivo^, h. e. 
ater. 

Columbine 31 : Columbina, ae, vel 
Columbula, ae, f. Adi. columbinus , a , 
um, apud veteres scriptores saepe 
occurrit. Xomen vero Columbulae 
scriptum videmus in C.I.L. XI, 
3299 (Columbola). 

Come g : v. Cosma. 

Como 1 : v. Giacomo. 

Con a : bl. app. pro Conrado aut 
Constantia; v. Corrado , Costanza. 

Conan a : Conanus, i, m. Est no¬ 
men Celticum, cuius significatio non 
satis perspicua est (Partridge : sa¬ 
pientia vel fortasse celsus). Eo ap¬ 


pellatur Sanctus Caeles ex Hiber¬ 
nia ; cf. C. Plummer, Vitae Sancto¬ 
rum Hiberniae , Oxonii 1910, II, 
p. 51 (Conannus). 

Concepcion 11 : v. Concetta. 

Concha 11 Concepcion 11 : v. Concetta. 

Concetta 1 Concepcion 11 : Maria 
Concepta, vel ab immaculato con¬ 
ceptu. Appellatur, ut liquet, a ca¬ 
tholicae doctrinae capite, ex quo 
Deipara Maria, cum conciperetur, a 
prima labe Dei beneficio servata est 
immunis. 

Concettina 1 Conchita 11 Concita 11 : v. 

Concetta. 

Connie a : bl. app. pro Constantia ; 
v. Costanza. 

Conrad g Conrado h Conrad 3 : v. Cor¬ 
rado. 

Consalvo 1 Gonzalo 11 : Gundisalvus, 
i, vel Gunsalvus, i, m. Xomen hoc 
Visigothicum e diverso fonte deri¬ 
vatum est : prior enim pars est pri¬ 
scum verbum Germanicum gund , 
quo proelium significatur (Forste- 
mann, p. 709), altera vero est adi. 
Latinum salvus (id., p. 1290). Xon 
una est huiusce nominis scribendi 
ratio : Gondesalvius , Histoire de Lan- 
guedoc par deux religieux benedic - 
tins de la Congreaation de St. Maur , 
Paris 1730, I, n. 76 (a. 852) ; Gonde- 
salvus , ibid. II, n. 176 (a. 1036), 
A. Potthast, Wegweiser durch die 
GescJiichtsiverke des europ. Mittelal- 
ters , Berlin 1895, I, p. 536 ; Gonsal- 
vus , Acta Sanet. Ian. I, p. 738, II, 
p. 409. Rectior vero videtur esse 
scribendi ratio, in initio proposita.: 
Gundisalvus ; cf. Acta Sanet. Ian. II, 
p. 1132 sq. ; Febr. III, pp. 107, 109 ; 



59 


CORDULA g < 


vel Gunsalvus ; cf. Acta Sanet. Ian. 
II, p. 413. 

Consiglio 1 Consilio 1 : Consiliatus, i, 
m.; appellatur hoc modo vir propter 
religionem Beatae Mariae Virginis 
a Bono Consilio, quae vocatur. 

Consilia 1 : Maria benesuada ; cf. 
Consiglio. 

Consola cion h : v. Consolata. 

Consolata 1 Consuelle 8 Consuelo 11 : 

Consolata, ae, f. 

Consolo 1 : Consolatus, i, m. Hoc no¬ 
men imponitur pueris propter reli¬ 
gionem Beatae Mariae Virginis, ge¬ 
mentium solatricis. 

Constance g Constance 11 : v. Co¬ 
sta nza. 

Constancio 11 : v. Costanzo. 

Constant g Constante 11 : v. Costante. 

Constantin 8 Constantino 11 Constan¬ 
tine 11 : v. Costantino. 

Consuelle g Consuelo 11 : v. Conso¬ 
lata. 

Contardo 1 Gontard 8 Contardo 11 
Gunthard ge : Gunthardus, i, vel Con- 
tardus, i, m. Prior scribendi modus 
propius ad originem Germanicam, 
unde nomen derivatum est, accedit ; 
coaluit enim e verbis gund - hard , 
quorum priore proelium , altero stre¬ 
nuus ■, fortis , audax significatur. Hac 
fere ratione scriptum videmus in 
Gestis Abbatum Fontanell ensium, 
M.G.H. Script. II, p. 279 (Gundhar- 
dus) ; cf. ib. p. 193 (Guntard) ; Con- 
tardus vero occurrit in libro, qui 
inscribitur Chronicon ducum Bene¬ 
venti , Salerni ete ., M.G.H. III, p. 212 ; 
cf. Script. rer. Merov. p. 573 e. a. 

Cora 1 Cora a : Cora, ae, f. Nomen de¬ 
rivatum est a verbo xopyj, cuius vis 


est puella et quod Proserpinae anti¬ 
quitus plerumque adiciebatur; cf. 
Serv. ad Verg. Aen. III, 111 ; C.I.L. 
VI, 1780. Id etiam aliis mulieribus 
imponebatur ; cf. C.I.L. VI, 16084. 

Corallina 1 Coralina 11 Cora! 1 vel Co- 
ralie a : Corallis, idis, f. Hoc nomine 
significatur gemma minio similis ; cf. 
Plin. XXXVII, 153. 

Corbinian ge : v. Korbinian. 

Cordelia 1 Cordelia 11 Cordelia g : Cor¬ 
delia, ae, f. Videtur esse nomen com¬ 
menticium, in quo subauditur ver¬ 
bum Latinum cor. Fieri autem potest 
ut a nomine Cordulae deductum sit, 
quod a Germanis usurpari solet ; 
sunt praeterea qui putent a fonte 
Celtico id esse derivandum (a Crei- 
ryddlydd , h. e. filia maris , Partridge, 
p. 80). Invaluit potissimum propter 
personam, sic appellatam, tragoe¬ 
diae, quam Villelmus Shakespeare, 
Anglorum poeta summus, de rege 
Lear inscripsit. 

Cordula ge : Cordula, ae, f. Qui ver¬ 
borum originibus student, nomen 
plerumque a corde derivant, quasi 
sit corculum , blanda scilicet appella¬ 
tio. Sed potius a cordo (cordus , a , um) 
deducendum est (minus recte scri¬ 
bitur chordus ), quo significatur tarde 
natus aut maturescens ; cf. Varr. B.R. 
II, 1 ; Plin. VIII, 47, 72 ; XVIII, 
28, 67 ; Cato R.R. 5 ; Coi. XII, 13 
(«olus cordum »). Adiciebatur homi¬ 
nibus quoque ; cf. Quintii. I, 4 : «et 
ex casu nascentium; hinc Agrippa 
et Opiter et Cordus et Postumus 
erunt». Itaque, si haec est nominis 
origo, idem fere valet ac Postumia. 
Recensetur in Mart. Rom. sancta 


COSA 1 


60 


virgo, ita appellata et ab Hunnis 
ob Christianae fidei professionem 
martyrio affecta (X Cal. Xov.). 

Corinna 1 Corinne 8 Corina 11 Corin- 
na a : Corinna, ae, f. Est nomen Grae¬ 
cum Kopivva, a xop?) ( = puella) de¬ 
ductum, quo appellata est poetria 
Boeotica, Pindari aequalis ; praete¬ 
rea amica Ovidii. Frequentatur de¬ 
nique ut nomen muliebre in titulis ; 
cf. C.I.L. IX, 17588, 3979. 

Coriolano 1 : Coriolanus, i, m. Cn. 
Marcius a capto oppido Coriolis (pro¬ 
pe Tarracinam, fortasse Monte Giove , 
ut Xibby opinatur) appellatus est 
Coriolanus, qui, « cum civis egregius 
fuisset, populi ingrati pulsus iniuria 
se ad hostes contulit conatumque 
iracundiae suae morte sedavit » (Cie. 
Brut ., 10). 

Cornelia 1 Cornelia 11 Cornelia a Cor- 
nelia ge : Cornelia, ae, f. Cf. Cornelio . 
Recensetur in Mart. Rom. prid. Cal. 
Apr. 

Cornelio 1 Corneille 8 Cornelio 11 Cor- 
nelius a Cornelius 86 : Cornelius, ii, m. 
De originatione non consentiunt eru¬ 
diti ; magis videtur probanda opinio 
eorum qui nomen a cornu derivant. 
- (Mart. Rom. XVI Cal. Oct. e. a.). 

Corney a : bl. app. pro Cornelia ; 
v. ib. 

Corni c a Corny a : bl. app. pro Cor¬ 
nelio aut Cornelia ; v. ib. 

Corona 1 : Corona, ae, f. Videtur 
quidem esse ipsum verbum coronae, 
e Graeco sermone (xopcovvj) in Lati¬ 
num receptum. V. Schulze autem, 
p. 77, et I. Devoto, Studi Etruschi ,4, 
227, monent nomen gentilicium Co¬ 
ronae (Corona) a fonte Etrusco ma¬ 


navisse ; cf. Coronius = Etrusc. cu- 
runei. 

Sollemne S. Coronae martyris in 
Syria, prid. Id. Mai. recensetur in 
Mart. Rom., ubi hoc scriptum le¬ 
gimus : « Cum autem ipsum (S. Vic¬ 
torem) Corona uxor cuiusdam mili¬ 
tis beatum praedicaret ob martyrii 
constantiam, vidit duas coronas de 
caelo lapsas, unam Victori et alte¬ 
ram sibi missam ; cumque hoc au¬ 
dientibus cunctis testaretur, ipsa 
quidem inter arbores scissa, Victor 
vero decollatus est». 

Corradino 1 Konradin ge : C onradi - 
nus, i, m. Est nomen Conradi (v. Cor¬ 
rado ), cui blanda terminatio -inus 
(ino) adiuncta. Quo appellatus est 
filius Conradi iv imperatoris, anno 
1268 supplicio affectus. 

Corrado 1 Conrad g Conrado 11 Con- 
rad a Konrad ge : Conradus, i, m. Xo- 
men effectum est coniunctis vocabu¬ 
lis Germanicis huoni (Jciiene , nunc* 
audit Mhn) et rdt (rad), quorum 
priore strenuus, fortis , altero consi¬ 
lium significatur. Id ergo interpre¬ 
teris : virum strenuum consilio (at¬ 
que etiam in consilio seu in con¬ 
tione) seu consiliarium fortem. Ad 
sermonem Latinum conformatum, 
nomen frequentatur in litterarum 
monumentis media aetate conditis, 
ex. gr. M.G.H., XXX, pp. 517, 519, 
521, 523, 577, 597, 598. - (Mart. 
Rom. XI Cal. Mai. et VI Cal. Dec.). 

Cos a : bl. app. pro Cosmo ; v. ib. 

Cosa 1 Cosette g : Cosa, ae, f. Videtur 
quidem esse in vulgari sermone de¬ 
minutum nomen, quod plenius Co- 
sima audit. In veteribus autem ti- 


61 


CRESCENTE* 


tulis scriptum videmus nomen Cosae 
(Cosa), mulieribus inditum, quo 
etiam oppidum in Etruria et in Lu¬ 
cania appellatur. Cf. C.I.L. III, 
12010 ; V, 4074 ; XI, 29, 6695. 

Cosima 1 : Cosma, ae, f. ; v. Cosimo. 

Cosimo 1 Cosmo 1 : Cosmus, i, m. No¬ 
men derivatum est a xoafjioc, quo 
ordo , ornamentum , mundus (a verbo 
primigenio xaS - cf. xatvvjju = ex¬ 
cello) significantur. Iam Romano¬ 
rum aetate frequentabatur ut no¬ 
men virile ; cf. Cosmum, unguento¬ 
rum artificem Romanum, de quo 
Mart. III, 55 (in Gelliam : «Quod 
quacumque venis, Cosmum migrare 
putamus») et Iuven, VIII, 86, com¬ 
memorant ; unde vox Cosmianum 
(scii, unguentum) deducta est ; cf. 
Mart. XII, 55 : «Aut libram petit 
illa Cosmiani», e. a. Nomen Cosmi 
occurrit in titulis quoque ; cf. Diehl, 
I, 1617 ; II, 2610 ; 4498. 

Cosma 1 Come 8 Cosme 11 Kosmas 8e : 
Cosmas, ae, m. Hoc nomine appella¬ 
tus esse perhibetur medicus Arabs, 
Diocletiano imperatore propter Chri¬ 
sti fidem martyrio affectus ; pluri¬ 
mum autem usurpabatur aetate im¬ 
perii Byzantini. Origo plerumque re¬ 
petitur a xdop.tov, quo ornamentum 
significatur (cf. Cosimo) ; placet au¬ 
tem magis sententia Caroli Taglia- 
vini (p. 326), ex qua Cosmas sit mo¬ 
dus quidam hypochoristicus , seu no¬ 
men compositum, blandae appella¬ 
tionis causa contractum ; cf. Anti- 
pas = Antipatros. De altera nomi¬ 
nis parte non constat (i7r7uo£?); 
prior vero, ut liquet, ducta est a 
xoc7[xo<r vel xoqjtico, h. e. ordo , mun¬ 


dus, in ordinem redigo . - (Mart. 
Rom. V Cal. Oct.). 

Costante 1 Constant 8 Consta nte h : 
Constans, tis, m. Proprie idem valet 
ac stans , gravis , tardus ; cf. Lucret. 
III, 190 : « mellis est constantior na¬ 
tura » (quam aquae) ; significat 
deinde animum stabilem ac tenacem 
propositi . Hoc nomine appellabatur 
Constantini filius e. a. ; idemque 
frequentatur in titulis ; cf. C.I.L. 
VI, 3462 ; XIV, 29491. 

Costantina 1 Konstantine 86 : Con¬ 
stantina, ae, f. Plures mulieres e re¬ 
gia domo Constantini ita appellatae 
sunt ; cf. Trebell. Claud. 13 ; Aurei. 
Viet. epit. 42 ; Ammian. Mare. XXV, 
1,2; Greg. M. ep. 4 ; 5. 

Costantino 1 Constantin 8 Constan¬ 
tino 11 Costantine a Konstantin 86 : Con¬ 
stantinus, i, m. Nomen, ut liquet, 
derivatum est a Constante, cum 
adiuncta blanda terminatione-tw-ns. 

- (Mart. Rom. V Id. Mart.; prid. 
Id. Apr. ; V Cal. Aug.). 

Costanza 1 Constance 8 Contancia 11 
Constanza 11 Contance a Konstanze 86 : 
Constantia, ae, f. Nomen frequenta¬ 
tur apud scriptores et in titulis, 
praesertim Christianis. Cf. Costante. 

- (Mart, Rom. XIII Cal. Oct.). 
Coulombe 8 : v. Colomba. 

Cradock a : v. Caradoc. 

Crepin 8 : v. Crispino. 

Crescente 1 Crescent 8 : Crescens, 

tis, m. Pertinet ad verbum creandi , 
quod a primigenia voce Indica Euro¬ 
paea kere repetitur, unde et Ceres 1 
pro-cerus , cre-ber derivantur ; cf. 
Graec. xopsvvufju, h. e. satio ; Germ. 
Hirse , h. e. milium. Nomen frequen- 



CRISTIANO 1 


02 


tatur apud scriptores ; et. Tae. Hist. 
I, 76 (libertus Neronis), Hieron. 
de vir. ili. 23, e. a., in sacris litteris. 
II Tini. 4, 10, ac passim in titulis. 
In Mart. Rom. VII recensentur Cae¬ 
lites, hoc nomine insignes. 

Crescentino 1 : Crescentinus, i, m. 
Nomen, a Crescente (v. Crescente) 
ductum, in veteribus titulis occurrit. 

Crescenzia 1 Kreszenz 86 : Crescen¬ 
tia, ae, f. Est modus femininus no¬ 
minis Crescentii (v. Crescenzio) ; fre¬ 
quentatur in titulis ut nomen mu¬ 
liebre, et apud scriptores Christianos. 
Recensetur in Mart. Rom. XVII 
Cal. Iui. 

Crescenzio 1 Crescendo 11 : Crescen- 
tius, ii, m. Nomen derivatum est a 
Crescente (v. Crescente) ; frequenta¬ 
tur apud Christianos scriptores, et 
in titulis ; in Mart. Rom. IV Cae¬ 
lites recensentur, eo insignes. 

Creusa 1 : Creusa, ae, f. Nomen, quo 
appellabatur filia Terrae, a Peneo 
adamata, uxor Iasonis, filia Priami 
eademque uxor Aeneae, e. a., duc¬ 
tum est a verbo xpico, quo signifi¬ 
catur impero. 

Criseide 1 : Chryseis, idis, f. Cas. ace. 
exit in - da , vel -dem, vel - n (Chrysin). 
Vocabulum factum est a nomine 
patris ( Chryses , ae), qui sacerdos 
Apollinis fuit secundum fabularem 
historiam cuiusque filiam Achilles 
abduxit ; cf. Ovid., rem. am. 469 : 
«Atrides - Marte suo captam Chry- 
seida victor amabat». Nomen oc¬ 
currit in titulis quoque ; cf. C I.L. 
VI, 1921, 23225 ; XIV, 803. 

Crisippo 1 : Chrysippus, i, m. Coaluit 
e - crcTOC (—aurum - equus), 


estque interpretatio: aureos equos 
habens. Nomen frequentatur apud 
scriptores et in titulis. 

Crisologo 1 : Chrysologus, i, m. Hoc 
nomine significatur vir aureo ser¬ 
mone praeditus (a /pocro^ - Xoyc<, 
i. e. eloquentissimus). Ita cognomi¬ 
natus est Petrus, episcopus Raven¬ 
nas. - (Mart. Rom. postrid. Cal. 
Dec. et prid. Non. Dee.). 

Crisostomo 1 Chrysostome 8 Criso - 
stomo 11 Chrysostom a Chrysostomus 86 : 
Chrysostomus, i, m. Nomen, quo 
significatur aureum os (xpujo^-aropia), 
scriptum videmus, ut viro cuidam 
inditum, in C.I.L. VI, 27275 ; est 
praeterea cognomentum Ioannis, 
episcopi Constantinopolitani et Ec¬ 
clesiae Doctoris. - (Mart. Rom. 
XVIII Cal. Oct,). 

Crispino 1 Crepin 8 Crespin 11 Crispin a 
Crispin ge : Crispinus, i, m. Nomi¬ 
ne, significatur vir crispo capillo 
(a verbo primitivo eris - ductum, in 
quo inest vis vibrandi ; cf. crines, 
crista, criso). In Mart. Rom. V re¬ 
censentur Caelites, eo appellati. 

Cristiana 1 Christiane 8 Cristiana 11 
Christiana 11 Christiana ge : Christiana, 
ae, f. Cf. Cristiano. - (Mart. Rom. 
XVIII Cal. Ian.). 

Cristiano 1 Christian 8 Cristian 11 
Cristiano 11 Christian a Christian 86 : Chri¬ 
stianus, i, m. Cf. Hieron. ep. 65 : 

«Apostolis eredentibusque unctionis 
suae (Christus) vocabulum tribuit, 
ut ab uncto vocentur uncti, id est 
Christiani»; ducitur enim nomen a 
ypta), quo ungo significatur. Recen¬ 
setur in Mart. Rom. Sanctus Caeles, 
ita appellatus, prid. Id. Nov. 


63 


CYRUS* 


Cristina 1 Christine 8 Crislina 11 Chri- 
stina 1 Christine ge : Christina, ae, f. 
Cf. Cristiano, ac praeterea Aug. 
ep. 256; C.I.L. XI, 281. - (Mart. 
Rom. III Id. Mart.; IX Cal. Aug*.). 

Cristino 1 : Christinus, i, m. Cf. 
Cristiano. 

Cristofano 1 : v. Cristoforo. 

Cristoforo 1 Cristophe 8 Cristobal h 
Christopher a Christoph 86 : Christo- 
phorus, i, m. De hoc nomine, quod 
Christi gestatorem significat (a Xpiaroc; 
- <p£pco), hi scriptores veteres comme¬ 
morant : Greg. Turon., Franc. VII, 
46, Greg. Magn., ep. 9 (apud quos est 
commune nomen virile). - (Mart. 
Rom. VIII Cal. Aug.; XII Cal. 
Sept.). 

Crucita* 1 : Maria a Cruce, f. Solent 
Hispani cognomentum Beatae Ma¬ 
riae Virgini adiectum ut nomen 
puellis imponere. 

Crystal a : v. Chrystal. 

Cunegonda 1 Cunegonde 8 Cune- 
gunda h Kunigunde ge : Cunegundis, is, 
f. Nomen effectum est priscis verbis 
Germanicis kunni (Goth. Jcuni) - 
gund, quorum priore genus , gens, 
altero vero proelium significantur. 
Eo ergo appellatur quasi bellatrix 
suae gentis. Recensetur in Mart. 
Rom. VII Xon. Mai. 

Cuniberto 1 Kunibert ge : Cuniber- 
tus, i, m. Quoad priorem nominis 
partem ( k-uni ), v. Cunegonda ; altera 
efficitur prisco verbo Germanico bert 
(i beraht ), quod idem valet ac splen¬ 
dens , clarus ; qui ergo apud suam 
gentem clarescit , hoc nomine appel¬ 
latur. - (Mart. Rom. prid. Id. 
Xov.). 


Curzio 1 : Curtius, ii, m. Nomen, 
gentis Romanae proprium et ab 
adi. curtus , a, um , ductum, videtur 
repetendum esse a verbo primitivo 
(s)qer-, in quo inest vis secandi ; cf. 
caro ; Graec. xapvjvat, li. e. tondere ; 
prisc. Ind. krnati , li. e. secat , occidit. 
Villelmus autem Schulze, p. 78, opi¬ 
natur a fonte Etrusco nomen for¬ 
tasse derivandum esse; cf. C.I.L. 
3430 : « Qurtius » (Tarquiniis) ; cur- 
thuna (h. e. Cortona). 

Cuthbert 11 : Cuthbertus, i, m. Hoc 
nomine, Anglorum Saxonumque 
proprio, significatur vir fama nobilis , 
notus atque splendens , clarus ; cuth 
enim a kunnen ductum est (cf. Germ. 
kennen , h. e. cognoscere) ; cf. A. L. 
Mayhew - W. A. Skeat, A concise 
Dictionary of middle English , Oxford 
1888, pp. 127-128 ; I. Orchard, A 
Dictionary of archaic and provincial 
words , London 1924, p. 288. Ver¬ 
bum autem bert (beraht), quod in 
multis nominibus Germanicis est 
invenire, idem valet ac fulgens , cla¬ 
rus. - (Mart. Rom. XIII Cal. 
Apr.). 

Cy a : bl. app. pro Cyro ; v. Ciro. 

Cynth a Cynthie a : bl. app. pro Cyn¬ 
thia ; v. Cinzia. 

Cypri en g Cyprian 11 : v. Cipriano. 

Cyprienne g : Cypriana, ae, f. Hoc 
nomen muliebre, a Cypriano deduc¬ 
tum (v. Cipriano ), scriptum videmus 
in vetere titulo apud I. B. De Rossi, 
Inscr. christ. I, n. 928, et in Carm . 
epigr. 1363, 

Cyriaque 8 Cyriak ge : v. Ciriaco. 

Cyri 11 e g Cyril a CyrilF: v. Cirillo. 

Cyrus a : v. Ciro. 



D 


Daffy a : bl. app. pro Daphne ; v. 
nom. sequ. 

Dafne 1 Daphne g Daphne a : Daphne, 
es., f. Est nomen Graecum 8a<pvy), 
quo laurus significatur. 

Dagmar a Dagmar ge Dagomar ge : 

Dagomarus, i, m. Nominis huius 
Germanici haec est originatio : dag 
(daga , tag) - mar , quorum verborum 
priore dies , altero clarus , inclitus si¬ 
gnificatur. Qui ergo eo appellatur, 
est quasi inclitus ut dies. 

Transiit hoc nomen etiam in genus 
femininum : Dagmara vel Dagmar , 
cuius Latina interpretatio haec est: 
Dagomara, ae, f. 

Dagoberto 1 Dagoberto 11 Dago- 
bert ge : Dagobertus, i, m. Hoc nomen 
structum est e verbis Germanicis 
coniunctis dag ( daga , tag ), quo dies 
significatur, et bert ( beraht ), quod 
idem valet ac fulgidus , clarus. Est 
ergo eius interpretatio : splendens 
ut dies. 

Daisy a : Bellis, idis, f. Vulgare no¬ 
men daisy derivatum est a verbis 
Anglorum Saxonumque propriis dae- 
ges eage , quae sic in Latinum conver¬ 
tuntur : diei oculus. Est autem no¬ 
men flosculi humilis atque venusti, 
qui Italice pratolina, margheritina 


vocatur (Gall. marguerite ; Hisp. 
margaritita de prado ; Germ. Mass- 
liebchen) ; Latine autem appellatur 
bellis ; cf. Plin XXVI, 26 et Pseud. 
Apul., herb ., 57 ; quae vox fortasse 
ab adiect. bellus , a, um , ducta est, 
adiuncta postrema syllaba Graeca: 
is, idis (Walde-Hofmann, I, p. 100). 

Dalila 1 : Dalila, ae, f. Ducitur a 
vocabulo Hebraico delylah , quo de¬ 
licata significatur; Isidorus autem 
interpretatur : paupercula vel situla 
(Orig. VII, 6, 56). Eo nomine appel¬ 
lata est femina Philistaea, a Sam- 
sone amata ( Iud. XVI, 4). 

Dalmazio 1 : Dalmatius, ii, m. Ver¬ 
bum adiect. Dalmatius in tit. scrip¬ 
tum videmus ; cf. C.I.L. III, 6575 : 
« argentariae Dalmatiae ». Ductum 
est autem, quemadmodum liquet, 
a Dalmatia , regione Illyrica, de qua 
Plinius aliique commemorant. In 
codicibus emendatioribus atque 
etiam in titulis frequentatur exa¬ 
randi modus Delmatia 1 Delmatae ; 
cui etiam documento est Veli. II, 
39, 3 : « Placet ut Delmatiam, non 
Dalmatiam pronuntiemus, quoniam 
a Delmanio maxima civitate trac¬ 
tum nomen existimatur». Quoad 
originationem cf. vocabulum Alba- 





65 


DARIO 


nense delme , h. e. ovis (interpreteris 
igitur : terram ovium). Nomine Dal- 
matii seu Delmatii appellatus est 
imperator, qui fuit saeculo iy (Fla¬ 
vius lulius Z).), et Sanctus Caeles, 
cuius sollemne in Mart. Rom. Non. 
Dec. recensetur. 

Damaso 1 Damase e Damaso h Da- 

masus ge : Dam&sus, i, m. Est nomen 
Graecum Aa(iaao£ in Latinam ratio¬ 
nem translatum, quod petendum est 
a verbo Safxaoa, h. e. domo , utpote 
cognatione coniuncto ; cf. prisc. Ind. 
damayati , h. e. domat ; Germ. zahm , 
h. e. domatus , mansuetus . - (Mart. 
Rom. III Id. Dec.). 

Damiana 1 Damienne g : Damiana, 
ae, f. ; v. Damiano. 

Damiano 1 Damien g Damian 11 Da- 
mian a Damianus ge : Damianus, i, 
m. Nomen derivandum videtur a 
damia , h. e. bona dea , unde damium 
dictum est sacrificium, quod sub 
divo eidem numini a matronis fiebat; 
damia autem (Aajxia) videtur esse 
nomen, per Etruscos a Romanis ac¬ 
ceptum, Demetros. Alii autem du¬ 
cunt a Salaco, h. e. domo. Recense¬ 
tur in C.I.L. VIII, 9481. - (Mart. 
Rom. prid. Id. Apr. e. a.). 

Damocle 1 : Damocles, is, m. Coa¬ 
luit e verbis Graecis SafxoC et xXeoc, 
quibus populus et gloria signifi¬ 
cantur. 

Dan a : bl. app. pro Daniele. 

Dandie a : bl. app. a Scotis usur¬ 
pata pro Andrea. 

Dannie a : bl. app. pro Daniele. 

Dani eia 1 : Daniela, ae, f. Cf. Da¬ 
niele. 

Daniele 1 Daniel 8 Daniel 11 Daniel a 


Daniel ge : Daniel, elis, m. Huius no¬ 
minis Hebraici, e tribus verbis dani- 
y-al vel dan-i-el compositi, interpre¬ 
tatio est: iudex meus Deus , seu po¬ 
tius : Deus indicavit. - (Mart. Rom. 
III Non. Iun.). 

Danilo 1 : Daniel, elis, m. E Slavici 
enim sermonis ratione Danilo pro 
Daniele usurpatur. Graecum nomen 
AavLYjX (ab Hebraeis, ut liquet, 
quasi mutuo acceptum) effertur 
Daniil , quandoquidem r\ ut i enun¬ 
tiatur. A Graecis nomen, ita pro¬ 
latum, ad Slavicas gentes manavit. 

Dante 1 : Dantes, is, m. Dante est 
imminutum nomen vulgare Durante 
(v. ib.), quod, ut liquet, deductum 
est a verbo durandi. Tamen, ad La¬ 
tini sermonis rationem conforma¬ 
tum, nomen Dantes, is, quo sum¬ 
mus Italorum poeta nuncupatus 
est, ubique invaluit. 

Daphne 8 Daphne a : v. Dafne. 

Daria 1 : Daria, ae, f. Cf. Dario. - 
(Mart. Rom. VIII Cal. Nov.). 

Dario 1 Dario h Darius a : Darius, ii, 
m. Ab aliis scribitur Dareus, cui 
exarandi modo etiam veteres codices 
suffragantur. Sequioris aetatis auc¬ 
tores i litteram corripere consueve¬ 
rant (Sidon. Apoll., Claudian.) No¬ 
men deductum est a fonte Persico : 
veteres quidem id derivaverunt a 
verbo primigenio darah vel adir , quo 
excelsus , fortis significari perhibetur; 
cf. Strab. 16 : AaptVjxTjv Aapsiov 
IxaXyjaav. Erat autem Aap trpa£ idem 
fere quod deus Mars apud Roma¬ 
nos. Secundum recentiores autem 
Aape£o£ est nomen Persicum Da- 
rayavahush , ad Graeci sermonis ra- 



DELFINO 1 


6 6 


tionem accommodatum, unde Ro¬ 
mani id acceperunt. Cui nomini haec 
est sententia subiecta : qui possidet 
bona , vel qui tenet seu servat bona. 
Cf. Tagliavini, p. 436. - (Mart. Rom. 
XIV Cal. Ian.). 

Dauphin 8 : v. Delfino. 

Davie a Davy a : bl. app. ab Anglis 
pro Davide usurpata. 

Davide 1 David 8 David h David a Da- 
vid ge : David, idis, m., vel non incli¬ 
natur in casus. Cas. genet. Davidis 
scriptum videmus apud Iuvencum, 
I, 121, 157 ; IV, 47 (« Respondent 
illum Davidis origine nasci»). Cas. 
acc. apud eundem, I, 119 ; II, 576, 
exit in -a. Altera syllaba apud vete¬ 
res scriptores Christianos modo pro¬ 
ducitur, modo corripitur. Videtur 
autem nomen ducendum esse a verbo 
primigenio Hebraico dud, in quo 
inest vis amandi , unde dod idem 
valet atque amabilis. Augustinus 
vero alio modo explanat : «David 
interpretatur manu fortis vel desi¬ 
derabilis» (e. Faust ., XXII, 87). In¬ 
ter scriptores ethnicos cf. Ammian. 
XXX, 1, 11 sq. - (Mart. Rom. IV 
Cal. Ian. e. a.). 

Davino 1 : Davinus, i, m. Videtur 
esse nomen Davus , i, quod apud ve¬ 
teres comoediarum scriptores servis 
imponebatur, cum adiuncta termi¬ 
natione blandae appellationis causa. 
- (Mart. Rom. III Xon. Iun.). 

Dawn a : Aurora, ae, f. Verbum 
enim Anglicum daivn auroram si¬ 
gnificat. 

Dea 1 : Dea, ae, f. Nomen, cuius 
perspicua est interpretatio, olim 
scribebatur deiva vel deva ; quod 


verbum, perinde ac deus , repetitur 
a prisca voce Indica-Europaea 
deiuos , in qua inest vis lucendi. 

Deb a Debby a : bl. app. pro Debora; 
v. ibi. 

Debora 1 Deborah 11 Deberah a : De- 

bora, ae, f. Est vocabulum Hebrai¬ 
cum deborah , quo significatur apis. 

Debald ge : v. Teobaldo. 

Decio 1 Decius a : Decius, ii, m. No¬ 
men, ut liquet, ductum est a decem ; 
cf. prisc. Ind. dasa ; Graec. 8sxa ; 
Celt. dek ; Goth. taihun ; prisc. Germ. 
zehan (nunc zehn). Nomen Decii 
Oscorum sermone audiebat Deliis 
(Walde-Hofmann, I, p. 329). 

Dedi 1 : bl. app. pro Adelaide; v. ib. 

Dejanira 1 : Deianira, ae, f. Est 
nomen feminae fabularis, quod coa¬ 
luit e verbis Graecis 8 y]lo£ et dvifjp, 
quorum priore hostilis , altero vir 
significatur. Est ergo eius intepre- 
tatio : femina viris hostilis vel cum 
viris pugnans. 

Deidamia 1 : Deidamia, ae, f. No¬ 
men hoc feminae fabularis compo¬ 
situm est, ut videtur, e verbis Grae¬ 
cis et Sapico, quorum priore 

hostilis , altero domo significatur. 

Deifobo 1 : Deiphobus, i, m. Hoc 
nomen, quo appellabatur filius Pria¬ 
mi, structum _ est e verbis Graecis 
Sy)io<, cuius vis est hostilis , et «poPoc 
quo timor significatur. 

Delfina 1 : Delphina, ae, f. ; cf. 
Delfino. Occurrit ut nomen mulie¬ 
bre in tit. apud Mommsen, n. 6528. 

Delfino 1 Dauphhr: Delphinus, i, 
m. Est nomen piscis marini velo¬ 
cissimi et, ut veteres fabulantur, 
amici homini et musicae ac prae- 



67 


DESIDERATO 1 


sertim hydrauli sono ; cf. Plin. IX, 
8 ; Geli. VII, 8, e. a. De 8. Delphino, 
episcopo Burdigalensi, commemorat 
Paulin. Xol. ep. 2, 0, 15 ; carm. 30, 
76. - (Mart. Rom. IX Cal. Tan.). 

Delia 1 Delia u : Delia, ae, f. Nomen 
deductum est a voce Delus , qua 
appellabatur insula Maris Aegaei, 
apud antiquos religiosissima. A poe¬ 
tis Delia interdum vocatur Diana ; 
cf. Verg., Ecl. III, 67 ; Ovid. Her. 
IV, 40, et XIX, 95 ; Tibuli. IV, 
3, 5. Est etiam nomen commenti¬ 
cium amicae Tibulli, quam car¬ 
mine celebravit (I Eleg. 1, 2, 3, 5, 
6) ac postea infidelem deseruit. 

Delicia a : Delicia, ae, f. Romani 
puellam blande interdum delicias 
appellabant ; nomen autem singu¬ 
lare Delicia, ae, quod Angli hac 
aetate usurpant, etiam antiquis erat 
usitatum ; cf. C.I.L. III, 2161, ubi 
mulierem libertam eo videmus co¬ 
gnominatam. 

Demetrio 1 Demetrio 11 Demetrius 11 : 

Demetrius, ii, m. Pertinet ad nomen 
deae Demetros, quod compositum 
est e vocibus S/] (= vy]), li. e. terra , 
et [xvjTYjp, h. e. mater ; sed originem 
prioris partis alii aliter enodant. - 
(Mart. Rom. IV Id. Xov. e. a.). 

Democrito 1 Democrite g Demo- 

krit ge : Democritus, i, m. Xominis 
huius Graeci (Sr^o^-xpcnfc) inter¬ 
pretatio est : populi index. 

Demofonte 1 : Demophoon, ontis, 
m. Xominis huius Graeci, aliquot 
viris fabularibus impositi, interpre¬ 
tatio est: populi occisor (STjfxoc'- 

9OVSOC0). 

Demostene 1 : Demosthenes, is, m. 


Xomen coaluit e verbis Graecis 
et tfOsvoc', atque adeo robur 
populi significat. 

Den :l : bl. app. pro Dionysio; v. 
Dionigi. 

Denise g : Dionysia, ae, f. ; cf. Dio¬ 
nigi. De hoc nomine commemorant 
Cie. Rose. 8 ; Geli. I, 5, 3. 

Denis g Denis a vel Dennis a : v. Dio¬ 
nigi. 

Deodato 1 Deodato 11 Deodatus a : 

Deodatus, i, m. Hoc nomen, perinde 
ac Theodotus , significat hominem 
datum a Deo. 

Deogracias 11 : Deogratias, m. ; non 
inclinatur in casus. Hoc nomine 
imprimis insignis fuit episcopus Car¬ 
thaginiensis, qui saeculo V fuit et 
ad quem S. Augustinus epistulam 
(102) dedit («fratri et eonpresby- 
tero Deogratias »). Xomen praete¬ 
rea in veteribus titulis Christianis 
occurrit; cf. Diehl, 2085, 2713 B adn. 
- (Mart. Rom., XI Cal. Apr.). 

Derek a Derrick a : bl. app. pro 
Theodorico ; v. Teodorico. 

Desdemona 1 : Desdemona, ae, f. 
Est nomen e tragoedia, quam V. 
Shakespeare, poeta Britannus, Othello 
inscripsit, sumptuim ac videtur ali¬ 
quo modo derivatum esse a verbo 
Graeco SuaSaipuov, 6, y) = infortu¬ 
natus , -a ; sed non agitur de origi¬ 
natione ad verae doctrinae rationem 
facta, quam ob rem praestat nomen 
quasi commenticium, ut est con¬ 
fictum, recipere. 

Desiderata 1 Desiree g : Desiderata, 
ae, f. ; v. Desiderato. 

Desiderato 1 Desire g : Desideratus, 
i, m. Quemadmodum considero « a 


G. - C. Egger : Dizionario nomi. 


dietberta* 


68 


contemplatione siderum» dicitur 
(Paul, ex Fest. 223), ita desiderare 
idem valet atque de caelo (sideribus) 
auspicari, petere ; cf. A. F. Pott, 
Zeitschr. f. vergleich. Sprachforschung, 
26, p. 242 ; Walde-Hofmann, I, 
p. 263. 

Desiderio 1 Didier g : Desiderius, ii, 
m. Quoad originationem, v. Desi¬ 
derato. - (Mart. Rom. X Cal. Iun. 
e. a.). 

Desiree g : v. Desiderata. 

Desmond a : Desmondus, i, m. De¬ 
rivatur a nomine tribus Hiberniae. 

Detlev ge : v. Theodulf. 

Detta 1 : bl. app. pro Benedicta ; 
v. Benedetta. 

Devota 1 : Devota, ae, f. Devotus, 
ut liquet, est participium verbi de¬ 
vovendi, atque primo idem valet ac 
detestandus, exsecrabilis , deinde de¬ 
ditus, fidelis, oboediens , demum apud 
Christianos idem ac vius, quae si¬ 
gnificatio nominis Devotae pro¬ 
pria est. 

Diamantina 1 : Adamantina, ae, f. 
Est quidem adamantina, si rem 
diligenter consideras, adi. generis 
feminini ad verbum adamas, antis, 
pertinens, sed ut nomen muliebre 
hic usurpatur. Apud veteres inve¬ 
nitur nomen virile Adamas ; cf. Iren. 

I, 29, 3 : «Emittit Autogenes ho 
minem perfectum et verum, quem 
et Adamantem vocant»; C.I.L., 

II, 1165, III, 1028, YI, 7006. Prae¬ 
terea non raro occurrit nomen 
Adamantius, ii. Verbum adi. ada¬ 
mantinus, a, um, apud Lucretium, 
Plinium, Horatium, Propertium 
scriptum videmus. Cum adamas 


sit lapis maximi inter gemmas pre¬ 
tii, perspicua est nominis Adaman¬ 
tinae significatio. 

Diana 1 Diane g Diana a : Diana, ae, 
f. Missis veterum originationibus 
(cf. Varr. L. L. X, 68 : a Divia, unde 
quasi Diviana, quia duplici via pro¬ 
cedit ; Cie. nat. deor. II, 27, 69, quia 
noctu quasi diem efficit), nomen de¬ 
rivatum esse videtur a diuios (h. e. 
divus), ita ut antiquitus audiret 
divia-na ; cf. F. Solmsen, Studien 
zur lat. Lautgesch., Strassburg 1909, 
p. 111 sq. Hoc nomen deae etiam 
mulieribus e vulgo imponebatur ; 
cf. C.I.L. I, 1242. 

Dick a Dickie a Dicky a : bl. app. 
ab Anglis pro Bichardo usurpatae ; 
v. Riccardo. 

Didaco 1 Didace g : v. Diego. 

Didier g : v. Desiderio. 

Didiere g : v. Desiree, Desiderata. 

Die g : v. Deodato. 

Diego 1 Diegue g Diego h : Didacus, i, 
m. Certa origo huiusce nominis, Hi¬ 
spanorum proprii, nos latet. Omnino 
reicienda est opinio Ernesti Wasser- 
zieher, p. 97, qui id putat esse cor¬ 
ruptum nomen Santiago (h. e. Sanc¬ 
tus Iacobus) ; nec probanda videtur 
sententia, ex qua sit verbum Grae¬ 
cum SiSotyj} (h. e. doctrina, disciplina), 
masculino genere expressum. For¬ 
tasse, ut C. Tagliavini, p. 389, de¬ 
fendit, nomen derivandum est a 
fonte Hiberico (non Latino-Hi¬ 
spano). Becensetur in Mart. Bom. 
Id. Xov. 

Dietbald ge : v. Tebaldo. 

Dietbert ge : v. Teodeberto. 

Dietberta ge : Theodeberta, ae, f. 



69 


DIOGENEi 


Coaluit e priscis vocabulis Germani¬ 
cis theuda et bert (beraht ), quae idem 
valent ac gens et clarus. Quae igitur 
clara est apud suam gentem , hoc 
nomine appellatur. 

Dietbrand ge : Theodebrandus, i, m. 
Nomen compositum est e priscis 
verbis Germanicis theuda, quo gens 
significatur, et brand, cuius vis est 
ignis ac praesertim gladius micans. 

Dieter ge Diether ge : v. Teodorico. 

Dietger ge Dittger ge : v. Theodegar. 

Diethard ge Dietert ge : Theodardus, 
i. m. Nomen structum est e verbis 
Germanicis theuda et hard, quorum 
priore gens, altero fortis, audax signi¬ 
ficatur. 

Diethilde ge : Theodildis, is, f. Huius 
nominis Germanici, compositi e 
theuda et hild, interpretatio est : 
bellatrix pro populo. 

Diettinde ge : v. Teodolinda. 

Dietmar ge : v. Theodemar. 

Dietmund ge : Theodemundus, i, m. 
Nomen coaluit e verbis Germanicis 
theuda , cuius vis est gens, et mund, 
quo praesidium , munimen significa¬ 
tur. Est ergo Theodemundus quasi 
defensor seu praesidium populi. 

Dietrich ge : v. Teodorico. 

Dieudonne g : Adeodatus, i, vel 
Deusdedit, m. Ad prius nomen quod 
attinet, v. Adeodato. Alterum, quod, 
ut liquet, in casus non inclinatur, 
frequentabatur prisca Christiano¬ 
rum aetate; ct. Diehl, 1144 adn., 
1286 adn., 1925, 1414, 3760, 4560 ; 
1195: « hic levitarum primus in or¬ 
dine vivens — Davidici cantor car¬ 
minis iste fuit... iustitiae cultor, 
vitae servator honestae — pauperi¬ 


bus dives, sed sibi pauper erat. — 
Ecce Deusdedit nomen qui torte 
gerebas, — ecce Deus dedit regna 
beata tibi». Quo in titulo, memoriae 
pii probique lectoris posito, in verbi 
dedit paenultima syllaba licenter 
producitur. Summi autem Ponti¬ 
ficis Deusdedit sollemne in Mart. 
Rom. YI Id. Nov. recensetur. 

Dilia ge : bl. app. pro Odilia ; v. ib. 

Dina 1 Dinali a : Dina, ae, f. Nomen 
vulgare Dina plerumque est blanda 
appellatio pro B emar dina, Albertina, 
Leopoldina e. s. ; est autem etiam 
nomen Dina, a fonte Hebraico duc¬ 
tum (dindh, h. e. indicata), quo ap¬ 
pellabatur filia lacobi et Liae (Gen. 
XXI); apud Sept. Interpretes le¬ 
gitur : Aslvoc. 

Dino 1 : est quidem nomen vulgare 
Italicum Dino plerumque blanda 
appellatio pro Aldobrandino, Bernar- 
dino, Corradino, Gherardino, Orlan- 
dino, Rinaldinoe. s.; tamen interdum 
vim nominis proprii obtinet. Quod 
cum accidit, haud improbaverim 
eum, qui scribat : Dinus, i. 

Dioclecio h : Diocletius, ii, m. No¬ 
men coaluit e verbis Graecis Aio£ 
et xA7]to£ (a xaAeco), quorum altero 
lupiter (c. gen.), altero vocatus, 
desideratus, exspectatus significatur. 

S. Diocletii, martyris in urbe Au¬ 
ximo, sollemne Y Id. Mai. in Mart. 
Rom. recensetur. 

Diodato 1 : v. Deodato. 

Diodoro 1 Diodore 2 : Diodorus, i, m. 
Hoc nomine significatur Iovis (Aioc) 
donum (Swpov). - (Mart. Rom. IY 
Cal. Mart. e. a.). 

Diogene 1 : Diogenes, is, m. Hoc 




DOMITILLA 1 


70 


nomen, quo significatur Iove genitus , 
coaluit ex Aioc' et verbo primigenio 
yev, - (Mart. Rom. VIII Id. Apr.). 

Diomede 1 : Diomedes, is, m. Nomi¬ 
nis, a AtcC et ducti, interpre¬ 

tatio est : lovis cura vel consilium. - 
(Mart. Rom. postr. Cal. Sept.). 

Diomira 1 : Theodemira, ae, f. Est 
nomen Germanicum, conflatum e 
theuda (— gens , populus) et mar 
(mir ), cuius vis est clarus , a. Cf. 
Theodemar. 

Dionisia 11 : v. Denise. 

Dionigi 1 Denis g Dionisio 11 Denis a 
Dionys ge : Dionysius, ii, m. Nomen, 
apud veteres scriptores et in titulis 
saepe occurrens, petitur a Dionyso, 
qui praeesse putabatur naturae et 
laetitiae. - (Mart. Rom. VIII Id. Oct. 
et alias). 

Dioscoride 1 : Dioseorides, is, m. 
Hoc nomine significatur filius vel 
ptier (xopo<7, Ion. zoupoc'; cf. Lat. 
creo, cresco) loris (A ibc) ; apud 
Graecos, a quibus nomen Romani 
acceperunt, ponitur AioaxopiS^ vel 
Aiocrxoupi87)£. Ut facile intellegitur, 
veteres hanc appellationem coniun- 
xerunt cum nomine Dioscurorum. 

Dioscorides nuncupati sunt, prae¬ 
ter alios, sculptor insignis, qui Au¬ 
gusti floruit aetate, medicus e Ci¬ 
licia a Galeno laudatus, vir Aegyp¬ 
tius, legatus, de quo Caesar in 
Bello civili , III, 109, commemorat. 
Invenitur etiam in titulis; cf. C.I.L. 
III, p. 131 : «Aelia Tullia Quinta 
viva sibi et marito suo Dioscu- 
ride... ». - (Mart. Rom. VI Id. Mai., 
V Cal. Iun.). 

Diosdado 11 : bl. app. ab Hispanis 


pro Adeodato vel Deusdedit usur¬ 
pata ; v. Adeodato sive Dieudonne. 

Diva 1 : Diva, ae, r. Hoc nomen 
nostra aetate, qua homines, quod 
rarum est et inauditum, expetere 
solent, et feminae artis eineinato- 
graphicae peritae plus aequo exis¬ 
timantur (drvae ab Italis appellan¬ 
tur), invaluit. Ad originationem 
quod attinet, v. Dea. 

Dodo a : bl. app. pro Dorothea : v. 
Dorotea. 

Dolce 1 Dolcina 1 : Dulcis, is., f. Hoc 
nomen, cuius significatio perspicua 
est, puellae impositum invenitur in 
Anthologia Latina , p. prior., 381 : 
«Sic ego nunc, Dulcis, diro sum 
captus amore». Cf. etiam veterem 
titulum Iudaicum apud Diehl, 
4911. 

Pro Dolcina veio, ut blandius di¬ 
citur, poni potest Latine: Dulcinia. 
ae, f., quod nomen in C.I.L. II, 127 
scriptum legimus. 

DoIP Dolly 1 : bl. app. pro Doro¬ 
thea ; v. Dorotea. 

Dolores 11 : Maria Perdolens, entis, 
vel Maria Dolorosa, ae, f. 

Doloritas 1 *: bl. app. pro Dolores ; 
v. ib. 

Domenica 1 Dominga 1 * Dominika^ e : 

Dominica, ae, f.; cf. Domenico. - 
(Mart. Rom. prid. Non. Iui.). 

Domenico 1 Dominique^ Domingo h 
Dominic 11 Dominik^ e : Dominicus, i. 
m. Uti liquet, hoc nomine signifi¬ 
catur is, qui pertinet ad dominum , 
seu ad eum, qui domui praeest et in 
familiam imperium habet. - (Mart. 
Rom. prid. Non. Aug. e. a.). 

Domitilla 1 Domitille s : Domitilla, 



71 


DOSOLINA 1 


ae, t. Est nomen Domitiae, cui 
ad iu net a blanda terminatio. 

Domizia 1 : Domitia, ae, f. Nomen 
videtur esse derivatum a verbo do¬ 
mandi {domitus) ; <*f. prisc. Tnd. dam- 
yati , li. e. mansuetus est ; Graee. 
Salaco, li. e. domo ; Goth. gatamjan , 
li. e. domare ; prisc. Germ. zamjan , 
h. e. domare; Germ. ree. zahm , h. e. 
mansuetus. 

Don a : bl. app. pro Donaldo ; v. 
Bonald. 

Donald a : Donaldus, i, m. Nomen 
ductum est a vocabulo Celtico Bomh- 
nall , quo significari videtur orbis 
terrarum rector ; cf. Partridge, p. 92. 

Donatella 1 : Donatilla, ae, f. Blan¬ 
dum hoc puellae nomen scriptum 
videmus in veteribus titulis Chri¬ 
stianis; Diehl, 2042, 2043,3721, 3243. 

Donatello 1 : Donatillus, i, vel Do¬ 
nat filus, i, m. Prior scribendi ratio 
frequentatur in C.I.L., altera legi¬ 
tur apud Dessau, 1198 ; cf. Bonato. 

Donatina 1 : Donatilla, ae, f.; v. 
Donatella. 

Donato 1 Donat g Donato 11 Donat ge : 

Donatus, i. Nomen ductum est, ut 
liquet, a verbo donandi , quod perti¬ 
net, perinde ac dos et donum , ad vo¬ 
cem do {dare) ; eo ergo significatur 
puerum donatum esse a Deo; cf. 
Adeodatus , Theodorus , Nathanael. - 
(Mart. Rom. prid. Non. Febr. e. a.). 

Done h : bl. app. ab Hispanis pro 
Dionysio usurpata ; v. Bionigi. 

Donnino 1 : Domninus, i, m. Verba 
dominus in Lege agr. et domina iam 
saec. I p. Ch. n. imminuta sunt ut 
audirent domnus , unde derivatum 
est nomen Bomninus , et domna. Cf. 


Walde-Hodmann, I, p. 367. - (Mart. 
Rom. XII Cal. Mai. e. a.). 

Dora 1 Dora ge : bl. app. pro Doro- 
tliea ; v. Borotea. 

Dori 1 : bl. app. ab Americanis pro 
Dorinda usurpata ; v. ib. 

Dorina 1 : bl. app. pro Bora ; v. Bo- 
rothea. 

Dorinda 1 Dorinda 1 : Dorinda, ae, 
f. Est nomen commenticium, deri¬ 
vatum fortasse a Dorothea. 

Doris 1 Doris a : Doris, idis, f. Cas. 
gen. exit etiam in -idos ; acc. ple¬ 
rumque in -ida. Est quidem Doris 
idem quod Dorica seu Doriensis ; 
cf. Suet. Tib. 56 : «Doris dialectus»; 
Verg. Culex 335 ; Sen. Here. f. 81. 
Tamen antiquis etiam temporibus 
feminis imponebatur, veluti filiae 
Oceani ac Tethvos, uxori Nerei (cf. 
Ovid. Met. XIII, 742), Nereidi cui¬ 
dam, uxori Herodis, matri Antipa¬ 
tri, amicae Propertii e. a. 

Fieri autem potest ut Boris , prae¬ 
sertim apud Britannos, sit deminu¬ 
tum nomen Dorotheae ; v. Borotea. 

Dorotea 1 Dorothee g Dorotea 11 Do- 
rothy a Dorothea ge : Dorothea, ae, f. 
Coaluit e verbis Graecis 8c7)pov vel 
Scopei et 0e6c, unde Latine reddi¬ 
tur : donum Bei. - (Mart. Rom. VIII 
Id. Febr. e. a.). 

Dorothee 8 Dorothy a Dorothea ge : 

v. Borotea. 

Doroteo 1 : Dorotheus, i, m. ; v. 
Borotea. - (Mart. Rom. V Cal. Apr. : 
Non. Iun. ; V Id. Sept.). 

Dosolina 1 : Dosolina, ae, f. Vide¬ 
tur esse nomen commenticium ; est 
autem qui arbitretur a Besolata id 
fortasse derivatum esse (Tagliavini). 



DURANTE 1 


Dot a Dotty a : bl. app. pro Doro- 
thea usurpata ; v. Dorotea. 

Douglas a : Duglasius, ii, m. Nomen, 
Scotorum proprium, ductum est a 
fonte Celtico ; cuius e sermonis ra¬ 
tione significare videtur obscurum 
fluvium ; cf. Partridge, p. 94. 

Drusilla 1 : Drusilla, ae, f. Nomen 
derivatum est, blanda terminatione 
adiuncta, a Druso, seu, secundum 
priscam appellandi rationem, a 
Drauso (cf. Suet., Tib. 3, 2). Drusus 
vero, ut est apud Gloss., Lindsay, I, 
188, idem valet ac patiens aut rigidus 
aut contumax , atque adeo idem 
quod durus. 

Duarte h : Eduardus, i, m. Vulgare 
hoc nomen, paulum detortum, deri¬ 
vatum est ab Huerte cum praepo¬ 
sitione, ex usu Vasconici sermonis, 
ipsumque idem valet atque Eduar¬ 
dus. Cf. Ruy de Pina, Chronica do 
senhor rey D. Duarto ( — Eduardus, 
rex Lusitaniae, 1391-1438). Ad si¬ 
gnificationem quod attinet, v. E - 
duardo. 

Dubislaw: Dubislaus, i, m. Hoc 
nomen originis Slavicae e duobus 
compositum est verbis, quibus La¬ 
tine quercus et gloria significantur. 

Duccio 1 : Duccius, ii, m. Est blan¬ 
dum nomen, in Tuscia praesertim 
usitatum, scilicet extrema pars vul¬ 
garis nominis Balduccio , Bernar- 
duccio , Tebalduccio , Andreuccio , Ghe- 
rarducciOj Orlanduccio e. s. ; sed 
iam saeculo xm et xiv Florentiae 
vim nominis proprii, etiam ad ser¬ 


monis Latini rationem conformati, 
obtinuit (Duccius). 

In C.I.L., V, 6908, scriptum qui¬ 
dem videmus nomen Ducii (Ducitis), 
sed non pertinet ad rem. 

Dugald a : Dugaldus, i, m. Nominis 
huius Celtici est haec fere interpre¬ 
tatio : alienigena fuscus ; cf. Par¬ 
tridge, p. 95. 

Duilio 1 : Duilius, ii, n. De lioc no¬ 
mine commemorat Cic. Orat., 45. 
(153) : «Hominum etiam nomina 

contrahebant, quo essent aptiora ; 
nam ut duellum bellum et duis bis, 
sic Duellium Bellium nominaverunt, 
cum superiores appellati essent sem- 
per Duelli». Cf. etiam Quintii. I, 
4, 15. 

Haec autem originatio non vide¬ 
tur ad verae doctrinae rationem 
facta esse, sed popularem nominis 
explicandi redolet modum. 

Dulce a Dulcie a Duleia a : Dulcis, 
is, f. V. Dolce. 

Duncan 8 : Duncanus, i, m. Hoc 
nomen Celticum ductum esse vide¬ 
tur aut a Donnachu , cuius vis est 
bellator fuscus , aut a Donncean , quo 
caput fuscum significatur ; cf. Part¬ 
ridge, p. 96. 

Dunstan H : Dunstanus, i, m. No¬ 
men pertinet ad sermonem Anglo- 
rum et Saxonum, e cuius ratione ru¬ 
pem collis (dun-stan ; cf. stone) signi¬ 
ficat. - (Mart. Rom. XIV Cal. Iun.). 

Durante 1 : Durandus, i, m. Nomen 
deductum est a verbo durandi , at¬ 
que adeo virum constantem signifi¬ 
cat ; cf. Dante . 



E 


Eaco 1 : Aeaeus, i, m. C. aee. exit 
saepe, more Graeco, in -on\ cf. Ovid. 
Met ., IX, 405, 440 ; XIII, 573. Xo- 
men, quod nonnulli ab aia (= terra) 
derivant, quoque appellatus es filius 
lovis ex Europa vel Aegina, scrip¬ 
tum videmus, ut viris inditum, in 
C.I.L. III, 13344 ; IV, 1327. 

Eamon a : Edmundus, i, m. V. Ed- 
mondo. 

Easter a : Paschalina, ae, f. Xomen 
vulgare Easter , quo Pascha signifi¬ 
catur, Angli interdum puellis impo¬ 
nunt, tempore augusto, quo Christi 
anastasis recolitur, in lucem editis. 

Ebe 1 Hebe a : Hebe, es, f. Xomine 
"Hp-/) signatur dea iuventutis seu 
Iuventas, filia lovis et Iunonis. 

Eberhard ge : v. E ver ardo. 

Eberharde ge Eberhardine ge : Ebe- 
rarda, ae, f. Cf. E ver ardo. 

Ebermund ge : Ebermundus, i, m. 
Coaluit e verbis Germanicis ebur , 
quo aper significatur, et mund (cf. 
Graec. [xuvy] ; Lat. munio ; Germ. 
rec. Vormund , h.e. tutor ), quod idem 
valet ac praesidium , tutamentum. 
Est ergo nominis interpretatio aper 
tutans. 

Ebermut ge : Ebermodus, i, m. Xo- 
men structum est e verbis Germa¬ 


nicis ebur ( = aper) et moda (Gotli. 
mods , Germ. rec. Mut = animus 
alacer , fortis). Hoc nomine appel¬ 
latus est vir Ostrogothus, qui fuit 
saec. VI; cf. Procop. : ’Eppi(j.ou9\ 

Eberto 1 Ebert ge : v. Everardo. 

Eckehard ge : Echardus, i, m. Xo- 
men compositum est e verbis Ger¬ 
manicis eklca (apud Scandinavos au¬ 
diebat egg ; est autem vox primitiva 
ag ), et hard , quorum priore acies gla¬ 
dii , altero strenuus , fortis significan¬ 
tur ; cf. Forstemann, p. 14. 

Ed a : bl. app. ab Anglis pro Edga- 
rio, Edmundo, Eduardo, Eduino 
usurpata ; v. haec nomina suis locis. 

Edda* Eda ge Edda ge : Edda, ae, vel 
Eda, ae, f. Verbo Germanico cd, ead 
(apud Anglos et Saxones) vel auda , 
od , ot , significatur possessio (cf. allod , 
h. e. tota possessio). Haec igitur est 
vis, quae in nomine Edda inest, quod 
videtur esse prior pars vocabuli Edi- 
thae, vel Hedvigis vel Edbertae vel 
Eduinae. Cf. Wasserzieher, p. 70. 

Edbert ge : Edbertus, i, m. Xomen 
compositum est e priscis verbis Ger¬ 
manicis ed vel ead, ut Angli et Sa- 
xones appellabant, vel auda , od, ot , 
ut apud ceteros Germanos audiebat, 
atque ex bert (berath) ; quorum priore 



EDMEA 5 


74 


significatur possessio , altero fulgens , 
splendidus. Est ergo nominis inter¬ 
pretatio : (vir) possessione sua cla¬ 
rus. In Mart. Rom. prid. Non. Mai. 
recensetur S. Eadbertus, Episcopus 
Lindsfarnensis. Cf. Otbert , h. e. eius¬ 
dem nominis Edberti alia scribendi 
ratio. 

Edberta ge : Edberta, ae, f. Cf. Ed- 
bert. 

Edgar g Edgar 51 Edgar ge : Edgarius, 
ii, m. Quod ad priorem nominis par¬ 
tem (ed) attinet, cf. Edda et Edbert ; 
altera pars est priscum verbum Ger¬ 
manicum gar (gari ), quo iaculum si¬ 
gnificatur (nunc audit Ger). Qui ergo 
iaculo possessionem suam defendit , 
est nominis huius interpretatio, 
quod alio modo scribitur Otger vel 
Otker. 

Edgardo 1 Edgardo h : Edgardus, i, 
m. Nomen conflatum est e verbis 
Germanicis, seu sermonis Anglorum 
Saxonumque propriis ed (cf. Germ. 
auda , od, ot) - gard , quorum priore 
possessio significatur, altero circum¬ 
saepire , tueri (cf. Angi. garden\ Germ. 
Garten , h. e. hortus ; It. guardare , 
guardia). Interpreteris igitur: custos 
seu defensor possessionis. 

Apud Germanos idem nomen olim 
audiebat : Autgart (cf. Codex Lau- 
reshamensis , n. 2514), vel Otgart 
(ib.). 

Edia 1 : Hedla, ae, f. Est adi. Grae¬ 
cum y]Ssta, quo dulcis significatur. 
Hoc nomen antiquis iam tempori¬ 
bus imponebatur feminis, ut est 
apud Plin., X, ep. 4 (Antonia He- 
dia, liberta Antoniae Maximillae) ; 
C.I.L., VI, 19171 ( Hedeia ), 2130. 


Edie a : bl. app. pro Editlia usur¬ 
pata ; v. ib. 

Edilio 1 : Hedylus, i, vel Hedylius, 
ii, m. Nomen deductum est ab 
Xoc = dulciusculus (tjSoc). Nomen 
Hedylus , i, in titulis scriptum legi¬ 
mus ; cf. C.I.L., V, 4236; X, 4645, 
non autem Hedylius , it, sed non 
perperam novatur ; cf. nom. mul. in 
titulis Hedulio , Hedulis , Hedulium. 

Edio 1 : Hedius, ii, m. Nomen duc¬ 
tum est ab adi. Graeco 7)&oC. Re¬ 
censetur in nonnullis veteribus litte¬ 
rarum monumentis ; cf. C.I.L., II, 
4124 ; III, 26; Ulp., Dig. 50, 2 ; 3. 

Edipo 1 : Oedipus, i, vel odis, m.; 
c. gen. more Graecorum (Oedipodis) 
est apud Oie., Fin. V, 1. De origina¬ 
tione alii aliter sentiunt, rectius au¬ 
tem derivandum videtur nomen ab 
olSso) (otSaca), quod idem valet ac 
tumeo , et a 77 toSo£, quo pes 
significatur, ita ut, qui eo appelle¬ 
tur, sit quasi tumidos pedes ha¬ 
bens. 

Editta 1 Edita 11 Edith a Edith ge : Edi- 
tha, ae, f. Hoc nomen, ab Anglis 
Saxonibusque petendum, quo appel¬ 
lata est uxor Ottonis I Imperatoris, 
ad haec prisca verba Germanica re¬ 
vocatur : ad ed (ead ; ita enim apud 
Anglos Saxonesque audiebat; cf. od , 
ot) et gydh vel gudh (cf. gund ), quo¬ 
rum priore possessio , felicitas , altero 
proelium significatur. 

Edmea 1 : Edmaea, ae, f. Est no¬ 
men commenticium, aetate nostra, 
novorum et inauditorum nominum 
cupida, invectum. Fieri tamen po¬ 
test, ut prior pars a fonte Germa¬ 
nico seu Anglico-Saxonico sit de- 




EFISIO’ 


rivat a, i. e. ab ead ■(= auda, od ), 
cuius vis est possessio , divitiae . Quod 
quidem verbum in pluribus nomi¬ 
nibus, veluti in Edmundo, Edgardo, 
deprehenditur. 

Edmondo 1 Edmond g Edmundo 11 
Edmond a Edmund ge : Edmundus, i, 
m. Nomen effectum est priscis ver¬ 
bis Germanicis ed (vel auda, od, ot ; 
apud Anglos et Saxones ead) et 
mund , quorum priore possessio here¬ 
ditaria, altero munitio, praesidium 
significantur. Est ergo interpreta¬ 
tio : tidor possessionis hereditariae. 
In veteribus diplomatibus (ef. Bull. 
JRom ., 1693, I, p. 130 sq.) et in Mart. 
Rom. (XII Cal. Dee.) scriptum legi¬ 
mus etiam nomen Ead mundi. Cf. 
praeterea Otmund. 

Edmonda 1 : Edmunda, ae, f. ; v. 
Edmondo. 

Edna 1 Edna a : Edna, ae, f. Hoc 
nomine, quod mulieribus recentiore 
aetate interdum imponitur, appel¬ 
labatur, ut est apud apocryphos, 
mulier viri ex Antiquo Testamento 
cogniti Henoch. Cf. Librum Henoch, 
i. e. F. Martin, Le livrc d'Henoch 
traduit sur le texte ethiopien , Paris 
1906, p. 198 : «Avant de prendre 
ta mere Edna, je vis une Vision 
sur ma eouehe... » ( — antequam ma¬ 
trem tuam Ednam ducerem uxorem, 
speciem in lectulo vidi per som¬ 
num oblatam). In eodem libro He¬ 
noch uxor eius appellatur etiam 
Edni ; cf. op. mem., p. CVIII. 

Edo 1 : Hedus, i, m. Quemadmo¬ 
dum liquet, nomen est verbum Grae¬ 
cum (— suavis , dulcis) in La¬ 

tinam rationem translatum. Scrip¬ 


tum id videmus in O.I.L. X, 3693, 
6823. 

Edoardo 1 Edouard g Eduardo 11 Ed- 
ward a Eduard ge : Eduardus, i, m. 
Quoad priorem nominis huius Ger¬ 
manici partem (ed, ead, auda, ot), cf. 
Edmondo ; altera deducta est a wart 
(ward), in quo inest vis custodiendi . 
Est ergo nominis interpretatio : cu¬ 
stos possessionis hereditariae. - (Mart. 
Rom. Non. Ian., XV Cal. Apr.). 

Eduardo 11 Eduard ge : v. Edoardo. 

Edvige 1 Edwige g Eduvigis 11 Hed- 
wig ge : Hedvigis, is, f. Hoc nomine 
Germanico quod olim Hadwig audie¬ 
bat, bis proelium significatur. Est 
enim compositum ex liadu (had ; ef. 
Germ. ree. Hader) et wig (wic ; cf. 
Germ. ree. weigern), quorum utrum¬ 
que idem valet ac pugna, proelium , 
Est ergo nominis interpretatio : fe¬ 
mina bellica laude prae st antis sima. 
- (Mart. Rom. Id. Oct. vel XVI 
Cal. Nov.). 

Edward a : v. Edoardo. 

Edwina ge : Eduina, ae, f. ; v. 
Edivin. 

Edwin a Edwin ge : Eduinus, i, m. 
Quoad priorem nominis partem, v. 
Edmondo. Altera effecta est prisco 
verbo Germanico win, quo amicus 
significatur. Est ergo nominis inter¬ 
pretatio : amicus possessionis here¬ 
ditariae. 

Effie a : bl. app. pro Euphemia ; 
v. Eufemia. 

Efisio 1 : Ephisius, ii, m. Nomen for¬ 
tasse ductum est ab &pioo£, quod 
saepe pro in igq<Z (= ta o£, h. e. 
aequalis) usurpatur ; cf. H. Stephan., 
Thes. Graec. Lingu. s. v. Alii autem 




EHRENFRIED^ 


76 


opinantur hanc esse aliam scribendi 
rationem nominis ’E 9 s<iio£ ( Ephe¬ 
sius), quo civis urbis Ephesi signifi¬ 
catur,- (Mart. Rom. XVII Cal. Febr.). 

Efraim 1 Ephraim g Efren h Ephra- 
im a Ephrem ge : Ephraimus, i, m., vel 
Ephraim vel Ephraem sine postrema 
syllaba Latina. Nomen derivatur a 
fonte Hebraico : 1 ephraim, qua voce 
secundum alios pulvis vel terra vel 
fructificatio duplex significatur; cf. 
On. Perin. - (Mart. Rom. IV Xon. 
Mart., XIV Cal. Iui.). 

Efrem 1 : v. Efraim. 

Egberta ge Egbertine ge : Egberta, 
ae, f. V. Egberto. 

Egberto 1 Egberto 11 Egbert a Eg- 

bert ge : Egbertus, i, m. Nomen coa¬ 
luit e priscis verbis Germanicis eg 
(ekka, agi), quo acies teli seu gladii 
significatur, et ex bert (beraht ), quod 
idem valet ac fulgidus, clarus. - 
(Mart. Rom. VIII Cal. Mai.). 

Egesippo 1 Hegesippe 8 Hegesipo 11 
Hegesipp ge : Hegesippus, i, m. Duci¬ 
tur a verbis Graecis yjyeofjLoct et haz o£, 
atque adeo ductorem equorum si¬ 
gnificat. 

Egidio 1 Gille g Egidio h Giles g Ae- 
gid ge : Aegidius, ii, m. Nomen duc¬ 
tum est a Graeco vocabulo at£, alyoC, 
quo capra (ody£ 8 iov = capella) et, 
per translationem, fluctus vehemens 
significatur. Sunt autem qui deri¬ 
vent ab atytC, odyiSo', quae vox 
idem valet atque scutum quernum (cf. 
prisc. Germ. eih ; Germ. rec. Eiche, 
h. e. quercus) ; atque etiam Latine 
Io vis et Minervae scutum aegis ap¬ 
pellatur. S. Aegidii sollemne Cal. 
Sept. in Mart. Rom. recensetur. 


Egina 1 : Aegina, ae, f. Est nomen 
nymphae, filiae Asopi, de qua vete¬ 
res scriptores commemorant ; Graece 
scribitur Atytva vel Atyova (ab ai' 4 , 
odyo£, h. e. capra). 

Eginhard ge Einhard ge : v. Eckehard. 

Egisto 1 : Aegisthus, i, m. Hoc no¬ 
mine, quod ductum esse videtur ab 
oct£, aEyo£ (capra), appellatus est 
filius Thyestis ; cf. Cie., Nat. deor. 
III, 39, 91. Id vero etiam aliis viris 
imponebatur ; cf. C.I.L. VI, 33, 136 
et alibi. 

Egle' : Aegie, es, f. Est nomen 
nymphae, filiae Iovis et Neaerae, 
ita appellatae ab ouyXr}, quo verbo 
fulgor, splendor significatur ; cf. Verg. 
Ecl. VI, 20-22 : « addit se sociam ti- 
midisque supervenit Aegie, — Aegie 
Naiadum pulcherrima, iamque vi¬ 
denti — sanguineis frontem moris 
et tempora pingit». Aliae quoque 
mulieres fabulosae hoc nomine vo¬ 
cabantur. 

Egmond a Egmont a Egmund ge : Eg- 

mundus, i, m. Nomen coaluit e ver¬ 
bis Germanicis eg (ekka, agi), quo 
acies gladii vel gladius ipse significa¬ 
tur, et mund, quod idem valet ac 
munitio, praesidium. Qui ergo gladio 
tuetur, hoc nomine appellatur. 

Egone 1 Egon ge : Egino, onis, m. 
Nomen effectum est prisco verbo 
Germanico agin, quod ab ag deduc¬ 
tum est, quoque acies gladii signifi¬ 
catur ; Forstemann, p. 36. Nomen 
Eginonis frequentatur in litterarum 
monumentis media aetate conditis 
(M. G.H.). 

Ehrenfried ge : Erenfridus, i, m. No¬ 
men effectum est verbis Germanicis 


ELFRIEDE 8 * 


era (nunc audit Ehre ), quo honor si¬ 
gnificatur, et frid, cuius vis est cir¬ 
cumsaepio, munio, tueor . Qui ergo 
honorem tuetur, hoc nomine appel¬ 
latur. Fieri autem potest, ut prior 
pars non sit era sed arn, quo aquila 
significatur. Cf. Wasserzieher, p. 32. 

Ehrenreich 86 : Erenricus, i, m. Est 
idem nomen atque Eriei (v. Erico) ; 
occurrit in M.G.H., Script. X, p. 319. 

Ehrentraud 86 : Erentrudis, is, f. Xo- 
men compositum est e verbis Ger¬ 
manicis arn ( arin, erin), quo aquila 
significatur, et trude (drude), quo 
mulierem virtuie praestantem seu 
sagam appellabant. 

Eilhard ge Ehlert ge : Agilardus, i, 
m. Quemadmodum liquet, nomen 
a fonte Germanico est derivatum : 
ab agil, quo acies gladii significatur 
(ab ag), et ab hard, cuius vis est for¬ 
tis, strenuus . 

Eileen a : v. Elena. 

Elain a Elaine a : v. Elena. 

Eida 1 : v. Uda ; est enim Eida par¬ 
ce detortum a verbo Germanico 
hild, quo proelium significatur (Hil- 
da, ae, f.). 

Eleazaro 1 Eleazar a : Eleazarus, i, 
m. Hebraice audit El-azar, h. e. quem 
Deus adiuvit. - (Mart. Eom. IX Cal. 
Sept.). 

Elena 1 Helene 8 Elena h Helen a He 

lene ge : Helena, ae, f. Appellatur ab 
sXt), cuius vis est splendor, vel a 
voce eXavv), quae idem valet ac fax ; 
cf. prisc. Ind. svarati, h. e. illuminat ; 
Lat. sol ; Germ. schivelen, h. e. lente 
ardere. Priscus ‘EXevy^ scribendae 
modus est FeXsva ; quae omnia repe¬ 
tuntur a communi voce primitiva 


Ind.-Europ. swel. Filiae Iovis, aliis¬ 
que mulieribus hoc nomen ab anti¬ 
quis impositum est, ac praesertim 
matri Constantini, quae diversitoris 
filia (mulier stabularia, Ambros. de 
obitu Theod. 42), «virtutum splen¬ 
dore » inclaruit. - (Mart. Rom. XIV 
Cal. Aug.). 

Eleno 1 : Helenus, i, m. Quoad ori¬ 
ginationem huius nominis, quo ap¬ 
pellatus est filius Priami, v. Elena. 

Eleonora 1 Eleonore 8 Leonor 11 Elea- 
nor a Eleonore ge : Eleonora, ae, f. 
Xomen, parce detortum, derivatur 
a sermone Arabum, ab Ellinor vel 
Alinor, cuius vis est Deus lux 
mea. 

Eletta 1 : Electa, ae, f. Derivatur, ut 
liquet, a verbo eligendi. 

Elettra 1 Elektra ge : Electra, ae, f. 
Hoc nomen, quo appellabatur mater 
Atlantis, ducitur a voce ^XexTpov, 
quod Latine sucinum audit ; quod 
verbum Graecum cognatione coniun- 
ctum est cum Y)XsxTcop, quo sol 
splendens significatur ; cf. Lat. vul- 
canus; yjXsxTcop enim derivatur ab 
Y) - FXexTtop (FXsx - FeXx). 

Eleuterio 1 Eleuthere 8 : Eleutherius 
ii, m. Xomen deductum est ab adiec- 
tivo sXsu0spc<, quo liber significa¬ 
tur, seu potius ab ’EXsu0spo^, co¬ 
gnomento Dionysi, quem et Romani 
Liberum appellabant. - (Mart. Rom. 
IX Cal. Mart. e. a.). 

Elfriede ge : Elfrida, ae, f. Xomen 
hoc Germanicum coaluit ex alf vel 
elf, quo verbo signabantur genii ho¬ 
mini amici (Elfen, elfi), et e fnd, 
cuius vis est munitio, defensio. Est 
ergo nominis interpretatio: quae a 



ELISEO 1 


78 


gemis, qui vulgo EI feti appellantur, 
defenditur. 

Elia 1 EIie g EIias h Elias 11 : Elias, ae, 
m. Nomen deductum est a verbis 
coniunctis Hebraicis E/ iyajahu , qui¬ 
bus significatur : mews magnus Do¬ 
minus. - (Mart. Rom. NIII Cal. 
Aug., XIII Cal. Oct. e. a.). 

Eliana 1 Eliane g : Aeliana, ae, f. 
Cf. Elio, Eliano. Nomen occurrit 
in titulis ; cf. C.I.L. VI, 34655, X, 
5672, e.a. 

Eliano 1 : Aelianus, i, m. Nomen 
ab Aelio ductum (v. Elio), haud 
raro scriptum videmus in veteribus 
litterarum monumentis ; cf. Eutrop. 

IX, 20 ; Aur. Viet. Caes ., 39, e.a. et 
in titulis ; cf. C.I.L. III, 14077 ; 

X, 3677. 

Elide 1 : Eleis, idis, f. Ita Latine 
reddendum videtur vulgare nomen 
Elide, quod Itali puellis interdum 
imponunt. Est autem Eleis idem 
atque ad Elidem pertinens; cf. 
Verg. catal . 11, 32. Elis autem ap¬ 
pellatur parva regio Peloponnesi, 
propter Olympia, quae quinto quo¬ 
que anno ibi celebrabantur, in lu¬ 
cem famamque provecta. Quod ver¬ 
bum derivatum est a Foikic, (Dores 
Elidem appellabant 5, AXi.§a) ; cf. 
Lat. vallis ; Boisacq, p. 321. Perpe¬ 
ram a quibusdam inducitur nomen 
Helis, idis, quo apud Martialem, 
I, 34, appellatur meretrix notissima. 
Agitur enim de nomine corrupto, 
rectiusque in exemplaribus ad cri¬ 
ticam rationem exactis eo legitur 
loco : « A Chione saltem vel ab Iade 
(non : Helide) disce pudorem». 

Eligio' EIoF Eloy h Eligius« e : Eli 


gius, ii, m. Nomen deductum est a 
verbo eligendi (« electus a Deo »). - 
(Mart. Rom. Cal. Dee.). 

Elihu a : v. Elia. 

EIijah a : v. Elia. 

Elio 1 Helio 1 ': Aelius, ii, m. Non una 
est scribendi ratio huiusce nominis: 
Ailius, ut est in antiquissimo num¬ 
mo et in C.I.L. VI, 10813 ; Ailius, 
ut est in fastis cons. Capitol. ; Hae- 
lius, Helius, C.I.L. VI, 19138 ; Grae¬ 
ci autem semper suis litteris scri¬ 
bebant ADuo^. Sunt qui putent no¬ 
men coniungi cum vetere verbi rfiioq 
(sol) exarandi modo aXtos vel a ekioq. 

Eliodoro 1 Heliodore g Heliodoro 11 : 
Heliodorus, i, m. Coaluit ex loq 
et Scopov atque adeo donum solis, 
qui ut numen colebatur, signifi¬ 
cat. 

Elinor 11 : v. Eleonora. 

Elisa 1 : v. Elisabetta. 

Elisabetta 1 Elisabeth g Isabel 11 Eli- 
zabeth 51 Elisabeth ge : Elisabetha, ae, 
f ; ab aliis non adiungitur postrema 
syllaba Latina (Elisabeth). Deriva¬ 
tur a fonte Hebraico : ’ Elisheba ’ ; 
Sept. : EXioa6£0 ; Luc. I, 7 : EXiaaPsx, 
h. e. Deus meum iusiurandum. Altera 
autem nominis pars, in th (&, t) litte¬ 
ram exiens, corrupta esse videtur; 
fortasse subauditur etiam skabat, 
h. e. quiescere, aut sheba, h. e. septem, 
quo numero perfectio absolutioque 
significatur. - (Mart. Rom. XIII 
Cal. Dec.; VIII Cal. Aug. e. a.). 

Eliseo 1 Elisha a : Eliseus, i, m. No¬ 
men ductum est a verbis coniunc¬ 
tis Hebraicis ’ EUsha ’ (ex ’ Eli Yes- 
ha ’) ; Sept. EXicra vel EXtaoai; N. T. 
Elkiaacdoc;, quibus significatur : Deus 



79 


ELPIDE 1 


meus salus , vel Deas servat. - (Mart. 
Rom. XVIII Cal. Iui.). 

Eliza a : v. Elisabetta. 

Ella a : v. EI ena. 

Elli ge : bl. app. pro Elisabetha vel 
Eleonora. 

Ellen a : v. Elena. 

Ellie a : bl. app. pro Helena vel 
Eleonora. 

Elliot a Eliot a : bl. app. pro Elia. 

Ellis a : bl. app. pro Elia. 

Elmar ge : Elmarus, i, m. Xomen 
coaluisse videtur e verbis Germani¬ 
cis ali - mar, quorum altero totus , 
a, um vel valde , altero clarus , incli¬ 
tus significatur, ita ut idem fere 
valeat atque ab omnibus laude cele¬ 
bratus vel valde clarus. 

Elmer a : Elmerus, i, m. ; cf. Ayl- 
mer. Videtur esse idem nomen at¬ 
que Elmari (v. Elmar), tamen se¬ 
cundum quosdam structum est e 
priscis verbis Germanis agil - mar ; 
prius pertinet ad vocem primiti¬ 
vam ag , unde verbum ekka deriva¬ 
tum est (acies gladii) ; altero vero 
significatur inclitus , fama nobilis ; 
cf. Forstemann, p. 36. 

Elmo 1 Elmo h : Erasmus, i, vel, 
licet minus probabiliter, Elmus, i, 
m. Italicum nomen Elmo deductum 
est ab Erasmo (v. ib.), ac quidem 
quatenus Graeco more enuntiaba¬ 
tur : Erasmo (cf. Graec. "Epoccrpiog). 
Hinc factum est nomen Ermo (cf. 
apud Ariostum «luce di Santo Er¬ 
mo » = Elmo), quod in Elmo ex Ita¬ 
lici sermonis ratione abiit. 

8 . Erasmus adiutor habebatur 
navigantium, qui eius patrocinium 
in peric ulis expetebant ; quapropter 


micantia lumina, quae in summis 
navium malis maxime post tempe¬ 
states emicare consueverunt, ab eo 
appellabantur; cf. Ital. fuochi di 
8. Elmo et e linguae Latinae, quae 
media aetate viguit, ratione : lumen 
sancti Elemi (saec. XIV). Cf. J. E. 
Stadler, Vollstandiges Heiligen = 
Lexikon , II, p. 78 ; C. Battisti - 
G. Alessio, Dizionario etimologico 
italiano , II, p. 1452. 

Eloi a : v. Eligio. 

Eloisa 1 Heloise g Heloisa 11 Heloisa a : 

Aloisia, ae, f. Cf. Luisa. 

Elpide 1 : Elpis, dis, f. Est ipsum 
verbum Graecum eXmq, So<;, quo 
spes significatur. Hoc nomen, quo 
hac aetate interdum Itali utuntur, 
iam Christianis puellis Romanorum 
temporibus imponebatur; cf. Dielil, 
1716 adn. : «Furia Helpis (sic) vir¬ 
go devota »; item 575 (Heelpis) ; 
3236 B : «dormitio Elpidis, que 
(sic) vixit annis LXXX, diebus V; 
benemerenti sui fecerunt ». 

Est autem praeclarior hic titulus 
versibus astrictus (Diehl, 3484) : 
«Helpis dicta fui, Siculae regionis 
alumna, — quam procul a patria 
coniugis egit amor, — quo sine 
maesta dies, nox anxia, flebilis 
hora. — nec solum caro, sed spiri¬ 
tus unum erat. — lux mea non 
clausa est tali remanente marito- 
maiorique animae partis superstis 
(sic) ero. — porticibus sacris iam 
non peregrina quiesco — indicis 
a?terni testificata thronum. — ne 
qua manus bustum violet, nisi 
forte iugalis — haec iterum cupiat 
iunge re membra suis, — ut tha- 



ELVIRA* 


80 


lami tumulique comis ( = comes) 
nec morte revellar — et socios 
vitae nectat uterque cinis ». Cf. 
praeterea ib. 3839 0 adn., 3244, 
4498, 4581. 

Elpidio 1 : Elpidius, ii, m. Deriva¬ 
tur ab sXtuc, So^, quo verbo spes 
significatur. - (Mart. Eom. Cal. Sept. 
e. a.). 

Elsa* Elsa a Elsie a Else Re : v. Elisa- 
betta. 

Elspah a Elspeth a Elspie a : v. Elisa. 

Elvezio 1 : Helvetius, ii, m., scii. 
yir ex Helvetia oriundus. 

Elvia 1 : Helvia, ae, f. Cf. EI vio. 

Elvino 1 : v. Alboino. 

Elwine Re : v. Alwine. 

Elvio 1 : Helvius, ii, m. Nomen 
ductum est, quemadmodum vide¬ 
tur, ab adi. helvus , a, um , quod 
Paulus ex Fest. , 99, ita interpreta¬ 
tur : «color boum, qui est inter 
rufum et album appellatur que hel¬ 
vus » Ct. gilvus , a , um (ex gelvos , 
verbo originis Celt.) ; Germ. gelb. 

Hoc vero nomen feminino ge¬ 
nere in C.I.E., 1408, occurrit (Hel¬ 
via) atque adeo nominibus Etruscis 
accensetur. Quod eo explanari po¬ 
test, quod nomen primitus Lati¬ 
num ab Etruscis quasi mutuo re¬ 
ceptum est, qui ad sermonis sui ra¬ 
tionem id accommodaverunt (cf. V. 
Schulze, p. 421). Plinius, Nat. hist ., 
XIV, 32, 84, de vitium generibus 
disputans, de Helvennaca memo¬ 
riam inicit. Quod verbum, vitis ali¬ 
cuius proprium, a nomine Helvenna , 
quo homo appellabatur, derivatum 
esse videtur, scilicet ab Etrusca 
ratione nominis Helvii exarandi. 


Apud Romanos pluribus viris 
non ita obscuris hoc nomen, ad 
gentem satis antiquam pertinens, 
erat impositum : ita appellabatur 
M. Helvius aedilis plebis, qui anno 
198 a. Ch. n. cum C. Sempronio 
Tuditano ludos Romanos quater in¬ 
stauravit (Liv. XXII, 27), Celtibe¬ 
ros devicit ovans que Romam tribus 
annis post est ingressus (id. XXIV, 
10 ). 

C. Helvius Cinna amicissimus 
fuit Iulii Caesaris ; cf. de eo Suet. 
Caes. 52. 

C. Helvius Cinna, eodem nomine 
ac prior appellatus, poesi famam 
est adeptus ; cf. Catuli. 10, 19 ; 
95,1 (« Zmyrna mei Cinnae nonam 
post denique messem — quam 
coepta est nonamque edita post 
hiemem») ; erat enim ei familia¬ 
ritate eoniunctus. Cf. praeterea 
Verg., Buc. IX, 35-36 : «nam ne¬ 
que adhuc Vario videor nec dicere 
Cinna — digna... ». 

Elvira 1 Elvira 11 : Elvira, ae, f. Est 
nomen Hispanicum, a fonte Visigo- 
thico ductum. Antiqua scribendi 
ratio est : Gdoyra , Gelomra , Gelvira , 
Jelvira. Omissa deinde ex Hispanici 
sermonis ratione prima littera ante 
sonum, qui palato effertur (cf. Ia- 
nuarius-enero ), nomen mutatum est 
in Elvira . 

Cuius prior pars est verbum Go¬ 
thicum gails , h. e. iaculum , vel gail , 
h. e. alacer , laetus (cf. gailjan = lae¬ 
tari), altera wers, h. e. comis (Taglia- 
vini, p. 26 sq.). Minus autem pro¬ 
batur opinio eorum, qui nomen de¬ 
ducunt a verbis Germanis coniun- 


81 


EMMA 


ctis al - war (Germ. ree. alles weh- 
■ren ), h. e. omnia vel plane defen¬ 
dens. 

Em a : v. Emma. 

E manu el e 1 Emmanuel g Manuel 11 
EmmanueP Emanuel ge : Emmanuel, 
elis, m. Ab aliis non inclinatur in 
casus. Nomen compositum est e 
verbis Hebraicis im anu EI, quibus 
significatur: nobiscum Deus. - 

(Mart. Rom. XVII Cal. Apr.). 

Emerald ge : v. Smeralda. 

Emerenziana 1 Emerence g Eme- 
renz ge : Emerentia na, ae, f. Nomen 
ductum est a verbo emerendi. - 
(Mart. Rom. X Cal. Eebr.). 

Emerico 1 Emeric g Emery g Eme- 
rico h Emmery a Emry a Emmerich ge : 
Emericus, i, m. Est idem quod Ai- 
mericus, si originationem spectes 
(v. Amerigo) ; tamen vim nominis 
proprii obtinet. - (Mart. Rom. prid. 
Non. Nov.). 

Emidio 1 : Emygdius, ii, m. Fabula 
est sanctum episcopum Aseulanum, 
hoc nomine insignem, Diocletiano 
imperatore martyrium subiisse ; ta¬ 
men nomen non videmus scriptum 
in litterarum monumentis, quae sint 
saeculo xi priora. Atque etiam scri¬ 
bendi modus Emygdius quandam 
Graeci sermonis speciem praefert, 
quae nulla ratione probabili inni¬ 
titur. Fortasse prior pars a vocabulo 
Germanico Ermin repetitur, quo se¬ 
mideus Saxonicus significatur; cui 
adiecta est terminatio Latina - idius, 
ut C. Tagliavini opinatur ; sed res 
adhuc sub iudice est neque ullus vir 
in enodandis originibus peritus ad¬ 


huc quaestionem potuit persolvere. 
(Mart. Rom. Non. Aug.). 

Emilia 1 Emilie g Emilia 11 Emily a 
Emilia ge : Aemilia, ae, f. Cf. Emilio. 

Emiliano 1 Emilien g Emiliano a 
Emilian ge : Aemilianus, i, m. Cf. Emi - 
lio. - (Mart. Rom. prid. Id. Sept. 
e.a.). 

Emilie g : v. Emilia. 

Emilien g : v. Emiliano. 

Emilio 1 Emile g Emilio 11 Emile a 
Emil ge : Aemilius, ii, m. De origine 
huius nominis, quod a Romanis fre¬ 
quentabatur, non satis constat. Sunt 
qui ducant ab aemulo , aut, ac qui¬ 
dem rectius, a fonte Etrusco ; cf. 
C.I.E., 629 eimlnei ; 3329 : Aemili. - 
(Mart. Rom. XI Cal. Iun. ; V Cal. 
Iun. ; prid. Non. Oct.). 

Emily a : v. Emilio. 

Emira 1 : Emira, ae, f. Hoc nomen, 
quod nostra aetate, novarum cu¬ 
pida appellationum, puellis inter¬ 
dum imponitur, deductum est a 
verbo Arabico ernir, quod e vulgi 
usu ponitur pro amir (= dux, prin¬ 
ceps ; cf. It. ammiraglio). Primitus 
ernir erat princeps totius sectae 
Mahometanae (ernir - el - mumenin). 
Postquam vero imperatores ( sui - 
tani) et reges (melik) creati sunt, 
nomen ernir proprium evasit prin- 
cipum et exercitus ductorum. Cf. 
C. Battisti - G. Alessio, Diziona- 
rio etimologico italiano, II, p. 1464. 

Emma 1 Emma g Ema h Emma a 
Emma ge : Emma, ae, f. Est nomen 
Germanicum, quod etiam Imma ap¬ 
pellatur, atque femininum genus 
nominis Immo , quod iam saec. vix 
occurrit. Videtur esse blandae ap- 



ENGRACIA h 


82 


pellationis causa usurpatura pro no¬ 
mine composito, veluti Ir mingar d, 
Irmgard (Irminfried ), atque adeo 
esse nomen hypochoristicum, quod 
vocant ; est autem Irmin seu Ermin , 
unde Emina dicitur derivari, se¬ 
mideus Germanicus. 

Emmelina 1 Emmeline 11 : bl. app. 
pro Emma. 

Emmeram ge Emmeran ge Heime- 

ran ge : Emmeramus, i, m. Aonien 
coaluit e verbis Germanicis heim 
(haims) - hraban ( raban , ram). qui¬ 
bus haec est vis subiecta : domestica 
sedes - corvus (cf. Germ. ree. Heim - 
Habe), Invaluit praesertim, ad ser¬ 
monem Latinum conformatum, 
propter Sanctum episcopum Katis- 
bonensem, ita appellatum, cuius 
sollemne agitur a. d. X Cal. Oct. 
(Mart. Rom.). 

Emmery 11 Emmerich ge : v. Emerico. 

Emmie 1 Emmy a : v. Emma. 

Emo 1 : Haemus, i, m. Hoc nomen 
inditum est regi Thraciae, fratri 
Rhodopes, praeterea praedoni cui¬ 
dam Thracio (cf. Apul. Met. VII, 
5 ; 19), comoedo Flaviorum aetate 
(cf. Iuven. III, 99 ; VI, 198), viro 
e vulgo (cf. C.I.L. III, 1562). 

Empedocle 1 : Empedocles, is, m. 
Nomen derivatum est a fonte Grae¬ 
co : ab IfXTtcSoc et xXsog, quorum 
verborum priore significatur sta- 
bilis , altero gloria. 

Emry a : v. Emerico. 

Emund ge Eumund ge : Emimdus, i, 
m. Nomen structum est e verbis Ger¬ 
manicis erva ( ewe , eo, eu , e ; cf. Ehe), 
quo pactio , ius, significatur, et 
mund , in quo inest vis muniendi. 


Est ergo interpretatio : defensor 
iuris. 

En carna cion h : Maria ab Incar¬ 
natione, f. Solent Hispani puellis 
cognomen Beatae Mariae Virgini 
adiectum indere. 

Enea 1 Enee g Eneas h Aneas ge : Ae¬ 
neas, ae, m. Missis aliis originationi¬ 
bus, videtur nomen deducendum 
esse ab A£vvj, quae fuit dea, cui 
idem fere cultus in orientis partibus 
adhibebatur qui Aphroditi. Cf. On. 
Perin. 

Engelberto 1 Englebert g Engel- 

bert ge : Engelbertus, i, m. Priore no¬ 
minis parte significari videtur gens 
Anglorum (cf. M.G.H. XXX, p. 225 
sq. : « Angelbertus ») ; tamen du¬ 
bium non est quin etiam subaudia¬ 
tur vox Engel , qua Germani ange¬ 
lum appellant. Altera pars est pri¬ 
scum verbum bert (berath) 7 quod 
idem valet ac fulgens , clarus. Est 
ergo nominis interpretatio : vel 
is qui clarus est inter Anglos , vel 
angelus clarus. - (Mart. Rom. VII 
Id. Xov.). 

Engelberta ge : Engelberta, ae, f.: 
v. Engelberto. 

Engracia 11 : Eneratis, idis, f. Mi¬ 
nus Latine a quibusdam ponitur 
Engratia, ae. Hoc nomen deduc¬ 
tum est a verbo Graeco kvx.oy~7\c. 
quo continens , temperantiae virtute 
praeditus significatur ; cf. C.I.L. 
II, 2406, 2459. Eneratis virgo fuit 
e martyribus Caesaraugustanis, de 
quibus Prudentius condidit car¬ 
men ; cf. Peristeph. IV, 109-112 : 
« Hic et Encrati recubant tuarum — 
ossa virtutum, quibus efferati — 





83 


EOLO 1 


spiritum mundi violenta virgo — 
dedecorasti» - (Mart. Eom. XVI 
Cal. Mai.). 

Ennio 1 : Ennius, ii, m. Est nomen 
gentis Messapicae, quo, praeter alios, 
appellatus est poeta Latinus anti¬ 
quissimus, «Calabris in montibus 
ortus » (Ovid. Ars am ., III, 409), 
h. e. Rudiis prope Tarentum. Graeci 
enim Messapiam dicebant, quam 
Romani Calabriam appellabant. 
Nomen occurrit etiam in vetere 
titulo Christiano; Diehl, 35210. 

Enos 1 Enos a : Enos, m. Non incli¬ 
natur in casus. Est nomen Hebrai¬ 
cum ’ Enosh (Graece ’Ev<o<;), quod 
Isid. Orig. VII, 6 , 10 sic interpre¬ 
tatur : «Enos iuxta propriae lin¬ 
guae varietatem homo vel vir dici¬ 
tur ». Eo appellatus est filius Seth, 
qui «coepit invocare nomen Do¬ 
mini » (Gen. IV, 26). 

Enrica 1 Enrichetta 1 Henriette g En- 
riqueta h Henrike ge : Henrica, ae, f. 
V. Enrico . 

Enrico 1 Henri g Enrique 11 Henry a 
Heinrich ge : Henricus, i, m. Nomen 
compositum est e verbis Germanicis 
heim (haims) et rihhi (ricja ), quo¬ 
rum priore sedes domestica , altero 
dominator significatur. Itaque inter¬ 
preteris : qui in sua domestica sede 
dominatur. - (Mart. Rom. Id. 
Iui.). 

Enza 1 : Entia, ae, f. ; v. Enzo. 

Enzo 1 : Entius, ii, m. Non est as- 
sentiendum iis, qui contendunt hoc 
esse deminutum nomen Laurentii 
( Lorenzo ), aut derivari a vulgari no¬ 
mine Germanico Heinz , quod blan¬ 
dae appellationis causa pro Hen- 


rico ( Heinrich) ponitur. Ductum est 
autem ab Antibus (Antes) seu ab 
Antis (Anti), de quibus Iordanes in 
Getica saepius commemorat ; cf. 
ib. IV (M.G.H., Auctor, antiquiss. 
V, p. 63) : «Antes vero, qui sunt 
eorum finitimi, qua Ponticum mare 
curvatur, a Danastro extenduntur 
usque ad Danaprum ». Cf. praeterea 
ib. p. 62, 89, 121. Ab hac igitur 
gente repetitur nomen, quod in vete¬ 
ribus litterarum monumentis Ger¬ 
manicis frequentatur, sed non uno 
modo scribitur : « Anzo, Anza, Enzi, 
Ence, Enzo, Entzo»; cf. Eorste- 
mann, p. 134. Nomen Enzi pluries 
occurrit in libro, qui inscribitur 
«Das Verbruderungsbueh von St. 
Peter zu Salzburg » ed. a Karajan, 
Wien 1852. In vita Adalberonis, 
episcopi Herbipolensis, (M. G. H. 
XIII, p. 133) scriptum videmus : 
« nemorarius erat Enzo » ; in vetere 
quodam diplomate Bavarieo (a. 
1090) nomen ita exaratum est : 
« Ence » (Mon. Boica, III, 292). Vi¬ 
detur autem in nomine inesse vis, 
quae subiecta est verbo Anglico- 
Saxonico ent, h. e. gigas . 

Eolo 1 : Aeolus, i, m. Hoc nomine 
'phires appellati sunt viri fabulares, 
imprimis vero ventorum rex. De 
originatione non satis constat ; for¬ 
tasse repetitur nomen ab aloXsw 
(ouoXXco), cuius vis est moveo, agito , 
vel ab aeXXa, quo verbo procella si¬ 
gnificatur (cf. asco, h. e. spiro). No¬ 
men invenitur etiam in titulis, viris 
e plebe impositum ; cf. C.I.L. VI, 
7135, 19804, 19805. Praeterea comes 
Aeneae eo appellabatur ; cf. Verg. 


7. - C. Egcfr : Dzionario nomi. 



ERCOLE 1 


84 


Aen. XII, 542 : «Te quoque Lau¬ 
rentes viderunt, Aeole, campi». 

Epaminonda 1 : Epaminondas, ae, 
m. Xomen derivatum est a verbis 
hzi et apswcov, quo Latine significa¬ 
tur praestans . 

Epicarmo 1 : Epicharmus, i, m. Hoc 
nomen, quo appellatus est philoso¬ 
phus Cous et medicus Syracusanus, 
ducitur ab E7uyocppa, quo laetitia , 
gaudium significatur. 

Epifania 1 : Epiphania, ae, f. ; in 
Mart. Eom. IV Id. IuL, recensetur 
S. Epiphana, martyr. V. Epifanio. 

Epifanio 1 Epiphane 8 Epifanio h Epi- 
phanius 86 : Epiphanius, ii, m. Xo- 
men derivatum est a verbo Graeco 
£7U9ocv7)£ (£TUL-<paLVO(jt.ai), quo illustris 
significatur. - (Mart. Eom. XII Cal. 
Febr. e. a.). 

Epimenide 1 Epimenides 86 : Epime¬ 
nides, idis, m. Hoc nomine significa¬ 
tur filius Epimenis (cf. h. e. 

cunctor, exsp ecto). 

Epiphane 8 Epiphanius 86 : v. Epi¬ 
fanio. 

Eppie a : bl. app. pro Euphemia. 
V. Eufemia. 

Eraclio 1 Heraclio 11 : Heraclius, ii, 
m. Hoc nomine significatur ali¬ 
quem ad Heraclem pertinere, ap- 
pelatum ab "Hpoc et xXso<;, cuius alte¬ 
rius verbi vis est laus , gloria. In 
Mart. Eom. VI Caelites ita appel¬ 
lati recensentur. 

Erardo 1 Erard 8 Ehrhard 8e : Er ar¬ 
dus, i, m. Minus latine scribitur a 
nonnullis Erhardus. Xomen compo¬ 
situm est e verbis Germanicis era 
(ere ; nunc scribitur Ehre ), et hard , 
quorum priore honor , altero audax , 


fortis , validus significatur. Qui ergo 
honore valet eo appellatur. Xon est 
tamen infitiandum priorem partem 
fortasse effectam esse voce ar (uro, 
arin, arn , erin), cuius vis est aquila 
(cf. Germ. rec. Aar). - (Mart. Eom. 
VI Id. Ian.). 

Erasma 1 : Erasma, ae, f. v. Erasmo . 
S. Erasmae Virginis sollemne III 
Xon. Sept. in Mart. Eom. recensetur. 

Erasmo 1 Erasme 8 Erasmo h Era- 
smus ge : Erasmus, i, m. Homem est 
ipsa vox Graeca £paqjuo<;, quo ama¬ 
tus significatur (cf. spapou = amo; 
spcoc — amor). V. etiam Elmo. - 
(Mart. Eom. IV Xon. Iun. et VII 
Cal. Dec.). 

Erberto 1 Hebert 8 Eriberto h Her¬ 
ber^ Her(i)bert ge : Herbertus, i, vel 
Heribertus, i, m. Xomen ductum 
est a verbis Germanicis her (hari) - 
hert (beraht ), quorum alterum idem 
valet ac vulgus , exercitus , alterum 
idem ac splendens , clarus. - (Mart. 
Eom. XVII Cal. Apr. : Heribertus). 

Ercolano 1 Herculano 11 Herkulan 86 : 
Herculanus, i, m. Quoad originatio¬ 
nem, v. Ercole . In Mart. Eom. IV 
Caelites hoc nomine insignes recen¬ 
sentur. 

Ercole 1 Hercules 11 Hercules 11 Her- 
kules 86 : Hercules, is m. Cas. gen. 
interdum exit etiam in -i ; cf. Plaut. 
Pers. 2 ; Rud. 822 ; Cic. Acad. II, 34, 
108 ; Tac. Annal. 12, 13 e. a. Xomen 
deductum est, secundum Herodo¬ 
tum, II, 43, a sermone Aegyptio ; 
plures vero derivant a lingua Phoe¬ 
nicia ; cf. Harkel vel Har&Jcel , cuius 
vis est mercator ; et verb. prim. 
Hebr. rdJcal , quo circumduxit , pere- 



85 


ERMA g < 


grinatus est significatur ; Keller, Lat. 
Volksetymolog ., p. 236 sq. Alii deni¬ 
que minus recte deducunt a verbo 
hercendi , herciscendi . 

Erica 1 Erika ge : Erica, ae, f. Est 
genus femininum nominis Erici (cf. 
Erico) ; minus vero probabilis est 
opinio eorum, qui derivant ab erice 
(eptxYj), quae est herba non multum 
differens a myrice ; Plin. XXIV, 64. 

Erico 1 Erico h Eric a Erich ge : Eri- 
cus, i, m. Nomen coaluit e verbis 
Germanicis era (Germ. rec. Ehre ), 
quo honor significatur, et rihhi (ri- 
cja), in quo inest vis dominandi. Est 
igitur antiqua nominis scribendi 
ratio Erarich, quo appellatus est rex 
Rugorum, gentis Germanicae, quod¬ 
que Procopius, Bell. Goth ., III, 2, 
Graecis litteris ita exaravit : ’ Epapho*;. 
De S. Erico cf. Act. Sanet., Ian. I, 
p. 969. - (Mart, Rom. XV Cal. Iun.). 

Erico h : Henricus, i, m. Hispani 
enim interdum Erico pro Enrique 
usurpant ; v. Enrico . 

Ermagora 1 Hermagoras 11 : Herma¬ 
gora, ae, vel Hermagoras, ae, m. 
Cas. ace. exit interdum in -an ; cf. 
Quintii. III, 1, 18. Nomen , quo ap¬ 
pellatus est rhetor Lemnius, e. a., 
coaluit e verbis Graecis ‘Eppjg et 
avopa (Hermes - congregatio) - (Mart. 
Rom. IV Id. Iui.). 

Ermanno 1 Hermann g Herman a 
Hermann ge : Hermannus, i, m. Est 
nomen Germanicum, conflatum ex 
her ( hari , nunc audit Beer), quo exer¬ 
citus significatur, et e mann , quod 
idem valet ac vir ; est igitur Her¬ 
mannus vir ad exercitum pertinens 
seu miles . 


Ermelinda 1 Ermlinde ge Irmlinde ge : 

Ermelinda, ae, f. Coaluit e verbis 
Germanicis Ermin (Irmin ), quo se¬ 
mideus fabulosus significatur, et 
Unda (lint ), cuius vis' est tilia ae 
praesertim scutum tiliaceum. 

Ermenegilda 1 Hermenegilde ge : Er- 
menegilda ae, f. V. Ermenegildo. 

Ermenegildo 1 Hermenegilde 8 Her- 
menegildo 11 : Ermenegildus, i, m. 
Minus probatur scribendi modus : 
Hermenegildus. Nomen, quo appel¬ 
latus est princeps Visigothorum 
(Mart. Rom. Id. Apr.), inter Sanctos 
Caelites relatus, effectum est verbis 
Germanicis Ermin (vel Irmin) - gild. 
Priore significatur semideus Saxo- 
num, in altero est vis valendi , atque 
etiam restituendi et sacrificandi 
(Goth. gildan ; prisc. Germ. keltan , 
geltan ; Germ. rec. gelten - cf. etiam 
Geld) ; gild interdum idem valet ac 
sacrificium ad agendas numini gratias 
peractum ; cf. Forstemann, p. 638; 
A. Wackernagel, Altd. Worterhuch. 

Ermenrich ge Ermanrich ge : Erme- 
nericus, i, vel Ermericus, i, m. (cf. 
M.G.H. IV, pp. 29, 545, 549, 575), 
vel, quamvis minus recte, Hermana- 
ricus, i, m., ut est apud Iord. Get . 
29 ; tamen apud Ammian. 31, 3 Er- 
menenrichus, i, m. (apud Isid. Hist. 
Suev. 86 : Hermericus). Nomen com¬ 
positum est e verbis Germanicis 
Ermin seu Irmin , quo appellabatur 
semideus Saxonum, et rihhi (rieja), 
cuius vis est dominator , dominari. 
Hoc nomen impositum est regi Go¬ 
thorum, de quo veteres illi scripto¬ 
res commemorant. 

Erma ge : v. Irma. 



ERNA 


86 


Ermengarda 1 Ermengarde^ Er- 
mengarda 1 ' Ermgard ge Irmingarda ge : 

Ermengarda, ae, f. Coaluit ex Ermin 
seu Irmin, quo nomine appellaba¬ 
tur semideus Germanorum, et ex 
gard ( gart , gardan ), in quo inest vis 
circumsaepiendi , muniendi , defen¬ 
dendi. Quae ergo semidei Ermin ob¬ 
tecta est praesidio , Ermengarda vo¬ 
catur. Quod nomen ita Latine scrip¬ 
tum videmus in M.G.H. XXX, 
pp. 30, 295, 388, 389. 

Ermes 1 Ermete 1 : Hermes, etis, 
m. Unde ducendum sit nomen, non 
satis constat inter peritos in eno¬ 
dandis originibus. 

Ermia 1 Hermia a : Hermia, ae, vel 
Hermias, ae, m. Est nomen Herme- 
tis (‘EpjjiTjs), in cuius autem termina¬ 
tione duae syllabae sunt in unam 
coactae: ‘Epp.eia<; vel ‘Epjxiac;. De 
hoc nomine commemorant Cie., 
Plin., Tertull., Paulin. Nol. ; fre¬ 
quentatur in titulis quoque ; cf. 
C.I.L. V, 1863 ; VIII, 2763 ; X, 
2591, e. a. Nomen vero apud nos in¬ 
valuisse videtur eo quod Villelmus 
Shakespeare, Anglorum poeta, id 
personae indidit in fabula scaenica, 
quam Somnium media aestate noctu 
visum inscripsit. 

Ermine g : v. Erminia. 

Erniingarda 1 : v. Ermengarda. 

Erminia 1 Hermine g Herminia h 
Hermina a Hermine ge : Ermina, ae, 
vel Irmina, ae, vel Herminia, ae, f. 
Est nomen, feminino genere expres¬ 
sum, semidei Germanici Ermin seu 
Irmin ; quo appellabatur filia Dago- 
berti II, «in Christo Deo sacrata 
abbatissa» (Ermina) ; cf. M.G.H. 


Script ., XXIII, p. 52 ; Forstemann, 
p. 573 sq. ; Sleumer s. v. Irmina. - 
(Mart. Eom. IX Cal. lan.). 

Itaque nomen plerumque ab hoc 
fonte Germanico videtur deducen¬ 
dum. Tamen in C.I.L. IX, 527, 
scriptum videmus etiam : Herminia , 
quod est nomen Herminii (v. Ermi- 
nio ), feminino genere expressum; hoc 
igitur etiam uti licet. 

Erminio 1 Herminio * 1 Ermin ge : Her¬ 
minius, ii, m. Xomen derivandum 
videtur a fonte Etrusco ; cf. Liv. III, 
65: Lar Herminius (locus vero incer¬ 
tus est) ; sed Schulze, p. 173, aliunde 
repetendum esse putat. Xomen oc¬ 
currit in titulis quoque. 

Ermin vero, uti Germani appel¬ 
lant, est ipsum nomen semidei fa¬ 
bularis Ermin seu Irmin , quod ita 
Latine reddendum est : Erminus , i. 

Ermintrude ge : Ennintrudis, is, f. 
Coaluit ex Ermin (Irmin) , quo no¬ 
mine appellabatur semideus Germa¬ 
norum, et ex trude (drude ), fabulari 
apud Germanos femina. 

Ermogene 1 : Hermogenes, is, m. 
Xomine significatur ab Hermete ( e Ep- 
genitus (verb. primigen. yev). 
In Mart. Eom. V recensentur Cae¬ 
lites, eodem appellati. 

Ermolao 1 : Hermolaus, i, m. Coa¬ 
luit e vocibus Graecis 'Epfxyjc ct Xao<;, 
atque adeo populum seu prolem Her- 
metis seu Mercurii significat. - (Mart. 
Eom. VI Cal. Aug.). 

Ermoldo 1 : v. Hermold. 

Ern a : bl. app. pro Ernesto. 

Erna 1 Erna h Erna ge : Erna, ae, f. 
Est quidem blandae appellationis 
causa imminutum nomen Ernestae 



87 


ESPERIA 1 


(v. ib.); tamen hoc breviore modo 
scriptum multis locis invaluit. 

Ernesta 1 Erneste 86 Ernestine 86 : 
Ernesta, ae, f. ; v. Ernesto. 

Ernestina 1 Ernestina 11 : Ernesta, 
ae, vel Ernestilla, ae, f. ; v. Ernesta, 
Ernesto. 

Ernesto 1 Ernest 8 Ernesto h Ernest a 

Ernst ge : Ernestus, i, vel Ernesto, 
onis, m. Perverse scribitur interdum 
Hernestus. Nomen deductum est a 
prisco vocabulo Germanico ernust, 
quod postea in ernost vel ernest de¬ 
flexum, idem valet ac proelium, vi¬ 
gor, severitas. 

Eros 1 : Eros, otis, m. Est nomen 
dei amoris (cf. spapai — amo), quod 
antiquis temporibus praesertim im¬ 
ponebatur libertis ; cf. comoedus, de 
quo Cie. pro Rose. Com., XI, 3 ; de 
Erote, liberto Vergilii , haec scribit 
Donatus, vit. Verg. 49: «Eroten li¬ 
brarium et libertum eius, exactae 
iam senectutis, tradunt referre soli¬ 
tum quondam in recitando eum 
duos dimidiatos versus complesse ex 
tempore». Cf. titulos Christianos 
apud Diehl, 843, 1735, 2597. 

Errico 1 : v. Enrico. 

Ersilia 1 Erisilia 11 Hersilie 86 : Hersi¬ 
lia, ae, f. Ne sine aspiratione scri¬ 
batur, monet Cassiodorus, Orthogr. 9. 
Secundum fabularem historiam fuit 
filia Hersili, mulier Sabina, uxor Bo- 
muli, de cuius stirpe natus sit Iulius. 

Ervino 1 Erwin 8e Herwin ge : Hervi- 
nus, i, m. Coaluit e verbis Germanicis 
her (hari ), quod idem valet ac mili¬ 
tum turma, exercitus, vulgus, et win, 
quo amicus , socius armorum signi¬ 
ficatur. 


Erwin 8e : v. Ervino. 

Esaias a Esajas 1 : v. Isaia. 

Escipion 11 : v. Scipi&ne. 

Escolastica 11 : v. Scolastica. 

Esmeralda 11 Esmeralda a : v. 8me¬ 
ra Id a. 

Esmond a : Esmundus, i, m. Hoc no¬ 
mine Anglorum Saxonumque signi¬ 
ficatur vir divino praesidio obtectus ; 
es enim idem est ac Germanicum 
ase, vel os (h. e. numen supernum) ; 
mund nutem idem valet ac tueri. 

Espedito 1 : Expeditus, i, m. Nomen 
derivatum est a verbo expediendi ; 
quo significatur quasi solvere ali¬ 
quem a pedica seu compede. Cf. 
Graec. 7rc§7] (h. e. compes) ; prisc. 
Germ. fezzera (Germ. rec. F esset, 
h. e. vinculum). - (Mart. Bom. XIII 
Cal. Mai.). 

Esperanza h : v. Speranza. 

Esperia 1 : Hesperia, ae, f. Hoc 
nomine, quod a Graeco verbo 
zGizepoq — vesper (cf. vet. Hibern. 
fescor ~ vesper) ducitur, mulier si¬ 
gnificatur occidentalis ; etenim hes- 
perius, a, um, idem valet atque ad 
occidentem seu ad Hesperiam per¬ 
tinens, scilicet ad eam partem orbis 
terrarum, in qua sol vespere occidit. 
Iuvat in memoriam revocare Ver¬ 
gilii versus : «Est locus, Hespe¬ 

riam Graii cognomine dicunt, — 
terra antiqua, potens armis atque 
ubere glaebae ; — Oenotri coluere 
viri; nunc fama minores — Ita¬ 
liam dixisse ducis de nomine gen¬ 
tem » (Aen. I, 530-533). 

De his versibus Servius, Comm. in 
Verg. Aen. I, 530, ita exponit : 
«Hesperiae duae sunt, una quae 


EUCARIO* 


88 


Hispania dicitur, altera quae est 
Italia. Quae hac ratione discernun¬ 
tur : aut enim Hesperiam solam 
dicis et significas Italiam, aut addis 
4 ultimam ’ et significas Hispa¬ 
niam, quae in occidentis est fine, ut 
Horatius qui nunc Hesperia sospes 
ab ultima. Et haec est vera Hespe¬ 
ria, ab Hespero dicta, id est stella 
occidentali. Ceterum Italia Hesperia 
dicitur a fratre Atlantis, qui pul¬ 
sus a germano Italiam tenuit eique 
nomen pristinae regionis imposuit, 
ut Hyginus docet». 

Quamquam Hesperius , a, um , a 
veteribus scriptoribus frequentatur 
(cf. Ovid. Met. XI, 257 : «Hespe¬ 
rium fretum »; Verg. Aen. II, 781 : 
« Hesperia terra » ; Val. Flacc. VIII, 
91 : «Hesperius orbis »), nusquam 
tamen inveni ipsum nomen mu¬ 
liebre Hesperia , ae. 

Essie a Est a : bl. app. pro Esther. 

Estanislao 11 : v. Stanislao. 

Esteban h : v. St e fano. 

Estelle g Estella 11 ; v. Stella. 

Ester 1 Esterina 1 Esther 8 Ester h 
Esther 51 Esther 86 : Esther, f. ; non 
inclinatur in casus. Hoc nomine 
(Hebr. 'Ester ; Sept. ’Ea07]p) signifi¬ 
catur stella ; cf. Pers. stare h ; Assyr. 
istar ; Graec. a<jTrjp ; Lat. sterla = 
stella ; Goth. stairno ; Germ. stem. 
Est ergo nomen Indicum-Euro- 
paeum, atque ipsi interpretes He¬ 
braei divinorum librorum a fonte 
Persico id deducere consueverant. 

Estrella h : v. Stella. 

Ethelbert 51 : est idem nomen atque 
Adalberti (v. Adalberto) ; nam, quod 
ceteri Germani adel, h. e. nobilis , e, 


appellabant, Angli et Saxones ethel 
dicebant. 

Etheldreda a : Etheldreda, ae, f. 
Hoc nomine Ang. - Sax. significatur 
fere : nobilis terrens. 

Ethelred a : Ethelredus, i, m. Hoc 
nomen, Anglorum Saxonumque pro¬ 
prium, coaluit ex ethel (apud cete¬ 
ros Germanos audiebat adel , h. e. no¬ 
bilis) et red (raed ), h. e. consilium. 
Quod verbum apud alias Germaniae 
gentes appellatur rdt , rad (Germ. 
ree. Rai). 

Ethelwold 11 : Ethelvoldus, i, m. Xo- 
men, Anglorum Saxonumque pro¬ 
prium, effectum est verbis ethel 
(adel ; cf. Ethelbert), quo nobilis si¬ 
gnificatur, et wold ( wald, valdan ), in 
quo inest vis dominandi. S. Ethel- 
voldi sollemne recensetur in Mart. 
Eom. Cal. Aug. 

Etienne a : v. Stefano. 

Etra 1 : Aethra, ae, vel Aethre, es, 
f. Filia Oceani et Tethyos aliaeque 
fabulares feminae hoc nomine, in 
quo inest vis splendendi (ai&pTj), ap¬ 
pellatae sunt ; cf. etiam C.I.L. VI, 
18523, 23332. 

Etta a : bl. app. pro Esther. 

Ettore 1 Hector 8 Hector h Hector 51 
Hektor ge : Hector, oris, m. Cas. acc. 
exit interdum in -em ; cf. Varr. 
L.L. X, 69, saepius vero, praesertim 
in astricta oratione, more Graeco¬ 
rum in -a. Xomen petitur a Platoni, 
Crat. 393, et aliis a verbo e/co, quo 
etiam servo, defendo significatur, 
tamen alii aliunde derivant. 

Eucario 1 : Eucharius, ii, m. Xo- 
men derivatum est a verbo adi. Grae¬ 
co svyoLpic;, quo Latine gratiosus , 



89 


EUGENIO 1 


amabilis significatur (eO-yap^). Re¬ 
censetur in Mart. Eom. YI Id. Dec. 

Eucarpio 1 : Eucarpius, ii, m. Ad 
originationem quod attinet, v. Eu - 
carpo. Hoc nomine appellabatur 
episcopus olim Macedonianus, de 
quo Cassiodorus Hist. trip. VII, 25, 
commemorat. In veteribus titulis 
Christianis iuvenitur nomen femi¬ 
nino genere Eucarpia ; cf. Diehl 2306 
adn., 2608, 2788 adn. - (Mart. 
Eom. XV Cal. Apr.). 

Eucarpo 1 : Eucarpus, i, m. Nomen 
structum est e verbis Graecis sO et 
xap7co<;, quibus bene et fructus si¬ 
gnificantur, atque adeo idem valet 
ac bene fructificans, fructuum ferax . 
(Mart. Rom. YII Cal. Oct.). 

Euclide 1 Euclides 11 : Euclides is, m. 
Hoc nomine significatur filius Euclis, 
seu, secundum originationem, viri 
bene vel valde (eO) gloriosi (xX£o<;). 

Eudoro 1 : Eodorus, i, m. Hoc no¬ 
mine, de quo commemorat Plin. 
xxxv, 11, 40, significatur largitor 
donorum (EuScopoc, eij-Scopov). 

Eudes g : v. Oddone. 

Eufemia 1 Euphemie 8 Eufemia h Eu- 
phemia a : Euphemia, ae, f. V. Eufe- 
mio. - (Mart. Rom. XYI Cal. Oct. 
e. a.). 

Eufemio 1 : Euphemius, ii, m. De¬ 
rivatur ab simplo*;, ov, quod idem 
valet ac bene ominata loquens, vel eo 
vir bonae famae, ut aliis placet, signi¬ 
ficatur. Derivatur autem a sermone, 
quo sacerdotes divinis rebus ope¬ 
rantes utebantur. 

Eufrasia 1 Euphrasie 8 Euphrasia ge : 
Euphrasia, ae, f. Coaluit ex eu- 
9pa^o) (9pa aic) , quibus bene - lo¬ 


quor significatur. - (Mart. Rom. III 
Id. Mart. e. a.). 

Eufrosina 1 Euphrosine 8 Eufrosi- 

na h : Euphrosyna, ae, vel Euphro¬ 
syne, es, f. Hoc nomine, quo signifi¬ 
catur hilaris, appellata est filia Noc- 
tis et Erebi (cf. Cie. De nat. deor., 
III, 17, 44) ; item una e Gratiis. - 
(Mart. Rom. Cal. Ian. et Non. Mai.). 

Eugenia 1 Eugenie 8 Eugenie 86 : Eu- 
genia, ae, f. Quoad originem, v. Eu- 
genio. Nomen occurrit in veteribus 
titulis : C.I.L. II, 589, 612 ; De 
Rossi, Roma Sott. III, tab. XXII, 
12. - (Mart. Rom. YIII Cal. Ian.). 

Eugenio 1 Eugene 8 Eugenio h Eu- 
gene a Eugen ge : Eugenius, ii, m. 
Nomen, quod sequiore aetate inva¬ 
luit, deductum est a verbo Graeco 
soy zvrf, quo significatur bene natus 
(sO-ysv- ; ytyvopiai.) ; quoad sO 
cf. vocem primit. Lat. es (esse) ; 
quoad yev- cf. prisc. Ind. jdnati, 
h. e. gignit ; Lat. gigno ; Goth. hunds, 
h. e. ortus, oriundus. Nomen autem 
Eugeniae videtur potius pertinere 
ad suysvsiocv seu eoyeviav, ut poe¬ 
tae appellant, cuius vis est genus 
nobile. In titulis veteribus occurrit 
etiam nomen Latinum Benenatus ; 
cf. Diehl, 1402, 1407, 4394, e. a. No¬ 
mine Eugenii imprimis est praecla¬ 
rus Pontifex Romanus, Martini suc¬ 
cessor, filius Rufini, ex prima Urbis 
regione, mitis et affabilis, olim By¬ 
zantii apocrisiarius seu nuntius Apo- 
stolicus, totus in componendo dis¬ 
sidio, quod inter Ecclesiam orien¬ 
talem et occidentalem Monothele- 
tarum causa obortum erat; obiit 
sanctissime Romae a. 657 (cf. Lib . 




EUSTOCHIA' 


90 


Pont. ; Mart. Rom. IY Non. 
Iun.) 

Eulalia 1 Eulalie 8 Eulalia h Eula- 

lia ge : Eulalia, ae, f. Est genus femi¬ 
ninum nominis Graeci EuXaXio^, ab 
euXaXo<; deducti, quo significatur 
bene loquens (e3 - XaXsco = bene - lo¬ 
quor) ; atque solum in Christianis 
litterarum monumentis usurpatur. - 
(Mart. Rom. prid. Id. Eebr. e. a.). 

Eulogio 1 Eulogio h : Eulogius, ii, m. 
Nomen effectum est verbis Graecis 
e5 et Xoyo^ (Xlyco), quo bene loquens 
significatur. Apud Martial. YI, 8, est 
Eulogus ; Eulogius vero (libertus Yi- 
tellii) apud Suet. Vitell. 1 ; item 
apud S. Augustin. De cur. pro mort. 
11, 13, e. a. - (Mart. Rom. XII Cal. 
Febr. e. a.). 

Eunice a : Eunice, es, f. Nomen 
coaluit ex eu et vtxv), quorum ver¬ 
borum altero bene , altero victoria 
significatur (scii, quasi pulchra vic¬ 
toria). 

Euphemie 8 Euphemia a : v. Eu- 

femia. 

Euphrasie 8 Euphrasia a Euphra- 

sia ge : v. Eufrasia. 

Euridice 1 : Eurydice, es, f. Nomen, 
quo appellata est, praeter alias fe¬ 
minas, uxor Orphei, compositum 
est ex verbis Graecis eupuh. e. 
latus , late patens , et h. e. iusti- 

tia. Invenitur etiam in titulis ut 
cognomen muliebre ; cf. C.I.L. III, 
615. 

Eusebia 1 : Eusebia, ae, f. ; v. Eu- 
sebio. 

Eusebio 1 Eusebe 8 Eusebio* 1 Euse- 
bius ge : Eusebius, ii, m. Est nomen 
Graecum Euo£(3i.os, h. e. pius , in 


Latini sermonis rationem transla¬ 
tum ; quod derivatum est ab suaejWjq 
(e5 - <7e(3o(i,oa — bene - honoro , ve¬ 
reor) ; eo ergo significatur vir Deum 
bene colens. Genus vero femininum 
Eusebia , ab eodem fonte derivatum, 
fortasse propius pertinet ad eucre- 
peiav, cuius vis est pietas. - (Mart. 
Rom. XYII Cal. Ian. e. a.). 

Eustachio 1 Eustache 8 Eustaquio h 
Eustachiu8 ge : Eustachius, ii, m. No¬ 
men, aetatis Christianae proprium, 
est nomen Graecum Euaxa^to^ cum 
terminatione Latina; quae est altera 
appellandi ratio verbi e5<7Ta)o>q: hoc 
autem compositum est ex eO et axa- 
yps ( — bene - spica). Est ergo nomi¬ 
nis interpretatio : qui bonas spicas 
fert seu frugifer , fructuosus. - In 
Mart. Rom. quinquies recensetur. 

Eustazio 1 : Eustathius, ii, m. No¬ 
men derivatum est ab adiect. eucrra0Yj(; 
(sO - terra (jiat, laxaOyjv), quo signi¬ 
ficatur bene stans seu firmus , tran¬ 
quillus. - (Mart. Rom. Y Cal. Aug.). 

Eustochia 1 : Eustochia, ae, f. No¬ 
men ductum est ab e5 et gtoxoq 
( = scopus , meta), atque eo homo 
significatur bene ad scopum tendens 
seu recta ad scopum dirigens ictum ; 
cf. Goth. us-stagg = excide (im¬ 
perat.). 

Scriptum legimus in veteribus ti¬ 
tulis Christianis; cf. Diehl 4373 A : 

«Aurelia Eustocia » ; item 2509 A. 

Hoc nomine praeterea appellata 
est monialis ex Ordine S. Benedicti, 
Sanctis Caelitibus annumerata, quae 
vitam voluntariis castigationibus 
asperam in monasterio S. Prosdo- 
cimi ad Patavium urbem egit et 




91 


EVA* 


Id. Febr. a. 1469 de vita decessit; 
cf. F. Doye, Heilige und Selige der 
romisch = hatholischen Kirehe, I, 
p. 346. 

Eustochio 1 : Eustochium, ii, n. 
Hoc nomen muliebre est blanda 
appellatio pro Eustochia usurpata 
(v. Eustochia), siquidem est Grae¬ 
cum nomen EucyTO^tov (= parva, 
suavis Eustochia) in sermonis La¬ 
tini rationem translatum. 

Quo blando nomine imprimis in¬ 
signis fuit virgo Romana e gente 
Iulia, filia Paulae, matronae nobilis¬ 
simae, non solum genere sed etiam 
sanctimonia vitae spectabilis. Quae 
postquam cum matre Syriam et 
Aegyptum peragravit et sacra Pa¬ 
laestinae loca invisit, reliquum vitae 
spatium in coenobio Bethleemitico 
transegit. 

Nec tantum ad pietatem colen¬ 
dam sed etiam ad litterarum exer¬ 
cenda studia applicuit animum fuit- 
que linguae Graecae et Hebraicae 
sciens, ut S. Hieronymus testatur, 
quo illa usa est magistro atque 
ductore quique plures ad eam lit¬ 
teras dedit. De vita decessit anno 
418 vel 419. 

Eius festum in Mart. Rom. IV 
Cal. Oct. recensetur; ubi alius Eu- 
stochii, virginis et martyris, sol¬ 
lemne recolitur. 

Eustorgio 1 Eustorgio h : Eustorgius, 
ii, m. Est nomen Graecum Eucrrop- 
yto£ in sermonem Latinum transla¬ 
tum, quod effectum est verbis eO 
(bene) et crrepyco seu aTopyeco (amo). 
Animadvertas autem aTOpyr)v non 
esse amorem e cupidine ortum, sed 


amorem, quo parentes in filios et 
filii in parentes sint affecti, seu pie¬ 
tatem Romanorum. - (Mart. Rom. 
VIII Id. Iun. e. a.). 

Euterpe 1 : Euterpe, es, f. Coaluit e 
verbis Graecis eu - T£p7rco, quorum 
priore bene , altero saturo, oblecto si¬ 
gnificatur (cf. prisc. Ind. tarp , h. e. 
saturari ; Goth. thraf - stja , h. e. con¬ 
solor ; Germ. rec. trosten, h. e. conso¬ 
lari). Euterpe est una e novem Musis, 
cui tribuuntur lyrica. 

Eutichio 1 : Eutychius, ii, m. No¬ 
men effectum est verbis Graecis e5 
et tu/t), quibus bene et sors, fortuna 
significatur ; cf. eOtu yrfi, h. e. felix. 
^ T omen Eutychii scriptum videmus 
sequiore aetate; cf. Trebell. Trig. 
tyr. 22 ; De Rossi, Rom. Sott., II, 
p. 162. - (Mart. Rom. IX Cal. Sept. 
e. a.). 

Eutropio 1 : Eutropius, ii, m. Xo- 
men, Romanorum imperii aetate 
satis usitatum, effectum est verbis 
Graecis eO et (= bene - mos ; 

cf. e5Tpo7roc), quibus bene moratus 
significatur. - (Mart. Rom. Id. Iui. 
e. a.). 

Eva 1 Eve g Eva h Eva il Eva ge : Eva, 
ae, vel Heva, ae, f. (cf. Isid. Orig. 
VII, 6, 5 et 6). Sept. Interpretes 
scripserunt Eua (unde derivata est 
Latina scribendi ratio Eva). Ple¬ 
rumque nomen repetitur a verbo 
Hebraico hhayah, quo vivere signifi¬ 
catur ; atque hanc sententiam in 
ipsis etiam libris divinis invenimus ; 
cf. Gen. III, 20 : «Et vocavit 

Adam nomen uxoris suae Heva, 
eo quod mater esset cunctorum 
viventium ». 



EVERARDO 1 


92 


Haec autem originatio e vulgi 
mente, non e recondita doctrina per¬ 
manasse videtur. Est qui opinetur 
primam mulierem appellatam esse a 
verbo Semitico , cuius vis sit serpens 
(cf. Arab. hayya = serpens) ; sed 
inter viros in enodandis originibus 
peritos non convenit. De S. Eva, 
martyre Abitinensi (a. 304), comme¬ 
moratur in Actis SS. Saturnini et 
Soc. ; occurrit nomen praeterea in 
veteribus titulis Christianis ; cf. Diehl, 
697, 936, 4214 (Eva), 936 (Eeva). 

Evagrio 1 : Euagrius, ii, vel, ex usu 
Ecclesiae, Evagrius, ii, m. Ducitur 
ab adi. suaypo£ (eO-aypa), quo vir 
in venando fortunatus significatur. 
In Mart. Eom. IV Sancti Caelites, 
hoc nomine insignes, recensentur. 

Evaldo 1 : v. Ewald. 

Evan a Ewan a Ewen a : Evanus, i, 
m. Videtur esse nomen Ioannis in 
Celticae linguae rationem transla¬ 
tum. Cf. Partridge, p. 113. 

Evandro 1 : Euander, dri, vel Euan¬ 
drus, i, m. Nomen compositum est e 
verbis Graecis eO, h. e. bene , et avTjp, 
av§po£, quo vir significatur; est 
ergo interpretatio : vir bonus . De 
Euandro, filio Hermetis et Carmen- 
tis, commemorant Livius, Horatius, 
Ovidius, Gellius, Ammianus, Ver¬ 
gilius, apud quem casus rectus 
exit in -us (cf. Aen. VIII, 100: «tum 
res inopes Euandrus habebat»). 

Evardo 1 : Evardus, i, m. Nomen 
structum est, quemadmodum vide¬ 
tur, e verbis Germanicis aiva , Goth. 
aivs , prisc. Germ. ewa(eo), quo tem¬ 
pus , potissimum vero lex, statutum 
significantur (cfr. Germ. rec. Ehe = 


matrimonium ), et hardu , Goth. bar¬ 
dus , prisc. Germ. hart , cuius vis est 
fortis , strenuus. Apud Forstemann, 
51, scriptum legimus vulgare no¬ 
men Germanicum Ewart. 

Evangelina 1 Evangelina 11 : Evan- 
gela, ae, vel Evangele, es, f. Nomen 
coaluit e verbis Graecis sO et ayyeAo^, 
quorum alterum bene , alterum nun¬ 
tium significat: ideo Latine quasi 
nuntia bonorum vel laeta nuntia 
audit. Apud Vitruvium commemo¬ 
ratur nomen Euangelus , i (X, 2, 15) ; 
apud Diehl autem Euangele , 2998 ; 
cf. ib. 2960, 3222 : Euangelia. 

Evaristo 1 Evariste 8 Evaristo h : Eua- 
ristus, i, vel, ex usu Ecclesiae, Eva- 
ristus, i, m. Nomen , quo appellatus 
est, praeter alios, Summus Pontifex, 
martyrio affectus (Mart. Eom. VII 
Cal. Nov.), coaluit ex £u, h. e. bene , 
et apecTToC, h. e. gratus , placens (ab 
dpsoxoo) ; apsaro^ autem in vulgi 
mente transiit in apiaro^ (= opti¬ 
mus) ; cf. Tagliavini, p. 364. 

Eve g : v. Eva. 

Eveleen a : v. Evelina. 

Evelina 1 Eveline 8 Evelina 11 Eve- 
Ieen a : Evelina, ae, f. Est quidem, 
ut videtur, bl. app. pro Eva, tamen, 
Latinitate quasi donatum, ut nomen 
proprium recipi potest. Sunt tamen, 
qui nomen ab alio repetant fonte ; 
cf. Goth. awiliuth , h. e. gratiarum 
actio. 

Everardo 1 Evrard 8 Everardo h Eve- 
rard a Eberhard ge Everard ge : Eberar- 
dus, i, m. Nomen ductum est a ver¬ 
bis Germanicis ebur et hard , quae 
sic in Latinum convertuntur : aper 
et fortis , audax. 


93 


EZZELINO 1 


Evita 11 Evie a Evy a : bl. appl. pro 
Eva. 

Evrard g : v. E ver ardo. 

Ewan a : v. Evan. 

Ewald ge : Evaldus, i, m. Nomen 
compositum est e verbis Germanicis 
e ( ewa, ewe, eo, eu), quo pactio, ius 
(cf. Elie, h. e. matrimonium) signifi¬ 
catur, et wald (walt, valdan), in quo 
inest vis dominandi. Qui ergo secun¬ 
dum ius dominatur, eo appellari 
videtur. Beeensetur in Mart. Rom. 
VII Non. Oct. (Ewaldus). 

Ewart ge : v. E ver ardo. 

Ewen a : v. Evan. 

Ezechia 1 : Ezechias, ae, m. Nomen 
derivatum est a verbis coniunctis 
Hebraicis Hhizqiyyah vel Hizqiy- 
yahu, quibus significatur: robur 
Yahve seu Domini vel quem Domi¬ 
nus roborat. 

Ezechiele 1 Ezekiel a : Ezechiel, is, 
m. Hoc nomine, uni e maioribus 
prophetis indito, significatur: Deus 
est validus, vel Deus firmat (Yeh- 
herzcfiel). 

Ezio 1 : Aetius, ii, m. Non una est 
liuiusce nominis origo : etenim Ae¬ 


tius, Aetus, Aedius est vetus nomen 
gentilicium Bomanum, a fonte Etru¬ 
sco, quemadmodum videtur, deduc¬ 
tum (Tagliavini, p. 69). 

Est autem notius nomen Aetii 
(Aetius), senescente Bomanorum 
imperio usurpatum ; quod a sermone 
Graeco derivatum est, scii, ab asTo£ 
seu odeToC, quo aquila significatur. 
Hoc imprimis appellatus est dux 
(Flavius Aetius), qui anno 451 Hun¬ 
nos in campis Catalaunicis fudit 
fugavit que. 

Ezra 1 Ezra a : Ezra, ae, vel Ezer, m., 
sine postrema syllaba Latina; est 
nomen Hebraicum 'Ezer, quo auxi¬ 
lium significatur. 

Ezzelino 1 : Ezelinus, i, m. Nomen 
deductum est a prisca voce Germa¬ 
nica aza, quae est blandus appellandi 
modus verbi atha, quo pater signifi¬ 
catur (cf. Atta, Attila). In monumen¬ 
tis litterarum occurrit haec exa¬ 
randi ratio: Azilin (M.G.H. XX, sae¬ 
pius), Ezzilin, Ecelin ; cf. Forste- 
mann, p. 919 sqq. Ad Latinam 
rationem accommodatum est no¬ 
men in M.G.H. Script . XIV, p. 125 
(Ezelinus) e. a. 



F 


Fabiano' Fabien* Fabian 11 Fabian a 

Fabian ge : Fabianus, i, m. Cf. Fabio ; 
est enim nomen a Fabio ductum. 
Recensetur in Mart. Rom. XIII Cal. 
Febr. e. a. 

Fabio 1 Fabius 8 : Fabius, ii, m. Xo- 
men deductum est a faba, seu a fabae 
satione , quo tempore Romani fere 
omnes agrorum culturam exerce¬ 
bant. Primitiva appellandi ratio vide¬ 
tur fuisse bhabha , qua, veluti incerta 
voce, aliquid turgidum significaba¬ 
tur ; cf. Walde-Hofmann, I, p. 436. 
Sunt praeterea alia nonnulla nomina, 
seu potius cognomina Latina, quae 
ad agrorum fructus referuntur, ve¬ 
luti Cicero (a cicere), Lentulus (a 
lente), Caepius (a caepa). - (Mart. 
Rom. V Id. Mai. e. a.). 

Fabiola 1 : Fabiola, ae, f. Est demi¬ 
nutum nomen Fabiae, quod, perinde 
ac Fabius, a faba est deductum. Cf. 
Fabio ; occurrit in titulis, Diehl, 165 ; 
praeterea scriptum videmus apud 
Hieron. ep. 77: (Fabiola, matrona, 
Romana) «laus Christianorum, mi¬ 
raculum gentilium, luctus paupe¬ 
rum, solacium monachorum ». 

Fabritius 8 : v. Fabrizio. 

Fabrizia 1 Fabricia b : Fabricia, ae, 


f. ; minus recte : Fabritia, ae. V. 
Fabrizio. 

Fabrizio 1 Fabrice g Fabricio 11 : Fa¬ 
bricius, ii, m. Xomen derivatum est 
a fabro , quae vox repetitur a verbo 
primigenio' dhabh ; cf. effafilato ( bra¬ 
chio ), Plaut. MU. 1180 ; Goth. ga- 
daban, h. e. fieri ; Lit. dabnus , h. e. 
concinnus ; Walde-Hofmann, I, 
p. 4236 sq. 

Facino 1 : bl. app. pro Bonifatio; 
v. Bonifacio. 

Facius ge : bl. app. pro Bonifatio ; 
v. Bonifacio. 

Facundo h : Facundus, i, m. Duci¬ 
tur, perinde ac fatum, infans, a 
verbo primitivo fa-. Cf. Varro, L. L. 
VI, 52 : « qui facile fantur, facundi 
dicti». - (Mart. Rom. VI Cal. Dec.). 

Faith a Fay a : Fides, ei, f. Ita enim 
Latine redditur vulgare verbum An- 
glicum faith. V. Fede. 

Fan a : bl. app. pro Franeisca vel 
Stephania : v. suis locis. 

Fanchon g : v. Francesca. 

Fanny 8 Fanny a : est bl. app. a 
Gallis plerumque pro Stephania, ab 
Anglis plerumque pro Franeisca 
usurpata ; v. Stefania et Francesca. 

Fantasio 1 Fantaso 1 : Phantasos, i, 
m. Xomen, quo appellatus est filius 


95 


FEBE 1 


Somni (cf. Ovid. Met. XI, 642), deri¬ 
vatur a cpavTa^o(jiaL (verb. primig. 
<pav), quo significatur appareo (cf. 
etiam cpavTaaia). 

Faone 1 : Phaon, onis, m. Est no¬ 
men iuvenis a Sappho frustra ama¬ 
ti ; cf. Ovid. Her. 15 ; Plin. 
XXII, 20. 

Fara ge : v. Farahilde. 

Farahilde ge Faralde ge Farhilde ge 
Pharhilde ge : Farahildis, is, f. No- 
men coaluit e priscis verbis Germa¬ 
nicis fara (fari) et hild , quae idem 
valent ac genus et proelium. Itaque 
eodem significatur ftmina quae pro 
genere suo vel tribu pugnat. 

Faramund ge : Faramundus, i, m. 
Nomen ductum est a priscis verbis 
Germanicis fara (vel fari) et mund , 
quorum altero genus , altero prae¬ 
sidium, defensor significatur. Ita¬ 
que idem valet atque defensor sui 
generis. 

Fargeau g Fargeaud g : Ferreolus, i, 
m. Nomen ductum est ab adi. fer¬ 
reus, a, um. - (Mart. Rom. XIV Cal. 
Oct. e. a.). 

FastoIf ge : Fastulfus, i. Nomen coa¬ 
luit e verbis Germanicis fast (fest ), 
quod idem valet ac fortis, strenuus, 
et wolf (wulf), quo lupus significa¬ 
tur ; quod verbum, si cum altero 
coniungitur, ita ut illud praecedat, 
primam litteram w amittit. Cf. 
Adolfo. 

Fatima 1 Fatima h : Fatima, ae f. 
Nomen repetitur a fonte Arabico 
(a fatama, li. e. ab ubere depello) ; quo 
appellata est filia Mahometi. Nunc 
autem puellis imponitur ob reli¬ 
gionem Beatae Mariae Virginis a 


Fatima, quippe quae eo in loco se 
conspiciendam obtulerit. Ubi prae¬ 
clarum eius honori exstructum est 
templum, quod plurimi sacrae pere¬ 
grinationis causa solent adire. 

Fauno 1 : Faunus, i, m. Nomen fa¬ 
bularis numinis agros ac silvas co¬ 
lentis, repetitur a verbo primitivo 
dhau, in quo inest vis suffocandi ; 
cf. Illyr. Daunus, unde Daunia ap¬ 
pellata est ; Walde - Hofmann, 

l, p. 468. 

Fausta 1 : Fausta, ae, f. V. Fausto. 
- (Mart. Rom. XIV Cal. Dee. e. a.). 

Faustina 1 : Faustina, ae, f. V. 
Faustino, Fausto. 

Faustino 1 Faustin g : Faustinus, i, 

m. Derivatur, ut liquet, a nomine 
Fausti ; v. ib. - (Mart. Rom. XV 
Cal. Mart. e. a.). 

Fausto 1 Faust g : Faustus, i, m. No¬ 
minis origo est favestus ex faves - 
tos : est ergo verbum primitivum, 
unde ducitur favos (favor). Cf. Wal- 
de-Hofmann, p. 466. - (Mart. Rom. 
Cal. Aug. e. a.). 

Fay»: v. Faiih ; est enim Fay pri¬ 
scum nomen Anglicum, quod idem 
valet ac faith, hoc est fides. 

Fazio 1 : bl. app. pro Bonifatio ; v. 
Boni facio. 

Febe 1 Phoebe a : Phoebe, es, f. Hoc 
nomine secundum fabularem vete¬ 
rum historiam appellabatur Phoebi 
soror (cf. Febo), quae eadem putaba¬ 
tur esse Luna vel Diana. Cf. Verg. 
Georg. I, 431 : «... vento semper ru¬ 
bet aurea Phoebe»; id. Aen. X, 
215 : «... almaque curru - Nocti¬ 
vago Phoebe medium pulsabat 
Olympum ». Erat etiam nomen mu- 




FELIPA 11 96 


liebre Christianum ; cf. Diehl, 4274, 
2336. 

Febo 1 : Phoebus, i, m. Est verbum 
Graecum cpoi(3o<;, quo purus, lucidus 
significatur, quodque adiciebatur 
Apollini. 

Fede 1 Faith a : Fides, ei, f. Verbum 
fido, quocum nomen est coniunc- 
tum, derivatur a voce primitiva 
bheidko ; cf. Graec. 7; Goth. 
baidjan , h. e. cogere ; prisc. Germ. 
beitten , h. e. postulare (Germ. ree. 
bitten). Sanctae virgines ita appel¬ 
latae recensentur in Mart. Eom. 
Cal. Aug. et prid. Non. Oct. 

Fedele 1 Fidelis ge : Fidelis, is, m. 
Derivatur a fide seu a verbo fidendi ; 
cf. Fede. - (Mart. Eom. VIII Cal. 
Mai. e. a.). 

Federica 1 Frederique 8 Friderica a 
Friederike 86 : Friderica, ae, f. De 
originatione v. Federico. Est autem 
eius Latina interpretatio : domina 
suis in saeptis. 

Federico 1 Frederic 8 Federico 11 Fre- 
derick a Friedrich ge : Fridericus, i, 
m. Hoc nomen, satis commune, de¬ 
ducitur a fonte Germanico : a frid 
vel vride , cuius vis est munitio , sae¬ 
pes, praesidium (cf. Germ. nostrae 
aetat. um-frieden), et a rihhi (ex 
ricja, Goth. reiks), quod idem valet 
ac potens. Eo ergo significatur vir 
potens in sua sede circummunita vel 
tutor validus. Nomen Friderici scrip¬ 
tum videmus apud Iordanem, Get. 
190 ; in Chron. min. I, 664, II, 27, 33, 
et saepissime in litterarum monu¬ 
mentis posterioris aetatis. - (Mart. 
Eom. XV Cal. Aug.). 

Fedora 1 : Theodora, ae, f. Est no¬ 


men Eussicum, quod Dei donum 
significat; v. Feodor. 

Fedra 1 : Phaedra, ae, f. V. Fedro. 

Fedro 1 : Phaedrus, i, m. Deriva¬ 
tur a Graeco vervo 9ai8po^, cuius 
vis est clarus , splendidus , item 
hilaris, laetus, alacer . 

Fee a : bl. app. pro Felicitate ; v. 
Felicita. 

Felice 1 Felix 8 Felix h Felix a Felix ge . 

Felix, icis, m. Prisca nominis signi¬ 
ficatio est : fecundus, fertilis ; ita a 
praestantibus Latinitatis auctoribus 
felix dicitur arbor, ramus, regio 
(Arabia Felix). Est autem vox pri¬ 
mitiva dhe, unde repetitur obsole¬ 
tum verbum feo, quod in hisce vo¬ 
cabulis est invenire : fecundus, fe¬ 
mina, felare, fenus, fetus. Deinde 
nomini haec subiciebatur vis : bea¬ 
tus, fortunatus. Frequentatur plu¬ 
rimum in veteribus litterarum mo¬ 
numentis atque in Mart. Eom. sae¬ 
pius occurrit. 

Felicetta 1 : Felicella, ae, f. In ve- 
tere titulo apud Diehl, 3163, scripta 
est blanda appellatio masculino ge¬ 
nere expressa : Felicellus. Quoad ori¬ 
ginationem, v. Felice. 

Felicia 1 Felicia h Felicia a : Felicia, 
ae, f. Nomen usurpatur in veteribus 
titulis ; cf. Diehl, 1402, 2553, 3463. 
Quoad originationem, v. Felice. 

Feliciano 1 Feliciano 11 : Felicianus, 
i, m. Cf. Felice. - (Mart. Eom. IX 
Cal. Febr. e. a.). 

Felicita 1 Felicite 8 Felicidad h Feli- 
city a Felicitas 86 : Felicitas, atis, f. 
Cf. Felice. - (Mart. Eom. prid. Non. 
Mart. e. a.). 

Felipa 11 : v. Filippa. 



97 


FIDELIO’ 


Felipe 1 ' : v. Filippo. 

Felix 8 Felix h Felix 1 Felix 86 : v. Fe- 

lice. 

Fenella a : v. Finella. 

Feo 1 : bl. app. pro Maffeo usur¬ 
pata ; v. ib. 

Feodor Fedor : Theodorus, i, m. 
Est nomen Eussicum, quod donum 
Dei significat (cf. Fedora) ; v. Teo- 
doro. 

Ferdie a : bl. app. pro Ferdinando ; 
v. ib. 

Ferdinando 1 Ferdinand 8 Fernand g 
Fernando 11 Ferdinand a Ferdinand ge : 

Ferdinandus, i, m. Vitiose scribi¬ 
tur a quibusdam more fere vulgari 
Fernandus. De originatione prioris 
nominis partis non omnes conve¬ 
niunt : ducitur enim aut a verbo 
Germanico fart (prisci Scandinavi 
dixerunt ferdhr ; cf. Germ. rec. Fahrt , 
fahren ), quo iter significatur, aut 
a frid, quo munitio , praesidium , pax 
significantur; hoc magis videtur 
probari, cum in Visigothorum ser¬ 
mone inveniatur nomen Fridhus- 
nandhs (Gothi enim pro frid dixe¬ 
runt frithus) ; cf. Dauzat, p. 252. 
Altera nominis pars efficitur verbo 
prisco nanthi (apud Gothos audie¬ 
bat nanthjan , apud Germanos, qui 
olim fuerunt, nendan ), in quo inest 
vis audendi, contendendi. Cf. For- 
stemann, 526, 536. - (Mart. Eom. 
III Cal. Iun.). 

Ferdinanda 1 : Ferdinanda, ae, f. V. 
Ferdinando. 

Fergie a Fergus a : Fergus, i, m. Est 
nomen Celticum, quo vir fortis si¬ 
gnificatur. 

Ferino 1 : Firmus, i, m. Ducitur a 


verbo primitivo dher , in quo est vis 
tenendi , fulciendi ; cf. prisc. Ind. 
dharayati , h. e. tenet, fert, fulcit; 
Walde-Hofmann, I, p. 505 sq. - 
(Mart. Eom. postr. Cal. Febr. e. a.). 

Fernanda 1 : v. Ferdinanda. 

Fernando 1 Fernand g Femando g ; 
v. Ferdinando. 

Feronia 1 : Feronia, ae, f. Hoc no¬ 
men deae nemorum, quam Varro 
L. L. V, 74, a Sabinis repetit, dedu¬ 
cendum est a fonte Etrusco; cf. 
Schulze, p. 165 sq. (Etr. perna). Ce¬ 
terum in Etruria hoc numen potissi¬ 
mum excolebatur. 

Ferrante 1 : Ferdinandus, i, m. Est 
enim alia huiusce nominis scribendi 
ratio ; v. Ferdinando. 

Ferruccio 1 : Ferrucio, onis, vel 
Ferrucius, ii, m. Prius nomen com¬ 
memoratur a Gregorio Tur., glor. 
mart., 71 ; pertinet ergo ad Latini¬ 
tatem Christianam. Eecensetur 
etiam in Mart. Eom. a. d. XVI Cal. 
Iui., quemadmodum alterum no¬ 
dem a. d. IV Cal. Xov. ( Ferrutius ). 
Ducitur autem, perinde ac Ferreo- 
lus, a ferro. 

Fiammelta 1 : Flammula, ae, f. Hoc 
verbum, quo parva flamma signifi¬ 
catur, scriptum videmus apud Coi., 
IX, 14 et alios. 

Festo 1 : Festus, i, m. Hoc verbum 
pertinet ad nomen feriae, quod in 
prisco sermone audiebat fesiae. - 
(Mart. Eom. XII Cal. Ian. e. a.). 

Fidelio 1 : Fidelius, ii, m. Xomen 
derivatum est a Fidele (v. Fedele), 
sed apud nullum veterem Latini¬ 
tatis scriptorem invenitur; occur¬ 
rit autem in titulis nomen Fidelia ; 



FINELLA 


98 


cf. inscr. ap. Mommsen, n. 6003. 
Invaluit praesertim propter drama 
musieum Beethovenianum, hoe no¬ 
mine inscriptum. 

Fidelis 86 : v. Fedele. 

Filadelfo 1 : Philadelphus, i, m. No- 
men effectum est verbis cptXeco ( 91 X 0 ^), 
in quo est vis amandi , et a§eX 9 o^, quo 
frater significatur. In Mart. Bom. 
Martyres, ita appellati, recensentur 
VI Id. Mai. et IV Non. Sept. 

Fiiemone 1 : Philemo vel Philemon, 
onis, m. C. ace. exit vel in -em, vel, 
more Graecorum, in -a. Ductum est 
nomen a vocabulo Graeco 9 iXYj[xa, 
quo osculum significatur. 

Filiberto 1 Philibert g Philibert a Fi- 
libert ge : Filibertus, i, m. Ab aliis 
vitiose scribitur Philibertus, cum 
nomen non a Graeco fonte derivetur 
sed a Germanico. Est autem haec 
originatio : vil-bert (berath ), quorum 
altero multum , altero clarus , nobilis 
significatur. In Mart. Rom. recen¬ 
setur Sanctus Caeles ita appellatus 
XIII Cal. Sept. et XI Cal. Sept. 

File ge : bl. app. pro Philomena; 
v. Filomena. 

Filippa 1 Philippe 8 Felipa h Phi- 
lippa a Philippine ge : Philippa, ae, f. 
V. Filippo. - (Mart, Bom. XI Cal. 
Oct.). 

Filippo 1 Philippe 8 Felipe h Philip a 
Philipp ge : Philippus, i, m. Nomen 
effectum est verbis Graecis 91 X 0 ^, 
quo amicus significatur, vel 9 tXeco, 
cuius vis est amo , et L 7 T 7 uo£, h. e. 
equus. In Mart. Bom., praeter S. Phi¬ 
lippum apostolum, V Id. Mai., plu- 
res alii recensentur Caelites, hoc 
nomine appellati. 


Filomela 1 : Philomela, ae, f. Hoc 
nomen, quo secundum fabularem 
historiam appellata est filia Pan¬ 
dionis, regis Atheniensium, Proc¬ 
nes soror, coaluit e verbis Graecis 
9 tXo£, vel 91 X 003 , in quibus inest 
vis amandi , et pj)Xo£, quod idem 
valet ac carmen , cantus ; est ergo 
eius interpretatio : quae cantu delec¬ 
tatur. 

Filomena 1 Philomene 8 Filomena h 
Philomena 86 : Philomena, ae, f. Sunt 
qui putent nomen esse ipsum parti¬ 
cipium passivum temp. praes, verbi 
91 X 003 : 9 iXou{jivY], h. e. quae amatur ; 
cf. Serv. ad Verg. Buc. : « Hoc scien¬ 
dum est personas huius operis ex 
maiore parte nomina de rebus rusti¬ 
cis habere conficta, ut Meliboeus, ut 
Tiryrus... ; nam Pamphilus est to¬ 
tum amans, Glycerium quam dulcis 
mulier, Philumena amabilis ». Alii 
vero opinantur hoc esse corruptum 
nomen Philomelae (v. Filomela ), vel 
ac verius quidem effectum esse con- 
iunctis verbis Graecis 91 X 0 ^ giv 7 )£, 
ita ut interpreteris: quae amica 
manet (a jiivto). Nomen Philome- 
nae frequentatur in veteribus titulis 
Christianis; cf. Diehl, 4095, 3024, 
4054, 2251, 3024, 2794. Recense¬ 
tur in Mart. Bom. III Non. Iui. 

Filoteo 1 : Philotheus, i, m. Nomen 
effectum est verbis 9 &c< ( 91 X 003 ) ac 
6 eoC, quibus amicus et Deus signi¬ 
ficatur, atque adeo : Dei amicus. - 
(Mart. Bom. Non. Nov.). 

Fina 1 : bl. app. pro Iosepha ; v. 
Giuseppina. 

Finella a Finnuala a Fenella a : Fi- 

nella, ae, f. Est nomen Celticum, 




99 


FLORENT Y g 


quo secundum originationem femina 
candidis umeris significatur. Cf. Part- 
ridge, p. 117. 

Finette g Finne ge Fini ge : bl. app. 
pro Iosepha ; v. Giuseppina. 

Finnuala a : v. Finella . 

Fiore 1 : Flos, ris, m. Cf. C.I.L. V, 
8110. - (Mart. Rom. prid. Cal. lan.). 

FiorelW: Florilla, ae, f. Cf. C.I.L. 
II, 288. 

Fiorello 1 : Florillus, i, m. Cf. C.I.L. 
IV, 803. 

Fiorentino 1 Florenty 8 : Florentinus, 
i, m. Deducitur a nomine Florentii ; 
cf. C.I.L. VIII, 7000 e. a. - (Mart. 
Rom. Y Cal. Oct.). 

Fiorenza 1 Florence g Florence 11 : 
Florentia, ae, f. Derivatur a verbo 
florendi. Cf. Diehl, 1728, 287, 4132, 
894 e. a. - (Mart. Bom. IV Id. Dee.). 

Fiorenzo 1 Florent g Florence a : Flo¬ 
rentius, ii, m. Nomen derivatum est 
a verbo florendi. Cf. Diehl, 1147, 
1231, 1637 e. a. In Mart. Bom. XIII 
Caelites recensentur, eo insignes. 

Fiorita 1 : Florida, ae, f. Hoc no¬ 
men, cuius aperta est significatio, 
invenitur iam in veteribus titulis 
Christianis; cf. Diehl, 1681 (Flo- 
reda sanctimonialis), 2687, 1400 

(« Florida fidelis requievit »), 2509 A, 
2687, 4130 B. 

Fips ge : bl. app. pro Philippo; v. 
Filippo. 

Flaminio 1 : Flaminius, ii, m. Ver¬ 
bum flamen , unde nomen ductum 
est, veteres perverse a filamine re¬ 
petebant ; cf. Varr. L. L ., Y, 84 : 
« Flamines quod in Latio capite ve¬ 
lato erant semper, ac caput cinctum 
habebant filo, flamines dicti » ; sim. 


Prisc. IY, 17 ; Paul, ex Fest., 87 ; 
Serv. ad Verg. Aen. VIII, 664. Deri¬ 
vatur autem potius a bhlad-(s)men 
(= sacrificium ) ; cf. Goth. blotan , 
h. e. venerari ; prisc. Germ. bluozan , 
h. e. sacrificare ; cf. S. Bugge, Bei- 
trage zur Kunde der indogermanischen 
Sprachen , III, p. 98. 

Flavia 1 Flavia a : Flavia, ae, f. ; v. 
Flavio ; recensetur in Mart. Bom. 
a. d. III Non. Oct. 

Flaviano 1 Flavian 1 : Flavianus, i, 
m. Hoc nomen idem valet atque 
ad Flavium pertinens ; in Mart. Rom. 
plures recensentur Caelites, eo in¬ 
signes. 

Flavio 1 Flavius 8 : Flavius, ii, m. 
Nomen deductum est ab adi. flavus , 
a, um, quod repetitur a verbo pri¬ 
mitivo bhla-uos ; cf. prisc. Germ. 
blao (Germ. rec. blau ), quo color 
caeruleus atque etiam «flavus» signi¬ 
ficatur ; Walde-Hofmann, I, p. 513 
sq. Sollemne S. Flavii Non. Mai. in 
Mart. Bom. recensetur. 

Fleur 8 : v. Flora. 

Fleury 8 : Floridus, i, m. Cf. Floro. 

Flora 1 Fleur 8 Flora h Flora a Flora ge : 

Flora, ae, f. Y. Floro. Hoc nomine 
appellata est ethnicorum dea, quae 
«arbitrium floris » habebat (ct. 
Ovid. Fast. Y, 100) cuique sacrum 
erat delubrum prope circum maxi¬ 
mum in Urbe. Christiani colunt 
S. Floram IY Cal. Aug. (vel VIII 
Cal. Dee.). 

Florence 8 Florence a : v. Fiorenza ; 
ab Anglis Florence etiam pro Flo- 
rentio (v. Fiorenzo) usurpatur. 

Florent 8 : v. Fiorenzo. 

Florenty 8 : v. Fiorentino. 


S. - C. Egger : Dizionario nomi. 




FRANCESCO 1 


100 


Floriana 1 : Floriana, ae, f. ; v. Flo- 
riano. 

Floriano 1 Florien g FIorian h FIo- 

rian ge : Florianus, i, m. ^omen duc¬ 
tum est a Floro (v. ib.) ; cf. Dessau, 
4016. - (Mart. Eom. IV Non. Mai.). 

Florindo 1 : Florindus, i, m. Est no¬ 
men commenticium, a Floro de¬ 
ductum, quod a Goldoni, drama¬ 
tum musicorum auctore Italico, 
usurpatum est. 

Floro 1 Flour 8 Flor ge : Florus, i, m. 
A nonnullis Latinitatis scriptoribus 
usurpatur adi. florus , a, um ; cf. 
Gargil. Mart. de arb. et pom. 2, 12 
Mai : «Armenia (poma) floriora 

sunt». Per translationem eo signi¬ 
ficatur etiam splendidus , praeclarus ; 
cf. Acc. tr. 246, « flora lanugo » ; id. 
tr. 255 ; Pacuv. tr. 19 ; Verg. Aen. 
12, 605 : «filia prima manu floros 
Lavinia crinis...»; Geli. 3, 9, 3; 
Naev. tr. 50. Tamen Walde- Hof- 
mann. I, 513 sq., opinantur hoc 
adiectivum, si originationem spec¬ 
tes, seiungi non posse ab eo quod 
flavus , a , um appellatur (florus ab 
bhlo-ros) ; cf. Flavio. Nomen fre¬ 
quentatur apud veteres scriptores et 
in titulis ; cf. Diehl, 1967,1971, 2091, 
56, 9, 57, 8, 3572 e. a. In Mart. Eom. 
duo recensentur Sancti Caelites, 
hoc nomine appellati. 

Florrie a : bl. app. pro Flora vel 
Florentia ; v. Flora , Fiorenza. 

Floss a Flossie a : v. Florrie , Fiorenza. 

Flower a : Flora, ae, f. (v. ib.) ; re 
enim vera verbo Anglorum flower 
Latine flos significatur. 

Folco 1 : v. Fulco. 

Folko ge : v. Fulco. 


Fortuna 1 : Fortuna, ae, f. Verbum 
ductum est a forte (fors, tis), quae 
vox derivatur a ferendo. 

Fortunata 1 : Fortunata, ae, f. Cf. 
Fortuna . - (Mart. Eom. prid. Id. 
Oct.). 

Fortunato 1 Fortune 8 : Fortunatus, 
i, m. Cf. Fortuna. - (Mart. Eom. III 
Cal. Mart. e. a.). 

Fosca 1 : Fusca, ae, f. Ducitur, pe¬ 
rinde ac furvus, a um, a verbo pri¬ 
mitivo dhus ; cf. Angi, dusk, h. e. 
turbidus , obscurus. - (Mart. Eom. 
Id. Febr.). 

Foucaud 8 Volkwald ge : Fulcaldus, 
i, m. Nomen effectum est verbis Ger¬ 
manicis folle (vollc ), quo populus si¬ 
gnificatur, et walt ( wald , valdan ), in 
quo inest vis dominandi. 

Foulque g : v. Fulco. 

Fran a : bl. app. pro Francisca ; v. 
Francesca. 

Franca 1 : Francisca, ae, vel Fran- 
ca, ae, f. V. Francesco et Franco. 

France a Francie a : bl. app. pro 
Francisca ; v. Francesca. 

Francesca 1 Francoise g Francisca 11 
Frances a Franziska ge : Francisca, ae, 
f. V. Francesco . - (Mart. Eom. VII 
Id. Mart. e. a.). 

Francesco 1 Francois 8 Francisco h 
Francis a Franz ge : Franciscus, i, m. 
Nomen derivatum est a verbo Ger¬ 
manico frank (franko ), quo liber , 
ingenuus significatur ; eo praeterea 
appellata est gens Germanica, h. e. 
Franci , quae, postquam in Galliam 
invasit, ibi sedem constituit, unde 
ea regio Franciae nomen accepit, a 
senescentis aetatis Eomanorum 
scriptoribus usurpatum (cf. Claud. 


101 


FRIDOLDF 


De cons. Stil. I, 237 ; Auson, prec. 
(VI)29, p. 18 Schenkl, e. a.). Adi. 
Franeiscus, a, um, adhibetur pri¬ 
mum, quemadmodum videtur, ab 
Isid. XVIII, 6, 9 : «Secures signa 
sunt quae ante consules fereban¬ 
tur ; quas Hispani ab usu Franco¬ 
rum per derivationem Franciscas 
vocant » ; apud alios est : Francus, 
a, um (Hieron., vit. Sil . 22), vel 
Francicus , a, (Treb. Poli. Gal- 
lien 7, 1 ; Ven. Fort, carm . 9, 4, 8 ; 
Vopisc. Prob. 11, 9). Xomine ergo 
Francisci vir Franeus (vel Gallus) 
significatur; cf. C.I.L. III, 3576: 
«Francus ego cives (sic), Eomanus 
miles in armis ». - (Mart. Rom. VI 
Id. Oct., IV Xon. Oct., IV Cal. 
Febr., III Xon. Dee. e. a.). 

Francis 8 : v. Francesco. 

Francis* 1 Francisco h : v. Francesco. 

Franco 1 : Franeiscus, i, vel Fran¬ 
cus, i, m. Plerumque Franco est de¬ 
minutum nomen Francisci (v. Fran¬ 
cesco) ; attamen vim nominis proprii 
potest habere, siquidem iam vete¬ 
ribus temporibus nomen Franko (i.e. 
pertinens ad gentem Francorum) 
invaluit ; cf. Diehl, 1423 : «Fran- 
cio ». 

Francois 8 v. Francesco. 

Francoise 8 : v. Francesca. 

Frank a Frankie a : v. Francesco. 

Franklin a : Franclinus, i, m. Hoc 
nomen, re vera alicui familiae indi¬ 
tum, saepe pro nomine usurpatur, 
praesertim memoriae ergo Benia- 
mini Franklin, praeclari viri e Foe¬ 
deratis Americae Septemtrionalis Ci¬ 
vitatibus (1706-1790). 

Franz ge : v. Francesco. 


Frasco h Frascuelo h : bl. app. ab 
Hispanis pro Francisco usurpata; 
v. Francesco . 

Fredegando 1 Fredegand 8 : Frede- 
gandus, i, m. Huius nominis origo 
est Germanica ; ducitur enim a frid, 
cuius vis est munitio, saepes, prae¬ 
sidium, et gand (apud veteres Scan¬ 
diae gentes gandr), quod idem valet 
ac fascinatio, res mira ; cf. Forste- 
mann, 594. 

Fuit autem S. Fredegandus, qui 
saeculo VIII aevum agitavit, abbas 
monasterii in urbe Turnino (= Deu- 
ren in Batavia) positi, quam Xor- 
manni deleverunt. Cf. F. G. Hol- 
weck, A biographical Dictionary of 
the Saints, St. Louis 1924. 

Fred a Freddie a Freddy a : bl. app. 
pro Friderico ; v. Federico. 

Fredegonda 1 Friedegunde 86 : Fride- 
gundis, is, f. Xomen ductum est a 
Germanicis vocabulis frid et gund, 
quorum altero munitio, praesidium, 
altero proelium significatur; qua¬ 
propter idem valet ac mulier quae 
praesidio est in pugna. 

Frederic 8 Frederiek a : v. Federico . 

Frederica a : v. Federica. 

Frederico h Fredric a : v. Federico. 

Free a : v. Frida. 

Frida a Frida ge : Frida, ae, f. Est 
haec blanda appellatio atque pars 
eorum nominum Germanicorum, 
quae ex frid (= munitio) et altero 
verbo coniuncto coaluere (veluti 
Friderica, Elfrida, Vinfrida) ; sed 
iam vim nominis proprii obtinet. 

Friederike 86 : v. Federica. 

Fridolin ge : Fridolinus, i, m. Est 
blanda appellatio deducta a verbo 



FULGENZIO* 


102 


Germanico frid , quo munitio , prae- 
sidium , atque etiam paa? signifi¬ 
cantur. Hoc nomen inditum est viro 
sanctitatis laude ornato, qui mor¬ 
tuus est anno 514. 

Frieda ge : v. Frida. 

Friedbald ge Friedebald ge : Fride- 
baldus, i, m. Nomen hoc Germani¬ 
cum coaluit ex frid et bald, quae 
verba idem valent ac munitio, pme- 
sidium , et /or^s, audax. 

Friedbert ge : Fridebertus, i, m. Hoc 
nomen Germanicum coaluit ex frid 
et bert ( beraht ), quorum altero mw- 
nimen , praesidium , altero clarus, 
nobilis significatur ; est ergo nominis 
interpretatio : twtfor clarus. 

Friedegunde ge : v. Fredegonda. 

Friedemann ge Friedmann ge : Fri- 
demannus, i, m. Nomen effectum 
est verbis Germanicis /nd et mann, 
quae idem valent ac munitio, 
sidium, et w. 

Frieder ge : bl. app. pro Friderico 
vel Godefrido. 

Firmino 1 Firmin 8 Firmin ge : Firmi- 
nus, i, m. Nomen ductum est a 
Firmo ; v. Fermo. - (Mart. Rom. V 
Id. Mart. e. a.). 

Friedrich 8 ® : v. Federico. 

Frine* Phyrne a : Phryne, es, vel 
Phryna, ae, f. Nomine cppovY] signifi¬ 
catur £m/o ; cf. prisc. Germ. ; 

Germ. rec. braun , h. e. fuscus. In 
mulieribus quaestu meretricio fa¬ 
mosis et hoc nomine appellatis fuit 
Phryne Thespia ; quam specie prae¬ 
claram Apelles in Yenere Anadyo¬ 
mene et Praxiteles in Yenere Cni- 
dia finxerunt, ut tradit Arnob. VI, 
199. 


Fritz ge : bl. app. pro Friderico ; 
v. Federico. 

Frediano 1 : Frigdianus, i, m. - 
(Mart. Rom. XYI Cal. Apr.). 

Frobert 8 Frodebert ge : Frodeber- 
tus, i, m. Nomen effectum est priscis 
verbis Germanicis frot ( fruot , frod), 
quo prudens, sapiens significatur, et 
bert (beraht), in quo inest vis splen¬ 
dendi. 

Fromond 8 Fromimd ge : Fromun- 
dus, i, vel Frodemundus, i, m. 
Quoad priorem nominis partem, v. 
Frobert ; altera, mund, idem valet ac 
munitio, praesidium. 

Fruttuoso 1 : Fructuosus, i, m. Ter¬ 
minatio - osus , quam haud raro in 
nominibus est invenire, adauctam 
rei significationem solet indicare; est 
igitur fructuosus (a fructu appella¬ 
tus) quasi valde frugifer ; cf. Goth. 
brukjan; prisc. Germ. bruhhan (Ger- 
man. rec. brauchen ), h. e. uti, frui. 
- (Mart. Rom. XII Cal. Febr.; XYI 
Cal. Mai.). 

Fulberto 1 Foubert 8 Fulbert a Ful- 

bert ge : Fulbertus, i, m. Hoc nomen 
derivatur a verbis Germanicis vollc 
et bert (beraht), quae idem valent ae 
populus et clarus, splendens. 

Fulco 1 Foulque 8 FuIquio h Fulk a 
Fulko ge : Fulcus, i, m. Nomen duc¬ 
tum est a verbo Germanico folk 
(vollc), quo populus, gens significatur. 
In monumentis litterarum a Ger¬ 
manis olim Latine conscriptis fre¬ 
quentatur magis nomen Fulco. - 
(Mart. Rom. XI Cal. Iun.; YII Cal.- 
Nov.). 

Fulgenzio 1 Fulgence 8 Fulgencio h 
Fulgentius 8 ® : Fulgentius, ii, m. No- 



103 


FURIO 1 


nem a verbo fulgendi ducitur, cu¬ 
ius eadem est origo ac vocis fla¬ 
grandi, fulguris, fulminis ; cf. Graec. 
9 Xeyco, h. e. ardeo ; prisc. Germ. blec- 
chazen (cf. blitzen ), h. e. micare , ful¬ 
gurare. - (Mart. Rom. Cal. Ian.). 

Fulk a Fulke a Fulko ge : v. Fulco. 

Fulton a : Fultonius, ii, m. Est, 
ut nos appellamus, cognomen, quod 
pro nomine ponitur ex usu gen¬ 
tium, quae Anglico utuntur ser¬ 
mone (maxime in America). Ut de¬ 
sinens syllaba ton comprobat, est 
loci nomen ( ton , olim tun , tounne , 
toun , tone, nunc town idem valet 
atque locus munitus , oppidum ; cf. 
Celt. dun , - dunum ; Germ. med. 
aet. zun ; Germ. rec. Zaun = muni¬ 
tio , saepes) ; re quidem vera in 
Foederatis Americae Septemtrio- 
nalis Civitatibus minimum quat¬ 
tuor urbes vel oppida posita sunt, 


Fulton appellata (est tamen faten¬ 
dum natalem urbem Boberti Ful¬ 
ton, quae Little Britain (= Parva 
Britannia) olim vocata erat, ab 
eodem nomen accepisse). 

Inter viros Americanos, qui supra 
dictus est, Bobertus Fulton (1765 - 
1815) claruit ob inventa a se ex¬ 
cogitata et perfecta. 

Fulvio 1 : Fulvius, ii, m. Fulvus, 
unde nomen ductum est, dicitur « de 
rufo atque viridi mixtus » (Geli. II, 
26, 11). Derivatur autem ab eodem 
fonte, a quo flavus (bhla - uos ); cf. 
Walde-Hofmann, I, p. 561. 

Furio 1 : Furius, ii, m. Antiquior 
ratio nominis scribendi (quo gens 
Bomana appellabatur) est Fusius ; 
cf. Liv. III, 4, 1 : «Furios Fusios 
scripsere quidam » : Quintii. I, 4, 13; 
Nomen est fortasse ab origine Etru¬ 
sca repetendum ; cf. Schulze, p. 171. 


G 


Gabe { ’: bl. appell. ab Anglis pro 
Gabriele usurpata ; v. ib. 

Gabino 1 : Gabinus, i, m. Hoc no¬ 
men a Gabiis, oppido Latii ad viam 
Praenestinam sito, ductum est. 

Gabriele 1 Gabriel 8 Gabriel 11 Ga- 
briel a Gabriel ge : Gabriel, elis, m. Ab 
aliis non inclinatur in casus. Hoc 
nomen coniungi potest cum Hebrai¬ 
co vocabulo geber , cuius vis est vir 
fortis , et EI, quod idem valet ac 
Deus ; itaque heroem , vel virum Dei , 
vel fortitudinem Dei , vel eum cui 
Deus fortitudo est , significat. 

Gabriella 1 Gabrielle g Gabriela h Ga- 
brieila a Gabriele 86 : Gabriela, ae, f. ; 
v. Gabriele . 

Gaby a : bl. app. pro Gabriela ; v. ib. 

Gaddo 1 : bl. app. pro Gerardo usur¬ 
pata ; v. Gerardo . Tamen invenitur 
etiam ut nomen ita perscriptum in 
veteribus litterarum monumentis 
Germanicis (Gaddo ; Forstemann, 
p. 563), videturque derivari a prisco 
verbo Germanico gadan , hoc est 
iungi (cf. Gatte = maritus). 

Gaetana 1 : Caietana, ae, f.; v. Gae- 
tano. 

Gaetano 1 Cajet an 8 Cayetano 11 Kaje- 
tan ge : Caietanus, i, m. De vocis ori¬ 
gine varia a veteribus scriptoribus 


traduntur ; cf. Serv. ad Verg. Aen. 
VI, 900 ; VII, 1 sqq. : « Lectum ta¬ 
men est in philologis in hoc loco 
(Caietae) classem Troianorum casu 
concrematum: unde Caieta dicta 
est a7ro tou xafetv ». Sed alii aliunde 
derivant. 

Est autem Caieta oppidum loci 
amoenitate insigne, in Campania, 
eodemque nomine appellata est Ae¬ 
neae nutrix. Caietanus , a , um, apud 
veteres scriptores (Symm., Val. 
Max., al.) occurrit et in titulis ; cf. 
C.I.L. X, 3114 ; ut cognomen, seu 
signum, Caietanus usurpatur a Mart. 
VIII, 37 : «Quod Caietano reddis, 
Polycharme, tabellas... ». Becense- 
tur in Mart. Bom. VII Id. Aug. 

Gaggio 1 : Caius, i, m. In vulgari 
enim Italorum ex Etruria sermone 
nomen Caio deflexum est in Gaggio ; 
cf. Sertoli Salis, p. 103. 

Gail a : bl. app. pro Abigail, f. V. ib. 

Gal a : v. Gallo. 

Galatea 1 : Galatea, ae, f. Est nomen 
nymphae marinae, ductum a yaXa, 
quod lac significat (Verg. Ecl. I, 
v. 31), quasi lactea sit ob candorem 
corporis ; ut nomen muliebre com¬ 
mune occurrit in titulis ; cf. C.I.L. 
V, 846, 2224. Est etiam vetus no- 






105 


GALLO* 


men Christianum ; cf. Diehl, 2479, 
3253 A, 4541. 

Galdino 1 : Galdinus, i, m. Plerum¬ 
que nomen habetur blanda appella¬ 
tio pro Gerardo ab Italis usurpata ; 
rectius antem deducitur a nomine 
Germanico Waldin (Waldinus ), in 
quo inest vis dominandi ( valtan ), 
quodque Galli, a quibus Itali id 
mutuati sunt, deflexerunt in Gal- 
din ; cf. Tagliavini, p. 121. S. Galdini 
sollemne recensetur in Mart. Eom. 
XIY Cal. Mai. 

Galdo 1 : Yaldo, onis, m. Yidetur 
enim Galdo per sermonem Gallicum 
a fonte Germanico permanasse ; cf. 
Galdino , Waldo. 

Galeazzo 1 Galeazo 11 : Galeatius, ii, 
m. Media aetate (Genuae saec, xiv) 
navis velis remisque instructa, seu 
quinqueremis, e sermonis Latini 
tunc usitati ratione appellabatur 
galeacia vel galeatia, quod verbum 
derivatum est a galea. Cf. C. Bat- 
tisti-S. Alessio, Dizionario etim. ital ., 
III, p. 1749 sq. ; praeterea ab infi¬ 
mae Latinitatis scriptoribus usur¬ 
patur vox galeasia seu galeatia pro 
galea, Du Cange, Gloss. ; qui vero 
galeas, capitis armaturas, facit, ab 
iis dicitur galearius , ib. Xomen ergo 
Italicum Galeazzo aut pertinet ad 
galeatiam navem, aut significat ga¬ 
learium . 

Galene 1 : Galene, es, f. Hoc no¬ 
mine, a yaXrjvo^ ducto, tranquillitas 
significatur. 

Galeno 1 Galien g : Galenus, i, m. 
Xomen derivatur a verbo yaX7)vo£, 
quod idem valet atque hilaris , tran¬ 
quillus. Galenus fuit medicus aetate 


Antonini imperatoris. Ut nomen vi¬ 
rile commune occurrit in quodam 
titulo; C.I.L. Y, 5274. 

Galerio 1 : Galerius, ii, m. Xomen de¬ 
rivatur a verbo galero (scii, a galea), 
quod rotundum tegumentum capitis 
e pelle confectum significat; videtur 
autem deductum esse a yaX£y] (h.e. 
meles) seu a yaXfc (cf. Lat. glis , 

h. e. parvum animal muri simile) ; 
prisc. Ind. girih, h. e. mus ; A. Schra- 
der, Zeitschr. f. vergleich. Sprach- 
forschung , 30, p. 471, sq. 

Galileo 1 : Galilaeus, i, m. Ducitur 
a nomine regionis, patriae Servatoris 
Iesu Christi, quod Hebraice Galil , 
Latine Galilaea audit (a verbo galal , 
quo volvit significatur; Galil igitur 
idem valet atque anulus , circulus , 
tractus terrae , regio). Antiquis tem¬ 
poribus Christiani interdum per lu¬ 
dibrium appellabantur Galilaei; cf. 
Cassiod. Hist. trip. YI, 7 ; Theod. 
Hist. III, 7, de Iuliano Apostata, qui 
vetuit, «ne Galilaei poeticam, rhe¬ 
toricam, philosophiam discerent». 

Gallo 1 Gall g Galo h GaUus ge . Gallus, 

i, m. Xomen ductum est a fonte Cel¬ 
tico : a ghas - los , quo advena , pere¬ 
grinus significatur; cf. A. Holder, 
Altceltischer Sprachschatz , Leipzig 
1896, p. 1638 sqq. Alii vero huic no¬ 
mini Celtico vim potentiae subiciunt ; 
gal enim apud gentem Britanniae Mi¬ 
noris idem valet ac potentia (apud 
Cornubiae incolas : gallos) ; cf. Ta¬ 
gliavini, p. 353. Xomen occurrit 
saepe in veteribus titulis; cf. Diehl, 
150, 1057 ; C.I.L. Y, 3763, VIII, 
2255, XI, 114, XII, 1524. - (Mart. 
Bom. Cal. Iui.; XVIII Cal. Xov.). 




GASPARE* 


10 C 


Gandolfa 1 : Gandulfa, ae, f. ; y. 
Gandolfo. 

Gandolfo 1 : Gandulfus, i, m. Hoc no¬ 
men inditum est, ut omnes norunt, 
Arci, amoenitate loci praeclarae, in 
qua solent aestatem agere Romani 
Pontifices. Ex usu quidem Curiae 
Romanae scribitur interdum Gan - 
dulphus, qui tamen exarandi modus 
minus rectus esse videtur, quando¬ 
quidem nomen non a fonte Graeco, 
sed Germanico est derivatum. Struc¬ 
tum est enim e priscis verbis gandr 
vel gand , quod idem valet ac fasci¬ 
natio , res mira (Forstemann, p. 594 
sqq.) et wulf (wolf ), quo lupus , ani¬ 
mal apud priscos Germanos religio¬ 
sum, significatur. Ceterum in vete¬ 
ribus quibusdam tabulis litterarum¬ 
que monumentis hoc nomen ita 
scriptum videmus : Gandulfus ; sci¬ 
licet in tabulis anno 690 conscriptis 
(I. Mabillon, De re diplom ., Lut. 
Paris. 1709, p. 473), in duobus diplo¬ 
matibus Farfensibus anno 764 exa¬ 
ratis (I. Georgi-V. Balzani, II re¬ 
gesto di Farfa di Gregorio da Catino , 
II, Roma 1879, pp. 58, 60, ubi legi¬ 
tur : manus godefrid filii cuiusdam 
candolfi ), in tabulis Ecclesiae Bergo- 
matis anno 979 conditis (M. Lupi, 
Codex diplom. Civ. et Eccles. Bergo- 
matis II, Bergomi 1799, pp. 351 ; 
615), in vita Mathildis, a Donizone 
Presbytero narrata (Raccolta degli 
storici italiani ordinata da L. A. 
Muratori , Bologna 1930, p. 68). In 
Mart. Rom. Caelitis ita appellati 
sollemne V Id. Mai. recensetur. 

Gangolf ge Gengolph ge Gangel ge : 
Gangolfus, i, m. Hoc nomen Germa¬ 


nicum, inverso ordine scriptum, 
idem est ac Wolfang (Volfgangus) ; 
coaluit enim ex gang- wolf , quae idem 
valent atque itio, congressio (pugnae 
causa) et lupus. 

Ganimede 1 Ganymede 8 Ganyme- 

des ge : Ganymedes, is, m. Nomen 
ductum est a Graecis verbis yavo£ 
et p.7)8co, quorum alterum venusta¬ 
tem, alterum curo significat. Eo ap¬ 
pellabatur secundum fabularem ve¬ 
terum historiam Iovis pincerna. 

Garbrand ge : v. Gerbrand. 

Gard ge : bl. app. pro Gerardo; v. ib. 

Garibaldi 1 : Garibaldus, i, m. No¬ 
men, quo vir Italus de patria bene 
meritus (Iosephus Garibaldi) ut co¬ 
gnomine, quod nos vocamus, ute¬ 
batur, a fonte Germanico fluxit: 
a garo, in quo haec inest vis: promp¬ 
tus, paratus (ad pugnam), vel ger 
(gari), quo iaculum significatur, et 
a verbo bald, quod idem valet ac 
fortis, audax, strenuus (cf. voca¬ 
bulum It. baldo, a Germanis mutuo 
acceptum). Latina nominis scribendi 
ratio Garibaldus in M.G.H. saepius 
occurrit. 

Garnet a : bl. appell. pro Varino ; 
v. Guarino. 

Garnier g : v. Guarino. 

Garrit ge : bl. app. pro Gerardo ; 
v. ib. 

Gaspare 1 Gaspard 8 Gaspar h Ga- 
sper a Kaspar ge : Caspar, aris, vel 
Gaspar, aris, m. Hoc nomen vulgo 
derivatum esse putatur a voce Ara- 
maica, et ea quidem a fonte Per¬ 
sico ducta : a gizbar, cuius vis est 
custos gazae. Videtur autem potius 
per compendium scriptum esse pro 




107 


GELASIO 1 


nomine Persico Gathaspar (cf. win- 
dahwarena ), quod idem valet ac qui 
habet in se splendorem ; cf. Taglia- 
vini, p. 8. Ita appellatum esse fe¬ 
runt unujn e tribus Magis, qui ex 
orientis solis partibus (e Persia) ad¬ 
venerunt, ut Christum Infantem 
religiosis adorarent obsequiis. 

Gast ge : v. Arbogasto. 

Gastaldo 1 : Gastaldus, i, m. Nomen 
est partic. pass. temporis perfecti 
verbi Germanici veteris stalljan 
(nunc audit stellen , h. e. ponere , collo¬ 
care) ; cf. A. Wackernagel, Alt- 
deutsch. Worterbuch. Itaque eo signi¬ 
ficatur : constitutus , praepositus. 
Erat enim apud Langobardos ga¬ 
staldus vir bonis publici admini¬ 
strandis praepositus. 

Gastone 1 Gaston 8 Gaston 11 Ga- 
ston a : Gasto, onis, m. Viri in eno¬ 
dandis originibus periti hoc nomen 
e diversis repetunt fontibus. Veri 
autem simile est id esse Germani¬ 
cum, a verbo gast ductum, quo ho¬ 
spes , peregrinus , significatur; cf. 
Dauzat, p. 281 ; Tagliavini, p. 127 
sq. Nomen autem Gasto in Necrolo- 
gio Fuldensi scriptum videmus 
(a. 976). Alii minus recte a sermone 
Vasconico derivant, e cuius ratione 
significet oppidum venustum ; vel 
idem esse putant ac Gascon , h. e. 
Vasconem ; alii denique, non minus 
vitiose, opinantur corruptum esse 
nomen Vedasti , ut Wasserzieher, 
p. 30. 

Gate a : bl. app. pro Agatha; v. 
Agat a. 

Gatty a : bl. app. pro Gertrude; 
v. ib. 


Gaudenzio 1 Gaudens 8 Gaudencio h 
Gaudence a Gaudenz 86 : Gaudentius, 
ii, m. Hoc nomen, ut liquet, est 
a verbo gaudendi ductum ; cf. Graec. 
*pq0£6), Dor. yaOsco, h. e. laetor. De 
hoc nomine commemorant Ammian. 
XV, 38 ; XV, 8, 3 ; Iordanes Get ., 
176, e. a. - (Mart. Eom. XI Cal. 
Febr. e. a.). 

Gauthier 8 Gautier 8 : v. Gualtiero. 

Gay a : Laeta, ae, f. Verbum adiec- 
tivum Anglicum gay idem valet ac 
laetus , a , uni ; hilaris , e. 

Gayetano h : v. Gaetano. 

Gebhard ge Gevehard 8e Geppert ge : 
Gebardus, i, m. Hoc nomen struc¬ 
tum est e verbis Germanicis geb - 
hard , atque virum significat, qui 
validus est in donando ; cum in La¬ 
tinam rationem transfertur, h littera, 
ut in nomine Bernardi (berin-hard ), 
omittitur. S. Gebardus fuit episco¬ 
pus Constantiensis (m. a. 995). 

Gebharde 86 : Gebarda, ae, f; v. 
Gebhard . 

Gedeone 1 Gedeon 8 Gideon a : Ge- 

deon, onis, m. Hoc nomen coniungi 
videtur cum voce Hebraica gid L on 
vel gid oni , quae idem valet ac 
succisor. - (Mart. Bom. Cal. Sept.). 

Gegia' : bl. app. pro Teresia; 
v. Ter esa. 

Godwin a : Goduinus, i, m. Nomen 
structum est e verbis Germanicis 
gote (godj Gott ), et win , quorum 
priore deus , altero amicus signifi¬ 
catur. Est igitur nominis interpre¬ 
tatio : amicus Dei . 

Geila ge Gela ge Gele ge : bl. appell. 
pro Gertrude; v. Geltrude. 

Gelasio 1 Gelasio 11 : Gelasius, ii, m. 



GENNADHP 


108 


Nomen ductum est a verbo ysXcwo, 
quod idem valet ac rideo . Sancti 
Caelites, eo insignes, recensentur in 
Mart. Rom. prid. Non. Febr. et 
XI Cal. Dec. 

Gelsomina 1 Yasmine g Jazmm h Ja- 

smine a : Iasme, es, vel Iasmina, 
ae, f. Nomen venusti floris, qui 
reapse eo exprimitur, a linguis orien¬ 
talibus ad nos manavit ; cf. Pers. 
jasmanin ; Arab. jdsmin ; a quibus 
primum in sermonem Graecum By¬ 
zantina, quam dicunt, aetate (saec. 
Y-YI p. Ch. n.) transiit : iaap. 7 }; 
cf. idccrpitvov piupov (i.e. unguentum 
quoddam in Perside confieri soli¬ 
tum ex albae violae huius floribus, 
Diosc. I, 76; v. etiam E. A. Sopho¬ 
cles, Greek Lexicon of the Roman 
and Byzantine Periods , p. 590). 

Apud Italos vox jdsmin corrupta 
est, seu cum nomine (mori) celsae 
commixta. Ponimus ergo, ut no¬ 
men muliebre interpretemur, Grae¬ 
cum verbum Iasme, es, vel a Lin- 
neo quoque usurpatum Iasmina, 
ae, quod vocabulum recte congruit 
cum adiectivo Graeco lacrpuvog', 73 , 
ov, (cf. supra taerpuvov piupov). 

Gelsomino 1 : Iasminus, i, m.; v. 
Gelsomina . 

Geltrude 1 Gertrude g Gertrudis 11 
Gertrude a Gertrud ge : Gertrudis, is, 
f. Nomen derivatum est a verbis 
Germanicis ger (gari ; Goth. gairu), 
quo hasta, iaculum significatur, et 
trude (drudi), quo saga Germanica 
olim appellabatur; antiquis vero 
iam temporibus subaudiebatur etiam 
vox trut, cuius vis est carus (cf. 
Germ. ree. traut) ; cf. Forstemann, 


p. 421. - (Mart. Rom. XYI Cal. Apr.; 
XY Cal. Dec.). 

Geminiano 1 Geminien g : Geminia- 
nus, i, m. Nomen ducitur a verbo 
geminus, quo significatur, aliquem 
una cum altero eodem partu editum 
esse. Fuit autem Geminus quoque 
cognomen Bomanorum, nempe L. 
Bubellii et C. Fufii, quibus consu¬ 
libus Christus, salutis nostrae ef¬ 
fector, cruci affixus esse traditur. 
Nomen vero Geminiani in titulis 
non raro scriptum videmus ; cf. 
C.I.L. Y, 2239, 3294; III, 2283, 
e. a. - (Mart. Bom. prid. Cal. Febr.; 
XYI Cal. Oct.). 

Gemma 1 Gema h Gemma 3 : Gemma, 
ae, f. Hoc nomine proprie signifi¬ 
catur lapillus pretiosus ac tornatus ; 
quod ductum esse videtur a verbo 
primitivo gembh, in quo inest vis 
secandi ; cf. prisc. Ind. jambhdyati, 
h. e. conterit (I. Schmidt, Kritik 
der Konsonantentheorie, 1895, p. 154, 
e. a.). In veteribus titulis occurrit 
blandum nomen Gemmula ; cf. Diehl, 
1926, 3506, 3849. 

Gene a : v. Eugenia. 

Genesio 1 : Genesius, ii, m. Est 
nomen origine Graecum rsvlcnoc, 
quo natalicius significatur. In Mart. 
Bom. tres Martyres, eo appellati, 
recensentur. 

Gengou g GengoIph ge : v. Gangolf. 

Gennadio 1 : Gennadius, ii, m. Est 
nomen Graecum revvaStoc in ser¬ 
monis Latini rationem translatum ; 
ducitur vero a ysvva 8 a£ = genero¬ 
sus, strenuus, ingenuus ; cf. Ari- 
stot., Eth . I, 10 : revvaSa£ xai. 
fxeyaXo^uxo^ (— cum sit genero - 



109 


GEORDIE 


sus et magni animi) ; Aristophan. 
Ranae, 179 : XpTjaTo^ si xai yewaSa;' 
( — es frugis bonae et probus ). 

Hoc nomine imprimis insignis 
fuit presbyter Massaliensis, qui in¬ 
ter annos 492 et 505 mortuus est. 
Inter opera, quae reliquit, pluri¬ 
mum laudatur liber, quem de viris 
illustribus inscripsit. 

Gennariello 1 Gennarino 1 : Ianuari- 
nus, i, m. Cf. Gennaro. Xomen scrip¬ 
tum invenimus in Cod. Theod. XIII, 
1, 17 ; Bull. d. Ist. arch., 1874, p. 23, 

n. 6. 

Gennaro 1 Jenaro h Januarius ge : Ja¬ 
nuarius, ii, m. Hoc nomen a Iano 
ductum, perinde ac ianua, repetimur 
a verbo primitivo ia-nos ; cf. prisc. 
Ind. yanab, h. e. iter, yati , h. e. ambu¬ 
lat . Id a scriptoribus, praesertim 
Christianis, non raro usurpatur, at¬ 
que in titulis saepius occurrit ; cf. 
C.I.L. III, 41, 2188, 2205 ; IV, 2236 ; 
VI, 19632. - (Mart. Rom. XII Cal. 
Oct. e. a.). 

Genoveffa 1 Genevieve 8 Genoveva h 
Genovefa 86 Genoveva ge : Genovefa, 

ae, f. ; est nomen Celticae originis, 
sed incerta eius significatio. C. Ta- 
gliavini (p. 5) opinatur priorem no¬ 
minis partem esse Gallicam vocem 
geno-, h. e. genus, alteram verbum 
Germanicum wifa (cf. Angi, wife, 
h. e. uxor ; Germ. ree. Weib, h. e. 
femina) ; ita ut nomen interpretan¬ 
dum esse videatur: mulier genere no¬ 
bilis. Quo nomine appellata est 
sancta virgo, m. a. 512, cuius sol¬ 
lemne recensetur in Mart. Rom. 
a. d. III Xon. Ian. 

Gentile 1 : Gentilis, is, m. Huic ver¬ 


bo per temporum decursum multi¬ 
plex est sententia subiecta ; eo si¬ 
gnificatur imprimis, qui ex eodem 
genere ortus est, seu qui eiusdem est 
gentis ; cf. Cic. Top. 6: «Gentiles... 
sunt, qui inter se eodem sunt no¬ 
mine ab ingenuis oriundi, quorum 
maiorum nemo servitutem servivit, 
et qui capite deminuti non sunt » ; 
id. Brut. 28 ; id. Univ. 11 : « Homi¬ 
nes deorum immortalium quasi gen¬ 
tiles ». Praeterea idem valet ac 
gentis cuiusdam proprius, aut, uni¬ 
verse, cognominis . Interdum poni¬ 
tur pro populari seu homine eiusdem 
regionis ; cf. Geli. 17, 17 ; Stat. Theb. 
IX, 297. Sequiore aetate gentiles a 
Romanis appellabantur barbari et 
quicumque non lege civili Roma¬ 
norum, sed iure gentium vivebant. 
Christiani autem dicebant gentiles 
eos qui verae religionis erant exsor¬ 
tes ; cf. Hieron. ep. 22 ; Prud. Perist. 
10, 464 : « gentile vulgus » ; id. in 
Symm . I, 576. In vulgaribus deni¬ 
que sermonibus a fonte Latino de¬ 
rivatis gentile, gentil idem significat 
quod comis, humanus. 

Ut liquet verbum permanavit a 
vocabulo gentis (gens) ; cf. gigno ; 
prisc. Ind. jatih, h. e. partus, proles ; 
prisc. Scand. hind, h. e. genus ; 
Germ. Kind, h. e. proles, infans . 

Ut nomen virile scriptum vide¬ 
mus in titulis apud Diehl, 255, 
3998. 

Geoff a : bl. app. pro Godefrido ; 
v. Goffredo. 

Geoffroy 8 Geoffrey a : v. Goffredo. 

Geordie a : bl. appell. pro Georgio; 
v. Giorgio. 



GERMANO 1 


110 


Geppert ge : bl. appell. pro Ge- 
bardo ; v. Gebhard. 

Gerald* Gerald 8 Gerold ge : v. Gi- 

raldo. 

Geraldina 1 Geraldine a Geralde ge : 

Geralda, ae, f. ; v. Giraldo. 

Gerardo 1 Gerard 8 Gerardo h Ge- 
rard a Gerhard ge : Gerardus, i, m. 
Hoc nomen coaluit e verbis Germa¬ 
nicis ger (gari) et hard, quae sic in 
Latinum convertuntur: hasta, ia- 
culum et audax, fortis. Eodem ergo 
significatur iaculator fortis. - (Mart. 
Eom. IX Cal. Mai.; XVII Oal. Nov. 
e. a.). 

Geraud 8 : v. Giraldo. 

Gerhardine ge : Gerarda, ae, f. ; v. 
Gerardo. 

Gerbaud 8 Gerbald ge : v. Garibaldi. 

Gerberto 1 Gerbert 8 Gerbert ge : Ger- 
bertus, i, m. Nomen structum est 
verbis Germanicis ger (gari) - bert 
(beraht), quorum priore iaculum, 
hasta, altero clarus, fulgidus signifi¬ 
catur. 

Gerbrand ge Garbrand ge : Gerbran- 
dus, i, m. Derivatur a verbis Germa¬ 
nicis ger (gari), cuius vis est iaculum, 
hasta, et brand, cuius vis est ignis, 
praesertim gladius micans. 

Gerda ge : Gerda, ae, f. Est quidem 
saepe deminutum nomen Gertru- 
dis, Gerardae, tamen etiam vim no¬ 
minis proprii obtinet ; quod cum 
fit, repetendum esse videtur a prisco 
vocabulo Germanico gardjo, quo 
virga significatur ; cf. Wasserzieher, 
p. 72. 

Geremia 1 Jeremie 8 Jeremias 11 Je- 
remy a Jeremias ge ; Ieremias, ae, m. 
Hoc nomen ductum est a voca¬ 


bulo Hebraico Irmeydh (Sept. ’Iepe- 
pia£), quod non uno modo eruditi 
interpretantur : derivant enim prio¬ 
rem partem aut a rum, in quo est 
vis extollendi, aut a ramah, quo si¬ 
gnificatur proiecit. Altera pars (ydh) 
idem valet ac Deus. 

Gerhard ge : v. Gerardo . 

Gerhoh ge Geroch ge : Gerhohus, i, 
m. Nomen effectum est verbis Ger¬ 
manicis ger (gari ; Gotb. gairu), quo 
hasta, iaculum significatur, et hoh 
(Goth. hauhs ; Germ. ree. hoch), 
cuius vis est altus ; in Latinam ra¬ 
tionem translatum, scriptum vide¬ 
mus in M.G.H. XVII, 454, sqq. 
(Annales Eeicherspergenses) ; P. L. 
CLXXXIV, 9-1106 e. a. 

Gerold ge : v. Giraldo. 

Gerlach ge : Gerlacus, i, m. Hoc 
nomen coaluit e verbis Germanicis 
ger (gari) et laikan, quae hastam et 
armis exerceri significant. 

Gerlinda a Gerlinde ge : Gerlinda, ae, 
f. Nomen effectum est verbis Ger¬ 
manicis ger (gari) et lind, quorum 
priore hasta, altero scutum tilia¬ 
ceum significatur. 

Germano 1 Germain 8 German h 
German ge : Germanus, i, m. Ger¬ 
mani, ut est apud Paul, ex Fest., 
p. 84, dicuntur « quasi eadem stirpe 
geniti» ; quod verbum deductum 
est a germine (gen - men) ; cf. prisc. 
Ind. jdnman, h. e. ortus , genus ; 
Graec. yevc<. Ut nomen viris indi¬ 
tum occurrit apud scriptores se- 
quioris aetatis et in titulis ; ct.C.I.L. 
V, 5993, 19031 ; VII, 1336, 1337. - 
(Mart. Rom. V Cal. Iun. e. a.). 



111 


GESUINA* 


Non videtur nomen pertinere ad 
Germanos (Tedeschi ; Allemands ; 
Alemanos ; Germans ; Deutsche) ; 
quae est vox, ut conici licet, Celti¬ 
cae originis ; cf. F. Kluge, Etymo- 
logisches Wdrterbuch der deutschen 
Sprache , Berlin 1930-34, s. v. Ger¬ 
mania. 

Germana 1 : Germana, ae, f. ; v. 
Germano ; C.I.L. VI, 19036 ; VIII, 
3632. - (Mart. Bom. XIV Cal. Febr.; 
XVII Cal. Iui.). 

Germond 8 Germund ge : Germun- 
dus, i, m. Nomen effectum est ver¬ 
bis Germanicis ger (gari ; Goth. 
gairu ; Germ. rec. Ger) et mund , quo¬ 
rum priore hasta , iaculum , altero 
tegmen , munitio significatur. 

Gerolama 1 Geronima 1 Girolama 1 : 
Hieronyma, ae, f.; v. Gerolamo. 

Gerolamo 1 Geronimo 1 Jerome 8 Je- 
ronimo 11 Jerome a Hieronymus 80 : 
Hieronymus, i, m. Hoc nomen a 
vocabulis Graecis £spo£, et ovufjia 
( = ovopia), ductum est, quorum al¬ 
terum idem valet ac sacer , alterum 
idem ac nomen . - (Mart. Bom. prid. 
Cal. Oct. e. a.). 

GeroId ge : v. Giraldo . 

Geronima 1 : v. Gerolama. 

Geronimo 1 : v. Gerolamo. 

Gersone 1 : Gerson, onis, m. Est no¬ 
men Hebraicum ( Gershon ), quo si¬ 
gnificatur expulsio vel advena ; cf. 
Gen. XL, 11 ; Num. III, 21-22. 

Gert a Gertie a : bl. app. pro Ger- 
trude ; v. Geltrude. 

Gertrude 8 Gertrudis 11 Gertrude a 
Gertrud 80 : v. Geltrude. 

Gervasia 1 : Gervasia, ae, f. Cf. Ger- 
vasio . 


Gervasio 1 Gervais 8 Gervasio 11 Ger- 
vase a Gervas 80 : Gervasius, ii, m. 
De nominis origine non consentiunt 
litterati, quorum plerique a fonte 
Germanico id derivant (a ger , h. e. 
iaculum , et hwas , h. e. acutus , vel 
wasjan , h. e. vestire , e. s.). Quae ori¬ 
ginatio non immerito in controver¬ 
siam vocatur. Sanctus enim Gerva¬ 
sius, Protasii germanus, ea vixit 
aetate, qua Germanica nomina non¬ 
dum irrepserant in sermonem Lati¬ 
num, vel summum paucissima nu¬ 
mero. Videtur ergo nomen potius 
ab origine Graeca repetendum esse : 
fortasse a yyjpuco h. e. celebro (cf. 
Tagliavini, p. 198) ; vel a yyjpoucno^, 
h. e. senex (cf. On. Perin.). Becen- 
setur in Mart. Bom. XIII Cal. Iui. 

Gesu 1 : v. Jesus. 

Gesualda 1 Jesualda 11 : Gisloalda, ae, 
f. ; cf. Gesualdo. 

Gesualdo 1 Jesualdo 11 : Gisloaldus, i, 
m. Nomen coaluit e verbis Germa¬ 
nicis gisil , quo sagitta sigmficatur, et 
walt (valdan ), in quo inest vis domi¬ 
nandi. Cf. Forstemann, p. 655 sqq. 
Hoc vero modo ad sermonis Lati¬ 
ni rationem conformatum, nomen 
scriptum videmus in Gestis Episco¬ 
porum Virdunensium , M.G.H. VII, 
p. 43. 

Gesuina 1 Jesusa 11 : Jesuina, ae, f. 
Est nomen novum, a verbo Hebraico 
Yeshua‘ ductum, quo Salvator, Ser¬ 
vator significatur; cf. Jesus. Ita 
apud Italos ac praesertim Hispa¬ 
nos infantulae appellari solent ob 
religionem Iesu Christi. 

Cum vero Iesus idem valeat ae 
Salvator , Servator , Soter , vetus no- 



GIANO 1 


112 


men muliebre, hanc referens signi¬ 
ficationem, potest induci: Soteris, 
ldis, vel Soteria, ae, f. Utraque enim 
scribendi ratio in titulis Iudaicis 
occurrit; cf. Diehl 9887 : «L. Al¬ 
dus Iuda, arcon arcosynagogus, qui 
(vixit) ann. LXX, mesib. (sic) VII, 
dieb. X. Alfia Soteris, cum q. (vixit) 
an. XXXXVIII, coiugi inconpara- 
bili benemerenti fecit ». Id., 4927 : 
«Aur. Soter et Aur. Stephanus Aur. 
Soteriae, matri pientissimae, reli¬ 
gioni (sic) iudeicae (sic) metuenti, 
f. (= filii) p. (~ posuerunt»). 

Getulio 1 : Gaetulius, ii, vel Getu- 
lius, ii, m. Xomen pertinet ad Gae¬ 
tuliam, regionem Libyae interioris, 
de qua veteres scriptores commemo¬ 
rant. Nomen vero Gaetulii (Getulii) 
scriptum videmus in C.I.L., V, 7312 ; 
XII, 437, 3595, et in Mart. Eom. IV 
Id. Iun. 

Gevehard ge : v. Gebhaul. 

Giacinta 1 Hyacinthe 8 Jacinta 11 : 

Hyacintha, ae, f. ,* v. Giacinto. — 
(Mart. Eom. III Cal. Febr.). 

Giacinto 1 Hyacinthe 8 Jacinto 11 Hya- 
zinth ge : Hyacinthus, i, m. Deduci¬ 
tur ab uaxw0o<, quod est nomen 
floris, a Faxtv0o< derivatum. Quae 
vox repetitur a sermone Graecae lin¬ 
guae priore; cf. Boisacq, p. 996. 
Xomen non solum in veteribus litte¬ 
rarum monumentis sed etiam in ti¬ 
tulis Christianis frequentatur; cf. 
Diehl, 983, 1985. - (Mart. Eom. IV 
Id. Febr. e. a.). 

Giacomina 1 : Iacoba, ae, f. ; v. Gia- 
como. 

Giacomo 1 Jacques 8 Jaime h San- 
tiago h Jacob a James a Jakob ge : Ia- 


cobus, i, m., vel in casus non incli¬ 
natur (Iacob) 1 ut saepe in sacris lit¬ 
teris ; placet autem magis nomen 
ad Latini sermonis rarionem con¬ 
formare ; Graece scribitur ’Iaxco(S 
vel ’Iax<o(3o<. Origo nominis in ipsis 
divinis libris, ubi de partu Iacobi 
agitur, sic explicatur (Gen. XXV, 
25) : « Qui prior egressus est, rufus 
erat, et totus in morem pellis hi¬ 
spidus : vocatumque est nomen 
eius Esau. Protinus alter egrediens, 
plantam fratris tenebat manu: et 
idcirco (Eebecca) appellavit eum 
Iacob )>. Planta autem Hebraice di¬ 
citur 1 dqueb ; est ergo Iacobus quasi 
plantam tenens. Dubium autem non 
est quin haec originis explicatio ad 
vulgi mentem sit accommodata, 
non ex officinis petita philologorum, 
quorum alii hac in re aliter sen¬ 
tiunt. 

Giambattista 1 Jean Baptiste 8 loan- 
nes Baptista, Ioannis Baptistae, m. 

Giamberto 1 ; Ioannes Albertus, m. ; 
v. Giovanni , Albertc. 

Giambono 1 : Ioannes Bonus, m. ; 
v. Giovanni. 

Giammaria 1 : Ioannes Maria, Ioan¬ 
nis Mariae, m.; v. Giovanni ; Maria. 

Giampaolo 1 : Ioannes Paulus, Ioan¬ 
nis Pauli, m. ; v. Giovanni ; Paolo. 

Gianfranco 1 : Ioannes Franciscus, 
Ioannis Francisci, m. ; v. Giovanni , 
F ranco. 

Gianna 1 Giannetta 1 : Ioannula, ae, 
f. V. Giovannella. 

Gianni 1 : v. Ioannulus, i, m. ; v. 
Giovannino. 

Giannina 1 : v. Gianna 7 Giovannella. 

Giano 1 : Ianus, i; cf. Gennaro. 



113 


GILMOUR* 


Giasone 1 : Iaso vel Iason onis, m. 
Principis Argonautarum nomen du¬ 
citur a verbo Graeco iaco vel Lao(zai, 
quod idem valet ac medeor. 

Gibbon a : bl. appell. pro Gilberto ; 
v. ib. 

Gibby a : bl. appell. pro Gabriela; 
v. Gabriella. 

Gideon a : v. Gedeone. 

Gilberto 1 Gilbert g Gilberto h Gil- 
bert a Gilbert ge : Gilbertus, i, m. Anti¬ 
quior nominis scribendi ratio est : 
Giselbert , cuius haec est interpre¬ 
tatio : sagittarius praeclarus. Coa¬ 
luit enim nomen e verbis Germa¬ 
nicis gisil et bert (beraht ), quorum 
priore s&gitta , altero fulgidus , splen¬ 
dens , clarus significatur. S. Gilberti 
sollemne recensetur in Mart. Rom. 
prid. Non. Febr. 

Gilda 1 : Gilda, ae, f. Videtur qui¬ 
dem esse deminutum nomen Erme- 
negildae, tamen hoc modo scriptum 
usurpari potest ; cf. Gildo. 

Gildo 1 : Gildo, onis, m. Sunt qui 
arbitrentur hanc esse alteram par¬ 
tem nominis Ermenegildi, quod ne¬ 
gandum esse videtur ; nam antiquis 
iam temporibus usurpabatur nomen 
Gildo, onis , quo appellabatur Mauri¬ 
taniae princeps et comes Africae 
(cf. Amm. Marcell. XXIX, 5; Clau- 
dian. Bell. Gildon.; Iord. Rom., 
320 e. a.). Est nomen Germanicum : 
Goth. gild , Germ. rec. Geld ; Goth. 
gildan , prisc. Germ. geltan , keltan , 
Germ. rec. gelten. Hisce in verbis 
inest vis valendi , tamen etiam sacrifi¬ 
candi (Forstemann, p. 638 ; A. Wak- 
kernagel, Altd. Worterb.) ; apud pri¬ 
scos enim Germanos gelt significa¬ 


bat interdum sacrificium gratiarum 
actionis causa peractum. 

Gigi‘: bl. app. pro Aloisio ; v. 
Luigi. 

Gigliola 1 Giliola 1 : Aegidia, ae, f. 
Vulgare nomen Italicum Giliola vel 
ut setius scribitur Gigliola , si in 
ipsam originem intendatur, deriva¬ 
tum est a Gilles , ut Galli Aegidium 
appellant. Hoc enim nomen ( Gilles ) 
Itali sic deflexerunt ut audiret Gi- 
lio , Gilia , et in blanditiis Giliola . 
Cum vero subaudiretur verbum gi- 
glio , quo lilium significatur, vera 
origo oblitterata est. Proponimus 
quoque nomen Latinum Liliolae, 
quandoquidem in vetere titulo Chri¬ 
stiano apud Diehl, 1815, occurrit 
Lilliolus , a lilio derivatus, masculi¬ 
num genus in femininum mutantes, 
quamvis non verae originis, de qua 
supra exposuimus, sed vulgaris tan¬ 
tum significationis ratio ducatur. 

Gil a : bl. appell. pro Gilberto ; 
v. ib. 

Gil h : Aegidius, ii, m. ; v. Egidio. 

Giles a : v. Egidio. 

Gilia 1 Gildas a : Gildas, ae, m. Hoc 
nomen ducitur a sermone Celtico, 
estque effectum verbis gilia - das , 
quorum alterum servum , alterum 
Deum significat. Itaque idem valet 
ac servus Dei seu Theodulus. 

Gille g Giles h : v. Egidio. 

Gilles g : v. Egidio. 

Gillian a : v. Giuliana. 

Gillie a : bl. appell. pro Gilberto; 
v. ib. 

Gilmour a : Gilmarus, i, m. Hoc 
nomen a sermone Celtico derivatum 
servum Mariae significat. 



GIORGIA 1 


114 


Gina 1 : bl. app. pro Aloisia ; v. 
Luisa. 

Ginevra 1 Guenevere a Guinevere a : 

Guenevera, ae, f. Komen a sermone 
Celtico derivatum est, e cuius ra¬ 
tione prior pars (gwen) colorem al¬ 
bum significat; cf. Gwendolen ; al¬ 
tera (cf. Hib. siabhra) idem valet 
ac visio , spiritus . Prisca ratio scri¬ 
bendi est Gwenhwyfar , quae vox 
abiit in Gwinever ; ita appellata 
est uxor fabulosi regis Arturi. Apud 
Italos autem Celticum hoc nomen 
paulum mutatum est eorumque ser¬ 
moni aptius redditum : Ginevra. A 
cuius gentis scriptoribus, ut ab Ario - 
sto in opere, cui index Orlando Fu¬ 
rioso , Boccaccio in Decamerone , uti 
appellatur, est usurpatum. 

Gino 1 : Hoc nomen plerumque est 
altera pars blandae appellationis 
Luigino (quae idem valet atque Aloi- 
sius) vel, rarius quidem, Giorgino , 
Biagino (= Georgius , Blasius). Po¬ 
test autem poni etiam nomen Hy¬ 
ginus, i, si appellatio vulgaris Gino 
vim nominis proprii obtinet. 

Gioacchino 1 Joachim 8 Joaquin 11 
Joachim 1 Joachim ge : Ioachimus, i, 
m., vel sine postrema syllaba La¬ 
tina. Derivatur a verbo Hebraico 
Yoydqim , cuius vis est : (quem) Deus 
instituit , confirmat. 

Giobhe' Job g Job h Job a Job ge : Iob, 
m. ; non inclinatur in casus. Nomen 
ductum est a voce Hebraica Yob , 
quo significatur adversarius , dolens. 

Gioberto 1 Jaubert g Gosbert ge : Go- 
debertus, i, m. Nomen coaluit e 
priscis verbis Germanicis gauta ( gote ) 
et beraht (bert) ; priore Gothus (vel 


deus) significatur, altero vero elatus , 
splendens. 

Gioeonda 1 Jocunda 11 : Iueunda, ae, 
f. Y. Giocondo. 

Giocondo 1 Jocundo h : Iucundus, i, 
m. Petitur a verbo primitivo iuvicon- 
dos , in quo inest vis iuvandi , seu fa¬ 
vendi ; cf. Cie., Fin. 2, 14, et Att. 16, 
17 : «scio quam sis amicis iucundus. 
Nemo nos... plus iuvare potest quam 
tu ». 

Gioia 1 : Laetitia, ae, f. ; v. Letizia. 

Giordano 1 Jordan 8 Jordan h Jor- 
dan a Jordan ge : Iordanus, i, m. Hoc 
cognomentum viri invenitur lam in 
Latinitate Christiana (cL I. B. De 
Rossi, R. I, p. 12 sqq.), fuitque 
proprium familiae, a qua appella¬ 
tum est Coemeterium ad dexteram 
positum viae Salariae {Coem. Ior - 
danorum). Est autem nomen flumi¬ 
nis Iordanis (Iordanes, is) ad lin¬ 
guam Latinam conformatum, quod 
Hebraice audit hay-Yarden. Cuius 
originem veteres sic enodant: yeor- 
Dan , h. e. fluvius Dan (ita Hieron., 
in Matth. 16, 13). Est au^em animad¬ 
vertendum Yarden per Syriasmum 
positum esse pro Yardayn , cuius vis 
est duo fluvii , seu fluvius ex duobus 
constans, fortasse capitibus (Cf. On. 
Perin.). Alii vero derivaverunt a 
verbo primitivo rddan quo strepuit 
significatur. Nostra denique aetate 
nomen a plerisque deducitur a verbo 
primitivo ydrad , quod idem valet ac 
descendit , quasi sit flumen ex declivio 
alvei decurrens. 

Giorgia 1 Georgette 8 : Georgia, ae, 
f. (v. Giorgio) ; nomen recensetur 
apud Diehl, 1699. 





115 


GISELBERTA ge 


Giorgiana 1 : Georgia Anna, f. ; v. 
haec nomina suis locis. 

Giorgio 1 Georges 8 Jorge h Georges a 
Georg ge : Georgins, ii, m. Est nomen 
origine Graecum (yecopyoC), quo 
agricola significatur. In Mart. Eom. 
plures Caelites eo insignes recensen¬ 
tur. 

Giosafatte 1 Josafat 11 Josaphat a Jo- 

saphat ge : Iosaphat, m. ; non incli¬ 
natur in casus. Ducitur a verbis con- 
iunctis Hebraicis Yeosaphat , quibus 
haec est vis subiecta : (quem) Domi¬ 
nus indicat , vel Dominus index. Sept. 
Interpretes posuerunt: Icoaa^paT. Re¬ 
censentur in Mart. duo Caelites sic 
appellati. 

Gioscellino 1 : de hoc nomine apud 
Italos obsoleto v. Joscelin. 

Giosia 1 Josiah a : loslas, ae, m. No¬ 
men derivatum est a coniunctis ver¬ 
bis Hebraicis YosMydh , quae sic in 
Latinum convertuntur : (quem) Do¬ 
minus fulsit vel sanavit . 

Giotto 1 : Giottus, i, m. Vulgare 
nomen Giotto , quo appellatus est 
praeclarus pingendi artifex Italicus, 
videtur esse deminutum nomen An- 
giolotto vel Ambrogiotto vel Angiotto 
(nomen Angius in litterarum monu¬ 
mentis Florentinis e saeculo XIII 
invenitur), sed hoc modo usurpa¬ 
tum invaluit. 

Giosue 1 Josue h Josuah a : Iosue, 
m. ; non inclinatur in casus ; vel 
Iosua, ae, m. Est idem nomen atque 
Iesu (v. ib.), ductum a fonte He¬ 
braico (YeJioshua). 

Giovanna 1 Jeanne g Jane a Juana h 
Johanna ge : Ioanna, ae, f. ; v. Gio- 
vanni. Nomen occurrit in veteribus 


titulis Christianis, e + *. Diehl, 1653, 
86, 1415. - (Mart. Rom. Cal. Iun. 
e. a.). 

Giovannella 1 Giovannina 1 : Ioan- 
nula, ae, f. (Cf. Giovanni). Blanda 
haec nominis Ioannae appellatio in¬ 
venitur in vetere titulo christiano, 
Diehl 2893 : « hic in pace requiescit 
b. m. Iohannula... ». 

Giovanni 1 Jean g Juan h John a Jo- 
hann ge : Ioannes, is, m. Hoc nomen, 
plurimum usitatum, ductum est a 
verbo Hebraico Yoqqdnan , cui haec 
est vis subiecta : Domini gratia. 

Giovannino 1 Jeannot g Juanito 11 
Johnny a Hans ge : loannulus, i, m. 
Blandum hoc nomen eodem modo 
factum est, quo Ioannula, ut in ve¬ 
tere titulo christiano appellatur ; cf. 
Giovannella. 

Giovenale 1 : Iuvenalis, is, m. No¬ 
men, ut liquet, ductum est a iuvene. 
(Mart. Rom. V Non. Mai. e. a.). 

Giraldo 1 Giraud g Gerald a Gerald ge 
Gerold ge : Geraldus, i, m. Efficitur 
verbis Germanicis ger (gari) et walt 
(vaidan ), quorum vis est : iacuium 
et dominari ; nomine ergo signifi¬ 
catur qui dominatur iaculo. 

Girolamo 1 : v. Gerolamo. 

Girzie a : bl. appell. pro Grisilde ; 
v. Grisdda. 

Gisa j Gisa ge : est deminutum no¬ 
men Adalgisae ; v. Adalgisa. 

Gisbert ge : Gisbertus, i, m. Est 
idem nomen ac Gilberti (v. ib.), sed 
alio modo exaratum. 

Gisela ge : v. Gistlla . 

Giselbert ge : v. Gisbert. 

Giselberta ge : Gisberta, ae, f. ; v. 
Gisbert. 


9. - C. Egger : Dizionario nomi. 



GIUSTINA 1 


116 


Giselda 1 : Gisildis, is, f. Nomen 
coaluit e veteribus verbis Germa¬ 
nicis gis , ut brevius pro gisil (= sa¬ 
gitta) scribitur, et Inild (hilt ), cuius 
vis est pugna , proelium. In antiquis 
litterarum monumentis coniunc- 
tum hoc nomen ita scriptum vide¬ 
mus : Gisohildis , Gisalhilt , Gysel- 
hilda , Gislehildis , Gisloildis , Gislil- 
dis. Cf. Fbrstemann, 645, 654. 

Gisella 1 Gisele g Gisela h Gisela a Gi- 
sela ge : Gisela, ae, f. Hoc nomine, 
ex prisci sermonis Germanici ra¬ 
tione, sagitta (gisil) significatur. Eo¬ 
dem appellata est soror Henrici II 
Imperatoris eademque uxor S. Ste- 
phani, regis Hungarorum, quae in 
Sanctorum Caelitum numero re¬ 
censetur. 

Gisleno 1 : Gislenus, i, m. Nomen 
ductum est a fonte Germanico, a 
gislin , quo blande dicitur gisil = 
sagitta. De S. Gisleno commemo¬ 
ratur in monumentis media aetate 
Latine compositis ; cf. M. G. H., 
Script. VII, pp. 409, 530. Praeterea 
ibidem haec etiam seiibendi ratio 
invenitur : Gislanus. 

Gismondo 1 Gismund ge : Gismun- 
dus, i, m. Nomen coaluit e verbis 
Germanicis gisil et mund , quae sa¬ 
gittam et defensorem , praesidium 
significant. Eodem ergo appellatur 
quasi sagittarius defensor . 

Gisolfo 1 : Gisulfus, i, m. Nomen 
coaluit e verbis Germanicis gisil et 
wulf (ivolf ), quorum priore sagitta , 
altero lupus , animal apud priscos 
Germanos religiosum, significatur. 

Gitta a Gitta ge : bl. app. pro Brigida; 
v. ib. 


Giuditta 1 Judith 8 Judit h Judit a 
Judith ge : Iuditha, ae, vel Iudith, 
f., sine postrema syllaba Latina. No¬ 
men derivatum est a voce Hebraica 
yehudhith , quae idem valet ac lau¬ 
dans . 

Giulia 1 Julie g Julia h Jule a Julie ge : 

Iulia, ae, f. v. Giulio. 

Giuliana 1 Julienne g Juliana 11 Ju¬ 
liana 1 Juliana ge : Iuliana, ae, f. No¬ 
men derivatum est, ut liquet, a 
Iulio ; cf. Giulio. 

Giuliano 1 Julien g Julian 11 Julian a 
Julian ge : Iulianus, i, m. v. Giulio. 

Giulio 1 Jules 8 Julio h Julius a Ju- 
lius ge : Iulius, ii, m. De originatione 
nominis non satis constat ; fortasse 
ductum est a sermone Celtico ; cf. 
Walde-Hofmann, I, p. 729. 

Giunio 1 : lunius, ii, m. Nomen, pe¬ 
rinde ac luno , iunior , ducitur a 
verbo primitivo iun, a quo repetitur 
etiam iuvenis. 

Giuseppe 1 Joseph 8 Jose h Joseph a 

Josef ge : Iosephus, i, m. A quibus¬ 
dam non inclinatur in casus, quod 
minus probandum esse videtur. No¬ 
men ductum est a vocabulo He¬ 
braico Yoseph vel YeMseph , quo si¬ 
gnificatur : (quem) Dominus augeat, 
scilicet prole. 

Giuseppina 1 Josephine 8 Josefa h Jo- 
sephine a Josefine ge : Iosepha, ae, f. 
V. Giuseppe. 

Giuseppino 1 Pepito h Joe 9 Sepp ge : 

Iosephillus, i, vel Iosphulus, i, m. 
V. Giuseppe. 

Giustina 1 Justine 8 Justina 11 Justi- 
na a Justine ge : Iustina, ae, f. ; v. 
Giustino. 






117 


GODWIN a 


Giustino 1 Justin 8 Justino 11 Justin a 
Justinus 86 : Iustinus, i, m. Quoad 
originationem v. Giusto. 

Giusto 1 Juste 8 Justo 11 Just ge : Tu- 

stus, i, m. Nomen deductum est a 
verbo ius, iuns , quod in prisca Lati¬ 
nitate audiebat ious ; cf. titulum in 
foro Eomano iouestod. Est autem 
vox primitiva *ieuos vel *iouos ; cf. 
prisc. Ind. yoh, h. e. salve ; prisc. 
Pers. yaoz-da, h. e. expiat, purum 
cffich. Verbum ergo olim pertinuit 
ad res divinas ; cf. G. Devoto, An¬ 
nali dtlla B. Scuola di Pisa s. II, 
v. 2, p. 230 : iurare = stata verba 
sollemnia recte concipere. - (Mart, 
Rom. prid. Id. Oct. e. a.). 

Gladys 8 Gladuse* Gladys a : bl. app. 
pro Claudia ; v. ib. 

Glauco 1 : Glaucus, i, m. Hoc nomen 
ab adiect. Graeco yXauxoC, cuius vis 
est splendens, caeruleus , ductum est. 

Gliceria 1 Glycere 8 : Glyceria, ae. 
f. ; v. Glicerio . 

Glicerio 1 Glycere 8 : Glycerius, ii, 
m. Nomen ductum est ab adiectivo 
Graeco yXuxu£ seu potius a yXuxe- 
po£,, quod idem valet ac dulcis . 

Gloria 1 Gloria a Glory a : Gloria, ae, 
f. De huius nominis origine non con¬ 
stat. Fortasse derivatum est a gno- 
ria (cf. gnosto - gnorus, ignoro) ; 
Eibezzo, Biv. di fil. e dHstr. class ., 43, 
pp. 548 sqq. A Eomanis Gloria 
quasi in numinum loco habebatur ; 
cf. Hor. serm . I, 6 , 23 ; ep. II, 1 , 
177 : « quem tulit ad scaenam ven¬ 
toso Gloria curru... ». Praeterea 
Cirtae inventa est ara, cui hic ti¬ 
tulus inscriptus : Gloriae Aug(ustae) 
Sacrum (cf. C.I.L. VIII, 6949). 


Glycere 8 : nomen m. et f. ; v. Gli¬ 
cerio et Gliceria . 

Gneo 1 : Gnaeus, i, m. Hoc prae¬ 
nomen est a naevo ductum ; si scri¬ 
bitur Cneus, enuntiatur quasi g 
littera scribatur, ut Quint. I, 7, 
docet. 

Goar ge : Goar, is, m. Declinandi 
ratio litterarum monumentis com¬ 
probatur ; cf. Gesta Treverorum 
(saec. xij) in M.G.H., Script., VIII, 
p. 163 : «Hic (Wiomadus) cellam 
sancti Goaris ad ius sancti Petri 
transferre conatus est»; cf. ib., 
p. 158 (Goarem). Nomen non vide¬ 
tur derivatum esse a fonte Germa¬ 
nico. Divus enim Goar, sacerdos 
in pago Treverorum (Mart. Eom. 
prid. Non. Iui.), oriundus erat ex 
Aquitania ; praeterea hoc nomine 
appellatus est dux quidam Alano- 
rum, qui vixit saec. v. Cf. Forste- 
mann, p. 659. 

Gobert 8 : Gobertus, i, vel Gode- 
bertus, i, m. Nomen hoc origine 
Germanicum deductum est a ver¬ 
bis gode (Goth. guths ; Germ. rec. 
Gott = Deus) et beraht, bert, quo 
splendens, clarus significatur. Apud 
Forstemann, 678, nomen varia ra¬ 
tione exaratum invenitur: Goda- 
bert, Godebert, Gotpert. In Actis 
Sanctorum, IV Aug., pp. 370 sqq., 
vita descripta est B. Goberti ex 
Ordine Cisterciensi, cuius sollemne 
agitur XII Cal. Sept. 

Godard 8 Goddard a : v. Gottardo. 

Godefroid 8 Godofredo 11 : v. Goffredo. 

Godwin a Goswin 86 : Goduinus, i, 
m. Nomen structum est verbis Ger¬ 
manicis ganta (gote) et win, quae 


GOTTHARD ge 


118 


Gothum et amicum, atque adeo Go¬ 
thorum amicum significant. 

Goffredo 1 Geoffroy g Godofredo 11 
Geoffrey a Gottfried ge : Godefridus, 

i, m. Nomen ductum est a fonte Ger¬ 

manico : a gode (Goth. guths ; Germ. 
ree. Gott .) et frid, quorum priore 
Deus (inest vis boni), altero vero 
tutamen, munitio, atque etiam, per 
translationem significantur. 

Quae Latina exarandi ratio fre¬ 
quentatur in monumentis littera¬ 
rum media, quam dicunt, aetate, 
conditis. - (Mart. Eom. VI Id. Nov.). 

Goito h : bl. app. ab Hispanis pro 
Gregorio usurpata ; v. ibi. 

Gombert g Guntbert ge : Gumbertus, 

j, m. Coaluit e priscis verbis Germa¬ 
nicis gund - bert ( beraht ), quibus 
proelium et splendens, clarus si¬ 
gnificatur. 

Gonsalva 1 : Gundisalva, ae, f. ; v. 
Consalvo. 

Gonsalvo 1 : v. Consalvo. 

Gontard g : v. Contardo. 

Gonthier g Gontier g Giinther ge : 
Guntherus, i, vel, ex antiquiore 
scribendi ratione, Guntharius, ii, m. 
Nomen structum est verbis Ger¬ 
manicis gund et her ( hari), quorum 
priore proelium , altero exercitus , vul¬ 
gus significatur (cf. Germ. rec. Heer). 
Nomen Guntheri (Guntherus), ut 
exemplum afferam, scriptum vide¬ 
mus, in M.G.H., Script. II, p. 244 ; 
1065. Graeci autem suis litteris no¬ 
men ita exarare soliti sunt: TovOapo^ 
(Const. Porphyrog. III, 112) vel 
r6v0api<(Procop. Bell. Goth., passim). 

Gontramo 1 Gon trano 1 Gontran g 
Guntram ge : Guntramus, i, m. No¬ 


men effectum est verbis Germanicis 
gund et ram (hraban, ran), quorum 
priore proelium, altero corvus, animal 
apud priscos Germanos religiosum, 
significatur. Apud Greg. Tur. Franc. 
IV, 3, priscam legimus nominis ap¬ 
pellandi rationem: Giinthchramnus, 
quae tamen ab auribus Latinis ab¬ 
horrere videtur. In Mart. Eom. V. 
Cal. Apr. commemoratur de Caelite 
ita nominato. 

Gonzague g : Aloisius Gonzaga, m,; 
v. Luigi. 

Gonzalo h Gonzalez 1 ': v. Consalvo. 

Gordio 1 : Gordius, ii, m. Nomen 
est ab urbe Gordio (TopSiov) in 
Asia factum, cuius in templo Io vi 
sacro nodus Gordii asservabatur. 

Gordiano 1 Gordian ge : Gordianus, 
i, m. ; cf. Gordio. 

Gosbert ge : Gosbertus, i, m. Nomen 
coaluit e priscis verbis Germanicis 
gaula (gote) et bert (beraht) ; priore 
Gothus altero clarus, illustris signifi¬ 
catur. Cf. Forstemann 614 sq. (Gaut- 
bert-Gausbert-Gauzbcrt-Gosbert), et Go- 
bert, cuius est altera scribendi ratio. 

Goswin ge : v. Godwin. 

Gottardo 1 Gothard 8 Gotardo 11 God- 
dard a Gotthard ge : Godehardus, i, 
m. Quoad priorem nominis partem 
v. Goffredo ; altera efficitur verbo 
Germanico hard, quo strenuus, fortis 
significatur (= vir Dei virtute stre¬ 
nuus). Nomen saepe in litterarum 
monumentis hoc modo Latino exa 
ratum occurrit; cf. M. G. H. Script. 
III, pp. 68, 91, 93-102. Sollemne 
S. Godehardi recolitur in Mart. Eom. 
IV Non. Mai. 

Gotthard ge : v. Gottardo. 






119 


GUALBERTO 1 


Gotifredo 1 : v. Goffredo. 

Gottfried ge : v. Goffredo. 

Gottlieb ge : Theophilus, i, m. Gott- 
Heb est Theophili nomen in Germa¬ 
norum linguam conversum. 

Gottschalk ge : Godescalcus, i, m. 
Est nomen Germanicum quo Dei 
(seu bonus ; Goth. guths = Deus ; 
prisc. Germ. gote = Deus) servus 
(scalk) significatur. Nomen hoc modo 
Latine exaratum saepius occurrit 
in litterarum monumentis ; cf.M.G.H. 
XXX, pp. 164, 185, 480, 487. 

Gotz ge : bl. app. a Germanis pro 
Godefrido usurpata ; v. Goffredo. 

Goyo 11 : bl. app. ab Hispanis pro 
Gregorio usurpata ; v. ibi. 

Gracia 11 Grace a : v. Grazia. 

Gracias 11 : v. Deogr acias . 

Gracie a : v. Grazia. 

Gratien g Gratian A Gratianus ge : v. 
Grazia no. 

Grato 1 : Gratus, i, m. ; cf. Grazia. 

Grazia 1 Grace g Gracia 11 Grace 11 : 
Gratia, ae, f. Gratia , gratus perti¬ 
nent ad sermonem, religionis rituum 
proprium, suntque a verbo primige¬ 
nio guer deducenda ; cf. prisc. Ind. 
grnati , h. e. canit , praedicat (Walde- 
Hofmann, I, p. 619). Nomen in vete¬ 
ribus titulis occurrit ; cf. Diehl, 
2064 ; 3981. 

Graziano 1 Grati en g Gracian 11 Gra- 
tian a Gratianus ge : Gratianus, i, m. 
Hoc nomen, ut liquet, a Grato (cf. 
Grazia) deductum est. 

Graziella 1 : Gratilla, ae, t. Hoc 
blandum nomen, a Gratia deductum 
(v. Grazia), scriptum invenimus in 
vetere titulo cliristiano ; cf. Diehl, 
3703. 


Greg a : bl. appell. pro Gregorio ; 
v. Gregorio. 

Gregorio 1 Gregoire 8 Gregorio 11 Gre- 
gory a Gregor ge : Gregorius, ii, m. 
Hoc nomen coniungitur cum voce 
Graeca rpyjyopto^, qua vigilans at¬ 
que etiam animo alacer significa¬ 
tur. 

Greta a Grete ge : bl. app. pro Mar¬ 
garita ; v. Margherita. 

Grimbert 8 Grimbert ge : Grimbertus, 
i, m. Nomen coaluit e priscis verbis 
Germanicis grxma , cuius vis est per¬ 
sona, galea , praesidium, et bert (be- 
raht ), quod idem valet ae clarus, 
illustris ; eo ergo significatur vir ga¬ 
lea illustris. 

Grino 11 : bl. app. ab Hispanis pro 
Peregrino usurpata ; v. Pellegrino. 

Griselda 1 Griselda a Grishilde ge : Gri- 
sildis ; is, f. Nomen coaluit e priscis 
verbis Germanicis grisja (gris) et 
hild, quae sic in Latinum convertun¬ 
tur : leucophaeus et proelium, pugna. 
Eodem, secundum originationem, si¬ 
gnabatur bellatrix coloris cani vel 
leucophaei. 

Guadalupe 11 : Maria Guadalupen- 
sis vel Maria a Guadalupe. Virgo 
Deipara, hoc adiecto nomine insi¬ 
gnis, plurimum excolitur a gentibus, 
quae Hispanico utuntur sermone. 
Est autem Guadalupe ab Hispanis 
corruptum verbum veterum Mexi- 
canorum proprium : quantlalapan. 

Gualberto 1 Gualberto 8 Gualbert ge : 
Valbertus, j, vel e scribendi ratione 
medio aevo saepe usitata, Gualber- 
tus, i, m. Probamus autem magis 
priorem. Nomen coaluit e verbis 
Germanicis icalt (Goth. raldan) - 


GUIDO* 


120 


bert , quibus haec vis subiecta est : 
dominator praeclarus . - (Mart. Rom. 
IV Id. Iui.). 

Gualtiero 1 Gautier 8 Gualterio h 
Walter a Walter ge : Valtherus, i, vel 
Valtharius, ii, m. Ab aliis, ex more 
sermonum quorundam recentium, 
scribitur Gualterus. Nomen coaluit 
e verbis Germanicis ivalt (valdan ), in 
quo inest vis dominandi , et her (hari ; 
nunc scribitur Heer ), quo vulgus , 
exercitus significatur. Nomen eo fere 
modo, qui in initio positus est, ad 
linguam Latinam conformatum, 
scriptum videmus in M.G.H. III, 
pp. 12, 17, 29, 30, 31 ( W ait erus), et 
alibi sescenties. Proeopius Caesa¬ 
riensis Graecis litteris sic expressit 
OuaXSapo^ {Bell. Gotk. III, 35). 

Guarino 1 Guerm 8 Warin ge : Vari- 
nus, i, vel, quamquam minus ele¬ 
ganter, e recentium sermonum ra¬ 
tione, Guarinus, i, m. Nomen de¬ 
ductum est a verbo Germanico wari 
(Goth. varjan ), in quo est vis de¬ 
fendendi, prohibendi (cf. Germ. rec. 
wehren). E sermonis Latini ratione 
scriptum videmus, ut exemplum 
afferam, in M. G. H. ficript. XIII, 
pp. 27, 275, 284, 285, 286, 537 (Wa- 
rinus). — (Mart. Rom. VIII Id. 
Febr.). 

Gudrun ge : Gudruna, ae, f. Nomen, 
heroidi Germanorum inditum, coa¬ 
luit e got ( guot) et runa , quorum al¬ 
terum idem valet ac bonus, a, um, 
alterum idem atque arcanum , decre¬ 
tum occultum ; runa praeterea sagam 
significat vel feminam fabulantem ; 
cf. Forstemann, p. 1284. 

Gudule 8 Gudula ge : Gudula, ae, f. 


Est verbum Germanicum got (guot ; 
Goth. gods), quo significatur bonus, 
a, um, cum adiuncta terminatione 
blanda - ila , -ula ; cf. Forstemann, 
p. 659. 

Guendalina 1 : v. Gwendolen. 

Guerrino 1 : est idem nomen ac Gua¬ 
rino , quod Latine redditur: Vari- 
nus (cf. Sertoli Salis, p. 119). Est 
autem fatendum in vulgari nomine 
Guerrino iam subaudiri vocem guerra 
(= bellum ), a vocabulo Germanico 
werra (cf. Wirre) ductam. Itaque non 
improbandus videtur qui ponat : TVr- 
rinum vel Guerrinum. 

Guglielmina 1 Guillemine 8 Guiller- 
mina h Wilhelmine 86 : Yillelma, ae, 
f. Y. Guglielmo. 

Guglielmo 1 Guillaume 8 Guillermo 11 
William a Wilhelm ge : Yillelmus, i, 
vel e sermonum quorundam vulga¬ 
rium, a lingua Latina derivatorum, 
ratione, Gulielmus vel Guillelmus, 
m. Nomen constat e verbis Germa¬ 
nicis wille et helm , quorum priore 
voluntas , altero galea , praesidium 
significatur. In veteribus autem lit¬ 
terarum monumentis haud raro oc¬ 
currit scribendi ratio : Willelmus 
(cf. M.G.IL, Script., III, pp. 30, 31, 
41, 42, 44, 47, 48; XIV, pp. 495, 
495 ; W. F. Skene, Chronicles of the 
Scots , Edinburgh 1867, p. 135). In 
Mart. Rom. tres occurrunt eiusdem 
nominis scribendi modi: Willhelmus , 
IY Id. Dec. et VI Id. Ian. ; Guliel¬ 
mus, prid. Id. Apr.; YII Cal. Iui.; 
III Cal. Iui.; Guillelmus , IY Id. 
Febr. 

Guido 1 Gui g Guido h Guidon h Guy :l 
Guido ge : Yido, onis, m. ; minus La- 







121 


GWENDOLEN 


tine, e vulgarium quorundam ser¬ 
monum ratione, scribitur Guido, 
onis. Est verbum Germanicum ivitu 
(Goth. vidus ; prisc. Angi. Sax. nidu ; 
Angi. rec. ivood ), quo lignum , silva 
significantur; Latine igitur dixeris 
Silvestrum Silvium , Silvanum. Scri¬ 
bendi ratio Vido (Wido) non raro oc¬ 
currit in litterarum monumentis ; 
cf. M.G.H. Script. III, p. 201 ; IX, 
pp. 159, 580; XXX, pp. 249, 250, 
260, 263, 264, 493, 495, 503, 512- 
515, e. a. - (Mart. Rom. prid. Id. 
Sept.). 

Guilbert 8 : v. WUberi. 

Guillaume g : v. Guglielmo. 

Guillebaud g : v. Willibald. 

Guillermina 11 : v. Gugliemina. 

Guillermo h Guillot g : v. Guglielmo. 

Guntbert ge : v. Gombert. 

Gunthard ge : v. Contardo. 

Giinther ge : v. Gonthier. 

Gus a Gussy a : b). app. pro Augusto ; 
v. ib. 


Gustavo 1 Gustave 8 Gustavo h Gu- 
stavus a Gustav ge : Gustavus, i, m. 
Xomen, cuius origo a Suetorum lin¬ 
gua repetitur, ex hisce verbis constat: 
gote (in prisco serm. Germ. gauta ), 
quo vir Gothus significatur, et staf 
(in prisco sermone Scand. stafr ; cf. 
Germ. Stab ), cuius vis est baculus . 
Videtur ergo ita interpretandum 
esse : baculus , seu praesidium Go¬ 
thorum. Cf. Tagliavini, p. 405 sq. 

Guy a Guy a : v. Guido. 

Gwendolen a Gwendoline a : Guen- 
dolina, ae, f. Xomen derivatum est 
a fonte Celtico, sed de originis expli¬ 
candae ratione non satis constat. 
Prior pars ( gwen ), quam in aliis quo¬ 
que nominibus Celticis est videre 
( Gwenhwyfar , Gwynne) videtur signi¬ 
ficare colorem album , alteri subici- 
tur a nonnullis haec vis : arcus , a 
nonnullis ac forte verius supercilium. 
De S. Guendolina virgine comme¬ 
moratur in Act. Sanet., VIII Oct., 
p. 358 sq. 



H 


Hadberta ge : Haduberta, ae, f. Coa¬ 
luit ex verbis Germanicis hadu , quod 
proelium significat, et bert , cuius vis 
est clarus , fulgidus. Est ergo Latina 
interpretatio : bellatrix clara. 

Hadrian ge Hadriana ge : v. Adriano, 
Adriana. 

Hadumar ge : v. Ad emar o. 

Hagar a : Hagar vel Agar, f. ; non 
inclinatur in casus. Est nomen He¬ 
braicum hagar , quod fugam signifi¬ 
cat; Hieronymus vero interpretatur : 
advena (Nom. Hebr ., Gal.) ; item 
Ambros. Abr. II; Isid. Or., VII 6, 
30 ; Hieronymus denique alias : in¬ 
colatus seu peregrinatio , Gal. II, 4. 

Hagen ge Hakon gs : Hagano, onis, 
m. Priscum verbum Germanicum 
hagan , ab hag ductum, utilitatem si¬ 
gnificat ; cf. hagan , h. e. concinnare , 
ordinare ; Germ. rec. be-hagen. In 
veteribus litterarum monumentis et 
carminibus epicis Germanorum lioc 
nomen (Hagano) saepe scriptum vi¬ 
demus ; cf. Forstemann, 718. 

Haggai a : Aggaeus, i, m. Hoc no¬ 
men, quo propheta Veteris Testamen¬ 
ti appellatus est, ducitur a fonte He¬ 
braico : Hhdggay , quod idem valet ac 
festivus ; cf. Hieron. Comm. in Agg. 
I, et in loel. orooem. : «Aggaeus 


lopTa^6>v, quem nos festivum sive 
sollemnem possumus dicere»; cf. 
et Ambros. ep. 30: «Aggaei, id 
est epulantis, ut interpretatio de¬ 
clarat ». 

Haidee a : Aedla, ae, f. Est adiecti- 
vum Graecum odSoia, quod, femi¬ 
nam verecundam significans, a Gallis 
et Anglis interdum usurpatur. 
Hakon ge ; v. Hagen. 

Hal a Hall a : bl. app. pro Henrico usur¬ 
pata ; v. Enrico. 

Hamilton a : Hamiltonius, ii, m. Ita 
in Latinam rationem transferendum 
videtur cognomen, quod nos dicimus, 
Anglicum Hamilton , quod interdum 
pro nomine usurpatur. 

Hamlet a : v. Amleto. 

Hamlyn a : bl. app. pro Haimone; 
v. Almone. 

Hank a : Henrieus, ; Hank est bl. 
app. ab Americanis praesertim 
usurpata ; v. Enrico. 

Hannah a Hanna ge Hanne ge : v. Gio- 
vanna , Giovannella. 

Hannelore ge : Ioanna Eleonora, ae, 
vel Ioannula Eleonora, f. Egregium 
hoc geminumque nomen e duabus 
blandis coaluit appellationibus, qui¬ 
bus Germani Ioannam seu Ioan- 
nulam et Eleonoram dicere solent. 



123 


HEILA ge 


Cum Ioanna, verbum ab Hebraico 
fonte ( Yoqqandn) ductum, idem va¬ 
leat ac Domini gratia , et voci Eleo- 
norae haec sit vis subiecta, ut 
videtur : Deus lux mea , nomen am¬ 
plissimum habet et eximium intel¬ 
lectum ; scilicet quae ita vocatur, 
Domini gratia atque luce dicitur 
frui. Ad originationem quod per¬ 
tinet, v. Giovanna et Eleonora. 

Hanni ge : v. Giovannella. 

Hannibal 1 : v. Annibale. 

Hans ge : bl. app. pro Toanne ; v. 
Giovannino. 

Hansjorg ge : loannes Georgius. V. 
liaec nomina suis locis ( Giovanni , 
Giorgio). 

Harald a : v. Araldo. 

Hard ge Hardo ge Hartung ge : Har- 
dus, i, m. Est ipsum verbum adiec- 
tivum Germanicum hart , quod cum 
multis nominibus coniungi solet (cf. 
Bernhard, Eberhard, Leonhard) at¬ 
que idem valet ac validus , strenuus, 
audax. 

Harding a : est nomen Harduini (v. 
Arduino) ita ab Anglis deflexum. 
Cf. Partridge, 130. 

Harbert 8 Haribert ge : v. Erberto. 

Hardouin 8 : v. Arduino. 

Harmand 8 : v. Armando. 

Harmodio 11 : v. Armodio. 

Harold a : v. Aroldo. 

HarrieC: bl. app. pro Henrica : v. 
Enrica. 

Harriot 11 : v. Barriet ; Enrica. 

Harry 1 : bl. app. pro Henrico usur¬ 
pata ; v. Enrico. 

Hartmann ge : Hartmannus, i, m. 
Nominis huius Germanici haec est 
originatio : hart , quod idem valet ac 


fortis, strenuus, validus, et manu, 
quod virum significat. 

Hartung ge : v. Hard. 

Hartwig eg : Hardvicus, i, m. Coa¬ 
luit e verbis Germanicis hart (hard) 
et wig (cf. Germ. rec. weigern), quae 
sic in Latinum convertuntur : fortis, 
audax et proelium. Est ergo nominis 
interpretatio : bellator fortis. 

Hartwin ge : v. Arduino. 

Harvey a Herwig ge : Hervicus, i, m. 
Nomen coaluit e verbis Germanicis 
hari (her), cuius vis est militum 
turma, exercitus, vulgus, et wig, quod 
idem valet ac proelium. 

Hasso ge : Hassus, i, vel Hassius, ii, 
m. Hoc nomine significatur vir e 
gente Hassorum, tribus Germani¬ 
cae, quae a Romanis Chatti appella¬ 
batur ; nunc vero Hessen dicitur. 

Hatty a : bl. app. ab Anglis usur¬ 
pata, quae nomine Henricae Latine 
redditur ; v. Enrica. 

Hauser ge : bl. app. a Germanis in¬ 
terdum pro Balthasare usurpata ; 
v. Baldassarre. 

Haymo a : v. Almone. 

Hazzy a : v. Assuero. 

Hebe a : v. Ebe. 

Hebert 8 : v. Erberto. 

Hec a : bl. app. pro Hectore usur¬ 
pata ; v. Ettore. 

Hector 8 Hector 1 : v. Ettore. 

Hedda ge : bl. app. pro Hedvige 
usurpata ; v. Edvige. 

Hedwig ge : v. Edvige. 

Hegesippe 8 Hegesipo 11 : v. Egesippo. 

Heide ge : bl. app. pro Adelaide 
usurpata; v. ib. 

Heila ge : Haila, ae, f. Ducitur a 
prisco verbo Germanico ha iis (cf. 





HERCULANO 11 


124 


heil), cuius vis est integer, salvus, su- 
nus, beatus. Est idem nomen atque 
Helgae (v.) et Olgae (v.). 

Heilgard ge Helgard ge : Helgarda, 
ae, f. Nomen effectum est verbis Ger¬ 
manicis hails et gard ( gardan ), 

quorum prius idem valet atque inte¬ 
ger, salvus, sanus, /cZnr, alterum idem 
ac munire, ; est ergo eius inter¬ 

pretatio tutrix beata vel auctrix sa¬ 
lutis. 

Heimbert ge : Haimbertus, i, m. 
Nomen compositum est e verbis Ger¬ 
manicis haims (heim) et bert ( beraht), 
quorum priore domus, sedes dome¬ 
stica, altero clarus, splendens signifi¬ 
catur ; id igitur interpreteris : vir 
in sua domestica sede clarus. 

Heimeram ge Heimeran ge : v. Em- 
meramo. 

Heimrad ge : Haimradus, i, m. No¬ 
men coaluit e verbis Germanicis 
haims (heim), quod sedem domesticam 
significat, et rdZ (rad), cuius vis est 
consilium. 

Heinrich ge Heinz ge : v. Enrico. 

Heldemar ge : Heldemarus, i, m. Vi¬ 
detur derivari a priscis verbis Ger¬ 
manicis helid, cuius vis est heros , vir 
strenuus (cf. Germ. ree. Held), et 
mar, quo inclitus, celeber significatur. 
Cf. Forstemann, 740. 

Helene g Helen a Helena a Helene gc : 
v. Elena. 

Helga ge Helge ge : Helga, ae, f. No¬ 
men, ita praesertim apud Scandi¬ 
naviae gentes usitatum, derivatur a 
prisco verbo Germanico hails (cf. 
heil), cuius vis est sanus, salvus, 
beatus. In Russicae linguae rationem 
translatum, hoc nomen audit Olga. 


Helgard ge : v. Heilgard. 

Hella ge : Hella, ae, f.; videtur esse 
alia scribendi ratio nominis Helga 
(v. ib.) vel prior pars nominis Hild- 
burg vel bl. app. pro Helena. 

Heliodore g Heliodoro 11 : v. EUodoro. 

Helio h Helius ge : v. Elio. 

Helma ge Hilma ge : est bl. app. a 
Germanis pro Villelma (Wilhelma, 
Wilhelmine) usurpata; v. Gugliel- 
mina. 

Helmold eg : Helmoldus, i, m. Coa¬ 
luit e verbis Germanicis helm (halm, 
Scand. hjalmr), quod galeam, prae¬ 
sidium significat, et walt (valdan), 
quod idem valet ac dominari, rei 
praeesse. Qui ergo galea indutus 
prae e st, Helmoldus appellatur. 

Helmut ge : Helmodus, i, m. Nomen 
compositum est e verbis Germanicis 
helm - muot (mud, mod ; Goth. mods ; 
nunc audit Mut), quorum priore 
galea seu praesidium, altero vero 
animus alacer, ira significatur. Est 
ergo eius interpretatio : tutor alacer 
vel fortis. Cf. nomen Germanicum, ad 
sermonem Latinum accommodatum 
Modefredus (muot - frid), Diehl, 1849. 

Heloise g Helisa 11 Heloisa a : v. Eloisa. 

Henning ge ; est idem nomen atque 
Henrici; v. Enrico. 

Henri g : v. Enrico. 

Henriette g Henrietta 1 Henrike ge : 
v. Enrica. 

Henry a : v. Enrico. 

Heraclio 11 : v. Eraclio. 

Herbert a Herbert ge : v. Erberto. 

Herbie a Herby a : bl. app. pro Her- 
berto usurpata ; v. Erberto. 

Herculano 11 Herkulan ge : v. Erco- 
lano. 




125 


HILBERT g( 


Hercules 11 Hercules a : v. Ercole. 

Heribert 80 : v. Erberto. 

Herlinde ge : Herlinda, ae, f. Nomen 
compositum est e verbis Germanicis 
her (hari) et Unda (linta ), quorum 
priore exercitus , altero tilia seu scu¬ 
tum tiliaceum significatur ; interpre¬ 
teris igitur : scutum exercitus . Minus 
probabilis est originatio, ex qua 
altera pars nominis derivatur a lint, 
cuius vis est : serpens, draco, animal 
fabulare, sapientia praeditum. 

Herma ge : bl. app. pro Ermina 
usurpata ; v. Erminia. 

Hermagoras 11 : v. Ermagora. 

Herman a Hermann ge : v. Ermanno. 

Hermenegildo 11 : v. Ermenegildo. 

Hermes 8 Hermes ge v. Ermes. 

Hermin ge : v. Erminio. 

Hermine ge : v. Erminia. 

Hermione a : v . Ermione. 

Hermold ge : v. Ermoldo. 

Hermund ge : Hermundus, i, m. Hoc 
nomen, a fonte Germanico ductum, 
tutorem exercitus seu bellatorem tuen¬ 
tem significat. Derivatur enim a ver¬ 
bis Germanicis her (hari), cuius vis 
est militum turma, exercitus, vulgus, 
et mund , in quo est vis protegendi. 

Hermod ge Hermut ge : Hermodus, i, 
m. Coaluit e verbis Germanicis her 
(hari), cuius vis est militum turma, 
exercitus, vulgus, et mut, mud, mod 
(ex muot ; cf. Germ. rec. Mut), quod 
animum, praesertim fortem, iram, 
significat. Est ergo nominis inter¬ 
pretatio : bellator alacer. 

Hernando 88 : v. Ferdinando, 

Herrad ge Herrada 86 : Herrada, ae, 
f. Coaluit e verbis Germanicis her 
(hari), quo exercitus significatur, et 


rdt (rad), quod idem valet ac consi¬ 
lium. Quae ergo consilio iuvat exer¬ 
citum, lioc nomine appellatur ; quod 
inditum est praeclarae cuidam anti¬ 
stitae monasterii in monte S. Odi- 
liae positi. 

Hersilie 86 : v. Ersilia. 

Herta ge Hertha ge : Herta, ae, f. Hoc 
nomen Germanicum non coniungi- 
tur, ut quidam defendunt, cum 
Nertho, quae, ut est apud Tacitum 
(Germ., 40), erat terra mater, quam 
quaedam gentes Germaniae inter¬ 
venire rebus hominum, invehi populis 
arbitrabantur, sed aut est ipsum 
verbum adieet. hart, cuius vis est 
validus, strenuus, durus, aut prior 
pars nominis Hertwiga. Cf. Wasser- 
zieher, p. 75. 

Hertwiga 81 : Hertvigis, is, vel Hert- 
viga, ae, f. Nomen, a Germanico 
fonte ductum, ab hart , cuius vis 
est validus, strenuus, et a wig, quod 
proelium significat (cf. Germ. rec. 
iveigern), idem valet ac strenua bel¬ 
latrix. 

Herwig ge : v. Harveij. 

Herwin 86 : v. Ervino. 

Hesiode 8 Hesiodo 11 : v. Esiodo. 

Hester a : v. Ester. 

Hetty a : bl. app. pro Henrica (vel 
Esther) usurpata ; v. suis locis. 

Hezekiah 1 : v. Ezechia. 

Higinio h : v. Igino. 

Hilaire 8 Hilario 11 Hilary 1 Hila¬ 
rius 8 : v. Ilario. 

Hilaria 8 : Hilaria, ae, f. Quoad ori¬ 
ginationem v. Ilario. - (Mart. Rom. 
prid. Id. Aug. e.a.). 

Hilbert 86 Hildebert ge Hilpert ge : Hil- 

debertus, i, m. Coaluit e verbis Ger- 



HOPE 


126 


manicis hild , quod proelium signifi¬ 
cat, et bert, cuius vis est splendens, 
clarus. Est ergo nominis interpreta¬ 
tio : bellator inclitus. 

Hilda h Hilda a Hilda ge Hilde ge : v. 

Uda. 

Hildebald 80 Hildebold ge Hildbald ge : 

Hildebaldus vel Hildeboldus, i, m. 
Coaluit e priscis \erbis Germanicis 
hild, cuius vis est proelium, et bald, 
quod idem valet atque audax, stre¬ 
nuus. Nomen ergo sic interpreteris : 
bellator inclitus. 

Hildebold 80 : v. Hildebald. 

Hildebrand 8 Hildebrando 11 Hilde- 
brand a Hildebrand ge : v. Ildebrando. 

Hildegarda 11 Hildegarde a Hilde- 
gard ge : v. Ildegarda. 

Hildegund ge Hildegunde ge : v. Ilde- 
gonda. 

Hildemar a Hildemar ge : Hildema- 
rus, i, m. Nomen coaluit e priscis 
verbis Germanicis hild et mar, quo¬ 
rum priore pugna, altero fama no¬ 
bilis, clarus significatur. 

Hilderich ge : Hilderieus, i, m., vel, 
ut antiquis placuit, Childericus, i, m. 
(v. Childerico). Coaluit nomen e ver¬ 
bis Germanicis hild, quo proelium 
significatur, et rihhi (ricja), cuius vis 
est dominus, rex, potens ; cf. Lat. rex, 
regere. Apud Gregorium Turon. e. a. 
saepius scriptum videmus : Childe¬ 
ricus, qui modus ex eo ortus esse 
videtur quod Germani h litteram, 
halitum efflantes, asperius appella¬ 
bant. 

Hiltrud ge Hiltraud ge : Hiltrudis, is, 
f. Nomen coaluit e verbis Germanicis 
hild, cuius vis est pugna, proelium, 
et trude (drude), quod secundum ori¬ 


ginationem robur, fortitudinem, ac 
deinde fabularem feminam eiusmodi 
virtute praestantem, significat. - 
(Mart. Kom. Y Cal. Oct,). 

Hilge ge : v. Hilda. 

Hilger 83 : Hildegerus, i, vel Hilge- 
rus, i, m. Nomen effectum est priscis 
verbis Germanicis hild, quod proe¬ 
lium significat, et ger (gari), quod 
idem valet ac iaculum, hasta ; est 
ergo fere interpretatio : qui hastam 
fert ad proeliandum. 

Hilma ge : v. Helma. 

Hilpert ge : v. Hilbcrt. 

Hiltbald ge : v. Hildebald. 

Hiltraud ge : v. Hiltrud. 

Hippolyte 8 Hipolito 11 Hippolytus 1 
Hippolytus ge : v. Jppolito. 

Hobart a : v. H uberto ; est enim ip¬ 
sum nomen Hubcrti, ab Angi is hoc 
modo deflexum. 

Homer 11 : v. Omero. 

Honor a : Honoria, ae, f. 

Honora a Honoria a : Honoria, ae, f. 

Honorata 11 : v. Onorata. 

Honore 8 Honorato h : v. Onorato. 

Honorine g : Honorina, ae, f. No¬ 
men, ut liquet, ductum est ab Ho¬ 
norio, Honorino (quod nomen item 
in veteribus litterarum monumentis 
occurrit) ; v. Onorio. Honorinae no¬ 
men scriptum legimus in C.I.L., II, 
941 ; VIII, 5567. Sollemne S. Hono¬ 
rinae, virginis in Gallia, recensetur 
apud I. Stadler, Vollstdndiges Hei- 
ligen-Lexikon, II, p. 765, III Cal. 
Mart. ; alias VI Cal. Apr. 

Honorius 8 Honorio 11 Honorius ge : v. 
Onorio. 

Hope a : Spes, ei, f. Vocabulum enim 
Anglicum hope spem significat. 



127 


HYLDA a 


Horaee* Horacio h Horace a Ho- 

raz ge : v. Orazio. 

Horatia 4 * 1 : Horatia, ae, f. ; cf. Ora¬ 
zio. 

Horatio 11 : v. Orazio. 

Hortense* Hortensia 11 : v. Ortensia. 

Hortensia 11 Hortensio 11 : v. Ortensia , 
Ortensio. 

Hortensius * 6 : v. Ortensio. 

Horst ge : Horstius, ii, m. Ita nomen 
Germanicum Horst in Latinam ratio¬ 
nem transtuli. Quo significatur vir¬ 
gultum, sentinetum, nidus avium rapa¬ 
cium, parva silva, castellum : cf. J. 
Grimm u. W. Grimm, Deutsche s 
Worterbuch. Apud priscos Germanos 
audiebat hurst ; cf. W. Wackernagel, 
Altd. Handworterbuch. Qui ergo in 
loco, qui hoc verbo significatur, ha¬ 
bitat, Horst appellatur. 

Howard 1 : Huardus, i, m. Est reap¬ 
se cognomen, quod nos dicimus, ali¬ 
cui familiae inditum, sed, ut moris 
est apud Anglos, interdum pro no¬ 
mine usurpatur. Derivatur autem a 
prisco verbo Gallico huard , quo 
upupa significatur ; cf. F. Godefroy, 
Dictionn . de Vancienne langue fran- 
caise, IV, p. 517. 

Hubaud* Hubaldo 11 Hubald ge Hug 
bald ge : v. Ubaldo. 

Hubbard 1 : v. Huberto. 

Hubert* Huberto 11 Hubert 1 Hu 
bert ge : v. Uberto. 

Huberta ge : Huberta, ae, f. ; v. 
Uberto. 

Hugh a : v. Ugo. 

Hugbald ge : v. Ubaldo. 

Hugues* Hugo h Hugh a Hugo ge : v. 

Ugo. 

Huguette 11 : v. Ughetta. 


Hulda ge : Hulda, ae, f. Est nomen 
Germanicum holde (Scand. huldr ), 
quod idem valet ac benigna , mitis 
(cf. Germ. ree. hold, Huld) ; idque 
secundum fabularem Germanorum 
historiam adiciebatur Freiae, uxori 
Odini, qui in commenticiis numini¬ 
bus principem locum obtinebat. 

Humbald ge Humbold ge : Humbal- 
dus, i, m., vel Humboldus, i, m. No¬ 
men effectum est priscis verbis Ger¬ 
manicis hun , cuius vis est vir exi¬ 
miae magnitudinis (cf. Hiine) vel 
potius hunn , h. e. catulus ursi , et 
bald , quod idem valet ac fortis , stre¬ 
nuus. 

Humbrecht ge : v. Umberto. 

Humfrey 11 Humphrey 1 Humfried ge : 

Humfridus, i, m. Coaluit e verbis 
Germanicis hun, cuius vis est vir 
eximiae magnitudinis vel hunn, h. e. 
catulus ursi , et frid , in quo est vis 
muniendi, tuendi. Qui ergo veluti 
gigas seu ursus aliquem tuetur, hoc 
nomine secundum originationem ap¬ 
pellatur. 

Humphrey a : v. H-umfrey . 

Humps a : bl. app. pro Humfrido : 
v. Humfrey. 

Hunfredo 11 : v. Humfrey. 

Hunold ge : Hunoldus, i, m. Coaluit 
e verbis Germanicis hun , quod virum 
eximiae magnitudinis vel praevali¬ 
dum significat (cf. Germ. Hiine = 
gigas ; apud Scandin. hunn = catulus 
ursi), et walt, quod idem valet ac 
dominari. Est ergo Hunoldus secun¬ 
dum nominis interpretationem vir, 
qui velut gigas seu ursus dominatur. 

Hyacinthe 8 Hyacinth a : v. Giacinto. 

Hylda 1 : v. Ilda. 




I 


Iago 1 : Iagus, i, m. Hoc nomen, 
quod in poetae Shalcespeare tragoe¬ 
dia, quae Othello inscribitur, occur¬ 
rit, videtur esse commenticium vel 
potius pars perperam seiuncta a 
nomine Hispanico Santiago , quo 
Iacobus significatur. 

Ianthe a : Ianthe, es, f. Hoc nomen 
Graecum, quod coaluit ex iov et 
av0o£, significat violae florem. Prae¬ 
ter alios de eo commemorat Ovid., 
Met. IX, 715 sqq. 

Icaro 1 : Icarus, i, m. De origine huius 
nominis, quod olim impositum erat 
Daedali filio, alarum artificio in cae¬ 
lum subvecto, aliisque, non satis 
constat. Est etiam vetus nomen 
Christianum, cf. Diehl, 398 A: «ti¬ 
tulus Aurelius Ikarus, centurio coh. 
VII nig. ». Cui inscriptioni prae¬ 
positum est Christi nominis com¬ 
pendium. 

Icilio 1 : Icilius, ii, m. Est nomen 
gentis Eomanae plebeiae; cf. Liv. 
IV, 54 : «Auctores fuisse tam liberi 
populo suffragii (scii, ut in quat¬ 
tuor creandis quaestoribus uni pa¬ 
tricio K. Fabio Ambusto relinque¬ 
retur locus, tres plebi) Icilios ac¬ 
cipio, ex familia infestissima patri¬ 
bus tres in eum annum tribunos 


plebis creatos ». Veri simile est no¬ 
men ipsum derivatum esse a fonte 
Etrusco. Nomen hoc invenitur etiam 
in veteribus titulis Christianis mutata 
per metathesin scribendi ratione, ex 
qua ponitur Ilicius ; Cf. Diehl, 1773, 
1772 B; 1772 A vero recte habe¬ 
tur Icilius : «fundata a Leopardo 
et Icilio... ». 

Ida 1 Ida g Ida a Ida ge Itte ge : Ida, ae, 
f., vel Itta, ae, f., qui tamen scribendi 
modus antiquum quiddam redolet. 
Hoc nomine significatur numen mu¬ 
liebre Germanorum (Idis vel Itis). 
Cf. cantiones Merseburgenses, saec. 
x : «Eiris sazun Idisi, sazun hera 
duoder», qui versus sic in Latinum 
convertitur : olim sedebant Idae (h. e. 
numina, quae Idis appellantur), se¬ 
debant hic illic. 

Idarosa 1 : Ida Eosa, f. ; v. haec 
nomina suis locis. 

Ifigenia' Iphigenie ge : Iphigenia, ae, 
f. Cas. acc. exit in soluta oratione 
plerumque, more Latino, in -ara, in 
astricta haud raro in -an. Nomen 
filiae Agamemnonis et Clytaemne¬ 
strae compositum est e verbis Grae¬ 
cis lepi - et ysv (cf. y£vo£, yiyvo^ai), in 
in quorum priore inest vis valde , in 
altero nascendi , adeo ut interpre- 



129 


ILDEFONSO 1 


taris : bene natam. - (Mart. Rom. 
XI Cal. Oct.). 

Igino 1 Higinio 11 : Hyginus, i, m. Xo- 
men ductum est ab adi. Graeco 
uyt-stvo^, quo sanus significatur - 
(Mart. Rom. Id. Ian.). 

Ignazia 1 : Ignatia, ae, f. Cf. Ignazio ; 
nomen occurrit in C.I.L. II, 1457 ; 

IX, 353. 

Ignazio 1 Ignace g Ignacio 11 Igna- 
tius a Ignaz ge ; Ignatius, ii, m. Anti¬ 
quior nominis exarandi ratio est 
Egnatius , de quo plures scriptores 
commemorant; cf. Plin. XIV, 89 ; 
Tac. Ann. I, 10, XVI, 32 ; Val. Max. 
VI, 3, 9 ; Suet. Aug. 19,1 ; Sen. de 
brev. vit. IV, 5. Sunt qui a fonte 
Samnitico id repetant, aut ab Etru¬ 
sco idque rectius; cf. C.I.E. 200 : 
eenate ; 352: ecnatna ; praeterea C.I.L. 

X, 3083 : Egnatius (Faleriis) ; 3615, 
3647 (Caere) ; VI, 2379 (Bononiae) ; 
Schulze, p. 187 sq. - (Mart. Rom. 
Cal. Febr. ; prid. Cal. Aug. e. a.). 

Igor ge Ingwar ge Ivor ge : Inguarus, 
i, m. Xomen effectum est duobus 
verbis Germanicis, quorum priore 
{Ingo) deus proprius Ingaevonum, 
tribus Germanicae, altero ivari (Goth. 
varjan : Germ. ree. wehren ), tueri , 
defendere significatur. Est ergo eius 
interpretatio : qui virtute dei Ingo 
defendit. 

Ikey a : bl. app. ab Anglis pro Isaaco 
usurpata ; v. Isacco. 

Il a : bl. app. pro Isabella ; v. ib. 

Ilaria 1 : Hilaria, ae, f. v. Bario. - 
(Mart. Rom. prid. Id. Aug.; III Xon. 
Dec.). 

Ilario 1 Hilaire g Hilario 11 Hilary a 
Hilarius ge : Hilarius, ii, m. Xomen du¬ 


citur ab adi., cuius antiquior ratio 
scribendi est hilarus , a, um, recen- 
tior vero hilaris , e , quodque cum 
verbo Graeco ik apo£ cognatione con- 
iunctum est (cui eadem vis su- 
biecta). Cf. Mart. - (Rom. XIX 
Cal. Febr. e. a). 

Ilda 1 Hilda h Hilda a Hilda ge Hilde ge : 

Hilda, ae, f. Est ipsum priscum ver¬ 
bum Germanicum hild (ex hiltja ), 
quod proelium significat, atque sae- 
penumero cum aliis verbis coniun- 
gitur (cf. Hildegardis , Hildegundis , 
Maihildis) ; tunc autem plerumque 
postremam syllabam -is accipit. 

Ildebranda 1 : Hildebranda, ae, f. 
V. Ildebrando. 

Ildebrando 1 Hildebrand g Hilde- 
brando 11 Hildebrand ge : Hildebran- 
dus, i, m. Xomen effectum est ver¬ 
bis Germanicis hild , quo proelium 
significatur, et brand , cuius vis est 
ignis , ac, praesertim apud veteres, 
gladius micans ; est ergo eius inter¬ 
pretatio : is qui gladio micante mu¬ 
nitus proeliatur. Minus recte scri¬ 
bitur a multis : Ildebrandus. De Hil- 
debrando, fortissimo armorum socio 
Theodorici, priscum inscribitur car 
men Germanicum. 

Iidefonso 1 Ildefonse g Ildefonso 11 
Ildefons ge : Hildefonsus, i, vel, ex usu 
Ecclesiae, Ildefonsus, i. m. Vitiosa 
autem amnino est exarandi ratio cum 
ph littera, quasi agatur de nomine 
Graecanico, cum sit e fonte Germa¬ 
nico derivatum. Atque etiam in ve- 
tere titulo (Diehl, 1096) / litteram, 
non ph est cernere. Hoc nomen com¬ 
ponitur e vocabulis Germanicis hild 
et funs, quorum altero proelium , 



IMELDA 1 


130 


altero promptas significatur; qua¬ 
propter vir promptus ad proelium hoc 
nomine appellatur. - (Mart. Rom. 
X Cal. Febr.). 

Ildegarda 1 Hildegarda 11 Hildegar- 
de a Hildegard ge : Hildegardis, is, vel 
Hildegarda, ae, f. Coaluit e verbis 
Germanicis hild , cuius vis est proe¬ 
lium , et gardan , quod idem valet 
ac circumsaepire , tueri (cf. Gotli. 
gards , h. e. domus circumsaepta ; 
Germ. reo. Garten , h. e. hortus ); 
est igitur nominis interpretatio: 
quae in proelio tuetur. Quo, praeter 
alias feminas, appellata est uxor 
Car oli Magni, ac praesertim virgo 
Deo sacra, sanctimoniae laude in¬ 
signis ex oppido Bingia, cuius sol¬ 
lemne in Mart. Rom. recensetur XV 
Cal. Oct. 

lldegonda 1 Hildegund(e) ge : Hilde- 
gundis, is, f. Hoc nomine bis proe¬ 
lium significatur ; in prisco enim ser¬ 
mone Germanico vocabulis hild et 
gund eadem vis (h. e. proelium) su- 
biecta est. 

Ilderico 1 : v. Hilderich. 

Ileana 1 : Helgna, ae, f. ; v. Elena. 
Be quidem vera Dacoromani (ru- 
meni) nomen Graecum 'EAsvt; e 
sermonis sui natura in Ileana muta¬ 
verunt ; a quibus ad alias gentes 
novissimis hisce temporibus ma¬ 
navit. 

Ilio 1 : Ilius, ii, m. Nomine signifi¬ 
catur incola Ilii {Ilium vel Ilion) ; cf. 
Plaut. Bacch ., 951. 

Iliona 1 : Iliona, ae, vel Ilione, es, 
f. Est nomen Graecum 9 IAi6vt], 
deductum ab "IXiov. Eo appellaba¬ 
tur filia Priami, cf. Hyg., Fab. 90, 


quae a patre nuptui tradita est 
Polymestori, Thraciae regi. Eius 
mentio apud Vergilium quoque oc¬ 
currit : « praeterea sceptrum, Ilione 
quod gesserat olim, — maxima 
natarum Priami colloque monile — 
bacatum et duplicem gemmis au¬ 
roque coronam » (Aen. I, 654-656). 
Pacuvius tragoediam composuit, 
quam Iliona inscripsit, cuiusque 
mentionem Cicero, Tuse. I, 44, 106, 
inicit; cf. praeterea Hor. Serm. II, 
3, 60-61, ubi Fufius ebriosus quidam 
histrio, qui Ilionae partes agebat, 
nullis vocibus expergefactus esse 
dicitur («cum Ilionam edormit»). 

Est praeterea universe nomen mu¬ 
liebre ; cf. C.I.L., V, 178 ; X, 4420. 

Ilka : hoc modo nomen Helenae ab 
Hungaris deflexum est; v. Elena. 

Illuminata 1 : Illuminata, ae, f. Hoc 
nomen, ut liquet, pertinet ad lumen , 
quod viri in enodandis originibus pe¬ 
riti petunt a primitivo verbo leuqs- 
men ; cf. Goth. lauhmuni , cuius vis 
est fulgur . - (Mart. Bom. III Cal. 
Dee.). 

Illuminato 1 : Illuminatus, i, m.; cf. 
Illuminata. Becensetur in Mart. 
Bom. V Id. Mai. 

Ilma 1 : Est Italica scribendi ratio 
blandi nominis Germanici Hilma ; 
v. Helma. 

Ilona Ilonka : hoc modo nomen 
Helenae ab Hungaris deflexum est ; 
v. Elena. 

Ilsa ge Ilse ge : dem. noiri. Elisabe- 
thae ; v. Elisabetta. 

Imelda 1 Imelda h : Imelda, ae, vel 
fortasse rectius Imildis, is, f. Nomen 
deductum est a fonte Germanico : 



131 


INGBERT ge 


a verbo primitivo im (cf. Immo , 2£m- 
mo, Irmin , Ermin) et a voce TnM ; 
prius vocabulum, si est cum Irmin 
cognatione coniunctum, semideum 
Germanicum significat (cf. Erminia , 
Ermengarda e. s.), alterum idem valet 
ac pugna , proelium. In veteribus 
litterarum monumentis scriptum vi¬ 
demus nomen Imnechildis (cf. Acta 
Sanet. Febr. I), Emmild e. a. Eo, 
praeter alias, appellata est mater 
Dagoberti II, uxor Sigberti regis, 
et beata virgo Bononiensis. Cf. For- 
stemann, 949, 954. 

Imma ge : v. Emma. 

Immacolata 1 : Maria Immaculata, f. 

Immanuel ge : v. Emanuele. 

Imperia 1 : Hoc nomine appellata 
est mulier vergente saeculo xv et 
ineunte xvi quaestu meretricio fa¬ 
mosa. Ducitur autem, ut liquet, a 
verbo imperandi. 

Imre : nomen Emmerici secundum 
Hungarici sermonis rationem expres¬ 
sum. 

Inaco 1 : Inachus, i, m. Hoc nomine 
(Hva^oC) olim appellabatur fluvius 
regionis Argolicae in Peloponneso, 
qui Argos urbem alluebat ; item 
primus Argivorum rex Ius pater, 
qui vel flumini dedit nomen vel ab 
eo accepit. Secundum fabularem 
historiam fuit filius Oceani et Te- 
thyos. Ad haec cf. Stat., Theb. IY, 
118 ; Plin. Nat. hist. IV, 5 ; Horat. 
Carm. III, 19, 1. 

Xomen Inachi reperitur etiam in 
veteribus titulis Christianis, cf. Diehl 
3988 adn. 

Incoronata 1 : Coronata, ae, f. Ap¬ 
pellatur hoc nomine puella, quemad¬ 


modum videtur, propter religionem 
Beatae Mariae Virginis, cuius ima¬ 
gines praecipuae aurea corona solent 
redimiri (cf. Ianuense Sacrarium 
Beatae Mariae Virginis Coronatae). 
A nonnullis perverse ponitur Ineo- 
ronata , nam e sermonis Latini ra¬ 
tione verbum adiectivum incorona¬ 
tus , a, um , idem valet ac non co¬ 
ronatus ; cf. Apul. Met. IV, 29 : 
«incoronata simulacra et arae vi¬ 
duae ». 

Apud scriptores Latinos corona¬ 
tus interdum vim substantivi habet ; 
cf. Cic., Att. XIV, 19 ; Sen. Dial. 
VII, 2, 2 ; Suet. Dom. 4 ; Cod. Theo- 
dos. XVI, 2, 38 : « quaecumque ad 
ecclesiam tantum pertinentia spe¬ 
cialiter fuerint impetrata non per 
coronatos, sed per advocatos» (co¬ 
ronati videntur esse aut clerici co¬ 
rona seu tonsura insignes aut viri 
honorati). A Christianis praeterea 
coronati per translationem martyres 
appellantur (cf. Sancti Quattuor 
Coronati). 

In litterarum monumentis etiam 
nomen virile Coronatus occurrit ; 
cf. Anthol. 223, 226, 226 ; C.I.L., 
VII 2021, 16403). Denique in Marty- 
rologio Hieronymiano, quod voca¬ 
tur, scriptum legimus nomen mu¬ 
liebre Coronatae XVIII Cal. Mai. 

Indalecio h : Indaletius, ii, m. Re¬ 
censetur in Mart. Rom. Id. Mai. 

Ines h : v. Agnese. 

Ingbert ge Ingobert ge : Ingobertus, i. 
m. Coaluit e nomine dei Ingaevo¬ 
num, gentis Germanicae ( Ingo ), et 
e verbo bert (beraht ), quo clarus , ful¬ 
gens significatur. 


10. - C. Egger : Dizionario nomi. 



fNGRID 


132 


Inge ge : dem. nom. Ingobergae ; v. 
Ingeborg. 

Ingeborg 86 Ingeburg ge : Ingoberga, 
ae, f. Nomen structum est e vocabu¬ 
lis Germanis Ingo seu Ingwio et 
burg (a bergan). Priore verbo appel¬ 
latus est deus, qui praeerat tribui 
Ingaevonum : cf. Tac. Germ., 2 : « Ce¬ 
lebrant... Tuistonem deum terra edi¬ 
tum. Ei filium Mannum, originem 
gentis conditoremque, Manno tres 
filios, e quorum nominibus proximi 
Oceano Ingaevones (ab Ingo), medii 
Hermiones (ab Erminio), ceteri Istae- 
vones (ab Iseo) vocentur». Altera 
autem nominis pars, burg, locum 
munitum, castellum, praesidium si¬ 
gnificat ; cf. Burcardo. Itaque hoc* 
nomine femina notatur, cui deus 
Ingo praesidio est. Ad Latinam no¬ 
minis scribendi rationem (Ingober- 
ga) quod attinet, cf. Greg. Tur., 
Gest. reg. Franc ., IV, 96 ; IX 20; 
M.G.H., Script. rer. Merov. II(sae- 
pius) ; Act. Sanet. III Febr. p. 469, 
471 ; VII Iui. VII, p. 265 ; J. Stadler, 
Vollstand. Heiligenlexikon, Augsburg, 
III, p. 41. 

Ingenuin ge : Ingenuinus, i, ra. Non 
ducitur, quemadmodum primo aspec¬ 
tu videtur, ab ingenuo, sed a verbis 
Germanicis Ingo , quo deus Ingaevo¬ 
num significatur, et win , cuius vis est 
amicus ; est igitur eius interpretatio: 
amicus dei Ingo. Praeterea in opere, 
cui index Polyptique de Vabbe Irmi- 
non par Guerard, hoc nomen ita 
exaratum invenimus: Inguin (pp.148, 
217), Ingoin (pp. 28, 40 e. a.). 
Germani scribunt etiam Ingwin, In - 
gewein . - (Mart. Rom. Non. Febr.). 


Ingobert ge : v. Ingbert. 

Ingold eg : Ingoldus, i, m. Quo in 
nomine duo occurrunt verba Germa¬ 
nica : Ingo (Ingivio), deus Ingaevo¬ 
num (cf. Ingeborg), et loalt ( valdan ), 
cuius vis est dominari ; haec autem 
vox, si alteri, quae praecedit, con- 
iungitur, primam litteram w amit¬ 
tit, ita ut audiat -ald vel -old. Est 
ergo haec fere nominis interpretatio : 
is qui ab Ingo protectus dominatur. 

Inghouf g : Ingulfus, i, m. Quod ad 
priorem nominis partem (Ingo) atti¬ 
net, v. Ingold ; altera pars efficitur 
verbo Germanico wulf (wolf ), quo lu¬ 
pus , animal religiosum, significatur. 

Ingram a Ingram ge : Ingoramus, i, 
m. Huius nominis Germanici haec 
fere est interpretatio : deo Ingo sacer 
corvus. Ingo erat deus, a quo appel¬ 
lati sunt Ingaevones, Germanorum 
tribus (cf. Tac. Germ., 2) ; ram vero 
seu raban, hraban, corvum significat, 
avem apud priscos Germanos reli¬ 
giosam. Nomen, ad sermonem Lati¬ 
num conformatum, occurrit in M. 
G.H. Script ., II, pp. 591, 611 (Ingo- 
ramnus) e. a. 

Ingrid* Ingrid ge : Ingridis, is, f. 
Huius nominis Germanici haec vide¬ 
tur esse originatio : Ingo-gardjo ; 
priore vocabulo appellatur deus In¬ 
gaevonum proprius (cf. Ingeborg), al¬ 
terum, postea in gerda, gerte defle¬ 
xum, virgam significat. Hoc nomen, 
secundum fabularem Germanorum 
historiam, inditum est uxori dei, 
cui appellatio Ingo. Alii autem, for¬ 
tasse rectius, alteram partem a ver¬ 
bo rid petunt, cuius vis est equitare, 
adeo ut eo signetur quasi femina 



133 


IRENE 1 


quae, ab Ingo protecta , cgruo vehitur. 
Cf. Wasserzielier, p. 76, et Astntf. 
Scribendi ratio Latina Ingridis in 
litterarum monumentis media ae¬ 
tate conditis invenitur ; cf. Bullar. 
Ord. Praed ., Romae 1730, pp. 542- 
545 : A. Walz, Compend. historiae 
Ord. Praed ., Romae 1948, pp. 208, 
667 ; I. Stadler, Vollstdnd. Heiligen- 
lexikon , Augsburg, III, p. 41. 

Ingwar ge : v. Igor. 

Inigo 11 : v. Ignazio. 

Innocenzo 1 Innocent 8 Inocencio h 

Innocent 1 Innozenz 86 : Innocen¬ 
tius, ii, vel Innocens, entis, m. Ver¬ 
bum innocens , unde nomen deduc¬ 
tum est, perinde ac noceo, noxa , 
neco, nex, pernicies e. s., ab uno fonte 
derivantur, scilicet a voce promitiva 
nek , in qua inest vis pereundi ; cf. 
prisc. Ind. nasyati , h. e. perit ; Graec. 
vsxuta, h. e. parentalia. Nomen haud 
semel in Mart. Rom. occurrit (cf. 
X Cal. Iui.). 

Innocenza 1 Inocencia 11 Innocen- 

tia ge : Innocentia, ae, f. cf. Innocenzo. 

Iolante' 1 : v. Jolanda. 

Iolo a : bl. app. pro Iulio ; v. Giulio. 

Iphigenie ge : v. Ifigenia. 

Ipparco 1 : Hipparchus, i, m. Hoc no¬ 
mine, quo significatur equorum prae¬ 
fectus (hzizoc, - ap/Y])), appellatus 
est praeter alios mathematicus Ni- 
cenus, de quo veteres scriptores (Cie., 
Plin., Coi. e. a.) commemorant ; idem 
in titulis quoque occurrit ; cf. C.I.L. 
X, 1267, 2830. 

Ippocrate 1 : Hippocrates, is, m. No¬ 
men ductum est ab 'imzo<Z et xporreco, 
quorum verborum priore equus , al¬ 
tero valeo , praesto , significantur. Est 


ergo fere eius interpretatio : vir equis 
valens. 

Ippolita 1 : Hippolyte, es, f. Hoc no¬ 
mine ex veterum fabulis appellatae 
sunt: regina Amazonum et uxor 
Acasti, Magnesiae seu Thessalorum 
regis. In titulis autem scriptum vi¬ 
demus ut nomen muliebre commune ; 
cf. C.I.L., V, 1341 ; Diehl, 697. Quoad 
originationem v. Ippolito. 

Ippolito 1 Hippolyte 8 Hipolito 11 Hip¬ 
polytus 1 Hippolytus 86 : Hippolytus, 
i, m. Nomen compositum est e ver¬ 
bis Graecis inizo^ - Xtico, adeo ut 
idem valeat atque : equos seu equo¬ 
rum habenas solvens. Quo praesertim 
appellatus est filius Thesei, a Phae¬ 
dra adamatus. Frequentatur in ti¬ 
tulis quoque ut nomen viris e vulgo 
inditum ; cf. C.I.L. I, 741 ; II, 4339 ; 
V, 636. - (Mart. Rom. postr. Cal. 
I)ec.; III Cal. Febr. e. a.). 

Ira 1 : Ira, ae, m. vel f. Est nomen 
Hebraicum (LXX Interpr. ’Ipa vel 
5 Ipa<), cuius vis esse videtur vigil cu¬ 
stos ; cf. IIReg. 23, 38 ; fuit consilia¬ 
rius David (ibid. 20, 26) ; item filius 
Acces de Thecua, II Reg. 23, 26; 
I Par., 27, 9 (Hira). Hac ratione 
acceptum est nomen virile; femi¬ 
nino autem genere Ira appellabatur 
apud Romanos dea quaedam seu 
potius monstrum, perinde ac Fu¬ 
riae, nata ex Aethere et Terra vel 
e Nocte et Erebo ; cf. Val. Flacc. 
V, 137 ; Claud., Carm ., 77. Ut patet, 
est verbum commune ira nomen 
deae factum ; cf. prisc. Ind. isndti 
= movet., impellit, isate = pro¬ 
perat. 

Irene 1 Irene 8 Irene 11 Irene a Ire- 



ne ge : Irene, es, vel Irena, ae, f. Hoc 
nomine, quo pax significatur (eipyjvy)), 
apud veteres scriptores appellatur 
filia Iovis ac Themidis (cf. Hygin., 
Fab. 183 e. a.) ; deinde pictrix, de 
cuius opere (puella) commemorat 
Plin. XXXV, 11, 14 ; frequentatur 
denique in titulis ; cf. C.I.L. II, 545 ; 
VIII, 2090 ; X, 2422, e. a. Est autem 
praesertim nomen muliebre Christia¬ 
num, quod in litterarum monumen¬ 
tis et in sacris Urbis cryptis saepe 
occurrit. - (Mart. Rom. Xon. Apr.; 

III Xon. Mai. e. a.). 

Ireneo 1 Irenee g Ireneo 11 Irenaus ge : 
Irenaeus, i, m. Ab aliis minus recte 
scribitur Ireneus ; est enim nomen 
Graecum EipY)v<xic< vel ’IpYjvlo£ in 
Latinam rationem translatum, quod 
a verbo Graeco eipYjvy], quo pax 
significatur, ductum est. Re qui¬ 
dem vera vox Eip^vodo^ apud ethni¬ 
cos idem valebat ac deae Paci sacer ; 
Christiani autem pacem a Servatore 
delatam intellegebant. - (Mart. Rom. 

IV Cal. Iui. e. a.). 

Iride 1 Iris 1 Iris 51 : Iris, is, vel ios, 
vel idis, f. ,* cas. acc. exit in -im (Irim; 
cf. Verg. Aen. IV, 694 ; IX, 2, e. a.) 
vel in -ida. Origo nominis est aut ver¬ 
bum etpco, h. e. loquor , Iris enim pu¬ 
tabatur esse nuntia deorum (cf. Verg. 
Aen . V, 605) ; aut sipo, h. e. sero , 
compono ; aut spi£ (elpieC), fi- G- ^ 
cum Iris a dis ad discordiam mit¬ 
tatur, ut est apud Serv. ad Verg . 
Aen . V. Usurpatur in titulis quoque 
ut nomen muliebre ; cf. C.I.L. IX. 
4947 ; X, 5007. 

Irma 1 Irma g Irma h Irma a Irma ge ; 

Irma, ae, f. Est quidem deminutum 


nomen Irmingardis vel Irmintrudis, 
tamen seiunctum ab altero verbo 
-gardis vel -trudis usurpatur. Deri¬ 
vatur autem ab Irmin seu Errnin . 
fabulari semideo Germanorum. 

Irmald ge Irmold ge : Ermoldus, i, m. 
Derivatur a nomine semidei Germa¬ 
nici Irmin seu Errnin et a verbo 
walt (valdan ), quod e Germanico sic 
in Latinum convertitur: dominari 
Est ergo interpretatio : is qui deo 
Irmin protegente dominatur . 

Irmine g Irmina ge : v. Er minia. 

Irmgard ge Irmingard ge : v. Ermen - 
garda. 

Irmund ge Eremund ge : Eremundus, 
i, m. Ducitur a nomine semidei Ger¬ 
manici Irmin seu Errnin et a verbo 
mund , quod idem valet ac tueri , 
tegmen., praesidium (cf. munio) ; hanc 
ergo vim nomini subicias : a deo 
Irmin protectus. 

Irving 51 : Irvingus, i, m. Est, quod 
nos dicimus, cognomen alicui fa¬ 
miliae inditum vel nomen loci (in 
Foed. Americae Sept. Civitatibus), 
quo Angli pro nomine interdum 
utuntur. 

Irvinh Irvinus, i, m. Est praeno¬ 
men, quod nos dicimus, a nomine 
loci, quemadmodum videtur, deduc¬ 
tum ; cf. Irvine , oppidum in Scotia. 

Isa 1 : Isa, ae, f. Est, qui putet 
vulgarem appellationem Isa esse 
partem nominis Elisa , Elisabetta 
(Elisabethae) vel rarius Luisa (Aloi- 
siae) ; cf. Sertori Sales, p. 126. Atta¬ 
men ipsum nomen Isae in veteribus 
titulis Christianis scriptum videmus, 
quam ob rem non perperam in usum 
recipimus; cf. Diehl, 1372: «hic 


135 


ISIDE 1 


iacet Isa, qui (sic) vixit in pacen 
(sic) fedilis (sic) annos pm. XXX. 
Fortio coiux (sic) eius dolens titu¬ 
lum posuit ». 

Isaac g Isaac h Isaac a Isaak ge : v. 

1 sacco. 

Isabella 1 Isabelle 8 Isabel h IsabeF: 

Isabella, ae, f. Hoc nomen, Hispa¬ 
norum proprium, corruptum esse 
videtur ; ducitur enim ab Elisabetha 
aut, sed minus probabiliter, ab Ise- 
bcl seu Jezabel (Hebr. ’ Jzebel , li. e. 
insulae incola vel intacta). 

Isacco 1 Isaac g Isaac 11 Isaac 11 
Isaak ge : Isaacus, i, vel Isaac, m.,sine 
postrema syllaba Latina. Modus, quo 
in casus inclinatur (Isaacus), inve¬ 
nitur apud Cypr. Gall., Exod. 178, 
2, 21. Secundum eandem hanc exa¬ 
randi rationem recensetur in Mart. 
Rom. Martyr in civitate Xeo-Ebo- 
racensi S. Isaacus Jogues, sac. e 
Soc. Ies., cuius sollemne a. d. XIV 
Cal. Xov. celebratur. Videtur qui¬ 
dem interdum etiam scribi Isaac, 
cis vel Isaacius, ii ; cf. On. Perin. 
I, p. 802. Xomen derivatur a voca¬ 
bulo Hebraico itzhhaq , cuius vis est 
ridens vel risus. Propter Isaacum 
enim, in lucem editum, riserunt seu 
gavisi sunt parentes. 

Isadora a : Isidora, ae, f. cf. Isi¬ 
dor o. 

Isaia 1 Isa‘ie g Isaias 11 Esaias 11 : Isaias, 
ae, m. ; scribitur interdum etiam 
Esaias. Hoc nomen prophetae incliti 
ductum est a verbis coniunctis He¬ 
braicis Yesha i iska (LXX Interpr.: 
'HaoctaC), quibus significatur : salus 
Domini (Yavlic). Cf. Mart. Rom. 
XIV Cal. Mart.; prid. Xon. Iui. 


Isbel a : bl. app. a Scotis pro Isa¬ 
bella usurpata; v. ib. 

Isbert ge Isembert^ : Isbertus, i, m. 
Coaluit e verbis Germanicis is (isan ), 
cuius vis est ferrum seu armatura e 
ferro , et bert ( bcraht ), quod idem valet 
atque clarus. Qui ergo armatura fer¬ 
rea splendet , lioc nomine vocatur. 

Iseult g Iseulth v. Isotta. 

IsfriecP : Isfridus, i, m. Xomen de¬ 
ducitur a fonte Germanico : ab is 
(isan), quod idem valet ac ferrum 
vel armatura e ferro, et a frid, quod 
munire, tueri significat. Est ergo in¬ 
terpretatio : vir qui armatura ferrea 
tuetur. 

Iside 1 : Isis, idis, vel is f. Cas. acc. 
exit apud praestantissimos Lati¬ 
nitatis auctores in -im, apud alios, 
more Graecorum, in -in (ut apud Hie¬ 
ronymum). Secundum Isidorum 
Orig ., VIII, 11, 84, hoc nomine, quo 
dea Aegyptia appellatur, significa 
tur lingua Aegyptiorum terra ; sed e 
recentioribus alii aliunde derivant; 
cf. W. Roscher Lex. d. Mythol. II, 
p. 362, qui defendit Isim idem valere 
ac sedem vel thronum (dei Solis). 

Haec dea Aegyptia, cuius cultus 
post Tiberium imperatorem Romae 
etiam viguit, ita apud Apuleium, 
Met. XI, 5, describitur ; quin ipsa 
dea loquens inducitur : « En adsum 
tuis commota, Luci, precibus, re¬ 
rum natura parens, elementorum 
omnium domina, saeculorum pro¬ 
genies initialis, summa numinum, 
regina manium, prima caelitum, deo¬ 
rum dearumque facies uniformis, 
qua caeli luminosa culmina, maris 
salubria flamma, inferum deplorata 



IV AN 1 


136 


silentia nutibus meis dispenso : cuius 
numen unicum multiformi specie, 
ritu vario, nomine multiiugo totus 
veneratur orbis. Inde primigenii 
Phryges Pessinuntiam deam ma¬ 
trem, hinc autocthones Attici Ce- 
cropeiam Minervam, illinc fluctuan¬ 
tes Cyprii Paphiam Venerem, Cretes 
sagittiferi Dictynnam Dianam, Si¬ 
culi trilingues Stygiam Proserpi¬ 
nam, Eleusinii vetustam deam Ce¬ 
rerem, Iunonem alii, Bellonam alii, 
Hecatam isti, Rhamnusiam illi, et 
qui nascentis dei Solis inchoantibus 
illustrantur radiis Aethiopes utrique 
priscaque doctrina pollentes Ae¬ 
gyptii caerimoniis me propriis per¬ 
colentes appellant vero nomine re¬ 
ginam Isidem ». 

Isidoro 1 Isidore g Isidoro h lsidor 1 
Isidor ge : Isidorus, i, m. A Graecis 
vocabulis V Iet Scopov ductum, 
hoc nomen Isidis donum significat ; 
cf. Iside. - (Mart. Rom. prid. Non. 
Apr. e. a.). 

lsmaele 1 IshmaeP Ismaael ge : 

Ismael, is, m. Ita in I Par. 1, 31, in 
casus inclinatur ; ab aliis non adiun- 
gitur postrema syllaba Latina. Deri¬ 
vatur autem a fonte Hebr. : Ishma ’ 
*el, cuius interpretatio est : exaudiet 
Deus. Aliquando etiam scribitur 
Ismahel (cf. IV Reg ., XXV 23-25 ; 
Ier. XL 8-16, et XLI, 1-18 ; I Par. 
VIII, 38 et IX, 44 ; II Par. XIX, 
11 e. a.). In Mart. Rom. recensetur 
sollemne Caelitis ita nominati XV 
Cal. Iui. 

Ismene 1 : Ismene, es, f. Praeter 
alias feminas, hoc nomine appellata 
est filia Oedipodis et Iocastae ; cf. 


Hygin., Fab. 67 e. a. Id in titulis 
quoque ut commune nomen mulie¬ 
bre scriptum videmus; cf. Annali 
d. Ist. arch. 1857, p. 304. 

Isobel a : v. Isabella. 

Isolda h Isold a Isolde ge : v. Isotta. 

Isolina 1 : bl. app., ut videtur, pro 
Isolda ; v. Isotta. 

Isotta 1 Iseult g Isolda h Isold a Isol- 
de ge : Isolda, ae, f. Hoc nomen repe¬ 
tendum esse videtur ab is-walda , 
quorum nominum priore a priscis 
Germanis significabatur ferrum seu 
armatura e ferro (isan ; cf. Germ. ree. 
Eisen ), altero vero dominari. Quae 
ergo armatura ferrea induta domina¬ 
tur, Isolda secundum nominis inter¬ 
pretationem dicitur. 

Istace g : videtur esse corruptum no¬ 
men Eustachii (Eustaciie) ; v. Eusta - 
chio. 

Italia 1 : Italia, ae, f. In Oscorum ser¬ 
mone audiebat Viteliu ; coniungitur 
ergo cum verbo vituli. Cf. Paul, e 
Fest. 94 : «Italia dicta quod magnos 
italos, hoc est boves habeat». Hoc 
nomine primo Bruttii appellaban¬ 
tur. Cf. Walde - Hofmann, p. 723. 
Apud Diehl autem, 2634, scriptum 
videmus nomen : Italica . 

Italo 1 : Italus, i, m. Ad originatio¬ 
nem quod attinet, v. Italia. 

Ita a : v. Ida. 

Ita ge Ite ge : v. Giuditta. Alemanni 
enim nomen ludit hae interdum sic 
deflectunt ut audiat Ita vel Ite vel 
Iutta. 

Itta ge : v. Ida, 

Ivana 1 : Ivana, ae, f. ; cf. Ivan. 

Ivan 1 Ivano h Ivan a Ivan ge : Ivanus, 
i, m. Est quidem, quod ad originem 



137 


IWO g 


attinet, idem nomen ae loannis 
(y. Giovanni ), a Russis praesertim 
usurpatum (Ivan) ; sed, ita ad ser¬ 
monem Latinum conformato prae¬ 
clari Latinitatis cultores (cf. Ivanus 
MilUer) eodem usi sunt. 

Ivanka 1 , Ivana, ae, f. r. Ivana et 
Ivan. 

Ivette g : v. Ivonne. 

Ivo 1 Yves g Ivo h Yves a Iwo ge : Ivo, 
onis, m. Sunt qui affirment hunc esse 
Celticum appellandi modum (in Bri¬ 
tannia Minore) nominis Ioannis ; 
quod haud probari potest. 

Fortasse repetitur a voce Germa¬ 
nica iwa (cf. Germ. ree. Eibe ), qua 
taxus , arbor abieti similis baccasque 
gerens, significatur. Cum autem no¬ 


men in regione Britanniae Minoris 
et Xormandiae maxime fuerit usi¬ 
tatum, nomen rectius deducendum 
videtur a verbo Celtico *ivos (cf. ivin , 
ut in Brit. Min. nunc appellatur), 
quod est cum iwa cognatione eoniun- 
ctum (cf. Tagliavini, p. 159 sq.). La¬ 
tina scribendi ratio Ivo, Ivonis , in 
litterarum monumentis, media aetate 
conscriptis, frequentatur. - (Mart. 
Rom. XIV Cal. Iun.). 

Ivonne g Yvonne g : Ivona, ae, f. Cf. 
Ivo. 

Ivor 8 : v. Igor . 

Iwar 86 : Ioannes, is, m. ; quod no¬ 
men Sueti vulgo Iwar appellant 
(cf. Giovanni). 

Iwo ge : v. Ivo. 



Jacinto h : v. Giacinto. 

Jack a : bl. app. pro Ioanne; v. 

Giovanni. 

Jacqueline g Jacqueline a : Iaeoba, 
ae, f. ; v. Giacomina. 

Jacopo 1 : y. Giacomo. 

Jacome h : v. Giacomo. 

Jaime h : v. Giacomo. 

Jake a : bl. app. pro Iacobo; v. 
Giacomo. 

Jakob ge : v. Giacomo. 

Jakoba ge : Iaeoba, ae, f. ; v. Gia¬ 
comina. 

James 51 : v. Giacomo. 

Jan a : dem. nom. Ioannis ; v. Gio¬ 
vanni. 

Jane a : v. Giovanna. 

Janos : Ioannes, is, m. Ita enim 
Hungari lioc nomen ad suam lin¬ 
guam conformaverunt. 

Januarius ge : v. Gennaro. 

Jason ge : v. Giasone. 

Jasmine a : y. Gelsomina. 

Jasper a : y. Gaspare. 

Jaubert 11 : v. Gioberto. 

Javier h : v. Saverio. 

Jean g : v. Giovanni. 

Jeanne g Jeannette g : v. Giovanna. 
Jeff a Jeffery a Jeffrey a : v. Goffredo. 
Jem a Jemmy a : bl. app. pro Ia¬ 
cobo ; v. Giacomo. 


Jen a Jenny g Jenny a : bl. app. pro 
Ioanna, v. Giovanna , vel Guenevera, 
v. Jenifer. 

Jenifer 1 Jennifer 1 : Guenevera, ae, 
f. V. Ginevra . E ratione gentis, quae 
in Cornubia (Gornwall) incolit, vetus 
nomen Celticum Gwenhwywar (= alba) 
mutatum est in Jenifer. 

Jeremie g Jeremias 11 Jeremy 11 Jere- 
mias ge : v. Geremia. 

Jerome g Jerome a : y. Gerolamo. 

Jeronimo 11 ; y. Gerolamo. 

Jerry a : bl. app. pro leremia ; ^v. 
Geremia. 

Jessie ge : bl. app. a Scotis pro Ioan¬ 
na usurpata; y. Giovannella. 

Jesaias ge : v. Isaia. 

Jesualdo h Jesualda 11 : v. Gesualdo r 
Gesualda. 

Jesus h : Iesus, u, vel Salvator, oris, 
m. Hebraice appellatur Yeshua ’ (pro 
Ye y oshua y = Iosue ), Graece Iyjctou^,. 
redditurque Latine nomine Serva¬ 
toris, seu, secundum usum Ecclesiae, 
Salvatoris, Cf. S. August. Serm. 299 ; 
P. L., 38, 1371 : «Christus Iesus, id 
est Salvator. Hoc est Latine Iesus. 
Nec quaerant grammatici quam sit 
Latinum, sed Christiani quam ve¬ 
rum. Salus enim Latinum nomen 
est. Salvare et Salvator non fuerunt 



139 


JOLE* 


haec Latina antequam veniret Sal¬ 
vator ; quando ad Latinos venit, et 
haec Latina fecit». Nomen Jesus 
Hispani pueris solent imponere, 
quod, cum in Latinum convertitur, 
ex usu Curiae Romanae redditur 
nomine Salvatoris ; nomen enim Iesu, 
ut fert consuetudo, uni servatur Dei 
Filio, salutis nostrae effectori. 

Jesusa h : v. Gesuina. 

Jesusita h : bl. app. ab Hispanis 
pro Jesusa (— Jesuina) usurpata; 
v. Jesusa. 

Jim a : bl. app. pro lacobo ; v. 
Giacomo . 

Jinny a : bl. app. pro Ioanna; v. Gio- 
vanna. 

Jo a : bl. app. pro Iosepha ; v. Giu- 
seppina. 

Joachim" Joaqum h Joachiiri 1 Joa- 

chim ge : v. Giacchino. 

Job g : v. Giobbe. 

Joconde g : v. Gioconda. 

Jocundo 11 Jocunda 11 : v. Giocondo 1 
Gioconda. 

Jodok ge : v. Josse. 

Joe a : bl. app. ab Anglis et Ame¬ 
ricanis Foed. Civ. Sept. usurpata 
pro Iosepho ; v. Giuseppe. 

Johann ge Joaimes ge : v. Giovanni . 

Johanna 1 Johanna ge : Ioanna, ae, 
f. ; v. Giovanna. 

John a Johnny a : v. Giovanni. 

Jolanda 1 Yolande g Yolanda 11 Io- 
lanthe a : Iolanthe, es, f. De ori¬ 
gine huius nominis non satis constat ; 
in vetere sermone Francogallico (e 
Gallia autem in Italiam permanavit), 
ita scriptum videmus : Yolans, Yo- 
lant , Yolent ; quam exarandi ratio¬ 
nem multi a Violante repetunt. 


Alii in enodandis originibus periti 
nomen a fonte Germanico deducunt : 
ab eut - lind vel Idis - lini ; e ut idem 
valet ac puer, Idis idem ac virgo seu 
potius vetus numen muliebre Germa¬ 
norum, voce autem lind tilia seu 
scutum tiliaceum significatur. 

Cum ergo inter eruditos tanta sit 
de origine dissensio, malumus no¬ 
men, quasi a Graeco fonte deriva¬ 
tum, Latine reddere: lolanthv (cf. 
Angi. Iolante). Nomen Ioles (v. 
Iole) certe e Graeca fluxit lingua ; 
cf. FIO AH, ut est in antiquo vase 
Caeretano, ioAsta, ut est apud 
Hesiod., fr. 70, et Callim. epigr ., 
6, qua voce iov, viola significatur, 
nomen scilicet mulieri inditum. Al¬ 
tera pars, si licet hac originatione 
uti, est av0o£, h. e. flos . Est ergo 
idem nomen quod Iantlie (fcv- 
av0o<7), de quo apud veteres scripto¬ 
res saepius commemoratur ; nomen 
autem ipsum Iolanthes neque in 
litterarum monumentis neque in ti¬ 
tulis antiquis invenitur. 

Jole 1 : Iole, es, f. Est nomen Grae¬ 
cum ductum a FtoXyj seu potius ab 
’I6Asta , quibus cum verbis iov (h. 
e. viola) cognatione coniunctum est. 
Itaque Iole idem valet ac Viola 
(cf. Jolanda). Plures a veteribus 
scriptoribus recensentur mulieres hoc 
nomine insignes, ut filia Euryti, 
regis Oechaliae, cf. Hygin., fab. 35, 
e. a. ; Toxei soror, ab Hercule ada¬ 
mata, cf. Sen. Here. Oet. 217 ; Hy¬ 
gin. fab., 31 et 35 ; Ovid. Her. IX, 
304, Met. IX, 140, 276, 394 : deni¬ 
que ancilla quaedam apud Pro- 
pert. IV, 5, 35. Fuit etiam nomen 



JULA 


140 


muliebre cliristianum; cf. Diehl, 
3898. 

Jone 1 : Ionis, Idis, f. Hoc nomine 
significatur mulier ad Ioniam seu 
Ionum gentem pertinens. Usurpatur 
in veteribus titulis; cf. C.I.L. V, 
757 : «Aninia M. F. Magna et Seia 
Ionis et Cornelia Ephyre magi¬ 
strae »; ib. 1801 : « Sallustiae Min- 
nidis L. Ionidi Callistus Phoebi 
Caesaris Augusti Arcari Vic. Con¬ 
tubernali » ; IX, 6382. 

Jorg ge : bl. app. pro Georgio ; v. 
Giorgio. 

Joscelin a Joycelin a : Ioscelinus, i, 
m. Xomine, cui adiuncta terminatio 
- ilo vel -ilin blandae appellationis 
causa, significatur, si originem spec¬ 
tes, Gothus (a ganta) ; plures vulga¬ 
res scribendi modi occurrunt: Gau- 
dila , Cozzili , Cozilo , Gozzilo , Gozelo , 
Goscelo , Gauscelin , Gautselin , Gaus - 
lin , Gozilin , Goscelin , Joscilin e. s. cf. 
Forstemann, p. 606 sqq. ; M.G.H. 
Script. XIV (saepius Joscelin). 

Jose h : v. Giuseppe. 

Josefa h : v. Giuseppina. 

Josefin 11 : v. Peppino. 

Joseph g Jose h Joseph a Josef ge : v. 
Giuseppe. 

Joscphine 8 Josefa h Josephine a Jo- 

sefine ge : v. Giuseppina. 

Joshua a : v. Giosuc. 

Josiah a : v. Giosia. 

Josie a : bl. app. pro Iosepha; v. 
Giuseppina. 

Josse g Joyce a Jodok ga : Iudocus, 
i, vel Iodocus, i, m. Xomen repeti¬ 
tur a fonte Celtico : a verbo ludie 
seu iudac , quo bellator significatur : 
iuda enim idem valet ac proelium ; 


cf. A. Holder, Altceltischer Sprach- 
schatz , Leipzig 1896, II, p. 86 sqq. ; 
Vita S. Meloti, Annal. Boli. V, 166 ; 
Sleumer, p. 443 (Iodocus). De S. Iu- 
doco commemoratur in Mart. Eom. 
Id. Dee. 

Jost ge : bl. app. pro Iudoco ; v. 
Josse. 

Joy" 1 : Laetitia, ae, f. Sic enim in 
Latinum convertitur vulgare verbum 
Anglorum joy. 

Joyce a : Iudocus, i, vel Iodocus, 
ii, m.; intei dum est generis feminini: 
Iudoca, ae, vel Iodoca, ae, f. Vide¬ 
tur Joy ce idem esse nomen ac Josse , 
ut Galli appellant (v. ib.). Secun¬ 
dum quosdam vero scriptores An- 
glos in enodanda nominum origine 
peritos, Joy ce derivatum est a verbo 
Germanico gauta ( Gotso , Gozo , Goz¬ 
zilo , Gozelo , Goscelo , Gozilin e. s. ; 
Forstemann, 606 sqq.). 

Juana h : v. Giovanna . 

Jnani lia 11 Juanita h : v. Giovannella. 

Juan h : v. Giovanni. 

Jude a : ludas, ae, m. 

Judith g Judith a Judith ge : v. Giu- 
ditta. 

Judy a : bl. app. pro Iuditha ; v. Giu- 

ditta. 

Jula a : Iula, ae, f. Videtur quidem 
esse corrupta quaedam nominis Iu- 
liae scribendi ratio, tamen vim no¬ 
minis proprii potest obtinere. In 
lingua enim Latina habetur Iulus , i , 
quo filius Aeneae, qui et Ascanius, 
appellabatur. Praeterea a scrip¬ 
toribus, praesertim poetis, serioris 
aetatis Iuli , orum , interdum vo¬ 
cantur Romani; cf. Auson., Ep. 
XVI, 85. 


141 


J ITITA K 


Jules®: v. Giulio. 

Juli e® Julia" Jule a Julie® : V. Giu- 
lia. 

Julien g Julian 11 Julian a Julian ge : 

v. Giuliano. 

Juliana 11 Juliana a Juliana ge : v. 

Giuliana. 

Julienne g : v. Giuliana. 


Juliet a Juliette a : v. Giulia. 

Julius a Julius ge : v. Giulio. 

June a : Iunia, ae, f. Cf. Giunio. 
Justin a Justin ge : v. Giustino. 
Justine g Justina 11 Justina a Ju¬ 
stine^: v. Giustina. 

Juste g Justo h Just ge : v. Giusto. 
Jutta ge : y. Giuditta. 



K 


Kaj etan ge : v. Gaetano. 

Kanut ge : v. Gannio. 

Karda ge : dem. nom. Richardae; v. 
Riccarda. 

Karen ge Karin ge : v. Caterina ; no¬ 
men enim Catharinae Sueti ita de¬ 
flectere solent ut audiat Karen vel 
Karin. 

Karl ge : v. Carlo. 

Karla ge : v. Caria. 

Karlheinz ge : Carolus Henricus, m. ; 
v. haec nomina suis locis (Carlo, 
Enrico). 

Karsten ge : Christianus, i, m. (v. 
Cristiano) ; vulgare nomen Karsten a 
gentibus Scandiae praesertim usur¬ 
patur. 

Kasimir ge : v. Casimiro. 

Kaspar ge : v. Gaspare. 

Kate a Kath a : bl. app. pro Catlia- 
rina ; v. Caterina. 

Katharine a Katharina ge : v. Cate¬ 
rina. 

Kathie a : bl. app. pro Catharina ; 
v. Caterina. 

Kathinka : Est nomen Russieum, 
quo Catharina significatur ; v. Cate¬ 
rina. 

Katie a Katy a : bl. app. pro Catha¬ 
rina ; v. Caterina. 

Kay a : si feminino genere usurpa¬ 


tur, est bl. app. pro Catharina (cf. 
Karen , a quo ductum esse videtur) ; 
v. Caterina. 

Kean a : Cianus, i, m. Est nomen 
originis Celticae; cf. cian, h. e. vastus , 
vel cean, h. e. caput. Cf. Partridge, 
p. 169. 

Ken a Kenny a : bl. app. pro Kenedo. 

Kenneth a : Canicus, i, vel Kenedus, 
i, m. Nomen Kenneth , quo significa¬ 
tur venustus , formosus , priscis qui¬ 
busdam regibus Scotorum inditum 
est, sed non uno modo scriptum. 
Replicantes enim veteres eius gentis 
annales, miramur eiusdem nominis 
plurimas inveniri formas : Kinet , 
Kinetii , Kined , Kmart , Kinnart , 
Kynat , Kynath , Kynad , Kynach , Ky- 
net , Kynnet , Kynnct , Kynet , Chineth 7 
Cinaet , Cinaed , Cinaedh , Kened : cf. 
W. F. Skene, Chronicles of the Scozs , 
Edinburgh, 1867, pp. 131, 174 ; 289 ; 
287, 288 ; 137 ; 174 ; 175, 150 ; 151, 
209 ; 144, 335 ; 151, 152 ; 305 ; 302 ; 
203 ; 204 e. a. Iisdem autem in litte¬ 
rarum monumentis, lingua Latina 
plerumque conditis, nomen ad hunc 
sermonem interdum conformatum 
est : Kynetus (« Primus rex fuit Ky- 
netus, vel Kynet» ; op. rnern., pp. 
295, 299, 300, 177), Kynnetus , Ky- 




143 


KOSMAS ge 


nedus, Kinedus, Kynaldus, Kyna- 
dius, Cinadius , Kenedus (« Et post¬ 
quam Kenedus Pictos omnino fuga¬ 
vit » ; op. mem., Chronicon Rhythmi¬ 
cum, pp. 335, 336). 

Alii autem viro, Christianae- virtu¬ 
tis laude ornato, qui, oriundus ex 
Hibernis, saeculo vn praefuit coe¬ 
nobio vulgari sermone Kill-Kenny 
postea appellato, nomen erat Cani- 
cus vel Canniciis vel Cannechus 
(ab aliis ponitur etiam : Cainicus , 
Caynicus, Canithus). Quod nomen 
idem esse perhibetur atque Kenneth ; 
cf. C. De Smedt - I. De Baeker, Ada 
Sanctorum Hiberniae , Brugis et Insu¬ 
lis 1887, p. 360 sqq. ; Acta Sanet. 
Oct., Y, p. 642. - (Mart. Rom. XV 
Id. Oct.). 

Kentingern a : Kentigernus, i, m. 
Est nomen a Celtico sermone duc¬ 
tum, e cuius ratione idem valet atque 
princeps . 

Kester 1 : bl. app. pro Christophoro ; 
v. Cristoforo. 

Ketil ge Kettil ge : Ketillus, i, m. Pri¬ 
sco verbo Scandiae gentium proprio 
ketill, unde nomen derivatum est, si¬ 
gnificatur cassis ; cf. Goth. katils ; 
Suet, kettel ; Germ. ree. Kessel , h. e. 
catinus. De S. Ketillo, canonico reg. 
e Dania, commemoratur in Act. 
Sanci. III Iui., pp. 241-244 ; cf. prae¬ 
terea Scriptores rer. Dan ., Kopenha- 
gen 1776, IV, pp. 425-442 ; H. Olrik, 
Danske Helgeners Leoned , Kopenha- 
gen 1893-94, pp. 149-166 ; X. Han- 
sen, Vore Helgener , Kopenhagen 
1916, pp. 120-127 ; E. Jorgensen, 
Helgendyrkelse ; Danmark , Kopenha¬ 
gen 1909, p. 54 sq. ; M. Cl. Gerts, 


Vita Sanctorum Danorum , Kopenha¬ 
gen 1908-1912, pp. 249-283. 

Kilian ge : Chilianus, i, m. Nomen 
videtur esse originis Hiberniae atque 
virum ecclesiasticum significare. 

Kirstin a : bl. app. a Scotis pro Chri¬ 
stiano usurpata ; v. Cristiano. 

Kit a : bl. app. pro Christophoro ; v. 
Cristoforo. 

Kitt a : bl. app. pro Catharina ; v. 
Caterina. 

Klara ge : v. Chiara. 

Klaus ge : bl. app. pro Xioolao ; v. 
Nicola. 

Klemens ge : v. Clemente. 

Kleopatra ge : v. Cleopatra. 

Klodewald ge : v. Clodoaldo. 

Klodwig ge : v. Clodoveo. 

Klotilde ge : v. Cloiilde. 

Knud ge Knut ge : v. Cantito. 

Konrad ge : v. Corrado. 

Konrada ge : Conrada, ae, f. ; v. Cor¬ 
rado. 

Korbinian ge : Corbinianus, i, m. 
Est nomen Corbini vel Corbinii 
(Corbinius) ad sermonis Latini ra¬ 
tionem amplificatum (-anus), sed 
ipsa eius origo Celtica. Verbum corb- 
liuius linguae proprium deprelien - 
ditur in pluribus nominibus, quae 
sunt huiusmodi : Corbus, Corbio , 
Corbis, Corbelius, C orbilia, Corbia- 
cus (nom. loc.), Corbiniacus (nom. 
loc.) ; cf. A. Holder, Alt-celtischer 
Sprachschatz, I, p. 116. Hoc nomine 
primus appellatus est episcopus 
Frisingensis in Bavaria, cuius sol¬ 
lemne in Nlart. Bom. VI Id. Sept. 
recensetur. 

Kordula^: v. Corduht . 

Kosmas ge : v. Cosmo. 




KYRELL ge 


144 


Krein ge : bl. app. pro Quirino ; 
v. ib. 

Kriemhild ge : Crimildis, is, f. No¬ 
men, quo appellata est herois Ger¬ 
manica (cf. carmen epicum, quod 
de Nibelungis inscribitur), confla¬ 
tum est e grima , quo persona , ga¬ 
lea , praesidium significatur, et hild, 
in quo est vis pugnandi ; id ergo 


interpreteris quasi bellatricem ga¬ 
leatam . 

Kunibert ge : v. Cuniberto. 

Kunigunde ge : v. Cunegonda. 

Kuno ge Kunz ge : bl. app. pro Con- 
rado usurpata ; v. Corrado . 

Kurt ge : bl. app. pro Conrado usur¬ 
pata ; v. Corrado . 

Kyrill ge : v. Cirillo. 


L 


Ladislao 1 Ladislao 11 Ladislaus ge : La- 

dislaus, i, m. Hoc modo in Latinam 
rationem translatum est Slavicum 
nomen Wladislaw , Wladislaus, Zdi- 
slaw (apud Hungaros audit Laslo ), 
quod secundum originationem idem 
valet ac dominus clarus . - (Mart. 
Rom. V Cal. Iui.). 

Laerte 1 : Laertes, is, vel Laerta, ae, 
m. Apud Prisc. VII 739 P., scriptum 
legimus etiam nomen Laertius, ii. 
Originem nominis, quo rex Ithacae 
idemque Ulixis pater appellabatur, 
alii ducunt a Aao£, quo populus si¬ 
gnificatur, et ab zipziv, cuius vis 
est nectere , ita ut haec fere sit eius 
interpretatio : populum nectens seu 
concilians ; alii vero derivant a Xao£ 
et aepTaco, quod idem vaet ac tollo. 
Cf. On. Perin. 

Laetitia 11 Letitia 1 : v. Letizia. 

Lal a Lally a : bl. app. pro Lalage ; 
v. ib. 

Lalage 11 : Lalage, es, f. Hoc nomen 
Graecum (AaXayr), hoc est garrulitas) 
ab Horatio inditum est puellae, 
quam carmine celebravit ; cf. Carm. 
I, 22, v. 10, 23 ; II, 5, v. 16. Hac 
aetate ab Anglis interdum usurpa¬ 
tur. 

Lallo 1 : bl. app. pro Venceslao, La¬ 


dislao, Stanislao vel etiam Carolo 
usurpata ; v. suis locis. 

Lally a : v. Lai. 

Lamberto 1 Lambert g Lamberto h 
Lambert a Lambert ge Lamprecht ge : 

Lambertus, i, m. Nomen coaluit e 
verbis Germanicis land - bert (berakt), 
quorum haec est interpretatio : in 
(propria) regione clarus. Recensetur 
bis in Mart. Rom. (XVIII et XVI 
Cal. Mai.). 

Lamberta ge Lambertine gc : Lam¬ 
berta, ae, f. ; v. Lamberto. 

Lamprecht ge : v. Lamberto. 

Lancellotto 1 Lancelot 8 Lanzarote 11 
Launcelot a : Lancellottus, i, m. Xo- 
men Lancelot ab Anglis usurpatum, 
ductum esse videtur a Gallicis ver¬ 
bis ancel , vel ancelot , {Lancelot est 
proprie : Vancelot) , quae a Latino vo¬ 
cabulo ancilla derivantur. Cf. Par- 
tridge, p. 172 (v. Ancelot) ; ‘secun¬ 
dum alios vero ductum est a lancea. 

Lancillotto 1 Lanciotto 1 : v. Lancel¬ 
lotto. 

Landelin ge : Landelinus, i, m. Est 
Germanicum nomen Lando (a land 
ductum, quo regio significatur) cum 
adiuncta blanda terminatione - lin. 
Occurrit in litterarum monumentis 
media aetate conditis ; cf. Polyptique 



LARS 


146 


de Vabbe Irmion par Guerard , p. 273 
(Landolin) ; Pardessus, Diplomata , 
chartae etc., Paris 1843, n. 301 
(a. 642 : Landelenus). - (Mart. Eom. 
XVII Cal. Iui.). 

Landerich ge : v. Landry. 

Lando 1 Lando ge : bl. app. pro Ro- 
lando usurpata ; v. Orlando. Apud 
Germanos autem Lando est vetus 
nomen, a verbo land ductum (cuius 
vis est regio) et in monumentis litte¬ 
rarum, media aetate conditis, saepe 
usurpatum ; ef. Forstemann, 1003 sq. 

Landoald ge Landolt ge : Landoaldus, 
i, m. Derivatur a verbis Germanicis 
land et walt ( valdan ), quorum priore 
regio , altero dominari significatur. 
Recensetur in Mart. Rom. a. d. XIV 
Cal. Apr. 

Landolfo 1 Landolf ge Landulf ge : 

Landulfus, i, m. Nomen effectum est 
verbis Germanicis land et tvolf ( wulf ), 
quae terram , regionem et lupum si¬ 
gnificant. Est ergo eius interpretatio : 
lupus regionis . Nomen occurrit, ut 
exemplum afferram, in M.G.H. III, 
p. 470 ( Landulfus ). 

Landolt ge : v. Landoald. 

Landry g Landerich ge : Landericus, 
i, m. Ducitur a verbis Germanicis 
land et rihhi ( ricja ), quorum priore 
regio , Ultero dominus , potens signifi¬ 
catur. 

Landulf ge : v. Landolfo. 

Lanfranco 1 Lanfranc g Lanfranco h : 

Lanfraneus, i, m. Nomen structum 
est e verbis Germanicis land , quo 
terra, regio significatur, et frank , 
cuius vis est liber, ingenuus. Itaque 
liber in sua regione est nominis inter¬ 
pretatio. 


Lanty a : bl. app. pro Laurentio. 

Lanzarote h : v. Lancellotto. 

Laodamia 1 Laudomia 1 : Laodamia, 
ae, vel Laudamia, ae, f., ut est apud 
Catuli. 68, 74 ; 80 ; 105, e. a. Paenul¬ 
timam producendam esse compro¬ 
batur versu Ovidii: « Haemonis Hae¬ 
monio Laodamia viro » {Der. XIII, 
2 ; cf. ibid. 36). Nomen non modo 
fabularibus quibusdam feminis, sed 
etiam aliis, qui vez’e fuerunt, indi¬ 
tum, coaluit e Xao£, quo populus si¬ 
gnificatur, et 8a[xa6), quod idem 
valet ac domo. 

Laodice 1 : Laodice, es, vel Laudice, 
es (cf. Ovid. Der. XVIII, 135), vel 
Laudica, ae, f. Nomen antiquis prae¬ 
sertim temporibus usitatum, et mu¬ 
lieribus sive ingenuis sive libertabus 
impositum (cf. C.I.L. X, 2084, 7278, 
8280), ductum est a Xa6< et Slxtj, 
quarum vocum priore populus , altera 
vero iustitia significatur. 

Lapo : bl. app. pro Iacobo in 
Etruria usurpata ; v. Giacomo. In ve¬ 
teribus litterarum monumentis Flo¬ 
rentinis (e saec. xiii) blandum hoc 
nomen etiam ad Latini sermonis 
rationem accommodatum videmus : 
Lapus , i. Xon tamen in usum indu¬ 
xerim. Si rem attentius consideres, 
Lapo est deminutum vulgare no¬ 
men Jacopo, quo itidem Jacobus 
significatur. 

Lares ge : bl. app. pro Hilario ; v. 
liari o. 

LarkiiC : bl. app. pro Laurentio ; 
v. Lorenzo. 

Larry 11 : bl. app. pro Laurentio ; v. 
Lorenzo. 

Lars : Laurentius, ii, n. ; Sueti 



147 


LEA 5 


enim, qui appellatione Lars utun¬ 
tur, ita nomen Latinum Laurentii 
interpretari consueverunt. 

Lary a : bl. app. pro Hilario ; v. 
Ilario. 

Latino 1 : Latinus, i, m. Si Latium , 
unde derivatum est nomen, a fonte 
Indico-Europaeo repetitur, eo signifi¬ 
catur terra lata (stlata) ; cf. Walde- 
Hofmann, I, p. 770. domine Latini 
appellatus est, praeter alios, rex abo- 
rigenum tempore, quo Aeneas ad 
Italiae oras appulisse traditur ; fre¬ 
quentatur etiam in titulis hoc no¬ 
men, viris e vulgo inditum. S. La¬ 
tini, Episcopi Brixiensis, sollemne in 
Mart. Rom. recensetur IX Cal. Iun. 

Launcelot a : v. Lancellotto. 

Laura 1 Laure 8 Laura h Laura 1 Lau- 
ra ge : Laura, ae, f. Hoc vero nomen 
apud neminem e veteribus Latini¬ 
tatis auctoribus scriptum videmus ; 
est autem in titulis Lauris, Idis 
(C.I.L. V, 1137), vel Laure, es., Lau¬ 
rea ae, quibus puri sermonis amator 
uti poterit. Ducitur a lauro , quam 
vocem Romani a priscis populis ad 
mare Aegaeum incolentibus accepe¬ 
runt (E. Meillet, Esquisse d’une his- 
toire de la langue latine , Paris 1928, 
p. 86). Idem dixeris de Graeco 
verbo Sccpvy} (apud Pergamenos Xa- 
<pv7)), quo laurus Latine significatur. 

Laurence a : v. Lorenzo. 

Laurent g Laurencio h : v. Lorenzo. 

Laurentia 86 : v. Lorenza. 

Lauretta 1 : v. Laurina . 

Lauri e a : bl. app. pro Laurentio ; v. 
Lorenzo . 

Laurina 1 : Laurina, ae, f. Hoc no¬ 
men, a lauro ductum (v. Laura), anti¬ 


qua iam aetate muiieribus impone¬ 
batur ; cf. C.I.L. X, 2015. Scriptum 
videmus etiam nomen Laurilla, ae ; 
cf. C.I.L. IX, 2813. 

Lavinia 1 , ae, f. Nomen, quo, ut 
notum est, appellabatur filia regis 
Latini et Aeneae uxor, repetendum 
videtur a fonte Etrusco ; cf. Schulze, 
p. 179 (Lavinus). Cf. praeterea La¬ 
vinio. 

Lavinio 1 : Lavinius, ii, m. Dicuntur 
Lavinii incolae urbis antiquissimae 
in Latio, quae olim Lavinium nunc 
Pratica di mare appellatur. Adi. 
Lavinius , a, um , autem ponitur 
etiam pro Italicus , a , um , cf. Verg. 
Aen., I, 2 Habetur autem et nomen 
virile Lavinius ; cf. Serv. ad Yerg. 
Aen . I, 2, ac praeterea Lavinia. 

Lawrence a : v. Lorenzo. 

Lazzaro 1 Lazare 8 Lazaro h Laza 
rus a Lazarus ge : Lazarus, i, m. Vi¬ 
detur esse nomen Hebraicum Elea- 
zar per compendium scriptum, ut 
in libris Talmuicis moris est (La- 
*zdr) ; cuius interpretatio est: Deus 
(EI) adiuvit ( e azar). In Mart. Rom. 
nomen quater recensetur. 

Lazzarina 1 : Lazara, ae, f. Cf. Laz¬ 
zaro. 

Lea 1 Lea h Leah a : Lea, ae, f. Est 
nomen fere poeticum, quod idem 
valet ac leaena , neque a fonte In¬ 
dico - Europaeo deduci potest. Fre¬ 
quentatur praesertim in veteribus 
titulis Christianis ; cf. C.I.L. Y, 4717 ; 
Bull. arch. crist ., a. 1875, p. 95. Sol- 
emne S. Leae viduae, de qua Hie- 
ron. ep. 23, commemorat, recen¬ 
setur in Mart. Rom. X Cal. Apr. 
Leah denique, quo nomine Angli 


11. - C. Egger : Dizionario nomi . 



LEODEGAR g( 


148 


interdum utuntur, est Hebraica ap¬ 
pellandi ratio (Legali) nominis Liae ; 
y. ib. 

Leandro 1 Leandre 8 Leandro 11 Lean¬ 
der 11 Leander ge ; Leander, dri, vel 
Leandrus, i, m., ut est in C.I.L. V, 
5861 ; IX, 130. Graeci scripserunt 
AsavSpo^ vel Aetav8po£. Nomen, quo 
apud eam gentem appellatus est 
iuvenis Abydenus, amator Herus, 
sacerdotis Aphrodites, ex urbe Sesto 
(cf. Ovid. Am. 2, 16, 31 ; Her. 18, 19 ; 
Trist. III, 10, 41 ; Mart. XIV, 181 
e. a.), deducendum videtur a Xsio£ 
(ex XtjiEcO, quo levis , placidus , mi¬ 
tis significatur, et ab av/]p, avSpo£, 
cuius vis est vir. Priorem vero par¬ 
tem alii deducunt a Xso< (Xao£), cui 
haec est sententia subiecta : gens , 
populus . S. Leandri, episcopi Hispa¬ 
lensis, sollemne recensetur in Mart. 
Rom. III Cal. Mart. 

Lebuin ge Lewin ge Lebuin ge Le- 
win ge : Leobinus, i, m. Nomen coa¬ 
luit e verbis Germanicis liub (nunc 
audit lieb) - ivin , quorum priore ca¬ 
rus , altero vero amicus significatur. 
- Mart. Rom. XVII Cal. Oct.). 

Leda 1 : Leda, ae, f. Scribitur etiam 
more Graecorum Lede, es. ; cf. Ovid. 
Am. I, 10, 3 ; Ars am. III, 251. Xo- 
men, quo fabularis femina, filia 
Thestii, appellatur, ducendum vide¬ 
tur aut a At]too aut a lada , cuius vis 
est domina ; cf. On. Perin. 

Leger 8 Leodegar ge Ludgerger ge : 
Leodegarius, ii, vel Ludgerus, i, m. 
Coaluit e priscis verbis Germanicis 
liut ( liud ), cuius vis est populus (nunc 
audit Leute) et ger (gari), quo hasta 
seu iaculum significatur. Eo ergu 


nomine appellatur vir qui est quasi 
hasta populi sui. Cf. Mart. Rom. 

VI Xon. Oct. (S. Leodegarius) et 

VII Cal. Apr. (S. Ludgerus ). 

Leila a Leilah a : Leila, ae, f. Xornen 

ductum esse videtur ex Arabum 
sermone atque caliginem vel noctem 
significare. 

Lelio 1 : Laelius, ii, m. De origina¬ 
tione non satis constat. Sunt qui 
nomen ducunt a XaXo£ ? quo loquax 
Latine significatur. 

Lella 1 : bl. app. pro Gabriela, Ra- 
phaela e s. ; v. suis locis. 

Lelio 1 : bl. app. pro Gabriele, Ra- 
phaele, Leonillo ab Italis usurpata; 
v. suis locis. 

Lembert g : v. Lamberto. 

Len a : bl. app. pro Leonardo. 

Lena 1 Lena h Lena a Lena ge : bl. app. 
pro Maria Magdalena vel Eleanora 
vel Helena. 

Lennie a : bl. app. pro Leonarda 
usurpata. 

Lenz ge : bl. app. a Germanis pro 
Laurentio usurpata. 

Leodebald 86 : v. Leopoldo. 

Leodebert 86 Liebert ge Luitbert 8 ": 
Leodebertus, i, m. Coaluit e verbis 
Germanicis liut - bert ( beraht ), quo¬ 
rum priore populus , altero clarus , 
fulgens significatur. 

Leodefried ge Leutfried ge : Leodefri- 
dus, i, vel, quamvis minus eleganter, 
Leutfridus, i, m. Constat e verbis 
Germanicis liut - frid , quibus popu¬ 
lus ac munitio , defensio significantur. 
Est ergo nominis interpretatio : de¬ 
fensor populi. Cf. Mart. Rom. XI 
Cal. Iui. (S. Leutfridus). 

Leodegar 86 : v. Leger. 



149 


LEOPOLDO 


Leodegarde ge : Leodegardis, is, vel 
Lutgardis, is, f., ut est in Mart. Eom. 
XVI Cal. Iui. Quoad originationem 
v. Leger. 

Leodewin ge : v. Liutivin. 

Leonardo 1 Leonard g Leonardo h 
Leonard a Leonhard ge : Leonardus, 
i, m. Origo nominis trahitur a verbis 
Germanicis liut (leod) et hard , quae 
idem valent atque : in populo ( liut , 
leod) strenuus (hard) ; fieri etiam po¬ 
test ut prior nominis pars petenda 
sit a verbo Latino leonis (Germ. 
Lowe). Cf. Mart. Eom. VIII Id. Xov. 
et VI Cal. Dee. 

Leonce g : v. Leonzio. 

Leone 1 Leon g Leon h Leo a Leo ge : 
Leo, onis, m. Eomani hoc nomen a 
Graecis acceperunt (Xecov), quod ta¬ 
men non pertinet ad thesaurum ver¬ 
borum, quae Indica-Europaea appel¬ 
lantur ; cf. Walde - Hofmann, I, p. 
785. In Mart. Eom. plures recen¬ 
sentur Caelites, hoc nomine insignes, 
in quibus praesertim S. Leo Magnus, 
IV Id. Nov. 

Leonello 1 Lionel g Leonelo 11 Lio- 
nel a : Leonillus, i, m. Est suavis ap¬ 
pellatio pro Leone (v. ib.) usurpata. 
Eecte autem ponitur Leonillus, quan¬ 
doquidem apud Lingonas Christiana 
mulier fuit, cui nomen Leonilla , quae¬ 
que Marco Aurelio Imperatore mar¬ 
tyrio est affecta (Mart. Eom. XVI 
Cal. Febr.). 

Leonetta 1 : Leonilla, ae, f., v. Leo¬ 
nello. 

Leonhard ge : v. Leonardo. 

Leonida 1 : Leonidas, ae, m. Ita 
scriptum videmus apud Plaut., Asin. 
58, 265, et C.I.L. IX, 3748 ; alibi 


autem Leonides, is ; C.I.L., III, 5835; 
Plin., Hieron. Ducitur a Xecov, cuius 
vis est leo , cui adiuncta terminatio - 
qua significatur aliquem a pa¬ 
tre vel avo esse appellatum (nomen 
patronymicum). In Mart. Eom. IV 
recensentur Caelites nomine Leoni- 
dis ( Leonides , is) appellati. 

Leonie g Leonia h Leonie ge : Leonia, 
ar, f. Xomen, ductum a leone , scrip¬ 
tum videmus apud Le Blant, Inscr. 
Ghret. de la Gaul ., n. 416 ; DiehI, 
1550, 3176. 

Leonilda 1 Leonilda 11 Leonilde ge : Leo- 
nildis, is, f. Coaluit e verbis Germa¬ 
nicis liut (leod), cuius vis est populus 
(cf. Germ. rec. Leute) et hild , quo 
proelium significatur (interpreteris 
igitur: bellatricem populi) ; aut, 
quoad priorem nominis partem, de¬ 
rivatur a verbo Latino leonis. 

Leonora 1 Leonor h Leonora a Leo- 
nore ge : v. Eleonora. 

Leontina 1 Leontina 11 : Leontina, 
ae, f. 

Leonzia 1 : Leontia, ae, f. Cf. Ijeon- 
zio et Mart. Eom. VIII Id. Dec. 

Leonzio 1 Leonce g Leoncio 11 Leon- 
tius ge : Leontius, ii, n. Nomen a 
verbo Graeco Xs6vtlc<, quod idem 
valet ac leoninus , deductum in ve¬ 
teribus litterarum monumentis et 
in titulis haud raro scriptum vide¬ 
mus. In Mart. Eom. VIII recensen¬ 
tur Caelites eo appellati. 

Leopoldo 1 Leopold g Leopoldo h Leo- 
pold a Leopold ge : Leopoldus, i, m. 
Xomen coaluit ex liut (apud Anglos 
et Saxones leod) et bald (pold ), quo¬ 
rum priore populus , altero strenuus , 
fortis significatur. Est ergo nominis 



IJBORIO 1 


150 


interpretatio : strenuus in populo. - 
(Mart. Eom. XVII Cal. Dec.). 

Leopolda ge Leopoldine ge : Leopol- 
da, ae, f. ; v. Leopoldo. 

Les il : dem. nom. Lesleae ; y. Leslie. 

Lesbia 1 Lesbia a : Lesbia, ae, f. Du¬ 
citur a nomine insulae Lesbi, quod 
videtur petendum esse a seu 
cuius vis est petra levis , polita ; cf. 
Xea tu£ vel Xut7to£. 

Leslie il : Leslea, ae, f. Nomen Les¬ 
lie, vel Lesley, derivatum esse vi¬ 
detur a cognomine, quod nos dici¬ 
mus, Lesley vel Lesly . Cf. Partridge, 
p. 177. Itaque, parce detortum, non 
inepte Leslea Latine audit. 

Letizia 1 Leticia 11 Letitia a : Laetitia, 
ae, f. ; v. Leto. 

Leto 1 : Laetus, i, m. Verbum adi. 
laetus , a , um, dicitur de agris pin¬ 
guibus, de satis plantisque, in qui¬ 
bus est fertilitas et ubertas, cf. Cato 
R. R. VI; Varro R. R. I, 23 ; Verg. 
Georg. I, 1, e. a. ; deinde de copia 
rerum, cf. Verg. Georg . III, 310 : 
« Laeta magis pressis manabant flu¬ 
mina mammis»; ac denique, per 
translationem, eodem significatur 
faustus , ineundus , hilaris. De origina¬ 
tione non satis constat. - (Mart. 
Eom. Xon. Xov. e. a.). 

Leutfried ge : v. Leodefried. 

Levi 1 Levi a : Levi, m. ; non incli¬ 
natur in casus. Derivatur a verbo He¬ 
braico leictj quo coniunctus , nexus 
significatur. 

Levio 1 : Laevius, ii, m. Xominis, 
quo gens Eomana appellata est, origo 
repetitur a verbo Etrusco leve ; cf. 
C.I.E. 4636 ; C.I.L. III, 7065 ; V, 
2123 ; 3795, 6666 (Schulze, p. 178). 


Lexy a : bl. app. pro Alexandra vel 
Alexia usurpata. 

Lewin ge : v. Lebuin. 

Lewis a : v. Lodovico. 

Lia 1 : Lia, ae, f. Hoc nomine He¬ 
braico (le*ah) defatigata significatur ; 
cf. Isid. Or. VII, 6, 36 : « Lia, labo¬ 
riosa, utique generando ». 

Libby a : bl. app. pro Elisabetha. 

Liberata Liberata 11 : Liberata, ae, 
f. Cf. Libero. Recensetur in Mart. 
Eom. XI Cal. Febr. 

Liberia 1 : Liberia, ae, f. Cf. Li¬ 
bero. 

Liberio 1 : Liberius, ii, m. Cf. Libero. 
Eecensetur in Mart. Eom. III Cal. 
Ian. 

Libero 1 : Liber, eri, m. Petitur a 
voce primigenia Indica-Europaea 
leudheros ; cf. Graec. iXsuOepo^; 
prisc. Germ. liut (Germ. rec. Leute). 
Apud priscos Italos leudheros defle¬ 
xum est in louferos ; cf. Falisc. Ioferta 
h. e. liberta ; Paelign. loufir , h. e. 
liber. Cf. Leumann-Stolz 5, p. 67. 
Nomen non recensetur in Mart. 
Eom., habetur autem in vetere ti¬ 
tulo Christiano apud Diehl, 3757 B. 
(Liber fossor). 

Liberta : Libertas, atis. f. Ad ori¬ 
ginationem quod attinet, v. Libero. 
Libertas a Romanis dea habebatur, 
scilicet libertatis praeses et custos. 
Si fidem habemus viris in exscriben¬ 
dis titulis peritis, hoc nomen mu¬ 
lieri e vulgo inditum, occurrit in 
C.I.L., IX, 750: «... Colio Tereti, 
qui vixit annos XII mens. V, M. Co- 
lius Teres pater et Gavia Liber(to) 
mater ». 

Liborio 1 Liborio h Liborius g( : Libo- 



151 


LIDWINA 8 ' 


rius, ii, m. Nomen fortasse deduc¬ 
tum est a fonte Celtico - (Mart. 
Rom. X Cal. Aug.). 

Lica 1 : Lycas, ae, m. Nomen, quod 
in veteribus litterarum monumen¬ 
tis saepius occurrit, ducendum vi¬ 
detur a prisco vocabulo Graeco Xtix 7 ), 
quo lux significatur. 

Lice 1 : Lyce, es, vel Lyca, ae, f. 
Nomen deducendum esse videtur a 
prisco verbo Graeco Xuxy] (cf. agqx - 
Xuxt) = crepusculum ; Xu^vo^ = ly¬ 
chnus) potius quam a Xuxo£ (= lu¬ 
pus ), ut quidam defendunt. Quo ap¬ 
pellatae sunt nymphae, e quibus 
una Apollini iuncta genuit Lyeadium, 
ut Servius ad Verg. Aen. XII, 516, 
docet. Est praeterea nomen puel¬ 
lae apud Horatium, Carm. III, 
10, 1: «Extremum Tanain si biberes, 
Lyce » ; et ib. IY, 13, 1-2 : « Audi¬ 
vere, Lyce, di mea vota, di -audi¬ 
vere, Lyce, fis anus... ». Scriptum 
denique legimus in titulis, cf. C.I.L. 
X, 1296. 

Licia 1 : Lycia, ae, f. Hoc nomine, 
secundum originationem, significa¬ 
tur femina oriunda e Lycia , regione 
Asiae inter Cariam, Phrygiam, Pi¬ 
sidiam, Pamphyliam ; eius incola 
appellatur Lycius, ii; est autem Ly¬ 
cius , a, um , etiam adiectivum : cf. 
Yerg. Aen. VII, 516 : Lyciam phare¬ 
tram. , XI, 773 : Lycio cornu. 

Licinio 1 : Licinius, ii, m. A licino 
derivatur nomen, primum iis indi¬ 
tum, quibus crines retro reflexi per se 
surgunt; cf. Serv. et Phil. ad Verg. 
Georg. III, 55 : «boves qui sursum 
versum reflexa cornua habent». In 
Mart. Rom. duo Sancti Caelites ita 


appellati recensentur (a. d. YII Cal. 
Aug. et Cal. Nov.). 

Licoride 1 : Lycoris, idis, f. Videtur 
ducendum esse nomen, perinde ac 
Lycorus (Atixopo^), a verbis Graecis 
Xiixo£ et opo£, quorum priore lupus y 
altero mons significatur. 

Licurgo 1 : Lycurgus, i, m. Nomen 
structum est e verbis Graecis Xuxc<, 
quo lupus significatur, et opy 73 , cuius 
vis est ira (Graece scribitur etiam 
Auxoopyo^), unde eius interpretatio 
est: lupus furens. 

Lidda a Liddy 1 : bl. app. pro Lydia ; 
v. Lidia. 

Lidia 1 Lydia ge : Lydia, ae, f. Hoc 
nomine significatur mulier oriunda e 
Lydia , regione Asiae inter Mysiam, 
Phrygiam minorem et Cariam (Ly¬ 
dius, ii == incola masc. gen.). Plures 
puellae antiquis temporibus eodem 
appellatae sunt, haud raro a poetis ; 
inter Christianos excelluit S. Lydia 
mulier purpuraria, a S. Paulo Ap. 
ad fidem Christi traducta (Act. XV, 
14) ; cf. Mart. Rom. III Non. Aug., 
et YI Cal. Apr. 

Lidmilla ge Ludmilla ge : Ludmilla, 
ae, f. Nomen deducitur a diverso 
fonte : lud (liut) est vox Germanica, 
populum significans ; milia vero in 
Slavorum sermonibus idem valet ac 
dilecta , cara (cf. Mila y Milina , Mi- 
lena , Militza). Itaque lud - milia La¬ 
tine redditur : populo cara , a populo 
dilecta ; cf. M.G.II. IY, p. 217 : Liud- 
mila. 

Lidwina ge Ludwina ge : Ludvina, 
ae, f. Nomen coaluit e priscis verbis 
Germanicis liud (liut) et win y quae 
idem valent ac populus et amicus y 



LINO 1 


152 


sodalis . Est ergo eiusdem significa¬ 
tio : amica populi . 

Liebert 8 : v. Leodebert. 

Lienard 8 Lienhard ge : v. Leonardo. 

Liese ge : v. Elisabetta. 

LieseIotte ge : Elisabetha Carola ; 
v. suis locis. 

Liger 8 : v. Leger . 

Lili ge : bl. app. apro Elisabetha 
aut Carola aut Iulia usurpata. 

Liliana 1 Lilian a : Liliana, ae, f. Vi¬ 
detur esse bl. app. ab Anglis pro 
Elisabetha usurpata; sed subaudi¬ 
tur etiam verbum Latinum lilium 1 
ii ; cf. Gigliola . Praeterea 8. Liliosa , 
virgo et martyr, in Mart. Rom. VI 
Cal. Aug. recensetur. 

Lilla a : bl. app. pro Elisabetha; v. 
Elisabetta. 

Lina 1 Line 8 Lina h Lina a Lina ge : 

Lina, ae, f. ; est quidem blanda ap¬ 
pellatio pro Carolina , Adelina , Miche - 
lina et aliis huiusmodi usurpata, sed 
sed iam vim nominis proprii obtinet. 

Linceo 1 : Lynceus, ei, m. ; acc. Lyn¬ 
cea ; Verg. Aen . IX, 768 ; Ovid. Fast. 
5, 711; Rutil. Namat. I, 611. Duc¬ 
tum est nomen a lynce, quod est 
animal visus perspicacissimi. 

Lincoln a : Licolnus, is, m. Hoc no¬ 
men familiae inditum , sed revera 
ux^bis in Anglia appellatio, haud raro 
pro nomine usurpatur, praesertim 
ut in memoriam redigatur Abraha - 
mus Lincoln , qui praefuit Foedera¬ 
tis Americae Civitatibus ab anno 
MDCCCLXI ad annum MDCCCLXV. 

Linda’ Linda h Linda a Linda ge : 
Linda, ae, f. Vocabulum lind ( linia ), 
quo tilia seu scutum tiliaceum signi¬ 
ficatur, est quidem altera pars quo- 


rundam nominum, veluti Dietlinde 
(Theodelinda), Ermelinde , Herlinde , 
Bieglinde, tamen iam vim appella¬ 
tionis propriae obtinet. 

Lindo 1 : Lindus, i, m. Hoc nomine 
(Aiv§o£) appellabatur quartus Solis 
filius, qui urbem cognominem in ora 
Rhodi orientali condidisset; cf. Cic. 
Nat. deor ., III, 21 ; Plin. V, 31, 36 ; 
id. XIX, 1, 2, ubi commemoratur 
de templo Minervae Lindi. 

Lindoro 1 Lindoro h : Lindorus, i, m. 
Est nomen commenticium de fabu¬ 
lis Goldonianis et aliunde deprom¬ 
ptum. 

Linneo 1 : Linneus, i, m. Est in La¬ 
tinam rationem translatum cogno¬ 
men, quod nos dicimus, Caroli Linne 
(1707-1778), rerum naturae investi¬ 
gatoris praeclarissimi. 

Lino 1 Lino 11 : Linus, i, m. Cas acc. 
exit plerumque, more Latino, in - um , 
apud Mart. vero, IX, 87, e Graeci 
sermonis ratione, in -on : «Ipse 

meum flevi, dixit Apollo, Linon». 
Hoc nomen, veteribus iam usitatum, 
totum pertinet ad artem musicam. 
Est autem Xlvo£ genus hymnorum 
;flebile , in quo frequentabatur versus 
aiAivov, aOavov (= cd Atvc<) pro¬ 
pter mortem immaturam Lini, filii 
Apollinis e Psamathe. Ita veteres 
originem enodare conati sunt. Vi¬ 
detur autem caAivov esse quaedam 
prosopopoeia exclamationis Semi- 
ticae ai lanu , h. e. vae nobis ; cf. 
C. Brugsch, Die Aegyptol. , p. 18 sqq. ; 
W. Baudissin, Studien zur semit. Re - 
ligionsgesch. I, 1876, pp. 302-304. 

Fuit Linus vates et musicus anti¬ 
quissimus, cuius historia, sane fa- 



153 


LO DO VICO 1 


bulosa, a veteribus non uno expo¬ 
nitur modo. Nomen scriptum vide¬ 
mus etiam in titulis ut viris ingenuis 
ac servis inditum; cf. C.I.L. V, 
2119, 3699 ; X, 6637 (ubi est nomen 
servi). S. Lini, Pont. Max., sollemne 
in Mart. Rom. recensetur IX Cal. 
Oct. 

Lioba ge Liuba ge : Lioba, ae, f. Est 
priscum nomen Germanicum liub , 
quo Liebe , hoc est amor, significatur. 
Sanctae Caelitis, eo appellatae, sol¬ 
lemne a. d. IV Cal. Oct. in Mart. 
Rom. recensetur. 

Lionello 1 Lionel g Lionelo h Lionel a : 
v. Leonello. 

Lisa 1 : bl. app. pro Elisabetha usur¬ 
pata ; v. Elisabetta. 

Lisandro 1 : Lysander, dri, m. ; vi¬ 
detur quidem esse primo aspectu 
deminutum nomen vulgare Italicum 
(Lisandro) pro Alessandro ; eo autem 
iam Graeci et Romani utebantur, 
cf. Lysander, dux Lacedaemonio¬ 
rum (Cic. Divin. I, 34 ; II, 32 ; Off. I, 
22 , e. a.) ; et C.I.L. III, 536. Deriva¬ 
tur autem a Xuco et cm)p, quorum 
verborum priore significatur solvo , 
libero , altero vir. Itaque, si origina¬ 
tionem spectes, nomen idem valet 
ac liberator. 

Liselotte ge : Elisabetha Carola; v. 
suis locis. 

Liuba ge Ljuba 86 : v. Lioba. 

Liutbald ge : v. Leodebald. 

Liutbert ge : v. Leodebert. 

Liutfried ge : v. Leodefried. 

Liutgard ge : v. Leodegarde. 

Liutger ge : v. Leger. 

Liutprando 1 Liutprand ge : Leopran- 
dus, i, vel Liutprandus, i, m. Prior 


exarandi ratio iucundior esse vide¬ 
tur auribus Latinis ; quae occurrit in 
Historia Mediolanensi , M.G.H., III, 
18 ; VIII, 86. Quo in corpore nomen 
eodem fere modo alibi scriptum vide¬ 
mus : Liubrandus, Liuprandus, Lio - 
prandus. A Germanis auem scripto¬ 
ribus magis frequentatur : Liutpran¬ 
dus. Quod nomen coaluit e verbis 
Germanicis liut (id saepe in leod de¬ 
flexum est), quo populus significatur 
(cf. Germ. rec. Leute = homines), et 
brand, cui haec est vis subiecta : ignis 
ac praesertim gladius micans. 

Liutwin ge Ludwin ge Leodewin ge : 
Ludvinus, i, m. Quod ad originatio¬ 
nem attinet, cf. Lidwina. 

Livia 1 : Livia, ae, f. v. Livio. 

Livio 1 : Livius, ii, m. Nomen, quod 
vulgo a livendo (cf. livor) ducunt, 
rectius a fonte Etrusco derivatur ; 
cf. Schulze, p. 498. 

Liz a Liza a Lizzy a : bl. app. pro 
Elisabetha usurpata. 

Lodovica 1 : v. Ludovica. 

Lodovico 1 Louis g Ludovico h Ludo- 
wick a Ludwig ge : Ludo vicus, i, m. 
Nomen compositum est e priscis 
verbis Germanicis hlut (chlod, chlut, 
lut ; cf. Graec. xXuto£ ; Lat. in-clu - 
tus), cuius vis est clarus, et wic vel 
wig, quod Latine proelium sonat. 
Saepe confunditur cum nomine Aloi- 
sii (v. Luigi). Est ergo Ludovicus se¬ 
cundum nominis interpretation: 
vir clarus proelio. Prisca eiusdem 
nominis scribendi ratio est Chlotli- 
wich ; cf. Glodoveo. In Mart. Rom. 
plures recensentur Caelites ita ap¬ 
pellati, ut S. Lud. IX, rex Fran¬ 
corum, VIII Cal. Sept. 



LOTTELORE g( 


154 


Lois ge : v. Luigi. 

Lola 1 : bl. app. ab Hispanis pro Do¬ 
lores (v. ib.) vulgo usurpata, sed 
saepe nominis proprii vim obtinet. 

Lolly a : bl. app. pro Laura ; v. ib. 

Lora a Lore ge : b 1 . app. pro Eleo- 
nora ; v. ib. 

Loredana 1 : Lauretana, ae, f. No¬ 
men quo Lucianus Zuccoli fabulam 
amatoriam inscripsit {Vamore di Lo¬ 
redana ), derivatum esse videtur a co¬ 
gnomine, quod nos dicimus, familiae 
Venetae Loredan ; quod originem 
traxit a pago Loreo , in finibus pro¬ 
vinciae Rhodigianae ( Rovigo) posito. 
Hoc vero olim Loredo vel Lauredo 
(h. e. lauretum) audivisse perhibetur. 
Itaque Loredana cognatione coniun- 
gitur cum Laureto^ oppido in Pice¬ 
nis, propter religionem Virginis (Lau- 
retanae) praenobili. Cf. Tagliavini, 
p. 424 sq. 

Lorenz ge : v. Lorenzo. 

Lorenza 11 : Laurentia, ae, f. v. Lo¬ 
renzo . 

Lorenzo 1 Laurent g Lorenzo 11 Lau- 

rence a Lorenz ge : Laurentius, ii, m. 
Derivatur a Laurento , urbe antiquis¬ 
sima, de qua Prisc. de XII v . Aen ., 
9, haec scripsit: « Laurentum autem 
nominatum est a lauro inventa in 
arce, teste ipso poeta». Cf. Anet, 
orig. g. Rom. 10, 5 ; et Serv. ad Verg. 
Aen. I, 2, Est autem Laurentius sive 
adiectivum ( Laurentius , a, wm), cf. 
Verg. Aen. X, 709 : « Laurentia pa¬ 
lus », sive nomen viri; cf. C.I.L., 
4383, ac saepe in titulis Christianis 
aliis que litterarum monumentis usur¬ 
patur. Recentiores autem litterati 
nomen urbis Laurenti a fonte Itali¬ 


co, Latino sermoni anteriore, petunt. 
- (Mart. Rom. IV Id. Aug. e. a.). 

Lorella 1 : Cl. app. pro Eleonora 
ab Italis interdum usurpata ; v. Eleo¬ 
nora. 

Loreta 1 : Lauretana, ae, f. Appel¬ 
lantur interdum puellae vulgari no¬ 
mine Loreta propter religionem Ma¬ 
riae Virginis Lauretanae. 

Loris 1 : Loris, is, m., et interdum 
etiam f. Videtur esse potius nomen 
commenticium quam deminutum no¬ 
men Laurentiae vel Laurentii, ut 
nonnulli defendunt. Veri simile esse 
videtur hoc nomen eo invaluisse, 
quod in Victoriani Sardou (1831- 
1908) fabula scaenica, quae Fedora 
inscribitur, primas partes agens eo 
appellaretur ; qui Russus cum esset 
ex fabulae ratione, scriptorem imi¬ 
tatum esse nomen Boris. 

Lorna a : Lorna, ae, f. Hoc nomen 
Anglorum et Saxonum sermone idem 
valet atque amissa , ut videtur, ab 
amatore. Cf. Partridge, p. 182. 

Lotario 1 Lotario h Lothair a Lo- 
thar ge : Lotharius, ii, m. Ducitur a 
verbis Geraianicis hlut ( chlod , lut), 
quod idem valet atque clarus , et hari 
(her), quo exercitus et interdum mi¬ 
les (sing. coli.) significatur. Est ergo 
Lotharius quasi miles inclitus. Hoc 
modo etiam interpreteris nomen Lu¬ 
titer (Luter o). 

Lotte g Lottie 1 Lotty a Lotte ge : bl. 

app. pro Carola. 

Lottelore ge : Carola Eleonora, f. 
Hoc gemino nomine significatur 
mulier ad Carolum (= virum) per¬ 
tinens et Dei luce fruens ; cf. Carla y 
Garlo et Eleonora. 



155 


LUCIO 1 


Louis g : v. Lodovico . 

Louise g Louiset g : bl. app. pro 
Aloisia vel Ludovica usurpata. 

Luana 1 : Luana, ae, f. Est nomen 
hac aetate, novarum appellationum 
cupida, inductum ab iis, ut videtur, 
qui arti cinematographicae student. 
Fieri potest, ut deductum sit a 
verbo adi. Hispanico luan , quo color 
subflavus significatur. 

Lubrecht ge : v. Leodebert. 

Luca 1 Luc g Lucas h Luke a Lukas ge : 
Lucas, ae, m. Videtur esse nomen 
hypochoristicum , quod vocant, con¬ 
tractum a Aouxavo^ (v. Lucano ), 
ut KXe67ra£ a KXeo7raTpc<, 'AvxtTua^ 
ab 5 AvT£7raTco^. - (Mart. Rom. XV 
Cal. Xov. e. a.). 

Lucano 1 Lucan a : Lucanus, i, m. 
« Lucani», ut ait Paul, ex Fest., 106, 
« appellati dicuntur, quod eorum re¬ 
gio sita est ad partem stellae luci¬ 
ferae, vel quod loca cretosa sint, id 
est multae lucis ; vel a Lucilio duce, 
vel quod primitus in luco conse¬ 
derint » ; Plin., vero, III, 5, 10 : « Lu¬ 
cani a Samnitibus orti, duce Lucio »; 
secundum recentiores autem rectius 
a Xoxo£, hoc est lupus , cum veterri¬ 
mi quidam nummi AOYKANQN vel 
AYKIANQN inscripti sint ac saepe 
lupi caput praeferant (ef. On. Perin.). 
Recensetur in vetere tit. Christiano, 
Diehl, 1379, et in Mart. Rom. III 
Cal. Xov. 

Lucia 1 Lucie g Lucia h Lucy a Lu- 

zie ge : Lucia, ae, f. Est femininum 
genus nominis Lucii (v. ib.). Recen¬ 
setur in Mart. Rom. Id. Dec. e. a. 

Luciana 1 Luciennef Luciana h : Lu- 
ciana, ae, f. Cf. Lucia , Luciano . 


Luciano 1 Lucien g Luciano 11 Lu- 

cian a : Lucianus, i, m. Xomen, ut 
liquet, ductum est a Lucio (v. ib.). 
Recensetur in Mart. Rom. VI Id. 
Ian. e. a. 

Lucilio 1 Lucilio h : Lucilius, ii, m. 
Quoad originationem v. Lucio. 

Lucilia 1 Lucile g Lucilia, ae, f. Xo¬ 
men hoc blandum deductum est a 
Lucia (v. ib.) ; cf. Mart. Rom. IV 
Cal. Aug. et VIII Cal. Sept. 

Lucina 1 : Lucina, ae, f. Ad origi¬ 
nationem quod pertinet v. Lucio . 
Hoc nomine appellabatur apud Ro¬ 
manos dea partuum praeses, quae 
et Genitalis ; cf. Ovid. Lier. 6 , 122 ; 
Hor. Carm. saec ., 13-16: « Rite ma¬ 
turos aperire partus — lenis, Ili¬ 
thyia, tuere matres, — sive tu Lu¬ 
cina probas vocari — seu Genitalis». 
Praeterea Lunae, Dianae, lunoni, 
quae et ipsa partubus praeerat, 
hoc nomen indebatur. Mulieribus 
quoque e vulgo ac turba imponi 
solebat ; cf. C.I.L. V, 7066, 8122 ; 
VIII, 1578. 

Plures denique mulieres Christia¬ 
nae, maxime tempore, quo nomen 
Christianum infense petebatur, eo¬ 
dem nomine appellabantur; cf. 
Diehl, 4050, 2576A adn., 2825 adn. 
- (Mart. Rom. prid. Cal. Iui. : « Apo¬ 
stolorum discipula »). 

Lucio 1 Luce g Lucio 11 Lucius a : Lu¬ 
cius, ii, m. Ducitur a luce , quae vox 
repetitur a verbo primitivo louk-s ; 
cf. prisc. Ind. rokdh , h. e. lux , lokate , 
h. e. contuetur ; Graec. Xsuxocr, h. e. 
splendens , albus (Xuxo- 90 )^, h. e. cre¬ 
pusculum) ; prisc. Germ. lioht, h. e. 
clarus , lux (Germ. rec. Licht). Hoc 



LUITPOLD g< 


156 


praenomen, ut ait Varro L.L . VI, 
2 , 5, initium videtur habuisse ab 
eo, qui prima luce natus est; quocum 
consentit Paul, est Fest. 106 : «Lu¬ 
cius praenomen ex eius, qui primum 
fuit, quia oriente luce natus est » ; 
item Auct. de praen. 6. Haec autem 
originatio ad vulgi mentem accom¬ 
modata esse videtur, non e recondita 
doctrina permanasse ; de ipso tamen 
fonte non convenit inter eruditos. 
In Mart. Eom. XIX recensentur 
Caelites hoc nomine appellati. 

Lucita h : Maria a Luce, f. 

Lucrezia 1 Lucrece g Lucrecia 11 Lu- 
cretia a Lukretia ge : Lucretia, ae, f. 
Hoc nomen a Villelmo Schulze, 
p. 182 sq. repetitur ab origine Etru¬ 
sca (cf. luyre ; et Lucretius , O.I.L. X, 
2939, Volcis). Occurrit in veteribus 
titulis Christianis, Diehl, 2110, 2247, 
348. Sollemne S. Lucretiae virginis 
in Mart. Eom. IX Cal. Dec. recen¬ 
setur. 

Lucullo 1 : Lucullus, i, m. Derivan¬ 
dum est nomen fortasse a luculo , seu 
a parvo luco . Nomen autem Luculus, 
i, in C.I.L. VI, 3844 ; 1286 scriptum 
est. 

Lucy a : v. Lucia. 

Ludger g Ludger ge : v. Leger. 

Ludmilla ge : v. Lidmilla . 

Ludo a : bl. app. pro Ludo vico ; v. 
Lodovico. 

Ludolf ge : Ludolfus, i, m. Derivatur 
aut a verbis Germanicis hlut-wolf , 
quae clarum lupum significant, aut 
ab liud ( liut)-wolf , quae idem valent 
ac populi lupus . 

Ludovica 1 Ludovika ge Ludwiga ge : 

Ludovica, ae, f. ; v. Lodovico . 


Ludovico 1 : v. Lodovico . 

Ludovika ge : v. Ludovica. 

Ludwig ge : v. Lodovico . 

Ludwiga ge : v. Ludovica. 

Ludwin ge : v. Liutwin . 

Ludwina ge : v. Lidwina. 

Luigi 1 Louis g Luis h Aloysius 1 
Alois ge : Aloisius, ii, n. Improbanda 
est scribendi ratio : Aloysius. Xomen 
enim repetitur a fonte Germanico, 
e cuius ratione y littera solum in 
verbis Graecanicis poni solet. De 
modo autem quo inde sit derivan¬ 
dum, non omnes consentiunt: sunt 
enim qui dicant (fortasse rectius) id 
deductum esse a verbis coniunctis 
al-wis (Germ. rec. all-weise ), quibus 
haec est vis subiecta : valde sciens. 
Quod nomen deflexum esse in Alvise, 
Aluigi ; cf. Wasserzieher, p. 19. Alii 
autem idem esse existimant ac no¬ 
men Ludovici (v. Lodovico), a hlut - 
wic (Chlodowich, Chlodwich) deri¬ 
vatum ; quo significatur vir clarus 
proelio . luvat memorare in Ari- 
prandi brevi historia Langobardorum, 
saeculo xix ineunte conscripta, legi 
nomen Laudoisii (M.G.H. Scipt. rer. 
Langob., XXX, p. 596). Ad quam 
exarandi rationem videtur propius 
accedere vulgare nomen Louis, quo 
Galli utuntur. S. Aloisii, optime mo¬ 
rati adulescentis e S. I., sollemne 
XI Cal. Iui. celebratur (Mart. Eom.). 

Luisa 1 Louis e g Luisa h Aloisia ge vel 
Luise ge : Aloisia, ae, f. v. Luigi. Galli 
vero nomine vulgari Louise intelle¬ 
gunt Ludovieam. 

Luigino 1 Louison g Luis ge : Aloisil- 
lus, i, m. V. Luigi. 

Luitpold ge : v. Leopoldo . 




157 


LYONEL 


Luke a Lukas ge : v. Luca. 

Lukretia ge : y. Lucrezia. 

Lula a Lulu g Lulu ge : bl. app. pro 
Aloisia ; v. Luisa ; apud Germanos 
etiam pro Ludmilla et Ludovica; 
v. suis locis. 

Lunz ge : bl. app. pro Laurentio ; y. 
Lorenzo. 

Lupo 1 Loup g Lupo h vel Lope h : Lu¬ 
pus, i, m. Cf. Graec. Xuxc<. Verbum 
lupi videtur esse in linguam Lati¬ 
nam receptum e quadam dialecto 
Italica (e sermone Sabinorum, ut 


Osthoff, Indogerm. Forschungen , IV, 
p. 278, e. a. opinantur). Cf. Mart. 
Eom. IV Cal. Aug. e. a. 

Lussorio 1 : Luxorius, ii, m. Hoc 
nomine appellatus est poeta Car¬ 
thaginiensis, qui temporibus domi¬ 
nationis Vandalicae fuit, et Martyr 
in Sardinia, cuius sollemne in Mart. 
Eom. XI Cal. Sept. recensetur. 

Lutz ge : bl. app. pro Ludo vico ; v. 
Lodovico. 

Lydia a Lydia ge : v. Lidia. 

Lyonel a : v. Leonello . 



M 


Mabile g Mabel a : est dem. nomen, 
qnod vulgo Amabel apud gentes, 
quae Anglico sermone utuntur, au¬ 
dit ; v. Amabile. 

Macario 1 Macaire g Macario 11 Ma- 
caire a : Macarius, ii, m. A nonnullis 
perverse scribitur Macharius. Est 
enim in Latinam rationem e Graeco 
translatum nomen [xaxapio£, quo 
felix, beatus significatur. - (Mart. 
Eom. VI Id. Apr.; postr. Cal. Ian. 
e. a.). 

Macbeth a : Macbethus, i, m. do¬ 
mine hoc Celtico, quo summus An¬ 
gi orum poeta Shakespeare fabulam 
tragicam inscripsit, significatur filius 
vitae seu vivax. 

Macian h : bl. app. ab Hispanis pro 
Matthia usurpata; v. Mattia. 

Macrobio : Macrobius, ii, m. Deri¬ 
vatur a fonte Graeco : jraxpoc, h. e. 
longus , et h. e. vita , ita ut no¬ 
men interpretandum sit : longaevus. - 
(Mart. Eom. XII Cal. Aug.; Id. 
Sept.). 

Maddalena 1 Madeleine g Magdale- 
na h Magdalen a Magdalene ge : Magda- 
lene, es, vel Magdalena, ae, f. Est 
cognomen mulieris a loco Magdala 
ductum, quae est ratio scribendi 
Aramaica ; Hebraice vero Migdal au¬ 


dit, sic appellatus a gadal , h. e. ma¬ 
gnus fuit , unde migdal vel migdol 
idem valet ac turris , arx. Saepe, in 
sacris praesertim litteris, nomen 
Graeca terminatione -ne invenitur ; 
apud scriptores vero ecclesiasticos 
saepe more Latino : Magdaleyia ; cf. 
Ambros., Virg. 3, 14, 11. ; Hieron., 
Ep. 127, qui Magdalenam ita in La- 
Latinum convertit : turritam. -(Mart. 
Eom. VIII et IV Cal. Iun.; XVII 
Cal. Aug.; XI Cal. Aug.). 

Maddie a Madeline a ; bl. app. pro 
Magdalena ; v. Maddalena. 

Madeleine g : v. Maddalena. 

Madge a : bl. app. pro Magdalena ; 
v. Maddalena. 

Mafaldah v. Matilde. Ita enim a 
Lusitanis deflexum est nomen Ma- 
thildis ; non autem improbandus est 
scribendi modus : Mafalda , ae , cum 
saepe vim nominis proprii obtineat. 

Maffeo 1 : Maffeus, i, m. Vulgare 
nomen Italicum Maffeo , quod Latini¬ 
tate donandum esse videtur (cf. Lex. 
Morcell. IV, p. 131 : «Maffeius -- 
Maffei») derivatum est a Matthaeo ; 
est ergo nomen corruptum. Quo 
appellabatur praesertim Vegius, vir 
humanitatis studiis conspicuus (1406- 
1458). 


f 


i 

i 


i 


159 


MAMIE a 


Magda ge : dem. nom. Magdalenae; 
v. Maddalena. 

Magdalena 11 Magdalen 1 Magda- 
lene ge : v. Maddalena. 

Maggiorino 1 : Maiorinus, i, m. Hoc 
nomen ab adi. maior , is , ductum, in 
veteribus litterarum monumentis at¬ 
que titulis scriptum videmus ; cf. 
C.I.L. III, 124 ; Y, 3729, et 5957 ; 
Augustin. ep. 88 ; 175 ; 181. 

Magno 1 Magne g Magnus il Ma- 
gnus ge Mang ge : Magnus, i, m. Du¬ 
citur a verbo Indico - Europaeo 
meg(h ) ; cf. Graec. fjtiya£ ; prisc. Ger¬ 
manicis mihhil ; Ang. much. - (Mart. 
Eom. Cal. Ian.; prid. Non. Febr. 
e. a.). 

Maia 1 : Maia, ae, f. Videtur perti¬ 
nere ad verbum primitivum, unde 
ductum est adiectivum magnus (v. 
Magno). Fuit enim Maia «Magna 
Mater » seu Terra. Ovidius hoc no¬ 
men, veluti a Graecis mutuo accep¬ 
tum (Maia, Mafoj), in casu acc. ex 
eorum more inclinat in -an ; cf. 
Fast. I, 174. 

Mala chia 1 Malachie g Malaquias h 

Malachy* 1 : Malachlas, ae, m. Deri¬ 
vatur a fonte Hebraico : MaVaki, 
quod per compendium scriptum est 
pro MaVakiydh ; hoc vero significa¬ 
tur nuntius Yahve , i. e. Domini. - 
(Mart. Eom. XIX Cal. Febr.; III 
Xon. Nov.). 

Malvina 1 Malvina g Malvina 11 Mal- 

wine ge : Malvina, ae, vel Maluina, 
ae, f. Est nomen a fonte Germanico 
ductum ; cf. nomina Anglorum Saxo- 
numque propria Meadhelm , Maldvit, 
Maldvulf , in quibus verbum meald 
idem valet ac eonfrictio. Praeterea 


potius quam cum madal , ut For- 
stemann, 1085, opinatur, prior no¬ 
minis pars coniungenda esse vide¬ 
tur cum verbo sermonis prisci Ger¬ 
manici meldon , cuius vis est nun¬ 
tiare ; tvin autem significat amicum 
(amicam). 

In Libro de Sancti Hildulfi Suc¬ 
cessoribus in Mediano Monasterio 
(M.G.H., Script. IV, p. 87) occurrit 
hoc nomen masculino genere : Ma- 
dalwinus : «qui mundanis dudum 
involucris expeditus, monasticae 
tranquillitatis expetiverat litus »; 
item ib., p. 89. 

Mameli 1 : Mamelius, ii, m. Est 
quidem cognomen, quod nos dici¬ 
mus, Godefridi Mameli (1827-1849), 
viri Itali, qui in poetica arte est 
versatus et, patriae incensus amore, 
militem egit. Ab eo compositus est 
hymnus Fratelli dMtalia , qui eius¬ 
dem nationis publicus propriusque 
est. 

Hoc vero cognomine Itali inter¬ 
dum pro nomine utuntur. 

Mamena h : est blanda et vulgaris 
appellatio ab Hispanis pro Carmela 
seu, uti dicere consueverunt, Car¬ 
men, usurpata ; v. Carmela. 

Mamerto 1 : Mamertus, i, m. Osco¬ 
rum sermone Mars appellatur Ma¬ 
mers (cf. Paul, ex Fest. 116) ; quod 
nomen Graeci suis litteris ita expri¬ 
mebant : Map,spTC< ; denique in sene¬ 
scentis aetatis sermone Latino inve¬ 
nitur scribendi modus : Mamertus. 
Quo appellatus est episcopus Vien¬ 
nensis, cuius sollemne V Id. Mai. 
in Mart. Eom. recensetur. 

Mamie 1 : Maria, ae, f. Apud Amo- 


MARCANTONIO 1 


160 


ricanos praesertim mos invaluit no¬ 
men Mariae blandae appellationis 
causa ita detorquendi ; v. Maria. 
Secundum Partridge autem, p. 190, 
Mamie dicitur blande pro Margarita. 

Manasse 1 ManasselP : Manasses, ae, 
m. ; cas. gen. exit in divinis libris 
in - e ; cf. Gen. XL, 1 , 17 ; Ios. I, 12 ; 
XIII, 31 e. a. ; apud Prudent. Catii. 
XIX, 190, in -ae ; cas. dat. in -i ; acc. 
in -en. Plerumque in sacris litteris 
non declinatur in casus. Xomen, 
quo appellatus est unus e prophetis 
Y. T., derivatum est a fonte He¬ 
braico : a menashsheh , quo significa¬ 
tur oblivionem efficiens. 

Manena h : est bl. app. ab Hispa¬ 
nis pro Manuela usurpata ; v. Ema- 
nuela. 

Manfredi 1 Manfroy 8 Manfredo h 

Manfred a Manfred ge : Manfredus, 
i, vel Manfridus, i, m. Derivatur a 
verbis Germanicis mann , quo vir si¬ 
gnificatur, et frid , cuius vis est mu¬ 
nitio, tegmen ; unde haec est nomi¬ 
nis interpretatio : vir muniens, de¬ 
fensor. Apud Xormannos verbum 
frid deflexum est in fred. 

Mangold ge Menegold ge : Mangol- 
dus, i, m. Nominis huius Germanici 
haec est interpretatio : multorum do¬ 
minus. Coaluit enim ex manag, cuius 
vis est multitudo (cf. Menge ), et walt, 
quod idem valet ac dominari. 

Manilio 1 : Manilius, ii, m. Hoc no¬ 
men pertinet ad Manium (cf. Man¬ 
lio ), quae vox ducta est ab adiectivo 
manus, a, um, quod idem valet ac 
bonus ; cf. Varro L.L. VI, 4 : «bo¬ 
num antiqui dicebant manum» ; 
Paul, ex Fest. 132 : « manuos in car¬ 


minibus Saliaribus Aelius Stilo signi¬ 
ficare ait bonos ». Hoc priscum ver¬ 
bum servatum est in adiect. im¬ 
manis, e. Eandem hanc vocem (ma¬ 
nus, a, um) invenire est in voce ma¬ 
nes, quacum nomen Manilii seu 
Manlii propius coniunctum esse vi¬ 
detur. 

Manlio 1 : Manlius, ii, m. ; v. Mani¬ 
lio. 

Manon g : bl. app., a Gallis prae¬ 
sertim, pro Maria Anna usurpata; 
v. ib. 

Manola 1 Manolita 11 : Emmanuela, 
ae, f. Ita enim blande dicitur hoc 
nomen ; v. Emanuela. 

Manolo 1 : Emmanuel, is, m. Est 
blanda appellatio nominis Emma- 
nuelis ; v. Emanuela. 

Mansueto 1 Mansuet g Manso h Man¬ 
sueto 11 : Mansuetus, i, m. Originem 
nominis Paul, ex Festo, 117, recte ex¬ 
plicat : « mansuetum ad manum ve¬ 
nire suetum »; coaluit ergo e man(us)- 
suetus. - (Mart. Bom. XI Cal. Mart. 
e. a.). 

Manuela h : Emmanuela, ae, f. ; 
v. Emanuela. 

Manuele 1 Manuel h : v. Emanuele. 

Mara 1 Mara ge : Mara, ae, f. Sermo¬ 
ne Syriaco mara dicitur, quam Bo- 
mani dominam appellant : quae ori¬ 
ginis explicatio magis probatur. He¬ 
braicum autem verbum marah idem 
valet atque amara ; cf. Euth I, 20 : 
«Ne vocetis me Noemi (i. e. pul¬ 
chram), sed vocate me Mara, quia 
amaritudine valde replevit me Om¬ 
nipotens ». 

Marcantonio 1 : Marcus Antonius ; 
v. suius locis. 



161 


MARIA 1 


Marcella 1 Marcelle 8 Marcela 11 Mar- 
cella a : Marcella, ae, f. ; cf. Marcello 
et Marco . - (Mart. Rom. prid. Cal. 
Febr. e. a.). 

Marcellina 1 Marceline 8 Marce- 
lina h : Marcellina, ae, f. Cf. Marcellino , 
Marcello . Recensetur nomen in Mart. 
Rom. XVI Cal. Aug. 

Marcellino 1 Marcelino 11 : Marcelli- 
nus, i, m. Derivatur a nomine Mar¬ 
celli ; v. ib. - (Mart. Rom. VIII 
Cal.-Xov.). 

Marcello 1 Marcel 8 Marcelo h Mar¬ 
cellus* 1 : Marcellus, i, m. Est nomen 
Marci cum syllabis -ellus, blandae 
appellationis causa, adiunctis; v. 
Marco. - (Mart. Rom. XVII Cal. 
Febr. e. a.). 

Marchionne 1 : est vulgaris ratio 
scribendi nominis Melehioris ab Ita¬ 
lis interdum usurpata ; v. Melchiorre. 

Marco 1 Mare 8 Marco(s) h Mark a 
Markus ge : Marcus, i, m. Huius no¬ 
minis Romani haec est originatio : 
Marticos , vel Martcos ; coniungitur 
ergo cum nomine Martis ; cf. Walde- 
Hofmann, II, p. 38 ; G. Devoto, Stu- 
di Etruschi , III, p. 275. Cf. etiam 
Martino. In Mart. Rom. plures Cae¬ 
lites, hoc nomine insignes, recen¬ 
sentur ; S. Marcus Ev. VII Cal. Mai. 

Marcolfa 1 : Marculfa, ae, f. ; v. Mar- 
colfo. 

Marcolfo 1 Marcou 8 Marcolfo h Mar- 
kolf ge : Marculfus, i, m. Petitur a 
sermone Germanico, ac quidem a 
verbis mark , quo limes , finis signifi¬ 
catur, et wolf ( wulf ), quod idem valet 
ac lupus. Quod vocabulum, cum 
alteri adiungitur, primam litteram w 
amittere solet (cf. Adolfo). Itaque 


nomen interpreteris lupum ad limi¬ 
tem seu limitaneum. 

Marcus* 1 : v. Marco. 

Marfa : Martha, ae, f. ; quod no¬ 
men apud Russos Marfa audit. Cf. 
Wasserzieher, p. 122. 

Marfisa 1 Marfisa 11 : Marfisa, ae, f. 
Est nomen commenticium , quod in 
carmine epico, quod Orlando Furioso 
inscribitur, et alibi frequentatur. 

Margherita 1 Marguerite 8 Marga¬ 
rita 11 Margaret a Margareta 86 : Mar¬ 
garita, ae, f. Est calculus candidus, 
in marinis nascens conchis, ad mun¬ 
dum muliebrem aptus ( perla , perle , 
pearle). Latini hoc nomen accepe¬ 
runt a Graecis, quorum sermone 
[xapyaptTY]^, ou, 6, audit ; cf. ad hoc 
Varr. L.L, ex Prisciano VII, 328 Kr.: 
« (Varro ait) vocabula ex Graeco 
sumpta, si suum genus non reti¬ 
neant, ex masculino in femininum 
Latine transire et A litera termi¬ 
nari, velut xo^Xta^ cochlea, 'Ep(x9j£ 
herma, yap ty]C charta ». Graeci au¬ 
tem hoc mutuati sunt a prisco ser¬ 
mone Indorum, qui nitidum huius- 
modi calculum manjaram vel ma- 
njari 1 hoc est gemmam , vocabant; 
cf. Walde-Hofmann, II, p. 30. - 
(Mart. Rom. VIII Cal. Mart.; XVI 
Cal. Xov.; XVI Cal. Dec. e. a.). 

Marget a Margot a : dem. nomen Mar¬ 
garitae ; v. Margherita. 

Margila 1 : Maria Iulia ; v. Maria , 
Giulia. 

Marguerite 8 : v. Margherita. 

Maria 1 Marie 8 Maria h Mary * 1 Ma¬ 
ria 86 : Maria, ae, f. Xomen Augu¬ 
stae Deiparae plane differt a Maria, 
ut Romani ante institutam ehristia- 



MARIO 1 


162 


nam religionem genus femininum 
nominis Marii interdum appellabant. 
Derivatum est enim a Mapiafx, ut 
est in libris Novi Testamenti, Graece 
conscriptis (Hebr. Maryam). De ori¬ 
gine autem alii aliter sentiunt. Missis 
sententiis minus probabilibus, no¬ 
men videtur derivandum esse aut a 
fonte Aramaico (mara = domina ), 
aut a fonte Aegyptio (cf. Copt. Merit 
Amm — amatus ab Ammone). 

Marianna 1 Marianne g Mariana 11 
Marianne a Marianna ge : Maria Anna, 
f. ; v. suis locis. 

Mariano 1 Marien g Mariano 11 Ma- 
rian a : Marianus, i, m. Est, si ori¬ 
ginem spectes, adi. a nomine Marii 
(v. Mario) deductum ; cf. Cie. Brut. 
47 : «Mariani consulatus »; id. de 
Or. II, 66 : « Marianum scutum Cim¬ 
bricum »; e. a. - (Mart. Rom. Cal. 
Ian. e. a.). 

Maribelle a : Mariabella, ae, f. Vul¬ 
gare hoc nomen ab Americanis fic¬ 
tum est, quo Maria specie venusta si¬ 
gnificatur. 

Marica 1 : Marica, ae, f. Nominis 
origo petenda videtur a voce primi¬ 
tiva mer , in qua inest vis splendendi ; 
cf. merus , marmor ; prisc. Ind. md- 
ricih, li. e. radius ; Graec. {xapfjtaipco, 
h. e. luceo. Eo appellata est nympha 
apud Minturnas ; cf. Verg. A en. VII. 
47 ; Liv. NXVII, 37, 2 (lucus Mari¬ 
cae) e. a. ; occurrit quoque in titulis 
ut nomen muliebre ; cf. C.I.L. III, 
5257, V, 6850. 

Apud Hispanos vero Marica est 
blanda appellatio pro Maria. 

Marico 1 : Maricus, i, m. Cf. Ma¬ 
rica. Usurpabatur interdum ut no¬ 


men servile ; cf. C.I.L. V, 1336 ; XII, 
5686. 

Marietta 1 Mariuccia 1 Marihuela h 

Mariechen ge : bl. app. pro Maria; 
v. ib. 

Marilena 1 : Maria Magdalena, vel 
Magdalene, f. ; v. suis locis. 

Marina 1 Marinette g Marina 11 : Ma¬ 
rina, ae, f. Est nomen originis Etru¬ 
scae (cf. Mario), ut est apud Schulze, 
pp. 188-189 ; cf. C.I.E., 1144, 1150 
(Larthia Marina). Occurrit quoque 
in titulis Christianis veteribus, Diehl, 
1790, 2015, 227, 330. - (Mart. Rom. 
XIV Cal. Iui.; XV Cal. Aug.). 

Mariner 11 : Marinarius, ii, m. Haec 
vox, qua navicularius , nauta signifi¬ 
catur, est sermonis Latini, qui me¬ 
dia, quam dicunt, aetate, invaluit, 
propria; cf. C. Ducange, Glossarium 
mediae et infimae Latinitatis. 

Marino 1 Marin g Marino h : Marinus, 
i, m. Nomen, quemadmodum Ma¬ 
rius , Marina (v. ib.), repetitur a 
fonte Etrusco. - (Mart. Rom. VII 
Non. Mart. ; prid. Non. Sept. 
e. a.). 

Mario 1 Marius g Mario 11 Marito h : 

Marius, ii, m. Non est, ut vulgus ar¬ 
bitratur, genus masculinum Chri¬ 
stiani nominis Mariae, cum multo 
ante inducta Christiana sacra Roma¬ 
nis fuerit usitatum. Nomen autem 
repetitur a sermone Etrusco; cf. 
Schulze, pp. 188-189 ; C.I.E. 1145 : 
Mare ; 2451 : Marie. Sunt qui pu¬ 
tent hoc verbum apud Etruscos idem 
valuisse ac virum fuisseque appella¬ 
tionem muneris cuiusdam; cf. Ta- 
gliavini, p. 20. - (Mart. Rom. XIV 
Cal. Febr.). 


163 


MARYLYN 


Marion g : bl. app. pro Maria usur¬ 
pata ; v. ib. 

Maripepa h : Maria Iosepha ; Hi¬ 
spani enim Maripepa blande pro 
Maria Josefa dicunt Y. Maria et 
Giuseppina. 

Mariquila 11 Mariquilla h : bl. app. 
ab Hispanis pro Maria usurpata ; v. 
Maria. 

Marisa 1 : Maria Aloisia, f. ; y. suis 
locis. 

Marius 8 : v. Mario. 

Mark il : v. Marco. 

Markart ge Marquart ge : Marcuar- 
dus, i, m. Nomen structum est e ver- 
Germanicis marah (cf. Mahre ), cuius 
Yis est equus , et wart (ward , vardan ), 
quo custos significatur. Id ergo cu¬ 
stodem equi interpreteris ; priorem 
partem quidam a marka petunt, 
quod idem valet ac limes , sed est 
minus certum ; cf. Forstemann, 1094. 
In Latinam autem rationem transla¬ 
tum, ut supra posui, nomen scriptum 
videmus in libro cui index Casuum 
8. Gall. Cont. II, c, 7 ; M.G.H., II, 
p. 157. Alibi invenitur Marcwardus , 
ib. I, p. 567 ; II, p. 330 ; IV, p. 763 ; 
Y, pp. 192, 190, 301 ; YI, pp. 2, 11 
582, 584, 720, 746 ; vel Marquardm , 
ib. Y, p. 685. 

Markolf ge : v. Marcolfo. 

Markus ge : v. Marco. 

Marlene ge : Maria Magdalena ; v. 
suis locis. 

Marquart ge : v. Markart. 

Marrirosa 11 : Maria Rosa, f. ; v. 
haec nomina suis locis. 

Marsilio 1 Marsil g Marsilio h : Marsi- 
lius, ii, m. Nomen non ductum est, 
quemadmodum videtur, a Marsis, 


vetere Italiae gente, sed a fonte Etru¬ 
sco ; cf. Schulze, p. 188 sq. A voce 
enim Etrusca marsi (cf. C.I.E. 4392) 
derivata sunt nomina cum Marsilio 
cognatione coniuncta, ut: Marsinus 
C.I.L. XI, 44 6 ), Marsicius (Eph. 
epigr. VIII, 8 ), Marsidius (C.I.L., 
VI, 22251 ; XI, 4485). 

Marta 1 Marthe g Marta h Marta a 
Martha ge : Martha, ae, f. Derivatur 
a voce Aramaica mar\ cuius vis est 
dominus ; unde martha , feminino ge¬ 
nere, dominam significat. - (Mart. 
Eom. IV Cal. Aug. e. a.). 

Martie a Marty a : bl. app. pro Mar¬ 
tha ; v. Marta. 

Martina 1 Martine 8 Martina 11 Mar- 

tina a : Martina, ae, f. ; cf. Martino. - 
(Mart. Rom. Cal. Ian. et III Cal. 
Febr.). 

Martino 1 Martin 8 Martin h Martin 11 

Martin 86 : Martinus, i, m. Ducitur 
a nomine Martis , cuius originem alii 
aliter enodant. Secundum P. Kret- 
schmer, Zeitschrift fur vergleich. 
Sprachforschung 38, pp. 129 sqq., 
134, derivatur a verbo Mavortis , 
quod coaluit e macs (mages ; cf. 
mactus, - vert, - vort) ; est ergo Mavors 
is qui cum vi (bene) vertit. Solmsen 
autem, Zeitschr. f . vergi. Sprachf ., 
38, pp. 450 sqq., ducit idem Mavortis 
nomen a mdgh(e)$-vert (vort) ; priori 
quidem verbo primitivo subicit vim 
proelii (cf. [xaxofxat), ita ut significe¬ 
tur is qui proelium vertit. Cf. Walde- 
Hofmann, II, pp. 44 sq. - (Mart. 
Rom. III Id. Nov. e. a.). 

Mary a : v. Maria. 

Marylyn a : bl. app. pro Maria, vel 
Maria Magdalena. 


12, - C. Egger : Dizionario nomi. 



MATTIA 


164 


Marziale 1 : Martialis, is, m. Perti¬ 
net, ut liquet, ad nomen Martis ; cf. 
Martino. In Mart. Eom. sex recen¬ 
sentur Sancti Caelites, hoc nomine 
appellati. 

Marzio 1 : Martius, ii, m. Pertinet ad 
nomen Martis (cf. Marco ; Martino ). 
Nomen occurrit, missis aliis monu¬ 
mentis, in veteribus titulis Christia¬ 
nis, Diehl, 1447, 1769, 2316, 2797- 

Maso 1 Masino 1 : bl. app. pro Tho. 
ma ; v. Tommaso. 

Massimiliano 1 Maximilien 8 Maxi- 
miliano h Maximilian ge : Maximilia- 
nus, i, m. Est nomen Maximi cum 
duplici terminatione, in qua prior 
blanda appellatur; etenim deriva¬ 
tur a Maximillo ; qua in re animad¬ 
vertendum ex usu linguae Latinae 
unam litteram l poni (Maximilia- 
nus ; cf. Paolo). Recensetur in C.I.L. 
IX, 1160, 1161; Symm., Ep. VIII, 
n. 48, 551, 55 ; IX, 52. - (Mart.Rom. 
IV Id. Oct. , IV Cal. Nov.). 

Massimino 1 Maximin g : Maximinus, 
i, m. Ut liquet, derivatur a Maximo 
(v. Massimo) ; cf. Mart. Rom. VI 
Id. Ian.; XVIII Cal. Ian.; XVIII 
Cal. Febr., e. a.). 

Massimo 1 Maxime g Maximo 11 : Ma¬ 
ximus, i, m. Quoad originationem v. 
Magno ; cf. prisc. nom. mag-se-mos , 
Walde-Hofmann II, p. 14. - (Mart. 
Rom. VI Id. Ian. e. a). 

Mat a : bl. app. ab Anglis pro Mat¬ 
thaeo usurpata ; v. Matteo. 

Matelda 1 : Mathildis, is, f. ; v. Ma¬ 
tilde. 

Mateo h : v. Matteo. 

Materno 1 : Maternus, i, m. Deri¬ 
vatur a matre , ut paternus a patre ; 


cf. Graec. |i.Y)T7]p (Dor. (xcmjp) ; prisc. 
Ind. matar ; prisc. Hib. mathir ; prisc. 
Germ. muoter ( Mutter , moiher) e. s. - 
(Mart. Rom. XV Cal. Aug.; XVIII 
Cal. Oct.). 

Matias h : v. Mattia. 

Matilde 1 Mathilde g Matilde 11 Ma- 
tilda a Mathilde 86 : Mathildis, is, f. 
Hoc nomen interdum ita videtur 
scriptum : Mechthildis ; qui modus 
propius quidem accedit ad originem 
Germanicam, tamen in auribus La¬ 
tinis durum quiddam sonat et aspe¬ 
rum. Ductum est enim a mahti 
(Germani nunc dicunt Macht ), quo 
vocabulo potentia , virtus significatur, 
et a prisca voce hildj quae ita Latine 
redditur : pugna seu proelium. Magis 
igitur probanda videtur haec scri¬ 
bendi ratio : Mathildis , quae media 
aetate, in regionibus praesertim Ro¬ 
manicis, quas dicunt, invaluit. - 
(Mart. Rom. prid. Id. Mart.). 

Matteo 1 Mathieu 8 Mateo h Mat- 
thew a Matthaus ge : Matthaeus, i, m. 
Minus recte scribitur cum una lit¬ 
tera t. Est nomen Hebraicum Mat- 
thay , fortasse per compendium scrip¬ 
tum pro Matthathah , quo donum Dei 
vel donatus (cf. S. Hieron. de nom . 
Hebr.) vel, minus probabiliter, fide¬ 
lis significatur. Graeci scripserunt : 
Ma00octo£ vel MaxOaioq' - (Mart. Rom. 
XI Cal. Oct.; prid. Id. Nov.). 

Mattia 1 Mathias 8 Matias * 1 Mat- 
thias a Matthias ge : Matthias, ae, m. 
Minus recte scribitur cum una lit¬ 
tera t. Nomen derivatum est a dic¬ 
tione Hebraica Matthdtyah , cuius vis 
est: donum Yah , i. e. Dei (Graece 
Ma00ta£ vel Mar0ia£). Est ergo quoad 


165 


MEDARDO* 


originem idem nomen ac Matthaei. 
- (Mart. Rom. III Cal. Febr., YI Cal. 
Mart.). 

Maturino 1 Mathurin g : Maturinus, i, 
m. ; perverse scribitur Mathurinus. 
Nomen enim., quod etiam in C.I.L., 
III, 3166 scriptum videmus, deri¬ 
vatur a maturo (v. Maturo). Recen¬ 
setur in Mart. Rom. Cal. Nov. 

Maturob Maturus, i, m. Huius no¬ 
minis, a prisco vervo ma-tu derivati, 
vim veteres scriptores explanavere ; 
Paul, ex Fest. 109 : « maturum ido¬ 
neum usui [appellabant antiqui]»; 
Nigid. fragm. Geli. 11 : «mature... 
est, quod neque citius est neque se¬ 
rius, sed medium quiddam et tempe¬ 
ratum est». Nomen vero Maturi, vi¬ 
ris inditum, scriptum videmus in 
C.I.L. Y, 2169, 6051 ; III, 4720. - 
(Mart. Rom. postr. Cal. Iun.). 

Maud a Maude a : bl. app. ab Anglis 
pro Mathilde usurpata ; v. Matildc. 

Maudlin a : dem. nom. Magdalenae ; 
v. Maddalena. 

Maura 1 Maure" Maura h Maura a : 

Maura, ae, f. i v. Mauro. - (Mart. 
Rom. Id. Febr. e. a.). 

Mauri ce g : v. Maurizio. 

Maurilio 1 Maurille g Maurilio h : Mau- 
rilius, ii, m. Nomen, a Mauro (v. ib.) 
derivatum (ut Quintilius a Quinto), 
recensetur in Mart. Rom. Id. Sept. 

Maurizio 1 Maurice g Mauricio h Mor- 
rice a Moritz ge : Mauricius, ii, m. 
In sacris libris et alibi frequenta¬ 
tur modus : M auritius, qui tamen 
minus rectus esse videtur. Eadem 
enim ratione pars altera nominis 
Mauricii est effecta, quam alia plura 
praeferunt verba, ut additicius, ad¬ 


vecticius, commenticius, novicius, 
nutricius, hisque similia ; quibus syl¬ 
labis (-icius) significatur hominem 
vel rem ad alium vel ad aliam perti¬ 
nere. Neque praetereundum eandem 
hanc scribendi rationem propriam 
esse Ammiani Marcellini (XXY, 8 ; 
7 : tribunus Mauricius ; edit. Teub- 
ner), et eos, qui huic nomini vestem 
induerunt Graecam, posuisse : Mau- 
pixLog' (Procop. Caesar., Bell. Goth ., 

l, 7 - Cod. Ambrosian. 119 sup. fol. 
95 ). Quoad originationem v. Mauro. 
- (Mart. Rom. YI Id. Iui., X Cal. 
Oct.). 

Mauro 1 Maur g Mauro h : Maurus, i. 

m. Hoc nomen, quo appellatur incola 
Mauretaniae, secundum Yivien de 
Saint Martin, Le Nord de VAfrique , 
p. 100, ducitur a voce Phoenicia 
mauharim , cuius vis est occidentales ; 
Mauretani enim, seu Mauri, in occi¬ 
dentis partibus, e Phoenicum sen¬ 
tentia, habitabant. - (Mart. Rom. 
XYIII Cal. Febr. e. a.). 

Max g Max ge Maximiliano h Maxi- 
milian ge : v. Massimiliano. 

Maximiliana 11 Maximiliane ge : Ma- 
ximiliana, ae, f. Cf. Massimiliano. 

Maximin g Maximino 11 : v. Massi- 
mino. 

Maxime 8 Maximo 11 : v. Mas simo. 
Mayto h : bl. app. pro Angela seu 
secundum vulgarem Hispanorum ra¬ 
tionem Angelita , usurpata ; v. An¬ 
gela. 

Mechtliild ge : v. Matilde. 

Medardo 1 Medard 8 Medard ge : Me- 

dardus, i, m. Nomen compositum 
est e verbis Germanicis mahti (nunc 
audit MacJit ), quo potentia signifi- 



MELISSA* 


166 


catur, et hard , quod idem valet ac 
fortis , strenuus. In Mart. Rom. re- 
censetur sollemne S. Medardi, epi¬ 
scopi Noviomensis in Gallia, VI Id. 
lun. 

Medea 1 : Medea, ae, vel, ut apud 
Plinium, Media, ae, f. Est nomen 
Graecum MtjSsloc, quod derivatum 
est a verbo primitivo mad, cuius vis 
est metiri , pensare , cogitare ; cf. prisc. 
Ind. madh-jas , h. e. consilia ; Graec. 
(jiYjSo^ai ; Lat. meditor. 

Meg a Meggie 1 Meggy 11 : bl. app. 
pro Margarita ; v. Margherita. 

Meinhard ge : Mainardus, i, vel 
Meinardus, i, m. Nomen coaluit e 
verbis Germanicis magan (vel megin) 
- hard , quorum alterum idem valet 
ac robur , virtus , alterum idem ac 
fortis , strenuus , audax. Magan (cf. 
Germ. ree. vermogen ; ich vermag ), 
perinde ac ragan , si alteri verbo 
adiungitur, saepe litteram g amittit, 
ita ut main vel mein audiat. In li¬ 
bro, qui traditiones Corbeienses in¬ 
scribitur, pleiumque scriptum legi¬ 
mus main-. Cf. Forstemann, 1071. 

Meinrad ge : Mainradus, i, vel Mein- 
radus, i, m. Quoad priorem nominis 
partem ( magan vel megin ) v. Mein- 
hard ; altera efficitur verbo Germa¬ 
nico rdt (rad), quo consilium signi¬ 
ficatur. Cf. M.G.H., Script., III, 
pp. 18, 140, 145 (Meginradus). Est 
ergo nominis interpretatio: vir con¬ 
silio validus ; recensetur in Mart. 
Rom. XII Cal. Febr. 

Melania 1 Melanie g Melania h Me- 
lanie ge : Melania, ae, f. Hoc nomine 
significatur femina atri coloris , cum 
deductum sit a verbo Graeco (jtiXouvoc. 


Cf. Hieron. ep. 39, n. 2 ; Diehl, 2895‘ 
3608 ; - (Mart. Rom. prid. Cal. Ian.). 

Melchiade 1 Melqmades h : Melchia- 
des, is, m. Nomen deductum est a 
verbo Hebraico MelM = rex meus ; 
cf. LXX Interpret. : M ek/i; quod 
nomen proprium fuit duorum viro¬ 
rum e maioribus Christi. Sollemne 
S. Melchiadis, Summi Pontificis, qui 
Diocletiano imperatore Ecclesiam 
est moderatus virtutibusque illu¬ 
stravit, in Mart. Rom. IV Id. Deo. 
recensetur. 

Melchiorre 1 Melchor 11 Melchior ge : 

Melchior, oris, m. Magis, qui ex 
Orientis partibus advenerant, ut 
Christum natum adorarent, postero 
tempore imposita sunt nomina. A 
saeculo ix tres magi seu reges appel¬ 
lari coepti sunt Caspar, Melchior, 
Balthasar (G. Ricciotti, Vita di Gesii , 
p. 287). Nomine autem Melcliioris 
(Hebr. melkVor) significatur: rex 
meus (scii. Deus) lumen. 

Melezio 1 : Meletius, ii, m. Ducitur, 
quemadmodum videtur, a verbo 
Graeco fjiXei, quod idem valet at¬ 
que : curae est. - (Mart. Rom. prid. 
Id. Febr. e. a.). 

Melinda 1 : Melinda, ae, f. Videtur 
esse nomen commenticium, quam¬ 
vis fatendum sit alteram nominis 
partem {Unda) ad prisci sermonis 
Germanici rationem (cf. plura no¬ 
mina Germanica in lint , Unda exeun¬ 
tia) esse confictam. 

Melissa 1 Melitta 11 : Melissa, ae, f. 
Est verbum Graecum (jiXt<7<ra, quo 
apis significatur. Apud veteres scrip¬ 
tores et in titulis occurrit nomen 
masculino genere expressum : Melis - 



167 


METELLO 1 


sus ; cf. praeterea Diehl, 2534 : 
MekiGGx. 

Melpomene 1 : Melpomene, es, f. 
Hoc nomen, a verbo (iiX7ro(jioci (h. e. 
cano) ductum, proprium est uni e 
Musis, tragoediae inventrici, sed an¬ 
tiquis temporibus etiam aliis mulie¬ 
ribus imponebatur ; cf. O.I.L. X, 
5418 ; VI, 21225 ; XII, 236 ; 739. 

Melquiades 11 : v. Melchiade. 

Melvin 11 : Melvinus, i, m. De ori¬ 
gine nominis non satis constat; fieri 
potet ut sit ab Anglis parce detor¬ 
tum a Malvirij cf. Malvina. 

Mena 1 : bl. app. ab Italis pro Philo- 
mena usurpata ; v. Filomena. 

Menegold ge : v. Mangold. 

Menelao 1 : Menelaus, i, m. Coaluit 
e verbis uivc<, quo animus , robur 
significatur, et Xoco£, cuius vis est po¬ 
pulus. Est ergo Menelaus (MsveXao^) 
quasi robur populi. 

Menico 1 : bl. app. ab Italis pro Do- 
menico usurpata : v. Domenico. 

Menotti 1 : Menottius, ii, m. Est qui¬ 
dem, quod nos dicimus, cognomen 
Cyri Menotti, viri Italici patriae 
amantissimi, pro qua Mutinae anno 
1813 vitam profudit. 

Mentore 1 : Mentor, oris, m. Apud 
poetas e. aec. interdum more Grae¬ 
corum in -a exit ; cf. Martial. XI, 11, 
5 ; Auson., Ep. XVI, 14. Est nomen 
Gracum MevTcop, quo imprimis in¬ 
signis fuit amicus et aequalis Uli¬ 
xis, eiusdemque domus praepositus ; 
cuius formam saepe sumpsit Mi¬ 
nerva, ut est apud Homerum. Fran- 
eiscus vero Fenelon, copiosus scrip¬ 
tor Gallus (1651-1715), anno 1699 
edidit librum fabulosum quidem, 


sed ad artem educandi pertinentem, 
cui index Les avemur es de Telema- 
que , et quo Mentorem induxit co¬ 
mitem Telemachi, cum is, patrem 
Ulixen quaerens, peregrinabatur. 
Unde factum est, ut Mentor idem 
valeret atque amabilis et sollicitus 
comes et paedagogus. 

Missis aliis, de quodam Mentore, 
praeclaro caelatore (saec. IV a. Ch. 
n.), commemorant veteres ; cf. Plin. 
Nat. hist., XXXIII, 12 (154) ; at¬ 
que etiam in titulis ut nomen viri 
libertini occurrit, cf. C.I.L. V, 2396. 

Mercedes 1 Mercedes 11 Mercedes 11 : 
Maria Mercedonia, vel Maria a mer- 
cede. 

Mercurio 1 : Mercurius, ii, m. Xo- 
men non derivatur a mercando , ut 
quidam opinantur, sed ab Etrusco 
mercura , numine tutore gentis ali¬ 
cuius ; cf. G. Herbig, Religion und 
Kultus der Etrusker , Breslau 1922, 
pp. 7, 12 ; F. Dltheim, Griechische 
Gotter im alten Rom , Diessen 1930, 
p. 43 sqq. ; F. Eibezzo, Rivi sta Indo- 
Greco-Italica 15, p. 99. Recensentur 
in Mart. Rom. duo Caelites ita ap¬ 
pellati (VII Cal. Dec.; IV Id. Dec.). 

Merle a : Merula, ae, f. Huiusce 
avis nomen Angfi interdum, Ame¬ 
ricani saepius, puellis imponunt. 

Mero 11 : bl. app. ab Hispanis pro 
Baldomero usurpata ; v. ib. 

Mesmin g : v. Massimino. 

Meta ge Metta ge Mette ge : bl. app. 
a Germanis pro Mathilde usurpata ; 
v. Matilde. 

Metello 1 : Metellus, i, m. Quid sibi 
velit hoc nomen, a Paul, ex Fest. 132, 
ita explanatur : « metelli dicuntur in 



MILZIADE 1 


168 


lege militari quasi mercennarii ». Est 
autem nomen gentis Romanae, a 
Melio (Metius, i) ductum, qua in re 
animadvertendum est geminas con¬ 
sonantes (tt), cum syllaba blandae 
appellationis causa adiungitur, haud 
raro ad unam redigi; cf. offa - ofella ; 
mamma - mamella ; Schulze, p. 462 
sq., qui p. 293 affirmat nomen Me¬ 
telli interdum etiam a fonte Etru¬ 
sco duci, a meteli ; cf. C.I.L. XI, 
1025. Sanctus Caeles, ita nominatus, 
recensetur in Mart. Rom. IX Cal. 
Febr. 

Metodio 1 : Metodio h Methodius, ii, 
m. Derivatur a verbo Graeco pi0oSo£, 
quo ratio significatur (p.£Ta - 686^). - 
(Mart. Rom. Non. Iui. e. a.). 

Michela 1 Michele 8 Micaela 11 Mi- 
chaela ge : Michaela, ae, f. ; cf. Mi - 
chele. 

Michele 1 Michel 8 Miguel h Michel a 
Michael ge : Michael, elis, m. Inter¬ 
dum in casus non inclinatur, quod 
plerique Latinitatis cultores minus 
probant. Derivatur nomen a fonte 
Hebraico : Mikael, quod sic in Lati¬ 
num convertitur : Quis ut Deus. 

Michelangelo 1 : Michael Angelus ; 
v. haec nomina suis locis. 

Michele 8 : v. Michela. 

Michelina 1 Micheline 8 Micheline ge : 
v. Michela. 

Mike a : bl. app. pro Michaele, ; v. 
Michele. 

Mila 1 : Mila, ae, f. Videtur esse 
nomen a fonte Slavico deductum, ; 
cf. Milo, Milena. 

Milena 1 : Milena, ae, f. Plerum¬ 
que affirmatur hoc nomen contrac¬ 
tum esse atque conflatum ex Maria 


et Helena aut ex Maria et Magdale- 
na ; rectius autem dixeris id esse ver¬ 
bum Slavicum milena, quod gratam 
caram significat; cf. milina = ve¬ 
nustas, gratia ; milica = amasia, 
A. Wolf, Slovensko - Nemiski Slovar. 

Miles a : Milo, onis, m. De origine 
nominis non constat inter litteratos : 
sunt qui putant id esse corruptum 
nomen Michaelis, alii qui ad Apu- 
leium appellant, in cuius Metamor¬ 
phoseon libris agitur de Milone, viro 
« ampliter nummato et longe opulen¬ 
to, verum extremae avaritiae homine » 
(cf. ib. I, 21), alii demum aliunde 
derivant. Posui Milonis nomen, quia 
Latinis auribus est accommodatum, 
non tamen de origine certi quid¬ 
quam statuere mihi sumpsi . 

Milton a : Miltonius, ii, m. Est re¬ 
vera cognomen, quod nos dicimus, 
Ioannis Milton, eximii Britanniae 
poetae, qui saeculo XVII fuit. Nunc 
vero pro nomine poni solet. 

Milo : Milo, onis, vel Milus, i, m. 
Est nomen Slavicum, e cuius ra¬ 
tione verbum mil- idem valet ac 
carus, gratus ; cf. milina — gratia, 
venustas, milen — carus, A. Wolf, 
Slovensko - Nemiski Slovar. In San¬ 
ctorum indice a I. Stadler edito 
(Vollstandiges Heiligen-Lexikon, IV, 
p. 462) quinque recensentur viri 
sanctimonia clari, quibus nomen 
Milo vel Milus). 

Milziade 1 Milciades* 1 : Miltiades, is, 
m. Nomen deductum est a verbo 
Graeco jjuXto£, quo is appellatur 
color, qui Latine rubrica dicitur ; cf. 
Plin. XXXIII, 7, 38. Syllabis - ades 
significatur nomen a patris nomine 



169 


MIRONE 1 


esse factum. Nomen occurrit quoque 
in vetere titulo Christiano, Diehl, 
1986. 

Mimi 1 Mimi h : bl. app. pro Maria. 

Mina 1 Mina ge : bl. app. pro Yillel- 
ma ; v. Guglielmina ; interdum, ma¬ 
xime a Germanis, etiam pro Ermina 
usurpatur (v. Erminia). Potest au¬ 
tem nomen proprium Mina, ae, 
usurpari. Cf. Minna. 

Mingo h : bl. app. Hispanis pro Do¬ 
minico usurpata ; v. Domenico. 

Miniato 1 : Miniatus, i, m. Nomen 
idem valet ac : minio tinctus. Est au¬ 
tem minium verbum Hibericum ; cf. 
Prop. II, 3, 11 ; Isid. Or ., XIX, 17,7 ; 
Walde-Hofmann, II, p. 91 sq. 

Minna a Minnie a Minna he : Minna, 
ae, f. Est quidem, si originem spectes, 
deminutum nomen Villelmae vel 
Erminae ( Wilhelmine , Hermine ), 
cf. supra Mina , tamen iam vim no¬ 
minis proprii obtinet. Nomen incre¬ 
bruit ex quo a Yalthero Scott, 
Gottholdo Ephraimo Lessing (Minna 
von Barnhdm) et aliis est usurpa¬ 
tum. 

Est autem prae nobis ferendum 
nomen Minna, ae (m. et f.) in veteri¬ 
bus titulis inveniri; cf. G.I.L. YIII, 
8701 (Mine), ubi et masculino ge¬ 
nere Minnus, i, reperitur; cf. ib. 
1564 : « Minnus Iustus » ; C.I.L., YI, 
529 : «Minnatia » feminino genere. 
Quae nomina ad Africam pertinent, 
ubi etiam locus Minna habetur, 
Itin. Ant., p. 63. 

Minucio 1 : Minucius, ii, m. Origo 
nominis petenda est a verbo mi¬ 
nuendi. 

Mira 1 : Mira, ae, f. Licet sit demi¬ 


nutum nomen Italicum (cf. Miranda , 
Diomira e.s.), repetitur tamen a fon¬ 
te Latino, unde derivata sunt verba 
miror , mirus , a , um , e. s. Yox pri¬ 
mitiva videtur esse smeiros ; cf. prisc. 
Ind. smerah , h. e. subridens ; Graec. 
fxetSaco, h. e. rideo ; Angi, smile , h. e. 
subridere. 

Miranda 1 Miranda a : Miranda, ae, f. 
Est nomen Latinum intellectu fa¬ 
cile, quod propterea invaluisse vi¬ 
detur, quod Anglorum poeta sum¬ 
mus, cui appellatio Shakespeare , in 
fabula tragica, quae tempest inscri¬ 
bitur, id personae indiderit. Cf. Par- 
tridge, p. 205 ; et Mira . 

Mirella 1 Mireille 8 Mireyo h : Mirella, 
ae, f. cf. Mira. Nomine Mireille Fri- 
dericus Mistral carmen inscripsit, 
unde illud in vulgus propagatum esse 
videtur. 

Mirena 1 : Mirena, ae, f. Fortasse 
nomen a fonte Slavico deductum est; 
cf. Miren = Pacificus (mir — pax) ; 
vel est corruptum nomen Milenae. 

Miriam 1 Myriam a : Miryam, f. ; 
non inclinatur in casus. Est alia scri¬ 
bendi ratio nominis Marydm , ut 
Hebraei Mariam appellare soliti sunt 
(cf. Maria). Exarandi modus Mi¬ 
ryam a Massoretis, quos vocant, 
inductus est. 

Mirina 1 : Myrine, es, vel Myrina, 
ae, f. Ut nomen mulieris recensetur 
in C.I.L. II, 5192, Y, 24, 28 ; III, 
5389 (Mirina) ; X, 5192 ( Mirinna ), 
Diehl, 3602 (Myrine). Nomine My¬ 
rinae appellatur etiam urbs Aeolidis 
et insulae Lemni. 

Mirone 1 Myron a : Myro, nis, vel My¬ 
ron, is, m. Nomen deductum est a 



MONICA 1 


170 


[xupov, seu a G[xopt£ (= unguentum 
odoratum) ; cf. Goth. smairthr ; prisc. 
Germ. smero, h. e. adeps, smirwen, h. 
e. ungere, Boisacq, p. 86. Hoc nomi¬ 
ne praesertim inclaruit sculptor Grae¬ 
cus, de cuius discobolo haec Quin¬ 
tii. II, 13, scripsit : « Quid tam di¬ 
stortum et elaboratum, quam est 
ille discobolos Myronis ? Si quis ta¬ 
men ut parum rectum increpet opus, 
nonne ab intellectu artis abfuerit, 
in qua vel praecipue laudabilis est 
illa ipsa novitas ac difficultas ». 

Mirtilo 1 : Myrtilus, i, m. Xomen, a 
[xupTO£ ductum, non solum proprium 
erat filii Mercurii et Cleobules, sed 
etiam virorum obscuro loco nato¬ 
rum, ut est in C.I.L., IX, 991, 5618. 

Modesta 1 Modesta 11 : Modesta, ae, f.; 
v. Modesto. - (Mart. Mom., III Id. 
Mart.; prid. Xon. Xov.). 

Modestina 1 Modestina 11 : Modestina, 
ae, f. ; v. Modestino. Invenitur etiam 
nomen Modestillae, C.I.L. XIV, 1344. 

Modestino 1 Modestino 11 : Modestinus 
i, m. Derivatur a Modesto (v. ib.); 
eoque nomine appellati sunt plures 
veteres homines, in quibus iuris 
consultus non obscurae famae. 

Modesto 1 Modesto 11 : Modestus, i, m. 
Pertinet ad verbum modi (modus, i), 
unde derivantur modestia, moderor, 
commodus e. a. ; est autem verbum 
primitivum med (cf. meditor), in 
quo inest vis metiendi. Dicitur ergo 
modestus qui rectum modum seu men¬ 
suram tenet in rebus. Cf. Walde-Hof- 
mann, II, p. 100. - (Mart. Eom., 
prid. Id. Ian. e. a.). 

Moira a : Moira, ae, f. Hoc nomen, 
Britannis usitatum, est ipsum ver¬ 


bum Graecum froipa, cuius vis est 
pars, portio, sors, praesertim divini¬ 
tus tributa, condicio. Pertinet ad 
verbum temporale fxeipopiaL = sor¬ 
tior ; cf. Lat. mereor. 

MoIse g Moises 11 : v. Mose. 

MolP Molly a : bl. app. ab Anglis 
pro Maria usurpata. 

Mombert ge Mumbert ge : Mumber- 
tus, i, m. Xomen structum est e pri¬ 
scis verbis Germanicis mun (Goth. 
munan — cogitare), quo cogitatio, vo¬ 
luntas significatur, et bert (beraht), 
quod idem valet ac splendidus, cla¬ 
rus. Cf. Forstemann, 1136. 

Momo 1 : bl. app. ab Italias pro Hie¬ 
ronymo usurpata ; v. Gerolamo. 

Monaldo 1 Monaldo 11 : Munaldus, i, 
m. Xomen coaluit e verbis Germa¬ 
nicis mun (Goth. muns), quo cogita¬ 
tio, voluntas significatur, et ivalt 
(Goth. valdan), in quo inest vis do¬ 
minandi, regnandi. 

Monica 1 Monique g Monica 11 Mo- 
nika ge : Monica, ae, f. ; in antiquis 
litterarum monumentis nomen saepe 
ita scriptum est: Monnica. Xon vi¬ 
detur derivandum a fonte Graeco, 
ut plerique arbitrantur (a [xovaxY), 
quasi significetur monastria), sed po¬ 
tius a fonte Punico ; in titulis enim 
Africae septemtrionalis haec frequen¬ 
tantur nomina cognatione inter se 
coniuncta : Monna (eo appellabatur 
etiam dea ; cf. Inscr. n. 1245 Suppi. 
I vol. VIII C.I.L. in arula loci « Aln 
Tinga»: MOXXAE AVG. SAC.), 
Monnis, Monnata, Monnia, Monnina 
(Monina), Monnus, Monnius (Mo- 
nius), Monninus, Monno (onis), Mon- 
nosus, Monnulus (cf. On. Per.) ; prae- 


171 


MYRTLE 5 


terea Diehl: 3605 Monnula ; 2856, 
2860 Monnina ; 2552 Monnosa ; 

2843, 3998, 2030, 3498 Monnica ; 
qui tituli itidem omnes in Africa 
sunt inventi. Alii vero arbitrantur 
nomen ductum esse a voce Latina 
monna , cuius vis sit : mater , sponsa , 
scilicet e puerili loquendi ratione. 
- (Mart. Rom. IV Non. Mai.). 

Moreno 1 : Morenus, i, m. Est alte¬ 
rum cognomen, quod nos vocamus, 
Gabrielis Garcia Moreno, praesidis 
Eei publicae Aequatorianae, de no¬ 
mine catholico optime meriti; qui 
anno 1875 Quiti ab inimicis inter¬ 
fectus est. 

Morfeo 1 : Morpheus, i, m. ; eas. acc. 
exit in -a, more Graecorum. Nomen 
derivatur a verbo (xop<pY), quo forma 
significatur. Eo appellatus est unus 
e filiis Somnii: cf. Ovid. Met ., XI, 
635 ; 647. 

Morgan ' 1 : Pelagius, ii, m. ; v. Pe¬ 
lagio . Morgan enim (vel Muirgen , 
ut Hibernii appellant) idem signifi¬ 
cat ac vir in mari tritam agens. Ne¬ 
que improbandus est, qui nomen hoc 
Celticum ad sermonem Latinum ac¬ 
commodans, ponit : Morganus , i. 

Moritz ge : v. Maurizio. 

Morrice 51 Morris' 1 : v. Maurizio. 

Mose 1 Moise g Moises 11 Moses ' 1 Mo- 
ses ge : Moyses, is, m. Oas. gen. exit 
interdum in -i ; Exod ., VIII, 13 ; Cy¬ 
priam, Ep. 73 ; Augustin. de Civ. D., 
XVII 12, Serm. 47, e. a. Cas. vero 
aecus, exit plerumque in -en. Inve¬ 
nitur etiam scribendi modus Moseus, 
i, (MoxsrevO, Tertull., Anim. 35, 37, 
57 ; vel Moyseus, i, C.I.L., X, 8080 ; 
Venant. V, 5, 33. 


Secundum vulgatam opinionem 
hoc nomen deducitur a verbo Hebr. 
masJiah , cuius interpretatio est : ex¬ 
traxit , ut ipsis sacris litteris confirma¬ 
tur : « vocavitque nomen eius Moyses, 
dicens : quia de aqua tuli eum», 
Exod ., II, 10. Recentiores vero eru¬ 
diti non perperam defendunt ori¬ 
ginem petendam esse a fonte Aegyp¬ 
tio ; cf. mesu , quo verbo Aegyptio 
infans significatur. - (Mart. Rom. 
VII Id. Febr.; V Cal. Sept.; prid. 
Non Sept.). 

Mungo 1 : Mungo, onis, m. Videtur 
esse cognomentum S. Centigerno, 
Evangelii praeconi ac primo epi¬ 
scopo Glasguensi ( Glasgoiv ), inditum; 
est autem eius interpretatio : ama¬ 
bilis (Miin-gu). Recensetur in San¬ 
ctorum indice a I. Stadler edito 
(V ollst dndiges Heiligen - Lexikon , 
IV, p. 505). De S. Centigerno (Ken- 
tigerno) v. Acta Sanctorum, Ian. I. 

Myles a : v. Miles. 

Myra 1 Myra a : v. Mira. 

Myriam 1 Myriam- Myriam 1 : v. 
Miriarn. 

Myrna a : Myrna, ae, f. Est nomen 
commenticium ab Americanis mulie¬ 
ribus, in arte cinematographica pe¬ 
ritis, ut videtur, primum invectum 
(cf. Myrna Loy , Myrna Hansen , 
quae eductae sunt ad astra atque 
adeo — id minus quidem homines 
ingenio praediti probant — stellae 
vocatae). 

Myron a : v. Mirone. 

Myrtilla 51 : Myrtilla, ae, f. Cf. Diehl, 
3653. Quoad originationem v. Myrtle. 

Myrtle a : Myrtale, is, vel Myrtis, 
idis, f. Nomen ductum est a murto 



MYSIE a 


172 


seu myrto (Graec. jja>pxo£), quae vox apud scriptores : ef. Hor. carm. I, 33, 
a fonte Semitico videtur repetenda; 14 ; Mart. Y, 4 ; Iust. IX, 4 ; alterum 
cf. Boisacq, p. 652. Priorem exa- vero (Myrtis) in C.I.L. Y, 358, 3515. 
randi modum invenimus in C.I.L. Mysie a : bl. app. a Scotis pro Mar- 
III, 2248 ; IX, 5077, atque etiam garita usurpata ; v. Margherita . 



N 


Naborre 1 Nabor ge : Nabor, oris, m. 
Nomen ductum est, quemadmodum 
videtur, a fonte Punico ; cf. verbum 
primitivum naba\ cuius vis est: co¬ 
piose effudit , elocutus seu interpreta¬ 
tus est ; unde propheta Hebraeorum 
sermone nabV appellatur. In vetere 
quodam carmine Christiano syllaba 
-or producitur : «Infossum hic cor¬ 
pus, pia est cum laude Naboris» 
(cf. De Rossi, Bull. Chr. 1 6, p. 9), 
ex communi vero usu corripitur. 
Nomen frequentatur in veteribus ti¬ 
tulis Christianis, Diehl, 1254, 1959, 
1975, 2060 e. a. In Mart. Rom. no¬ 
men recensetur prid. Id. Iun.; VI 
Id. Iui. ; IV Id. Iui. 

Nadia 1 Nadeje g Nadine g Nadine a : 
Nadia, ae, f. Est nomen Russicum 
nadezna parce detortum, quo spes 
significatur. 

Nahum a : Nahum, m. ; non incli¬ 
natur in casus. Est nomen Hebrai¬ 
cum ( Nahhum ), quo consolatio vel 
consolator significatur. - (Mart. Rom. 
Cal. Dec.). 

Naiade 1 Naide 1 : Naias, adis, vel 
Nais, dis. f. ; c. acc. exit plerumque, 
more Graecorum, in - a . Hoc nomine 
appellatur in veterum fabulari histo¬ 
ria dea fontium et flumimun ; vide¬ 


tur autem petendum a verbo voco, 
quod idem valet ac fluo (vel a vcdo, 
in quo est vis habitandi ). Imponeba¬ 
tur antiquis etiam temporibus femi¬ 
nis sive ingenuis sive libertis ; cf. 
C.I.L. V, 1430; XIV, 2214. 

Nan a : bl. app. pro Anna. 

Nance a Nancy a : bl. app. pro 
Anna. 

Nando 1 : bl. app. pro Ferdinando ; 
v. ib. 

Nanny a : bl. app. pro Anna. 

Nanty 1 : bl. app. a Scotis pro Anto¬ 
nio usurpata. 

Naomi a : v. Noemi. 

Napoleone 1 Napoleon g Napoleon a : 
Napoleon, onis, m. De originatione 
non satis constat. Plerumque deri¬ 
vatur a Neapoli (cf. C.I.L. II, 105, 
ubi scriptum videmus cognomen mu¬ 
liebre : Napolis ; ib. IX, 491 ; III, 
3019 : Napolitanus) . Alii vero pu¬ 
tant esse corruptum nomen Grae¬ 
cum Neopolis seu Naopuli , martyris 
Alexandrini; alii denique, ut C. Ta- 
gliavini (p. 250), repetunt a fonte 
Italico : a Nepoleone seu Nepolone 
(cf. Nevelone , Nevolone , Novollone) ; 
quo nomine, ad linguam Latinam 
accommodato ( Nevolonus ), appella¬ 
tus est sutor Faentinus, anno 


NAZZARENO 1 


174 


1280 mortuus ac Beatorum Caeli¬ 
tum honoribus ornatus. 

Narciso 1 Narcisse 8 Narciso 11 Nar¬ 
cissus^ Narcissus, i, m. Est nomen 
floris (v<xpxia<ro£), quod ducitur a 
vapxY), quo verbo sopor, torpor si¬ 
gnificatur, cum, ut ait Plinius XXI, 
19, 75, hic flos soporiferum odorem 
exhalet ; quapropter sacer erat diis 
inferis atque manibus. Origo autem, 
ut nominis xu7rapi<7ao£, petenda 
videtur a prisco sermone gentis ad 
Mare Internum incolentis ; cf. Boi- 
sacq, p. 657. - (Mart. Bom. prid. Cal. 
Xov. e. a.). 

Nardo 1 : bl. app. pro Bernardo vel 
Leonardo ; v. suis locis. 

Narsete 1 : Narses, etis, vel Xarsis, 
is, m. Cf. C.I.L. X, 8045. 

Nastagio 1 : v. Anastasio. 

Nastja 1 : bl. app. a Russis pro Ana- 
stasia usurpata ; v. ib. 

Nat 11 : bl. app. pro Xathan, Na- 
thanaele, Natalia : v. suis locis. 

Natale 1 Noel 8 : Natalis, is, m. Voca¬ 
bulum, natus, (gnatus), a quo deri¬ 
vatur natalis, deducitur a verbo 
primitivo Indico-Europaeo genotos 
(prisc. Ind. jatah; apud Paelignos 
audiebat cnatois ; cf. Walde-Hof- 
mann, I, p. 598). Nomen autem indi¬ 
tur propter religionem natalis diei 
Servatoris nostri. Plures viri recen¬ 
sentur in veteribus monumentis, qui¬ 
bus nomen est Natalis ; cf. C.I.L. II, 
513 ; VIII, 6544, 7191 e. a. - (Mart, 
Kom, XVII Cal. Apr.). 

Natalia 1 Natali e g Natalia 11 Nata¬ 
lia 11 Natalia 11 : Natalia, ae, f. Duci¬ 
tur a nomine Natalis» ; v. ib. - (Mart. 
Rom. VI Cal. Aug.; Cal. Dee.). 


Natalino 1 Natalino 11 : Natalinus, i, 
m. Est nomen Natalis, cum syllaba 
-inus , blandae appellationis causa 
adiuncta. Id scriptum videmus in 
C.I.L. VII, 3. 

Natanaele 1 Nathaniel 11 : Nathanael, 
elis, m. Hoc nomen a fonte Hebraico 
ductum (Nethan^el) donum Dei si¬ 
gnificat ; itaque idem valet quod 
Graec, 0s6Scopc<. 

Natan 1 Nathan a : Nathan, m. ; non 
inclinatur in casus. Ducitur a fonte 
Hebraico : Nathan , quo significatur 
donum (Dei) vel donatus (a Deo). 

Nathaniel 11 : v. Natanaele. 

Natividad h : v. Natalia . 

Nauplio 1 : Nauplius, ii, m. Nomen 
compositum est e vau£ et ttXsw at¬ 
que adeo navigatorem significat. Quo 
appellatus est unus ex Argonautis, ac 
praesertim pater Palamedis, qui fi¬ 
lium dolo Ulixis exstinctum ulcisci 
cupiens, Graecorum classem a capta 
atque eversa Troia redeuntem, falso 
indicio in scopulos impulit, ubi nau¬ 
fragium faceret. Cf. Ovid. Met. XIII, 
39, 310 ; Serv. ad Verg . Aen. XI, 
260 e.a. 

Nazzareno 1 : Nazarenus, i, m. Hoc 
verbum, more Graecorum (Noc^a- 
py]vo£), deductum est a nomine 
oppidi Nazareth , de cuius origina¬ 
tione non satis constat. Sunt qui de¬ 
rivent ab Hebraico verbo netzer, 
cuius vis est surculus, flos , (cf. Hie- 
ron. Nom. Hebr ., s. v. ; Isid. Or. XI, 
1) aut a verbo item Hebr. natzar , 
quod custodire significat ; alii deni¬ 
que interpretantur : turrim custodi¬ 
tam (Nitzoreth). Apud Hieron., de sit . 
et nom. loc. Hebr., s. v., praeterea 




175 


NEMORINO 5 


haec scripta videmus: «Nazareth 
unde et Dominus Noster atque Sal¬ 
vator Nazaraeus vocatus est; sed 
et nos apud veteres quasi opprobrio 
Nazaraei dicebamur quos nunc Chri¬ 
stianos vocant». Cf. ad hoc Matth. 
XXVI, 71 : Act. XXIY, 5 ; Prud. 
Cath. 7,1 (Nazareni ); id., Perist. 5, 25. 

Nazario 1 Nazaro 11 : Nazarius, ii, m. 
Ducitur, perinde ac Nazarenus, a no¬ 
mine Nazareth (v. Nazzareno ), quod 
interdum ita in Latinam rationem 
translatum est ut audiret Nazara, 
ae ; cf. On. Perin. ; Diehl, 2167, 800 
e. a. - (Mart. Rom. prid. Id. Iun.; 
Y Cal. Aug.). 

Neal a : Niallus, i, m. Est nomen 
Hibernium atque adeo Celticum (se¬ 
cundum Partridge, p.212, idem valet 
ac vir strenuus ). Nomen Nialli scrip¬ 
tum legimus in opere, quod Vitae 
Sanctorum Hiberniae inscribitur (ed. 
a. C. Plummer, Oxonii 1910), II, 
p. 17. 

Nearco 1 : Nearchus, i, m. Alii deri¬ 
vant a veo£ - oLpyo\±ca (ideo signifi¬ 
cat novum principem), alii a vauap- 
/c<, i. e. navarcho. Nomen impo¬ 
nebatur viris Graecis, ut praefecto 
classis Macedonicae, sed sequiore 
aetate etiam Romanis ; cf. C.I.L. IX, 
239. 

Ned a : bl. app. pro Eduardo ; v. 
Edoardo. 

Neda 1 Nedda' : Neda, ae, f. Est no¬ 
men nymphae cuiusdam et fluminis 
in Peloponneso (Ns8a) ; quod ver¬ 
bum repetitur a prisco verbo Ind. 
nad, in quo inest vis resonandi, mu¬ 
giendi. 

Neemia 1 : Nehemias, ae, m. Ducitur 


a verbis coniunctis Hebraicis Nehhe- 
maydh, quae idem valent ac {quem) 
consolatur Dominus (Yah). 

Neera 1 : Neaera, ae, f. Hoc nomine 
(Neoapa), quod ducitur a vsapo£ (h. 
e. recens, novus), plures a veteribus 
appellatae sunt puellae, in quibus 
filia Niobes, nympha a Xantho ama¬ 
ta (Ovid. Am., III, 6, 28). 

Nela h : bl. app. ab Hispanis pro 
Manuela (= Emmanuela) usurpata; 
v. Emanuela. 

Nelda 1 : Nelda, ae, f. Videtur esse 
nomen commenticium. 

Nella 1 : bl. app. pro Antonilla (An- 
tonella), Donatilla (Donatella), Catha- 
rina ( Caterinella ), praesertim Petro- 
nilla ( Petronella ), sed saepe vim 
nominis proprii habet; quam ob 
rem poni potest Latine : Nella, ae, f. 

Nello 1 : bl. app. pro Leonillo ( Leo - 
nello), Antonillo (Antonello), Dona- 
tillo (Donatello) ; v. suis locis. 

Nelson a : Nelsonius, ii, m. Fuit co¬ 
gnomen, quod nos dicimus, Horatii 
Nelson, navarchi Angli, quod a Cor- 
nelleson (h. e. Cornelii filius) ductum 
esse videtur ; cf. Partridge, p. 213. 
Eo autem Angli pro nomine inter¬ 
dum utuntur. 

Nelly g Nelly a : bl. app. pro He¬ 
lena ; v. Elena. Interdum ponitur 
etiam pro Eleonora ; v. ib. 

Nemorino 1 Nemoroso 11 : Nemorinus, 
i, m. Derivatur, ut liquet, a verbo 
nemoris (nemus, oris), quo silva 
amoena significatur; cf. Paul, ex 
Fest. 159 : «nemora significant sil¬ 
vas amoenas». Cf. Graec. vsp.c<, 
h. e. silva ; prisc. Ind. namati, h. e. 
flectitur ; videtur ergo esse secundum 


NESTORE 1 


176 


originationem locus, in alvei modum 
conformatus arboribusque consitus. 
Cf. Walde-Hodmann e. a. 

Nena 1 : bl. app. pro Magdalena ; v. 
Maddalena. 

Nencia 1 Nencio 1 : bl. app. pro Lau¬ 
rentia et Laurentio ; v. Lorenza, 
Lorenzo. 

Neottolemo 1 : Neoptolemus, i, m. 
Hoc Graecum nomen coaluit ex vsoc 
et 7 ctoX£(jlo^ (pro 7 t6Xs[xo<), ita ut 
novum seu iuvenem bellatorem si¬ 
gnificet. 

Nepomuceno 1 Nepomuk ge : Ioannes 
Nepomucenus ; si originatio specte¬ 
tur, scribendus est Pomucenus, quod 
Nepomuk Bohemorum sermone si¬ 
gnificat ex (oppido) Pomuk ; tamen 
usus vulgaris induxit appellandi mo¬ 
dum : Nepomucenus . 

Nereide 1 : Nereis, idos, f. m. Altera 
autem syllaba interdum producitur ; 
cas. acc. exit in -ida. Sequiore aetate 
scriptum videmus etiam: Nereida, 
ae . Quo nomine appellata est filia 
Nerei (v. Nereo), filia Priami, e. a. 
Plurali numero eo universe signifi¬ 
cantur deae maris. Frequentatur ut 
nomen muliebre in titulis ; cf. C.I.L. 
II, 3991; IV, 1353 (Nemeis); YI, 
22909, VIII, 3929. 

Nereo 1 : Nereus,ei, vel eos, m. ; c. 
accus. exit m -a (Nerea); cf. Yerg. 
Ecl. YI, 35 ; Tibuli. IY, 1, 58 ; Ovid. 
Met. II, 268 et XII, 94 ; Manii. Y, 
434 ; Stat. Ach. II, 301, e. a. Homi¬ 
nes in enodandis verborum origi¬ 
nibus periti non consentiunt. Yide- 
tur autem probabilius derivari a 
V7]po< (vape£), quo humidus signifi¬ 
catur. Cf. A. Fick, Worterb. d. indo- 


germ. Sprach. I, 123, 250 - (Mart. 
Eom. IY Id. Mai.; XYII Cal. 
Nov.). 

Neri 1 : Eainerius, ii, m. Est enim 
Neri deminutum nomen Eanieri, 
ut Itali appellant, atque praesertim 
in Tuscia frequentatur. Ad origi¬ 
nationem quod attinet, v. Eanieri. 

Nerina 1 : Nerina, ae, f. Quamvis 
vox vulgaris Italica Nerina primo 
aspectu ab adiect. It. nero , a, cuius 
vis est niger , ra , ducta esse videatur, 
tamen repetendum est nomen Lati¬ 
num a prisco verbo, quo effecta 
sunt nomina Nerio, Neriensis, Nero 
e. s. Fuit autem Nerio, enis, vetus 
dea cui idem fere cultus adhibeba¬ 
tur ac Marti (apud Geli, appellatur 
Neria, unde derivatur Nerina). Yim 
autem nominis Neronis recte inter¬ 
pretatur Suet., Tib. 1, 2: «quo si¬ 
gnificatur lingua Sabina fortis ac 
strenuus». Huc pertinet etiam Ner¬ 
va. Animadvertas Oscorum lingua 
ner virum dici, nerum virorum , et 
prisca lingua Indorum nar idem va¬ 
lere atque hominem, virum. Cf. etiam 
antiquam deam Germanorum Ner¬ 
thum, de qua Tacitus, Germ ., 40, 
commemorat. 

Nerino 1 : Nerius, ii, m. ; v. Ne¬ 
rina . 

Nessa a Nessie a : bl. app. pro Agnete. 

Nestore 1 Nestor 8 Nestor* 1 : Nestor, 
6ris ; m. ; cas. acc. praesertim apud 
poetas in -a exit, more Graecorum; 
cf. Hor. Carm. I, 15, 22 ; Tibuli., IY, 
1, 49 i Ovid. Met. XIII 63 ; Mart. X, 
24, 11 ; in soluta vero oratione ple¬ 
rumque in -em, e sermonis Latini 
ratione; cf. Yarr. L.L. 72 ; Cic. 



177 


NICODEMO 1 


Fam. IX, 14. De origine non satis 
constat; fortasse nomen petendum 
est a verbo Graeco vsopiai, cuius 
vis est redeo ; videturque esse demi¬ 
nutum nomen, cum olim audivisset 
Eunestor (eO - vocitor = bene - redi¬ 
tus). Cf. Mart. Eom. IV Cal. Febr.; 
IV Id. Mart.; VI Id. Sept,; VIII 
Id. Oct. 

Netta a : bl. app. pro Agnete. 

Neville a : Novavilla, ae, m. Est 
cognomen, quod nos dicimus, duc¬ 
tum a fonte Gallico (X eu ville = nova 
villa). Saeculo XIX ut nomen coep¬ 
tum est usurpari. 

Nevio 1 : Naevius, ii, m. Est, si origi¬ 
nationem spectes, idem nomen atque 
Gnaei (cf. Praenest. abi. Gnaivod) ; 
quid vero naevus sibi velit, Cicero, 
Nat. deor., I, 79 edisserit: «est cor¬ 
poris macula naevos », seu nota ge¬ 
netiva (Ital. neo). Qui ergo tali nota 
insignitus est, Naevius appellatur 
(Arnob.). 

Newton a : Neotonius , ii, m. Hoc 
nomine seu potius cognomine, quod 
pro nomine solet poni, si originem 
spectes, significatur novum, oppidum 
(ton = town , olim tuun , tun , tounne , 
toun. ; cf. Celt. dun , - dunum ; Germ. 
med. aet. zun , Germ. ree. Zaun = 
munitio , saepes). Eo imprimis insi¬ 
gnis fuit Isaacus Newton (1692- 
1727), philosophus rerumque natu¬ 
ralium investigator uberrimus. Qui 
praeclara, quae de huiusmodi di¬ 
sciplina, conscripsit opera Latino 
quidem sermone, nomine suo ad 
eam linguam conformato signavit: 
Newtonus , i. Malumus vero Angli- 
cum hunc nomen ita detorquere, 


ut auribus Latinis incundius sit 
atque adeo ponere : Neotonius , ii. 

Nicagora 1 : Nicagoras, ae, m. Duci¬ 
tur a Graeco fonte : vixy) - ayopeuco, 
quorum verborum prius victoriam , 
alterum contionari significat; est 
ergo nominis interpretatio : qui de 
victoria loquitur pro contione. 

Nicaise 8 : v. Nicasio. 

Nicandro 1 : Nicander, dri, m. No¬ 
minis origo sic explicatur : vbo) - dcvyjp, 
quasi eo significetur vir victor. - 
(Mart. Eom. Id. Mart. e. a.). 

Nicanore 1 Nicanor 11 : Nicanor, oris, 
m. Origo eadem esse videtur ac no¬ 
minis Nicandri; v. Nicandro. - (Mart. 
Eom IV Id. Ian.; Non. Iun.). 

Nicasio 1 Nicaise 8 Nicasio 11 : Nica- 
sius, ii, m. Videtur derivari a nomine 
insulae Nixacua, prope Naxum si¬ 
tae, de qua Plin. IV, 12, 23, com¬ 
memorat. - (Mart. Eom. V Id. Oct. ; 
XIX Cal. Ian.). 

Niccolo 1 : v. Nicola. 

Nice 1 Nicette 8 Nice h Nike ge : Nice, 
es., f. Est ipsum verbum Graecum 
vixyj, quo victoria significatur. 

Niceforo 1 Niceforo 11 : Nicephorus, 
i, m. Nomen coaluit e verbis Graecis 
vlxt} et (pspco, ita ut eius Latina 
interpretatio sit: qui victoriam por¬ 
tat. - (Mart. Eom. postr. Cal. Iun. 
e. a.). 

Nicholas a : v. Nicola. 

Nick a Nicky a : bl. app. plerumque 
pro Nicolao usurpata; v. Nicola. 

Nicodemo 1 Nicodeme 8 Nicodemo h : 
Nicodemus, i, m. Nomen effectum 
est verbis Graecis vixt) et Syjijlo^, quo¬ 
rum prius victoriam , alterum popu¬ 
lum significat. Eo ergo appellatur vir 


NINO 1 


178 


qui est quasi victor populi. - (Mart. 
Borri. III Non. Aug.). 

Ni cola 1 Nicolas g Nicolas h Nicho- 
las a Nikolaus ge : Nicolaus, i, m. Est 
idem nomen atque Nicodemi (v. ib.) ; 
Xao£ enim, perinde ac Svjpo^, popu¬ 
lum significat. - (Mart. Kom. VIII 
Id. Dee. e. a.). 

Nicolangelo 1 : Nicolaus Angelus, 
m. ; v. suis locis. 

Nicolina 1 Nicole g Nicolette g Nico- 
lasa h : Nicolais, idis, vel quamvis 
minus eleganter, Nicola, ae, f. Haec 
nomina a Nicolao ducta, quibus fe¬ 
minae appellantur, scripta videmus 
in veteribus titulis : Nicolais (Nixo- 
Xat£) : C.I.L., X, 34556 ; Nicola (Nixo- 
Aa): C.I.G., 2467. 

Nicomede 1 Nicomedes 11 : Nicome¬ 
des, is, m. Hoc nomen, a fonte Graeco 
derivatum, victoriam et consilium 
seu victorem consilio (vixy) - fxyj$o£) 
significat. - (Mart. Bom. XVII Oal. 
Oct.). 

Nicostrato 1 : Nicostratus, i, m. De¬ 
rivatur a Graeco fonte : vixaco, cuius 
vis est vinco , et paxo<, quo exercitus 
significatur ; est ergo nominis inter¬ 
pretatio : exercitus victor . - (Mart. 
Bom. XII Cal. Iun. ; Non. Iui. e. a.). 

Niels ge : bl. app. a gentibus Scan¬ 
dinaviae, pro Nicolao usurpata ; v. 
Nicola. 

Nieves 11 Nievecitas 11 : Maria niva¬ 
lis ; v. Nives. 

NigeP: Nigellus, i, m. Hoc nomen, 
veteribus iam usitatum (ex adiect. 
nigellus , a, um), derivatur ab adiec- 
tivo niger , gra , grum. De origina¬ 
tione non satis constat. Probabilior 
videtur esse coniectura Charpentier, 


Glotta IX, p. 41 sqq., secundum 
quam coniungitur cum Graec. vyj- 
yaT£o£; prisc. Ind. naga, quo ser¬ 
pens, elephas , nubes , cadmia signifi¬ 
cantur. 

Nike ge : v. Nice. 

Nikolaus ge : v. Nicola. 

Nikota : ita a populis Slavicis ap¬ 
pellatur Nicolaus ; v. Nicola. 

Nilla ge Nille ge : bl. app. pro Petro- 
nilla ; v. ib. 

Nilo 1 Nilus ge : Nilus, i, m. Veteres 
nomen fluminis Nili, quod viris 
etiam imponitur (cf. S. Nilus), du¬ 
cebant doro tou vzccj xaTayav iXuv 
xal to 7ueXayc<, Lycopbr. 119; 

119 ; Schol. Theocr. 0, 114 ; cf. Serv. 
ad Verg. Aen. IX, 30 : « Nilus dictus 
est quasi vsocv IXuv hoc est novum 
limum trahens », e.q.s. ; item Isid., 
Or. XIII, 21, 7. Alii fortasse rec¬ 
tius, derivant a voce Aegyptiaca Nu 
vel Nun , quod novam aquam signi¬ 
ficat ; cf. H. Brugsch, Die Agyptol ., 
Leipzig 1891, p. 27. - (Mart. Bom. 
VI Cal. Oct, e. a.). 

Nils ge : bl. app. a gentibus Scandi¬ 
naviae pro Cornelio usurpata; v. 
Cornelio. 

Nilus ge : v. Nilo. 

Nina 1 : est nomen blandum ab Italis 
maxime frequentatum, quod ple¬ 
rumque ponitur pro Anna (Annina) 
vel loanna (Giovannina) ; v. Anna , 
Giovanna. 

Ninian a : Ninianus, i, m. Est nomen 
Celticae originis, cuius interpretatio 
non est in aperto. - (Mart. Bom. 
XVI Cal. Oct.). 

Nino 1 : Ioannillus, i, vel Ninus, i, m. 
Itali vulgari nomine Nino blande 


179 


NORITA h 


Ioannem appellare solent. Tamen in 
veteribus litterarum monumentis 
etiam nomen Nini (Ninus, i ; Nlvc< 
vel Nlvc<) scriptum videmus; cf. 
Ovid. Met. 9, 88 : «Conveniant ad 
busta Nini » ; Lucan. III, 215 ; Antii. 
Lat. 696 M. et 8556 R. : « Ninus ab 
Assyriis sum primus regibus ausus ». 
Videtur coniungi cum nomine Nini¬ 
ves, cuius praeclarae urbis, ex vete¬ 
rum fabulis, Ninus exstiterit con¬ 
ditor. 

Niobe 1 : Niobe, es, vel Nioba, ae, f. 
De originatione non satis constat. 

Nis ge : bl. app. pro Dionysio ; v. 
Dionigi. 

Niso 1 : Nisus, i, m. Nomen for¬ 
tasse derivatum est a Graeco verbo 
vico (= abeo, redeo), atque adeo 
idem ferme valet ac viator. 

Eo appellatus est rex Megaren¬ 
sium, filius Martis (Hygin., Fab. 
198, 242), deinde pater Dionysi sive 
Liberi, quem ex Thyone suscepit, 
ut est apud Cic., Nat. deor. III, 23, 
58, ac demum Euryali amicus, de 
quo multa inveniuntur in Vergilii 
Aen. IX, 107-449. 

Nomen praeterea in titulis usur¬ 
patur ; cf. C.I.L., X, 7536 ; **XIV, 
4090 ; etiam in vetere titulo Chri¬ 
stiano, Diehl, 3287 A a : « depositus 
Nisus... ». 

Nita a : dem. nom. Hisp. Anita vel 
Juanita ; v. Anna vel Giovanna. 

Nives 1 : Maria nivalis, f. Cf. Lex. 
Morcellian. (IV, p. 136) : «Monaste¬ 
rium Virginum Claralium Mariae 
Sanctae Nivalis ». Recolitur hoc no¬ 
mine dedicatio Basilicae Liberianae 
in Exquiliis Nonis Augustis (cf. Mart. 


Rom.), « quo tempore in Urbe maxi¬ 
mi calores esse solent» (cf. Brev. 
Rom.) ; quae ideo facta esse tradi¬ 
tur, quod noctu locus prodigiali nive 
esset contectus. 

Noe 1 Noali a : Noe, es, vel sine po¬ 
strema syllaba Lat., vel Noa, ae 
(ut apud quosdam veteres Ecclesiae 
scriptores). Accusativus exit in - en 
(Noen). Ducitur autem a verbo He¬ 
braico noahh, cuius vis est solacium, 
quies ; cf. Gen. V, 29. 

Noel g Noel a : v. Natale. 

Noelle 8 : Natalia, ae, f. V. hoc 
nomen. 

Noemi 1 Noemi h : Noemis, is, f. ; cf. 
Prud. Hamart. 779 : «Illa (Ruth) so¬ 
crum Noemin fido comitatur amore ». 
Hoc nomen Hebraicum (Noemi, seu 
No 'orni) suavitatem vel laetitiam si¬ 
gnificat. 

Nofre h : v. Onofrio. 

Noll a : bl. app. pro Olivario ; v. Oli - 
viero. 

Nora 1 Nora h Norah a Nora ge : bl. 
app. pro Eleonora ; v. ib. 

Norberto 1 Norbert 8 Norberto h Nor- 
bert a Norbert ge : Norbertus, i, m. 
Hoc nomen, quod propter S. Nor- 
bertum, archiepiscopum Magdebur- 
gensem, maxime invaluit, ducitur a 
verbis Germanicis Nord - bert (be- 
raht), quorum priore aquilo, seu vir 
septemtrionalis significatur (cf. Nor- 
manno), alterum idem valet ac cla¬ 
rus, splendidus ; id ergo interpreteris 
quasi virum clarum e regione septem- 
trionali. - (Mart. Rom. VIII Id. Iun.). 

Noreen a : bl. app. pro Nora seu 
Eleonora; v. ib. 

Norita h : bl. app. ab Hispanis pro 


13. - C. Egger : Dizionario nomi. 





NUNZIO* 


180 


Leonor (= Eleonora) usurpata; v. 
Eleonora. 

Norma 1 Norma h Norma a : Norma, 

ae, f. Est quidem norma verbum, 
ut videtur, a vocabulo Graeco yvco- 
(jtova (c. ace.) ductum et per Etru¬ 
scos a Komanis acceptum (cf. A. 
Ernout, Bulletin de la societe de lin- 
guistique , 30, 118), quo significatur 
instrumentum fabrorum duabus re¬ 
gulis constans, inter se ab uno capite 
coagmentatis, Latinae litterae L fi¬ 
guram et rectum angulum referen¬ 
tibus (cf. Lex. Eorcell.). Per transla¬ 
tionem vero rationem , legem , 'prae¬ 
scriptionem significat. Ut nomen mu¬ 
lieribus ad arbitrium potius inditum 
invaluit propter Bellini drama musi¬ 
cum, quod Norma inscribitur. 

Normanno 1 Norman a : Nor mannus, 
i, m. Hoc nomen, verbis Germanicis 
Nord et Mann effectum, virum e re¬ 
gione septemtrionali significat; ex eo 
autem praecipue nuncupata est gens, 
quae in Galliae plaga inter septem- 
triones et occasum spectante sedem 
constituit (Normandia - Normandie). 
Huiusce nominis origo recte expli¬ 
catur in Liudprandi Antapodosi V, 
15 (saee. X conscr.), M.G.H. III, 

p. 331 : «Lingua quippe Teutonum 
nord aquilo, man autem dicitur 
homo ; unde et Nordmannos aquilo- 
nares homines dicere possumus». 

Notburga ge : Notburga, ae, f. Inter¬ 
dum scriptum videmus Notburgis , 
sed ex Ecclesiae usu magis probatur 
exarandi ratio Notburga . Nomen 
effectum est verbis Germanicis not 
(Goth. nauths ; nunc audit Not), quo 
necessitas significatur, et burg (cf. 


bergan , h. e. condere ), quod idem 
valet ac praesidium . In Aci. Sanet . 
(lan. II, p. 750 ; Sept. IV, pp. 709- 
768 ; Oct. XIII, pp. 836-841) tres mu¬ 
lieres, hoc nomine insignes atque 
Sanctorum Caelitum honoribus auc¬ 
tae, recensentur. In Notis Dedica¬ 
tionum Wettingensibus , M.G.H. XV, 
p. 1286, e. a., nomen ita scriptum 
est: Notpurga. 

Notker ge : Notgerus, i, m. Nomen 
effectum est verbis Germanicis not - 
ger , quibus haec est vis subiecta : 
necessitas - hasta ; alteram autem 
partem alii esse putant verbum garo , 
quo paratus , promptus significatur. 

Novello 1 : Novellus, i, m. Verbum 
adiect. novellus , a , um , pertinet ad 
sermonem rusticum; cf. Cic. Fin. 

V, 14 ( arborem ... novellam) ; Varr. 
E.E. II, 3 ( novella , scii, capra) ; Coi. 

VI, 1 (novelli iuvenei ); id. VIII, 5 
(novellae gallinae) ; Plin. XI, 37, 84 
(sues) e. s. Novellare autem idem 
valet ac novum agrum colere, vel 
novas pangere vites. 

Derivatur autem, ut liquet, a 
verbo novus , a , um cuius origo est 
*neuos ; cf. Graec. vso£ (ex vzFoc ); 
prisc. Ind. navah , h. e. novus ; Heth. 
nevoas ; prisc. Hib. nue ; Goth. niujis ; 
prisc. Germ. niuwi ; Germ. rec. neu. 
(Walde-Hofmann, II, p. 181). 

Nomen Novelli occurrit in veteri¬ 
bus titulis Christianis, cf. Diehl, 2513, 
3998. 

Nowell a : v. Natale. 

Nuflo h : v. Onofrio. 

Nunzia 1 Nunziata 1 Nunziatina 1 : v. 

Annunziata. 

Nunzio 1 : Nuntius, ii, vel Annun- 



181 


NYS g( 


tius, ii, m. Re quidem vera nomine 
vulgari Nunzio intellegenda est an¬ 
nuntiatio R. Mariae Virginis, cum 
sit nomen femininum Nunzia (Nun- 
ziata, Annunziata) in masculinum 
genus translatum. 

Placuit ergo verbum Annuntii po¬ 
nere, quo annuntiatio, quae supra 
dicta est, aliquo modo subauditur. 

Apud Apuleium, De Deo Socr, 
p. 164, est, ut videtur, adi. annuntius , 
a, m, quod idem valet ac qui (quae, 
quod) annuntiat . Substantivi autem 


vim habet apud Ambros. Noe 17,62: 
«plerique quasi adnuntium futuro¬ 
rum corvum aestimant » ; id. Exam. 
5, 9, 24 : « echinus... index futurae 
tempestatis aut tranquillitatis ad- 
nuntius solet esse navigantibus»; 
id., Ojf. II, 10, 55 : «veri se esse 
annuntium » ; ib. I, 2, 6. 

Nuto 1 : bl. app. pro Benvenuto; 
v. ib. 

Nys ge : bl. app. pro Dionysio ; v. 
Dionigi. 



o 


Obadiah a : Abdias, ae, m. Huius 
nominis Hebraici (Obadhyah) inter¬ 
pretatio est: servus Yah , h. e» Do¬ 
mini. In sacris litteris sive Graece 
(a LXX Interpretibus) sive Latine 
exaratis, Hebraicum verbum Oba- 
dhyah ita deflexum est ut audiat 
’Ap8£a£, Abdias. 

Oberdan 1 : Oberdan, m. Xon incli¬ 
natur in casus. Hoc nomen revera 
cognomen, quod nos dicimus, fuit 
viri Tergestini, patriae studiosi (1858- 
1882). 

Oberon g Auberon 8 : Adalbero, onis, 
m. Est nomen Germanicum, effec¬ 
tum verbis adal - ber (bern ), quibus 
nobilis ursus significatur. 

Oberto 1 Obert g Oberto h : Obertus, i, 
m. Deducitur a verbis Germanicis 
od (auda) - bert (beraht ), quorum 
priore possessio, divitiae , altero vero 
clarus, splendens significantur. 

Obie a : bl. app. pro Abdia ; v. Oba- 
diah. 

Ocip : Ioseplius, i, m. Xomine enim 
vulgari Russico Ocip Iosephus si¬ 
gnificatur. 

Octavia 11 Octavia a : v. Ottavia. 

Octave 8 Octavio 11 Octavius a : v. Ot- 

tavio . 

Oda 1 Ode g Odette h Odeta h : Oda, 


ae, vel Uda, ae, vel Uta, ae, f. Pe¬ 
titur nomen a prisco verbo Ger¬ 
manico auda vel od , quo possessio , 
divitiae significantur. In M.G.H. saepe 
scriptum videmus, I, p. 414i; VI, 

p. 791 ; XIII, p. 131 ; interdum 
invenitur Uta , ut I, p. 414, vel 
Vota, ib., p. 100. 

Odalberta 1 : Udalberta, ae, f. Xo- 
men coaluit e priscis verbis Germa¬ 
nicis uodal (odJiil ), quo patria vel 
possessio hereditate accepta signifi¬ 
cantur, et e bert (beraht ), cuius vis 
est clarus, fulgens . 

Oddina 1 Odina 1 : Odina, ae, f. ; v. 
nom. sequ. 

Oddone 1 Odon h Odo a Oddo ge : Oddo, 
onis, vel Odo, onis, m. Est idem no¬ 
men atque Otto, onis , derivatum a 
prisco verbo Germanico auda vel 
od , quo possessio, divitiae significan¬ 
tur. In femininum genus detortum 
audit Odina, ae. 

Ode g Odette g : v. Oda. 

Odemar ge : v. Othmar. 

Oderisio 1 : Odericus, ii, vel Oderi- 
sius, ii, m. Xomen conflatum est e 
verbis Germanicis auda (ot, od), qui¬ 
bus possessio significatur , et rihhi 
(ricja), in quo inest vis dominandi. 
Xomen Oderisii scriptum videmus 



183 


OGNISSANTf 


in M.G.H. Script. rer. Langob ., p. 489, 
e. a. 

Odetta 1 Odette 8 ; bl. app. pro Oda; 
v. ib. 

Odilia 1 Odile 8 Odile a Odilie 88 Otti 

lie ge : Odilia, ae, f. Est nomen Ger¬ 
manicum nodat, in Latinam ratio¬ 
nem deflexum. Prisco autem verbo 
illo significatur patria vel possessio 
hereditate accepta. Cf. M.G.H. II, 
570, XVII, 87 ; Forstemann, 996. 

Odilone 1 Odilon 8 Odilo 88 : Odilo, 
onis, m. Est nomen priscum Germa¬ 
nicum nodat (apud Anglos et Saxo- 
nes audiebat odhil ), quod, cum anda 
vel od (cf. Otmarns - Otto) cognatione 
coniunctum, patriam vel possessio¬ 
nem hereditate acceptam significat ; 
cf. Forstemann, p. 1182 sq. In Mart. 
Rom. S. Odilonis sollemne Cal. Ian. 
recensetur. 

Odino 1 : Odinus, i, m. Verbo ndhin 
(Odin) Scandinaviae gentes commen¬ 
ticiorum numinum summum appel¬ 
labant, quod ceteri Germani Wnotan 
(Wotan, Wodan) vocare consueverant 
(cf. wiiten, h. e. furere). 

Odo a : v. Oddone. 

Odoacre 1 Odoaker ge Ottokar ge : 
Odoacer, cri, vel eris, m. Hoc nomen, 
Langobardis praesertim olim usita¬ 
tum ( Audovacar, Audoachari; ’08o- 
axpo£ apud Procop.), ducitur a verbis 
Germanicis anda (od), quo possessio, 
divitiae significantur, et a wachar 
(nunc dicitur wacker ), cuius vis est 
vigil. In veteribus litterarum monu¬ 
mentis non uno modo scribitur: 
Gest. Pont . M.G.H. I, p. 114 : Odo- 
bacer ; Origo Gent. Langobard., M. 
G. H. XXX, p. 3 : Audoachari ; Pauli 


Hist. Langobard ., ib., p. 47 : Odaacar; 
Agnelli liber Pontificalis Ecclesiae 
Bavenn., ib. p. 303 : Odovacer, sed 
communior est scribendi ratio initio 
proposita. 

Odoardo 1 Odoardo h : Odoardus, i, m. 
Est idem nomen atque Eduardi 
(v. ib.), prior enim nominis pars 
apud plerosque Germanos, qui olim 
fuerunt, audiebat od (anda), h. e. 
possessio, divitiae, apud Anglos vero 
atque Saxones ead , ed . Altera pars 
effecta est verbo wart (ward), in quo 
inest vis custodiendi (cf. It. gnardia). 

Odulfo 1 Odulf ge : Odulfus, i, m. A 
nonnullis perverse scribitur Odul- 
phus ; ducitur autem nomen a ver¬ 
bis Germanicis anda vel od, quo pos¬ 
sessio, divitiae significantur, et wolf 
(wnlf), cuius vis est lupus ; cf. Adolfo. 

Ofelia 1 Ofelia h Ophelia a : Ophelia, 
ae, vel Ofelia, ae, f. Nomen invaluit 
propter fabulam scaenicam Villelmi 
Shakespeare, quae Hamlet inscribi¬ 
tur. Deductum esse videtur a verbo 
Graeco cJxpeAsta = auxilium, uti¬ 
litas. Fortasse autem coniungi potest 
cum nomine Ofelii ; v. 0felio. 

Ofelio 1 : Ofelius, ii, m. Est nomen 
viri e gente Ofelia, quae Offelia sae¬ 
pius scribitur, unde putant a verbo 
offa vel offelia id ductum esse. Re 
enim vera haec memorantur nomina 
a veteribus usurpata : Offa, Offanius, 
Offellus, Offelia, Offellius. Cf. Walde- 
Hofmann II, p. 204. De originatione 
non satis constat. Alii vero, minus 
probabiliter, derivant a Graee. 
unde scribunt Ophelium. 

Ognissanti 1 Toussaint 8 : Panhagius, 
ii, m. Ita videtur Latine reddendum 



OMBERTO 1 


184 


vulgare nomen quod propter reli¬ 
gionem Omnium Sanctorum (Cal. 
Nov.) pueris solet imponi. Ducitur 
autem a Graecis verbis n<x£, raxaoc, 
7 rav, et (h. e. omnis - Sanctus). 

Nomen Ognissanti ab Italis plerum¬ 
que deminuitur, ita ut audiat Sante 
vel Santi . Cf. Sertoli Salis, p. 171 ; 
Tagliavini, p. 373. 

Oger g Gtger ge : Otigerus, i, m. ; cf. 
Edgar. 

01af ge : Olavus, i, vel Olaus, i, m. 
De originatione huius nominis Scan- 
dinavi, a verbo primigenio, ut vide¬ 
tur olf petendi, non satis constat; 
cf. Eorstemann, p. 1178-1179. Re¬ 
censetur S. Olavus in Mart. Rom. IY 
Cal. Aug. 

01aUa h : v. Eulalia. 

Olao' Olao h : v. Olaf. 

Olegario 11 : Ollegarius, ii, vel Al- 
degarius, ii, m. Nomen coaluit e ver¬ 
bis Germanicis ait ((Goth. alds ), quo 
vetus , aetate provectus significatur, et 
garo , cuius vis*est telum missile , ia- 
culum. Nomen Aldegar scriptum le¬ 
gimus in opere, cui index Polyptique 
de Vabbe Irmion par Guerard , Paris 
1844, p. 18, 26. ■ 

S. Ollegarii, Canonici Regularis 
et Episcopi Barcinonensis, sollemne 
celebratur VII Non. Aug. 

Olga 1 01ga h 01ga a 01ga ge : Olga, ae, 
f. Valet idem atque Helga (v. ib.), 
sed in linguae Russicae rationem eo 
modo translatum, iam vim nominis 
proprii obtinet. 

Olimpia 1 01ympe g Olimpia 11 : Olym¬ 
pia, ae, f. (v. Olimpio) ; cf. Diehl, 
1382, 3174, 4663 e. a. 

Olimpio 1 Olimpio h : Olympius, ii, m. 


Hoc nomen pertinet aut ad montem 
Olympum, in quo Iuppiter excole¬ 
batur, aut ad Olympiam, urbem in 
Peloponneso itam, ob ludos cele¬ 
berrimam - (Mart. Rom. prid. Cal. 
Iun et YII Cal. Aug.). 

Olindo 1 Olindo h : Olynthus, i, m. 
Nomine ’'OXvv0o£ appellatur urbs 
Thraciae, ad Chalcidices oram posita 
et, ut fabulantur, ab Herculis filio, 
cui nomen Olyntho, condita, unde no- 
nomen accepisset. Idem vero in ve¬ 
teribus titulis etiam aliis viris imposi¬ 
tum videmus ; cf. Popidius Olynthus , 
C.I.L., X (ind.), p. 1093 ; item (Olin- 
tus) apudH. Pais, Suppi. Ital. C.I.L ., 
1077, 1080. 

Olinto 1 : v. Olindo. 

Oliva 1 01iva h : Oliva, ae, f. Hoc ver¬ 
bum, quo et fructus oleae et ipsa 
arbor, quae olivam producit, signi¬ 
ficatur, deductum est ab elaiva ; cf. 
Graec. lXai(F)a, h. e. olea. Utrius- 
que autem origo est, ex E. Meillet 
(Ling. hist.j 302 sq.) sententia, Ae¬ 
gaea. S. Olivae virginis sollemne re¬ 
censetur in Mart. Rom. III Non. Ian. 

01ive a : v. Olivia. 

01iver a : v. Oliviero. 

Olivia 1 : Olivia, ae, f. Hoc nomen, 
quod apud nullum veterem scrip¬ 
torem invenitur, petitur ab oliva ; 
cf. Oliva. 

Oliviero 1 Olivi eri 1 Olivi er g Oliverio* 1 
01iver a : Olivarius, ii, m. Adiectivum 
olivarius , a, tm, quod hic vim nomi¬ 
nis obtinet (cf. Colum.: olivariae me¬ 
tretae ), derivatur ab oliva ; cf. Oliva. 

Olli e 9 : bl. app. pro Olivia vel Oli¬ 
vario ; ct. Olivia , Oliviero. 

Omberto 1 : v. Umberto. 



185 


OPELIO 1 


Omer g : Odemarus, i, m. In Mart. 
Rom. (XYI Cal. Dec.) recensetur hoc 
nomen cum h littera post t (Othma- 
rus ), quae tamen aspiratio est su¬ 
pervacanea. Ducitur enim nomen a 
priscis verbis Germanicis auda (Goth. 
audags) vel od, quo possessio , divitiae 
significantur (cf. Germ. rec. Kleinod ), 
et a mar , cuius vis est inclitus , cele¬ 
bratus. Est ergo interpretario: vir 
divitiis inclitus ; cf. Forstemann, 
p. 198, et infra Othmar. 

Omero 1 : Homerus, i, m. De origina¬ 
tione praeclari huius nominis non 
constat, cum sive veteres sive recen- 
tiores e multiplici fonte deducant. 
De quorum conatibus v. Curtius, 
De nomine Homeri , Kiel 1855. Xon 
ita pridem vir litteratus quidam 
nomini vim subiecit pugnae seu 
proelii. 

Omobono 1 : Homobonus, i, m. Ex 
usu Ecclesiae dicitur Homobdnus, 
quamquam paenultima syllaba bre¬ 
vis est; non enim ita arte verbum 
bonus coniunctum est cum verbo 
priore. Cuius rei alia exempla in 
lingua Latina deprehenduntur; cf. 
benefacit , calefacit , quem appellandi 
modum veteres grammatici docent. 
- (Mart. Rom. Id. Xov.). 

Omodeo 1 : Homodeus, i, m. Est no¬ 
men media, quam dicimus, aetate 
confictum (crebrius in Tuscia oc¬ 
currit) ; cuius intellectus est apertus : 
homo Dei. 

Onesimo 1 Onesime g Onesimo 11 : One- 
simus, i, m. Hoc nomen Graecum 
fOvTjatpioc), servis olim plerumque 
inditum, virum utilem significat. - 
(Mart. Rom. XIY Cal. Mart.). 


Onila h : bl. app. ab Hispanis pro 
Petronilla usurpata; v. ib. 

Onimus ge : bl. app. pro Hierony¬ 
mo ; v. Gerolamo. 

Onofrio 1 Onofre h : Onuphrius, ii, m. 
Sunt qui opinentur hoc nomen deri¬ 
vatum esse ab urbe Onuphi ( Onu - 
phis , is , vel eos ; cf. Plin. Y, 9, 9 : 
«Onuphites nomus »; hodie audit 
Nuf). Secundum alios, fortasse rec¬ 
tius, revocatur ad cognomen Aegyp¬ 
tium Onnophris , quod Osiridi adicie- 
batur, cuiusque haec videtur fuisse 
significatio : qui sempe s felix est ; cf. 
Tagliavini, p. 190. 

Quo nomine appellatus est ana¬ 
choreta Thebaidis, cuius vitam, vir¬ 
tutis laudibus insignem, scripsit 
Paphnutius, et quae a scriptore quo¬ 
dam Latine est reddita (P.L. 73, 
212-226). Eius sollemne in Mart. 
Rom. prid. Id. Iun. recensetur. 

Onorata 1 Honorata 11 : Honorata, 
ae, f. Cf. Onorato. 

Onorato 1 Honore 8 Honorato 11 : Ho¬ 
noratus, i, m. Hoc participio, a verbo 
honorandi ducto, non solum signifi¬ 
catur : honore affectus , sed etiam : 
honore dignus , illustris ; quod a Ro¬ 
manis indebatur iis, qui magistratus 
gesserant vel gerebant. De origine 
autem verbi honos (honor), unde no¬ 
men derivatum est, non satis con¬ 
stat. - (Mart. Rom. XYII Cal. Febr. 
e. a.). 

Onorio 1 Honorio 11 : Honorius, ii, m. 
Ducitur, ut liquet, a verbo quod est 
honos vel honor. - (Mart. Rom. YIII 
Cal. Mai. e. a.). 

Opelio 1 : Opelius, ii, m. Est alia 
scribendi ratio nominis Opilii (v. 



ORLANDO 1 


186 


Opilio ). Hoc nomine appellabatur 
imperator Romanus (M. Opelius Ma¬ 
crinus). 

Ophelia a : v. Ofelia. 

Opilio 1 : Opilius, ii, m. Hoc nomen, 
si fidem habemus Villelmo Schulze, 
p. 276, derivatur a voce Etrusca 
upus , non ab opilione seu upilione 
(quod verbum ductum est ab ovi- 
pilio ; inest ergo vox ovis et pellere). 

Opimio 1 : Opimius, ii, m. Derivatur 
ab adi. opimus , a , um\ cf. ni[itkr ), 
h. e. adeps ; pinguis , ex *pimguo. 

Orazio 1 Horaee 8 Horacio h Horace a : 
Horatius, ii, m. Missis aliis origina¬ 
tionibus, nomen deducimus cum V. 
Schulze, p. 356, a fonte Etrusco ; 
cf. C.I.E. 2316 : Inuras 3006 : hurace ; 
1113 : huratn. 

Oreste 1 Orestes 86 : Orestes, is vel 
ae, m. ; c. gen. exit in -is apud Ovid., 
Her. VIII, 9 ; Iust. XVII, 3, 7; Solin. 

I , 90 ; in -ae apud eundem Ovid. 
Trist. I, 9, 27 ; interdum etiam in -i 
(cf. Achilli , Ulixi) apud Geli. VII, 5. 
— C. dat. in -ac, apud Mart. VI, 

II , 3 ; in -i, Ovid. Her. 8 , 59.-C. acc. 
in -em apud Enn. tr. 136 (227) ; Cat. 
orig. III, 1 ; Cic. Tuse. III, 11 ; 
Ovid. Rem. am. 589 e. a. ; in -en apud 
Cic. Fin . II, 24, 79 ; Propert. II, 
14, 5. Sen. Tro. 555, et Agam. 931; 
Stat. Theb. 1, 476 ; Mart. VI, 11, 9. 
Suet. Ner. 21 ; Anih. Lat. 794, 13, 
R. Xomine Orestis (’Op&mjO signi¬ 
ficatur monticola , seu is qui in mon¬ 
tibus versatur ; cf. Schol. Hom. : 
’Op£aT 7 )<?, £V opsai SuxTtoptevo<. In 
Mart. Rom. duo recensentur Caelites 
hoc nomine insignes : V Id. Xov. et 
Id. Dec. In titulis occurrit etiam 


nomen feminino genere expressum : 
Orestina ; cf. Diehl, 12161. 

Oretta 1 : bl. app. pro Laura (Lau- 
retta) ; v. ib. Videtur enim per erro¬ 
rem littera l habita esse articulus 
Italicus : VOretta (Loretta itidem pro 
Lauretta dicebatur), atque deinde 
idem articulus evanuisse: Oretta. 

Orfeo 1 : Orpheus, i, m. C. gen. exit 
in -i, (cf. Cic. Nat. deor. 1,15 ; Hygin., 
Fab. 14) vel in-cos (cf. Verg. Culex 
269 ; Ovid., Ibis 600 ; Stat. Silv. II, 
7, 40 et 99 ; Auson. Edyll. 11 , 74 
e. a.) ; c. acc. vel in -eum vel in -a 
(Orphea). Originem vocis veteres pe¬ 
tebant ab copoua 9 mvyj, quod idem 
valet atque optima vox ; cf. Fulg. 
Mythol. III, 10, et Mythogr. Vat. 
III, 8, 20 ; recentiores vero a verbo 
Phrygio orbheu ; W. Tomascheli, Sit- 
zungsber. d. Wien. Akad. d. Wiss. 
130, 1893, p. 52, vel a prisco Indico 
arbhu. 

Oriana a : Oriana, ae, f. Est nomen 
commenticium, deductum fortasse 
a verbo oriendi ; cf. Partridge, 
p. 218. 

Orlando 1 Roland 8 Rolando h Ro- 
land a Roland 86 : Rolandus, i, m. 
Xomen effectum est verbis Germa¬ 
nicis hroth (hrodj rod) et land , quo¬ 
rum priore gloria , altero terra , regio 
significatur. Qui ergo gloria in sua 
floret regione , eo appellatur ; cf. For- 
stemann, 909. Fieri autem potest 
ut altera nominis pars (land) sit cor¬ 
rupta, scilicet land e vulgi consuetu¬ 
dine positum sit pro nand (cf. Goth, 
nantjan ; prisc. Germ. nendan , h. e. 
audere) ; cui vocabulo haec est vis 
subiecta : audax. 




187 


ORTLIEB g< 


Ormisda 1 : Hormisdas, ae, m. Est 
nomen Persicum Ohrmazd , vel, ut 
antiquius appellabatur, Ahura - 
mazdah , ad Graeci sermonis ratio¬ 
nem accommodatum ( e 0ppu<7§7]£ vel 
'OppdaSa^). Ita vocitabatur deus 
maximus apud Iraniae gentes (no¬ 
minis significatio est : dominus sa¬ 
piens). Hoc nomen inditum erat 
quibusdam regibus Persarum ac 
Summo Pontifici (514-523), qui, 
Sanctorum Caelitum honoribus in¬ 
signis, in Mart. Rom. VIII Id. Aug. 
recensentur. 

Ornella 1 : Ornilla, ae, f. Hoc no¬ 
men novatum est quidem, nititur 
autem vetere cognomine Latino, 
quod in titulis legimus scriptum: 
Ornus , i, m.; cf. Bull. epigr ., 1883, 
p. 235 ; Orne , es , f., C.I.L., II, 206 
(Iulia Orne). Sunt qui vulgare no¬ 
men Ornilla ab orno, quo verbo 
fraxinus silvestris significatur, de¬ 
ducant, quod minus probatur. 

Oronzio 1 Oronzo 1 : Orontius, ii, m. 
Videtur derivari a nomine fluminis 
Orontis, Antiochiam in Syria inter¬ 
luentis, quod a Iuvenale, I, 3, 62, 
per translationem sumitur pro Sy¬ 
ria : «Iam pridem Syrus in Tiberim 
defluxit Orontes - Et linguam et mo¬ 
res et cum tibicine chordas — Obli¬ 
quas nec non gentilia tympana se- 
cum — Vexit et ad circum iussas 
prostare puellas». Orontes autem 
derivatur, ut conici licet, a sermone 
Persarum. Ad Orontium, virum Chri¬ 
stianum, Augustinus scripsit epist. 
257, qua eum maxime laudavit. - 
(Mart. Bom. XI Cal. Febr.). 

Orosio 1 : Orosius, ii, m. Xomen pe¬ 


tendum videtur ab origine Hispanica 
(cf. On. Perin). 

Orso 1 Ours g Urso h : Ursus, i, m. ; cf. 
Graec. apxTo£ ; prisc. Ind. rhash ; 
Celt. art (= ursus). In Mart. Bom. 
III recensentur Caelites ita appellati. 

Orsola 1 Ursule g Ursula h Ursula ge : 
Ursula, ae, f. Cf. Orso. In Mart. Bom. 
recensetur sollemne S. Ursulae XII 
Cal. Xov. 

Ortensia 1 Hortensia 11 : Hortensia, 
ae, f. ; v. Ortensio. 

Ortensio 1 Hortensio 11 : Hortensius, 
ii, m. Hoc nomen primo aspectu per¬ 
tinere videtur ad hortum ; cf. Iuppiter 
Hortensis , Inscr. apud Marini, Frat. 
Arv. p. 390. Hortensia praeterea 
dicuntur, quae in hortis seruntur ; 
cf. Plin. XIX, 6, 31 : «Hortensiis 
omnibus fere singulae radices, ut 
raphano, betae, apio, malvae ». Ta¬ 
men secundum Schulze, p. 174 sqq., 
nomen Hortentius (quod et Horten - 
zius, ut videtur, interdum scribitur) 
a fonte Etrusco est derivatum ; cf. 
Umbr. Hurtentius. 

Orthilde ge : Orthildis, is, f. Xomen 
effectum est priscis verbis Germani¬ 
cis ort , quo acies teli , praesertim 
gladii , significatur (v. Ortlieb ), et 
hild, cuius vis est proelium. Est ergo 
eius interpretatio quasi bellatrix acie 
gladii. 

Ortlieb ge : Ortlibus, i, m. Verbum 
ort, quod nunc vulgo idem valet ac 
locus, in prisco tamen Germanorum 
sermone significabat etiam aciem 
teli , praesertim gladii (Forstemann, 
1179 ; W. Wackernagel, Altd. Hand- 
ivorterbuch , p. 229). Altera nominis 
parte lieb (olim liub) significatur 



OSTILIO* 


188 


carus . In Annalibus Monasteriensi- 
bus, ad a. 1154-1158, III, 

p. 154, ad Latinam rationem con¬ 
formatum est nomen : Orthlibus ; non 
est autem cur post litteram t ponatur 
h. Cf. et M.G.H. X, 21, 22, 64, 92 ; 
XIII, 287 (Ortlivus). 

Ortlinde ge : Ortlinda, ae, f. Coaluit 
nomen e priscis verbis Germanicis 
ort , quo acies gladii aliusve teli si¬ 
gnificatur, et lind, quod idem valet 
atque scutum tiliaceum ; cui quidem 
verbo (lind-linta) etiam alia vis sub- 
icitur : flexibilis, serpens, balteus, 
fons ; cf. Forstemann, 1008. 

Ortwin ge : Ortvinus, i, m. Hoc no¬ 
men coaluit e priscis verbis Germa¬ 
nicis ort , quo acumen teli vel gladii 
significatur, et win , cuius vis est 
amicus . In Catalogo Abbatum Castel- 
lensium , M.G.H. XIII, p. 337 nomen 
ita scriptum videmus Ortwinus ; pla¬ 
cet autem parce detortum ad sermo¬ 
nis Latini rationem conformare ( Ort¬ 
vinus ). 

Osberta 80 : Osberta, ae, f. ; v. nom. 
sequ. 

Osbert a : Osbertus, i, m. Coaluit e 
priscis verbis Germanicis ans (as , os), 
quo fabulare numen significatur, et 
bert (beraht), quod idem valet ac 
fulgidus, splendens. 

Osborn a : Osbornus, i, m. Derivatur 
a verbis Germanicis ans (as vel os), 
quo numen fabulare significatur, et 
berin, quod idem valet atque ursus ; 
hoc enim apud Anglos Saxonesque, 
quibus est nomen proprium, defle¬ 
xum est in beorn (Forstemann, 120 
sq.). 

Oscar 1 Oscar 8 Oscar h Oscar a 


Oskar ge : v. Ansgario ; quod nomen 
apud Scandinaviae gentes Oscar au¬ 
dit (ductum ex os - gari). 

Osea 1 : Osee, m. Xon declinatur in 
casus. Xomen, quo appellatur unus 
e prophetis minoribus Veteris Testa¬ 
menti, ductum est a fonte Hebraico : 
ab Hoshea 1 , seu a pleniore dictione 
Hosha ’ Ydh, qua significatur: (quem) 
liberavit Dominus. 

Oskar ge : v. Oscar. 

Osmondo 1 Osmond a Osmund ge : 
Osmundus, i, m. Xomen effectum 
est priscis verbis Germanicis ans 
(apud Scandinavos os audit), quo 
fabulare numen significatur, et mund, 
cuius vis est tueri, munitio, praesi¬ 
dium, cf. fJLUVT] ; munio). Qui ergo Dei 
praesidio obtectus est, hoc nomine 
appellatur. Scriptum videmus se¬ 
cundum sermonis Latini rationem, 
ex. gr., in M.G.H. V, p. 468 et in 
Mart. Eom. prid. Xon. Dec. 

Osred a : Osredus, i, m. Hoc nomen, 
e vetere sermone Anglorum Saxo- 
numque sumptum, significat eum 
qui deum (ans - as - os) in consilium 
(rdt - rad - raed ; cf. Alf - raed) 
adhibet. 

Osric a : Osricus, i, m. Coaluit e pri¬ 
scis verbis Germanicis os, quod a 
Scandinavis pro as, ans usurpatum 
fabulare numen indicat (Ase), et rihhi 
(ricja),. quo dominator, rex, potens 
significatur. 

Ostilio 1 : Hostilius, ii, m. Nomen, ut 
liquet, deductum est ab hoste (ho¬ 
stilis, e) ; cf. Paul, ex Fest. 102 : 
«hostis apud antiquos peregrinus 
dicebatur, et qui nunc hostis, per¬ 
duellis ». Vox primigenia est ghostis, 




189 


0TR1ADE 1 


cf. Gotli. gasts , Germ. Gast = pere¬ 
grinus , hospes. 

Hostilius est nomen virile gentis 
Romanae antiquae, eoque plures, 
ut socius Romuli, tertius post Nu- 
mam rex, mimographus extremis rei 
publicae temporibus, sunt appellati. 

Osvalda 1 Oswalda ge : Osvalda, ae, 
f. ; v. Osvaldo. 

Osvaldo 1 Oswald 8 Osvaldo 11 Os- 
wald a Oswald ge : Osvaldus, i, m. 
Coaluit e priscis verbis Germanicis 
ans (quod apud Scandinavos defle¬ 
xum est in os atque numen fabulare 
significabat ; cf. Ase) et wald ( walt , 
valdan ), in quo est vis dominandi , 
seu potius e weald , uti Angli Saxo- 
nesque appellabant (= potentia). Est 
ergo interpretatio, qui Dei virtute 
dominatur. - (Mart. Rom. Non. 
Aug.). 

Oswalda ge : v. Osvalda. 

Oswin ge : v. Ansovino. 

Otbert ge : Odbertus, i, m Est idem 
nomen atque Edberti (v. ib.). 

Otello 1 Otelo h : Othellus, i, m. No¬ 
men non invenitur in veteribus 
litterarum monumentis, sed est a 
V. Shakespeare , scaenicarum fabu¬ 
larum scriptore uberrimo, factum. 
Invaluit autem maxime postquam 
Iosephus Yerdi drama musicum eo 
nomine (Otello) inscripsit. Quamvis, 
ut supra dictum est, nomen a poeta 
Britanno illo sit novatum, conici 
tamen licet nomen Ottonis cum Ita¬ 
lica terminatione - ello , qua blande 
verbum aliquod profertur, menti 
eius esse obversatum. Cum autem 
haec origo incerta sit, aptius ponitur 
ipsum nomen Othello , quo usus est 


V. Shakespeare , idque ad sermonem 
Latinum accommodatum. 

Othmar ge Otmar ge : Otmarus, i, ex 
usu Ecclesia scribitur Othmarus, i, 
m. tamen non est, cur h littera in¬ 
ter t et m interponatur. Nomen deri¬ 
vatum est a verbis Germanicis auda, 
prisc. Saxonic. od (apud Anglos Saxo- 
nesque ead), quo divitiae , possessio 
significantur (cf. Goth. audags , Germ. 
Kleinod , Allod ), et prisc. Germ. mari 
(cf. Germ. recens Marenuntius , fa¬ 
bula), cuius vis est clarus. Est ergo, 
ad originem quod attinet, idem no¬ 
men atque Audomasus. - (Mart 
Rom. XVI Cal. Dec.). 

Otone 1 Othon g Oton h : Otho, onis, m. 
Hoc nomen quoad originationem om¬ 
nino discrepat a Germanico nomine 
Ottonis (v. ib.) ; derivatur autem a 
voce Etrusca uOun ; cf. Schulze, 
p. 202 ; C.I.E. 145. Re quidem vera 
gens imperatoris Othonis oriunda 
est ex oppido Ferentio in Etruria. 
De hoc nomine commemorant ve- 
veteres scriptores Latini, ut Catuli. 
54, 1 : « Othonis caput oppidost pu¬ 
sillum » (scill. Ferentii in Etruria«; 
Cic. Or., 160, defendit ex vulgi con¬ 
suetudine hov vocabulum sine aspi¬ 
ratione efferri. Cf. veteres titulos 
apud Diehl, 229, 230, 241, 1807, 
7371. 

Otmimd ge : v. Edmondo. 

Otriade 1 : Othryades, is, m. Ut 
extremis syllabis significatur, vir 
hoc nomine appellatus est filius (vel 
nepos) Othryae. Fuit Othryades 
Panthus arcis Iliacae Phoebique sa¬ 
cerdos, cf. Verg. Aen. II, 318-321 : 
«Ecce autem telis Panthus elapsus 



190 


OWEN 


Archivum, — Panthus Othryades, 
arcis Phoebique sacerdos, — sacra 
manu victosque deos parvumque 
nepotem — ipse trahit cursuque 
amens ad limina tendit». 

Ottavia 1 Octavia a : Octavia, ae, f. ; 
cf. Ottavio. 

Ottavio 1 Octave a Octavius a : Octa¬ 
vius, ii, m. Hoc nomen ductum, 
quemadmodum liquet, a numero 
octo , eum significat, qui octavo loco 
recensetur. - (Mart. Eom. XII Oal. 
Dee.)* 

Ottone 1 Otton g Oton h Otto a Otto ge : 

Otto, onis, m. Hoc nomen, saepis¬ 
sime usurpatum, ducitur a prisco 
verbo Germanico auda (Goth. au- 
dags) vel od, quo possessio , divitiae 
significantur ; cf. Forstemann, p. 186 
sq. Cavendum ne confundatur cum 
nomine Othonis (Otho ; v. ib.), quod 
a Catullo, 54, 1 ; Cicerone, Or. 48, 
Horatio, Epod . IV, 16, et in C.I.L., 
III, 3052, e. a. memoratur. Impera¬ 
tores Germani, quibus nomen Otto 1 
fere semper hoc ipso modo (Otto) 
id exarare soliti sunt, rarius vero 


scripserunt Odo vel Oto ; cf. Forste¬ 
mann, 187. 

Ottokar ge : v. Odoacre ; a nonnullis 
autem ponitur : Otiocarus , i. 

Ottorino 1 : Ottorinus, i, m. Blan¬ 
dum nomen vulgare Italicum Otto¬ 
rino ductum est ab Ottone , videtur - 
que olim audivisse Ottolino ; cf. Ta- 
gliavini, p. 219. 

Ouen g : Audoenus, i, m. Est idem 
nomen atque Germ. Aldwin (= no¬ 
bilis ( adal ) - amicus(win)). - (Mart. 
Rom. IX Cal. Sept.). 

Ours g : v. Orso. 

Ovidio 1 Ovide g : Ovidius, ii, m. Xo- 
minis origo peti solet ab ove seu ovi- 
bus , ut Porcius a porcis; cf. prise. 
Ind. avih Graec. oe£ (prisc. oFt<). 

Owen a : Eugenius, ii, m. (v. ib.). 
Quamvis de originatione nominis 
Owen non omnes consentiant (alii 
ducunt a Celtico oen , h. e. agnus ; alii 
a Celt. eoghunn , h. e. inventus ), vi¬ 
detur tamen esse vocabulum Euge¬ 
nius ad Celtarum linguam confor¬ 
matum ; cf. Partridge, p. 220. 




p 


Pablo h : v. Paolo. 

Pacifico 1 : Pacificus, i, m. Hoc no¬ 
mine significatur homo pacem fa¬ 
ciens seu auctor pacis ; cf. paciscor, 
paco, pactio. Caelitis ita appellati 
sollemne recensetur in Mart. Eom. 
VIII Cal. Oct. 

Pacomio 1 : Pachomius, ii, m. Est 
nomen Aegyptium, quod Graecis lit¬ 
teris scribitur na^ou^ vel na^oi[rio<;; 
cf. inscr. Philenis, parva in insula 
Nili (W. Pape, Worterbuch der 
griechiscken Eigennamen, Braunsch- 
weig 1863-1870, II, p. 1153). Quo 
praesertim appellatus est monachus 
Aegyptius, S. Antonii aequalis, cuius 
sollemne in Mart. Eom. VII Id. Mai. 
recensetur; cf. etiam VI Cal. Dec. 

Paddy a : bl. app. pro Patricio ; v. 
Patrizio. 

Padraic a : v. Patrizio. 

Palemone 1 : Palaemon, onis, m. C. 
acc. exit plerumque in -em, interdum 
more Graecorum in -a ; cf. Ovid. 
Her. 17, 159 ; Met. 4, 54 ; Stat. 
Theb., I, 122 et VII, 431. Ducitur a 
verbo Graeco TuaXocuo, quod idem 
valet ac luctor ; est ergo nominis in¬ 
terpretatio : luctator. - (Mart. Eom. 
III Id. Ian.). 

Palamede 1 : Palamedes, is, m. ; 


apud Martial. XIII, 75, 2, casus rec¬ 
tus exit in -is ; c. ace. exit vel in -em, 
cf. Cic. Tuse. I, 41, 98 ; Tac. Ann. XI, 
14, e. a., vel, more Graeco, in -en, 
cf. Ovid. Met. XIII, 308, Quintii., 
III, 1, 10 ; Plin. VII, 56, 57. Hoc no¬ 
men, quo appellatus est filius Nau¬ 
plii, regis Euboeae, derivatur a 7raXa- 
[i.7] - (X7|So(xa(. (h. e. palma-meditor, 
invenio). 

Palladio 1 : Palladius, ii, m. Nomen 
ductum est a Pallade, cognomento 
Minervae. Exstant Palladii, viri Eo- 
mani, libri XIV non inelegantes, 
quos de re rustica scripsit. 

Pallante 1 : Pallas, antis, m. ; c. acc. 
exit in astricta oratione plerumque 
in -em, in soluta in -a. A veteribus 
scriptoribus plures viri, hoc nomine 
insignes, memorantur, in quibus fi¬ 
lius Euandri, apud Verg. Aen., VIII. 
Ducitur autem a verbo Graeco 7raXXci>, 
quod idem valet ac iacio , vibro. 

Palma 1 : Palma, ae, f. Hoc nomen 
puellis imponi solet propter religio¬ 
nem dominicae palmarum. Verbo 
palma significatur imprimis vola, seu 
pars plana et paulum concava manus 
(cf. prisc. Ind. panih, h. e. manus ; 
Graec. TOxXapj, h. e. manus plana). 
Quae omnia repetenda videntur a 


PAMFILO 1 


192 


verbo primitivo pela -, in quo est vis 
pandendi ; cf. palam , planta . Eodem 
nomine praeterea appellatur arbor 
(phoenix dactylifera), cuius fructus 
dactylus (h. e. digitus) dicitur, quod 
ramis est expansis in modum manus 
hominis explicatae, ; cf. etiam pal¬ 
mes , h. e. vitis ramus utilis ad fruc¬ 
tum ; quae sarmenta ita vocantur, ut 
ait Paul, ex Fest 246, « quod in mo¬ 
dum palmarum humanarum virgulas 
quasi digitos edunt» (cf. Walde- 
Hofmann, II, p. 240 sq.). 

Palmira 1 Palmyre g Palmira 1 : Pal¬ 
maria, ae, f. Nonnulli, ut Fuma- 
galli, p. 201, et Sertori Salis, p. 181, 
de Palmyra (IlaXfjiupa) commemo¬ 
rant, quae fuit urbs opulenta Coe¬ 
lesyriae ; cf. Plin., Nat. hist. II, 
25, 21: «Palmyra urbs nobilis 

situ, divitiis soli et aquis amonis, 
vasto undique ambitu arenis in¬ 
cludit agros ac velut terris exempta 
a rerum natura ». Sed verius nomen 
ad palmarium pertinet, quo nomen 
media, quam vocant, aetate pere¬ 
grinatores e Palaestina redeuntes 
appellabantur. Praeterea nomen, ut 
dictitant, imponi solet ob religio¬ 
nem diei palmarum. Y. Palmiro. 

Palmiro 1 : Palmarius, ii, m. Adiec- 
tivum Latinum palmarius , a , um 
(perinde ac palmaris , e) significat ad 
palmam pertinens et maxime palma 
dignum , optimum , praecipuum ; cf. 
Ter. Eun. 5, 4, 8 : «Id vero est, quod 
ego mihi puto palmarium, me repe- 
risse, quomodo adulescentulus mere¬ 
tricum ingenia posset noscere». 

Media vero, quae appellatur, ae¬ 
tate palmarius dicebatur peregri¬ 


nator redux e Palaestina ; cf. C. Du 
Cange, Glossarium Mediae et infi¬ 
mae Latinitatis , YI, p. 121: «Pal¬ 
marii porro dicebantur, qui peregri¬ 
nationem Hierosolymitanam seu ex 
voto ac pietatis intuitu, vel cruce 
ac sacra expeditione suscepta, in 
patriam redierant, quod in signum 
exactae istius peregrinationis pal¬ 
marum, quarum ferax est Syria, 
ramos prae manibus redeundo de¬ 
ferrent. Eationem delatae palmae 
aliam profert Durandus lib. I Ba- 
tion. Cap. 3, n. 14 : ‘Qui de Hiero¬ 
solymis veniunt, Palmam in mani¬ 
bus ferunt, in signum quod illi Eegi 
militarunt, qui Hierosolymis cum 
palmis honorifice receptus est’ ». 
Cuius modi peregrinator pietatis 
causa Gallico sermone vocabatur 
paumier , Italico vero palmiere (saec. 
xiv, apud Dantem Alagherium), 
unde etiam cognomen, quod dicimus, 
Palmieri derivatum est (cf. C. Bat- 
tisti - G. Alessio, Dizionario Etimo- 
logico Italiano , IY, p. 2735). E vul¬ 
gari voce paumier , palmiere deduci¬ 
tur nomen Palmiro , Palmira ; quod 
quidem e vulgi interpretandi con¬ 
suetudine indi solet infantibus ob 
religionem diei dominicae Palma¬ 
rum. 

Pam a : bl. app. pro Pamela. 

Pamel 1 Pamela a : Pamela, ae, f. 
Est nomen commenticium, a Sa- 
muele Biehardson, fabulae Milesiae 
scriptore, confictum et a Carolo Gol- 
doni aliisque usurpatum. 

Pamfilo 1 Panfilo 1 Panfilo 11 : Pam¬ 
philus, i, m. Nomen repetitur a ver¬ 
bis Graecis ruac, TOxaa, 7rav, et <ptXo£, 



193 


PAOLO 1 


h. e. amicus ; est ergo interpretatio : 
omnium amicus vel totum amans , nt 
vult Servius ad Verg. Ecl. praef. - 
(Mart. Rom. XI Cal. Oct.; VII Id. 
Sept. e. a.). 

Pancrazio 1 Pancrace 8 Pancracio 11 
Pankraz ge : Paneratius, ii, n. De¬ 
ducitur a fonte Graeco : tt a£ - xpaxc< ; 
quorum verborum priore omnis , al¬ 
tero robur significatur, ita ut nomen 
interpretandum sit : totus robustus , 
praevalidus. - (Mart. Rom. III Xon. 
Apr.; IV Id. Mai.). 

Pandolfo 1 Pandolfo h : Pandulfus, i, 
m. Est altera scribendi ratio nomi¬ 
nis Bandulfi ; v. Bandulf . Xomen 
Pandulfi scriptum videmus in M.G.H. 
XXX, p. 243 e. a. 

Pandora 1 : Pandora, ae, f. ; apud 
Plin. XXXVI, 5, 4, c. gen. exit, 
Graeco more, in -s (Pandoras). Est 
autem nomen, quo prima mulier se¬ 
cundum fabularem historiam Grae¬ 
corum appellata est, effectum verbis 
7ra£, 7racra, tov, et B&pov, ita ut idem 
fere valeat atque omnium donum , 
vel ab omnibus donata vel, fortasse 
rectius, donata omnium rerum ge¬ 
nere (cf. Forcellini). 

Panezio 1 : Panaetius, ii, m. Est no¬ 
men Graecum IlavatTio^ in Latinam 
rationem translatum, quod ducitur 
a 7 ra£, Tcacya, 7 rav (— omnis) et atno£ 

( — qui causa seu auctor est ) ; eo 
ergo significatur: qui auctor est 
omnium. Ita appellabatur imprimis 
philosophus Stoicus, vir eruditissi¬ 
mus et paene divinus ; cf. Cic. Off. 
II, 14, 51 ; Divin. I, 3 ; Mur. 31, 66 ; 
Fin. IV, 9, 23. 

Panfilo 1 Panfilo 11 : v. Pamfilo. 


Pankraz ge : v. Pancrazio. 

Pantaleone 1 Pantaleon 11 : Pantaleo, 
ontis, vel, ut sequiore aetate invaluit, 
-onis, m. Derivatur a verbis Graecis 
izv.c, 7iavTo£, et Xscov, quorum prius 
omne , alterum leonem significat, ita ut 
sit interpretandum : omnino (fortis 
ut) leo. Alii, minus recte, ducunt 
a Pantaleemon (a verbo IXssco ; cf. 
Mart. Rom. VI Cal. Aug.), quasi sit 
omnino misericors ; tamen quominus 
haec interpretatio accipiatur, obstat 
declinatio in casus ( Pantaleontis , 
- ti , -tem ) ; cf. Naev. fgr. apud Rib- 
beck X : « Pisatilem appellat Xaevius 
Pantaleontem, id est Pisis oriundum 
tyrannuum, cum alioqui inde pro¬ 
fecti Pisani dicuntur ». - (Mart. Rom. 
XVIII Cal. Aug.). 

Paola 1 Paule 8 Paula 11 Paula a Pau¬ 
la 86 : Paula, ae, f. ; v. Paolo - (Mart. 
Rom. VII Cal. Febr. e. a.). 

Paolina 1 Paulette 8 Paulina 11 Pau- 
line a Pauline 86 : Paulina, ae, f. ; 
v. Paolo - (Mart. Rom. VIII Id. Iun. 
e.a.). 

Paolino 1 Paulin 8 Paulino 11 : Pauli - 
nus, i, m. ; v. Paolo. - (Mart. Rom. 
X Cal. Iui. e. a.). 

Paolo 1 Paul 8 Pablo h Paul a Paul 86 : 

Paulus, i, m. Derivatur a verbo pri¬ 
mitivo pauc - s - los. In veteribus lit¬ 
terarum monumentis scribitur cum 
una littera l aut cum gemina (Paul¬ 
lus) ; secundum grammaticos gemi¬ 
nae litterae ll ad unam rediguntur, si 
eae inter duas vocales i interponun¬ 
tur, cf. villa - vilicus ; mille - milia, 
vel si geminae litterae ll diphthongum 
subsequuntur: paullum - paulum. 
Apud Vel. Long. VII, 80, est paulum 



PASCASIO 1 


194 


propterea dicendum esse quod paul- 
lum difficile enuntietur. Alii vero, 
ut Terent. Scaur. VII, 20, geminam 
litteram servaverunt; cf. F. Sommer, 
Handb. d. lat. Laut - und Formenlehre, 
p. 209 sq. ; in Mart. Eom. plures 
Caelites, hoc nomine insignes, recen¬ 
sentur. 

Paride 1 Paris 8 Paris h : Paris, idis, 
m. C. gen. exit in - idis , non - idos, ut 
monet Consent., Keil V, p. 365 : « Pa¬ 
ris, Paridis, non Paridos ». C. acc. in 
-idem , cf. Varr. fr. p. 261 Bip. ; Verg. 
Aen . V, 370 ; Tac., Ann. XIII, 19 ; 
Iuven. VI, 87 ; Hygin. Fab. 92. Ani¬ 
madvertit idem Consent. (V) 365,11 : 
«Paridem, non Parida ». Invenitur 
etiam declinatio : gen. Paris , dat. 
Pari , acc. Parim , vel Parin , abi. Pari. 
Hesychius ducit nomen a nipioc;, 
hoc est tzigto^. Eecentiores vero alii 
aliter : vel a verbo primitivo 90 C, cf. 
prisc. Ind. bha , in quo inest vis lu¬ 
cendi, vel a prisco Persarum voca¬ 
bulo par, quod luctari significat 
(Curtius, Griech . Etym. p. 278), vel, 
ac quidem rectius, a verbo primi¬ 
genio Indico-Europaeo per, cf. prisc. 
Ind. par, quod idem valet ac pri¬ 
mus, optimus (P. Kretschmer, Einl . 
in die Gesch . d . griech. Sprache, pag. 
185). - (Mart. Eom. Non. Aug.). 

Paris 8 : Patricius, ii, m. ; saepe 
enim vulgare nomen Paris a Gallis 
pro Patricio usurpatur ; v. Patrizio. 

Parmenide 1 : Parmenides, is, m. 
Hoc nomen Graecum, a verbo Tcapfxevco 
ductum, idem valet ac perstans, con¬ 
stans, atque eum, qui est ex Parme- 
nae alicuius genere ortus. 

Parmenio 1 : Parmenio, onis, vel 


Parmenion, m. C. accus. exit vel in 
-em vel, more Graeco, in -a. Nomen 
ductum est a verbo 7rappivco seu 
7rapa(jiva), quo permaneo, persisto 
significatur. Quo appellatus est im¬ 
primis dux Philippi, regis Macedo¬ 
num. In christiana autem Latinitate 
invenitur scribendi modus Parme- 
nius, ii ; cf. Mart. Eom. X Cal. Mai. 

Parisina 1 : Parisia, ae, f. Hoc no¬ 
mine significatur mulier e gente Pari¬ 
siorum, quae ad medium Sequanae 
cursum inter Matronam et Isaram 
incolebat et cuius sedes praecipua 
appellabatur Lutetia Parisiorum. De 
quibus Caesar B. G. VI, 3, e. a. ; 
Plin. IV, 18, 32, e. a. commemorant. 
Nomen autem Parisius, ii, apud 
Venant. Carm. IV, 26, 13, scriptum 
videmus. Sunt tamen qui putent 
Parisina esse genus femininum no¬ 
minis Paridis. Denique S. Parisius, 
monachus Camaldulensis, in Mart. 
Eom. III Id. Iun. recensetur. 

Partenio 1 : Parhenius, ii, m. Deriva¬ 
tur a vocabulo Graeco 7 rap 0 £vo£, quo 
virgo significatur. Hoc nomen a Ser¬ 
vio ad Verg. Aen. I, init., adiectum 
est Vergilio. 

Partenope 1 : Parthenope, es, et Par- 
thenopa, ae, f. Hoc nomine, a verbo 
7rap0svc< (virgo) et ( aspectus ) 

ducto, appellata est una e Sirenibus, 
quae Ulixem pellicere conatae sunt. 

Pascal 8 Pascual h Pascal* Paschal ge 
Pascal 86 : v. Pasquale . 

Pascasio 1 Pasquier 8 Paschasius 86 : 
Paschasius, ii, m. Nomen deductum 
est a Paschate, verbo Hebraico ; cf. 
Pasqua. In Mart. Eom. III recen¬ 
sentur Caelites, ita appellati. 



195 


PAULINE 8 


Paschalina ge : v. Pasqualina. 

Pascual 11 Pascuala h Pascualita 11 : v. 
P as quale, Pasqualina. 

Pasqua 1 Pasque 8 : Paschalis, is, f. 
Nomen deductum est a Paschate, et 
hoc a voce Hebraica ( pesah ), quo 
transitus significatur, quod Angelus, 
cum Aegyptios caederet, Israelita- 
rum domos, agni sanguine illitas, 
transierit. Est autem paschalis ver¬ 
bum senescentis Romanorum aetatis 
proprium (cf. Sedul., 20 ; Cod. Theod. 
9, 35, 4 ; Hieron., Ep. 99, 1, e. a.). 

Pasquale 1 Pascal 8 Pascual h Pa¬ 
scal 41 : Paschalis, is, m. Quoad ori¬ 
ginatione, cf. Pasqua. - (Mart. Rom. 
III Id. Febr. e. a.). 

Pasqualina 1 Pascuala 11 Paschali- 
na ge : Paschalina, ae, f. Est nomen 
a recentioribus confictum; cf. Pa¬ 
squa. 

Pat a Pate a : bl. app. pro Patricio ; 
v. Patrizio ; Pat etiam pro Patricia 
usurpatur. 

Paterniano 1 : Paternianus, i, m. 
Nomen, ut nemo non videt, dedu¬ 
ctum est a patre seu potius a Pa¬ 
terno (v. ib.). Quo appellabatur no¬ 
tarius Valentini imperatoris, ut est 
apud Ammianum, XXX, 3, 2. - 
(Mart. Rom. IV Id. Iui.). 

Paterno 1 Paterne 8 : Paternus, i, m. 
Ducitur, ut liquet, a patre , ut ma¬ 
ternus a matre. Est pater verbum 
Indicum-Europaeum: cf. prisc. Ind. 
pitar ; Graec. nccrrip, Armen. hair ; 
Toch. A pacar , Toch. B pacer ; Goth. 
fadar ; prisc. Germ. fater ; Angi, fa- 
ther ; Germ. rec. Vater . In Mart. 
Rom. III Caelites, hoc nomine ap¬ 
pellati, recensentur. 


Patie a : bl. app. pro Patricio ; v. 
Patrizio. 

Patrice 8 Patricio 11 : v. Patrizio. 

Patricia 11 Patri cia a : v. Patrizia. 

Patrick a : v. Patrizio. 

Patrizia 1 : Patricia, ae, f. ; v. Pa¬ 
trizio. Cf. Diehl. 234, 3101. In Mart. 
Rom. duae Caelites, ita nominatae, 
recensentur (III Id. Mart.; VII Cal. 
Sept.). 

Patrizio 1 Patrice 8 Patricio 11 Pa- 
trick a Patriz ge : Patricius, ii, m. Du¬ 
citur, ut liquet a patre, si originem 
spectes, seu potius a patribus, ut 
optimates in Romana republica ap¬ 
pellabantur ; unde temporis successu 
idem valere coepit ac nobilis, honesto 
loco natus. Minus probanda est scri¬ 
bendi ratio : Patritius, ii; eodem 
enim modo postrema pars nominis 
(-icius) effecta est, quem alia plura 
praeferunt verba, velut additicius, 
adventicius, commenticius, novicius, 
nutricius ; quibus syllabis (-icius) si¬ 
gnificatur hominem vel rem ad alium 
vel ad aliam pertinere. Quoad ori¬ 
ginationem vocis patris, unde nomen 
deductum est, v. Paterno. - (Mart. 
Rom. XVII Cal. Apr. e. a.). 

Patroclo 1 : Patroclus, i, m. Nomen 
duobus effectum est verbis Graecis : 
:raT7)p et xXso£, ita ut eo significetur 
patris vel patriae gloria. - (Mart. 
Rom. XII Cal. Febr.). 

Paul 8 Paul a Paul ge : v. Paolo. 

Paule 8 Paula h Paula a Paula ge : v. 
Paola. 

Paulette 8 : v. Paolina. 

Paulin 8 : v. Paolino. 

Pauline 8 Paulina 11 Pauline a Pau- 

line ge : v. Paolina. 


14. - C. Egger : Dizionario nomi. 



PERLA 1 


196 


Pawley* 1 : v. Paolo. 

Pearl a : v. Perla. 

Pedro h : v. Pietro. 

Peg 3, Peggy* 1 : bl. app. pro Marga¬ 
rita ; v. Margherita. 

Pelagia 1 : Pelagia, ae, f. ; v. Pelagio. 

Pelagio 1 : Pelagius, ii, m. Derivatur 
a verbo Graeco raXocyo^, quo mare 
Latine significatur, sed est etiam 
idem boc verbum in Romanum ser¬ 
monem receptum: pelagus. Pela¬ 
gium ergo interpreteris virum ma¬ 
ritimum. - (Mart. Rom. YII Cal. 
Apr. e. a.). 

Pellegrina 1 Peregrina h Peregrine a 
Peregrina 86 : Peregrina, ae, f. ; v. 
Pellegrino. 

Pellegrino 1 Pelegrin 8 Peregrino a 
Peregrine a : Peregrinus, i, m. Hoc no¬ 
mine proprie significatur is, qui est 
extra agrum Romanum (per - ager). 
Romanorum aetate cognomine Pere¬ 
grini significabatur advena; medio 
vero aevo, quod vocant, hoc nomen 
indebatur iis, qui in Palaestinam, 
terram Servatoris commoratione sa¬ 
cram, vel Romam aliove religionis 
causa iter suscipiebant. - (Mart. 
Rom. Id. Iun. e. a.). 

Peleo 1 : Peleus, eos, m. Cas. acc. 
exit in -a ; voc. : Peleu, dominis ori¬ 
ginem sic explicat Fulgentius, III, 
7 : « Thetidem dici voluerunt aquam, 
und et Nympha dicta est. Istam 
Iuppiter quasi deus coniunxit Peleo ; 
Pelos enim Graece, (Latine) lutum 
dicitur » ( 7 r/jX 6 < - cf. Lat. squalus , 
a , um ; squaleo). Alii autem aliunde 
derivant, veluti a Pelio , monte 
Thessaliae. - (Mart. Rom. XIII Cal. 
Oct.). 


Pen a : bl. app. ab Anglis pro Pene¬ 
lope usurpata ; v. ib. 

Penelope 1 Penelope a : Penelope, es, 
vel Penelopa, ae, f. Si ratio scribendi 
Penelope, es, usurpatur, c. acc. exit 
apud praestantes auctores in -en. 
De originatione non convenit inter 
peritos ; sunt qui ducant nomen a 
verbo raveciOai, h. e. laborare , et 
Xotuo< (X6)tto£), h. e. vestimentum ; 
sed alii aliter interpretantur. 

Penny 1 : bl. app. pro Penelope, 
v. ib. 

Pepa h : bl. app. ab Hispanis pro 
Iosepha usurpata; v. Giuseppina. 

Perdita 1 : Perdita, ae, f. Nomen du¬ 
citur, ut liquet, a perdendo , h. e. a 
per-dando. 

Peregrina 11 Peregrine 3, Peregrina ge : 

v. Pellegrina. 

Peregrino 11 Peregrine a : v. Pelle¬ 
grino. 

Pericle 1 : Pericles, is, m. ; c. gen. 
exit etiam in -i (Pericli), Cic. Or. 2 , 
93 ; Brut. 59 *, Fin. Y, 5 ; Nep. Alcib. 
2 ; casus autem accus. exit plerum¬ 
que, more Graeco, in -en ( Periclen ). 
Est nomen Graecum (nspixXsvj^), 
quod idem valet ac circum (repi) 
late illustris (xXeq£). 

Perla 1 : Pernula, ae, f. Yulgare 
verbum Italicum perla redditur qui¬ 
dem Latine margarita , cum tamen 
hoc nomen, quod mulieribus solet 
imponi (Margarita) proprium sit at¬ 
que in hominum consuetudine a 
Perla distinguatur, nomen novum 
inducendum esse putavi. Yulgaris 
autem vox perla derivata est me¬ 
dia, quam dicunt, aetate a verbo 
Latino pernula , quod, licet in ve- 



197 


PHARAMOND* 


'1 

% 


' 4 ~. 


%' 

t 

i 


r 

h 



teribus litterarum monumentis non 
inveniatur, parvam pernam , ut li¬ 
quet, significat. Cf. C. Battisti - 
G. Alessio, Dizionario etimologico 
italiano , IV, p. 2858. 

Perna, quod verbum a fonte In- 
dico-Europaeo repetitur ( persna ), cf. 
prisc. Ind. parsnih , Graec. 7rrspvY), 
Goth. fairzna , prisc. Germ. farsana , 
Germ. rec. Ferse — calx , i. e. pars 
pedis, apud scriptores Latinos ple¬ 
rumque idem valet ac coxa suis 
vel alius beluae atque etiam ho¬ 
minis. Apud Plinium vero eidem 
verbo vis subicitur, qua ad marga¬ 
ritam revocamur. In hanc enim lo¬ 
quitur sententiam : «Appellantur 

et pernae concharum generis, circa 
Pontias insulas frequentissimae. 
Stant velut suillum crus e longo in 
harena defixae hiantesque, qua la¬ 
titudo est, pedali non minus spatio 
cibum venantur; dentes circuitu 
marginum habent pectinatim spis¬ 
satos, intus spondyli caro est» (nat. 
hist. 32, 11 (54). 

Est igitur perna, translata verbi 
significatione, concha quaedam ma¬ 
rina, novimusque margaritas, prae¬ 
claros calculos candidos, in huius- 
modi nasci parvorum animalium 
testis. Praeterea concha per meto- 
nymiam interdum ponitur pro ipsa 
margarita: cf. Propert. I, 8, 39 : 
«hanc ego non auro, non Indis flec¬ 
tere conchis, — sed potui blandi 
carminis obsequio»; Tibuli., II, 
4, 30 ; Ovid., Am. II, 11, 13, Met. 
10, 260 ; Manii. 5, 405 : « censibus 
aequantur conchae». 

Itaque, sive ob etymologiam sive 


ob significationem, vox pernulae apta 
esse videtur ad interpretandum La¬ 
tine vulgare nomen Italicum Perla. 

Pernella 1 Peronella 1 Pernela h : v. 

Petronilla. 

Perpetua 1 Perpetua a : Perpetua, ae, 
f. Origo nominis sic enodatur : per - 
peto , h. e. sine intermissione peto ; 
cf. prisc. Ind. patati , h. e. volat ; 
Graec. TOToixai, h. e. volo. - (Mart. 
Rom. prid. Id. Nov. ; prid. Non. 
Aug.). 

Perpetuo 1 : Perpetuus, i, m. ; v. 
Perpetua. 

Perry a : bl. app. pro Peregrino; v. 
Pellegrino. 

Perseo 1 : Perseus, i, m. ; nomen non 
tribus sed duabus constat syllabis ; 
c. gen. exit plerumque in -ei, apud 
poetas interdum in -eos ; c. acc. ple¬ 
rumque in - a , more Graecorum, ra¬ 
rius in -eum. Origo peti solet a verbo 
7t£p0<:o, quod idem valet ac vasto , 
deleo. 

Pete a : dem. nom. Petri. V. Pietro. 

Petrina a : v. Piera. 

Petronia 1 : Petronia, ae, f. ; v. Pe¬ 
tronio. 

Petronilla 1 Petronille 8 Petronilla h 
PetronelIa a Petronilla 86 : Petronilla, 
ae, f. Est blanda appellatio pro no¬ 
mine Petroniae usurpata; cf. Pe¬ 
tronio. - (Mart. Rom. prid. Cal. 
Iun.). 

Petronio 1 : Petronius, ii, m. Coniun- 
gitur cum nomine Etrusco petruni 
(C.I.E. 1905) ; cf. Schulze, p. 209. In 
Mart. Rom. duo Caelites, hoc no¬ 
mine appellati recensentur (VIIII d. 
Sept.; IV, Non. Oct.). 

Pharamond 8 : v. Faramund. 


PIETRO 1 


198 


Pharhilde ge : v. Farahilde . 

Phebe a : v. Febe. 

Phemie a : bl. app. pro Euphemia 
usurpata; v. Eufemia. 

Philander 11 : v. Filandro. 

Philemon 11 : v. Filemone. 

Philetus a : Philetus, i, m. Est ipsum 
part. praes, pass. verbi cpiXeci): 91 X 7 ]- 
to£, h. e. qui amatur seu amatus ; 
cf. Diehl, 4110. - (Mart. Rom. YI 
Cal. Iun.). 

Philibert g Philibert a : v. Filiberto. 

Philida a : v. Phyllis. 

Phip a : bl. app. pro Philippo ; v. 
Filippo. 

Philippe^ Philip a Philipp ge : v. Fi- 

lippo. 

Philippine ge : Philippa, ae, f. ; v. 
Filippo. 

Phillada a : v. Phyllis. 

Philomene 8 Philomena ge : v. Fi¬ 
lo mena. 

Phoebe a : v. Febe. 

Phryne a : v. Frine. 

Phyllida a : v. Phyllis. 

Phyllis a : Phyllis, idis, f. Apud Pro- 
pert. IV, 8 , 37, c. genet, exit, Graeco 
more, in -idos ; c. acc. exit plerum¬ 
que in - ida , apud Hygin., Fab. 59, 
e. a. more Latino in -idem. Est no¬ 
men Graecum <puXXt£, quo planta 
significatur, utpote ductum a cpuco. 

Pia 1 : Pia, ae, f. ; cf. Pio. Recense¬ 
tur in Mart. Rom. XIV Cal. Febr. 

Piccarda 1 : Picarda, ae, f. ; v. Pic- 
cardo. 

Piccardo 1 : Picardus, i, m. Xomen 
ductum est a Pieardia , uti sermone 
media, quam dicunt, aetate usitato 
appellatur Galliae provincia, cuius 
urbs praecipua est Ambianum 


(Amiens). De cuius regionis incolis 
hi versus, lingua Latina barbara, 
scripti sunt : «Isti Picardi non sunt 
ad proelia tardi - Primo sunt hardi, 
sed sunt in fine couardi» ; cf. Du 
Gange, Gloss. VI, p. 309 sqq. 

Piera 1 Pierina 1 Pierre g Petra 11 : Pe¬ 
tra, ae, vel Petrina, ae, f. Apud ve¬ 
teres Ecclesiae scriptores est verbum 
adi. petrinus , a, um , quo significatur 
aliquem vel aliquid esse e petra ; cf. 
Tert. adv. Mare. /17, 16 : «Petrina 
acies »; id. adv. lud. 9 ; Lact. Inst.. 
IV, 17. Praestantes vero Latinitatis 
auctores commemorant de Petrino 
(praedio), quod non procul a Monte 
Massico in Campania situm erat; 
cf. Cie. Fam. VI, 19 ; Hor. Fp. I, 5, 
5 : «Inter Minturnas Sinuessanum- 
que Petrinum ». Petrini denique ap¬ 
pellabantur incolae Petrae, urbis 
Siciliae, quae nunc Petralla audit; 
cf. Cic. Verr. V, 39; Plin. III, 8, 
14. Xon perperam autem Petrina 
videtur usurpari, ut nomen Petri 
feminino genere exprimatur. De ori¬ 
ginatione v. Pietro. 

Pierce a : v. Pietro. 

Pierina 1 : v. Piera. 

Pierre g : v. Pietro vel Piera. 

Pierron g Pierrot g : bl. app. pro Pe¬ 
tro ; v. Pietro. 

Piers a : v. Pietro. 

Pies Pietrek: nomen Petri e Sla- 
vici sermonis ratione ; v. Pietro. 

Pietro 1 Pierre g Pedro h Peter a Pe- 
ter 86 : Petrus, i, m. Ut notum est, 
Servator Iesus Christus Simonem, 
principem Apostolorum, appellavit 
Aramaico sermone Kepha' > (Hebr. 
Keph ), quod Latine petra redditur ; 






199 


PIO 1 



quam vocem Romani a Graecis mu¬ 
tuati sunt (rexpa). Ecclesiae autem 
scriptores Latini eidem Apostolo no¬ 
men Graecum TOTpo£, h. e. saxum, 
indiderunt, utpote masculini gene¬ 
ris, quod in libris Novi Testamento 
Graece conscriptis (et universe in 
lingua Graeca pro TOTpa) invenitur. 
Ab hoc ergo derivatum est nomen 
Latinum Petri. - (Mart. Rom. III 
Oal. Iui. et saepe alias). 

Pilade 1 : Pylades, is, m. Cas. ace. 
exit vel in -em, vel in -en. Nomen 
derivatum est a tuuXtj, cuius vis est 
porta. 

Pilar h : Maria columnaris, is, vel 
columnaria, ae, vel Maria a columna, 
f. Hoc nomen puellis Hispanis solet 
imponi ob religionem B. Mariae Vir¬ 
ginis a columna, cuius videlicet ef¬ 
figies, columnae superposita, in egre¬ 
gio templo Caesaraugustano stu¬ 
diosissime colitur (pilar = columna). 

Verb. adi, columnaris, is, occur¬ 
rit apud Prudentium, Harnart., 475- 
477 : «si victor virtute Dei medias- 
que tenebras — luce columnari 
scindens exercitus olim — perdidit 
inventi vallem botryonis opimam ». 

Columnarius, a, um, vero scrip¬ 
tum legimus apud Ammian. XXII, 
16, 12 : «Inter quae (templa) emi¬ 
net Serapeum, quod licet minuatur 
exilitate verborum, atriis tamen co¬ 
lumnariis amplissimis ... ita est exor¬ 
natum, ut post Capitolium... nihil 
orbis terrarum ambitiosius cernat» ; 
item apud Venant. Fortun. in Vita 
S. Germ. 37 : «genua columnaris 
imbecillitas roboratur». Cum igi¬ 
tur columnaris, is, et columnarius, 


a, um, idem valeant atque ad colum¬ 
nam pertinens (vel in columnae mo¬ 
dum conformatum), non perperam 
inducuntur ad significandam Augu¬ 
stam Virginem a columna appella¬ 
tam. 

Pilita 11 : bl. app. ab Hispanis pro 
Pilar (= Maria columnari) usur¬ 
pata ; v. ib. 

Pilo': Pilus, i, m. Est quidem co¬ 
gnomen, uti vocamus, Roscelini (Eo- 
solino) Pilo, viri patriae studiosis¬ 
simi, pro qua vitam in pugna apud 
Panormum anno 1860 profudit. In 
vetere tamen litterarum monumento 
idem nomen (Pilus) occurrit; cf. 
Pseudocic. ad Brut. 2, 7. In C.I.L. 
XII, 3011 scriptum legimus nomen 
Pilo, onis. 

Pindaro 1 : Pindarus, i, m. De origi¬ 
natione nominis nihil certi proponi 
potest. Praeter eximium poetam lyri¬ 
cum Graecum, hoc nomine appel¬ 
latus est servus quidam vel libertus, 
de quo Cie. Att. XVI, 1, 5, comme¬ 
morat. 

Pio‘ Pie* Pio ' 1 Pius a Pius* : Ex 

pluribus verbis, quae cum hoc no¬ 
mine coniunguntur, ut piabilis, pia¬ 
culum, piacularis, piamentum, pia¬ 
men, piare, expiare, liquet id per¬ 
tinere ad res sacras, quibus homo 
purus efficiatur. Re enim vera pius 
et purus ab eadem origine petuntur 
(pu - Hos) ; cf. prise. Ind. pavate, 
h. e. purgat, putah, h. e. purus ; cf. 
Walde-Hofmann, II pp. 312, 391. 
Apus Romanos ficticiorum numi¬ 
num cultores pius dicitur, qui officia 
religiose exsequitur, quibus dis, pa¬ 
rentibus, praepositis devincitur (cf. 


PLEKTRUDE* 


200 


pius Aeneas) ; apud Romanos autem 
Christiano nomine insignes pius 
idem valet ac vero Deo cultum stu¬ 
diose tribuens . Recensetur in Mart. 
Rom. sollemne S. Pii I, V, X, Pon¬ 
tificum Romanorum, V Id. Iui., 
III Non. Mai., III Non. Sept., qui¬ 
bus, ut quam maxime, hoc nomen 
adicitur. 

Piotr : nomen Petri e Slavici ser¬ 
monis ratione; v. Pietro. 

Pippo': bl. app. pro Philippo ; v. 
Filippo . 

Piramo 1 : Pyramus, i, m. De ori¬ 
gine nominis non satis constat; 
ducitur fortasse a 7cop, h. e. ignis , 
aut a 7rupo£, quo frumentum signifi¬ 
catur. Quo appellatus est in fabulis 
adulescens Babylonius, Thisbes puel¬ 
lae captus amore. Cf. Ovid. Met. 
IV, 55 sqq. 

Pirmin ge : Pirminus, ii, m. Videtur 
hoc nomen petendum esse a fonte 
Celtico atque virum gloria florentem 
aut fortem ut ursum significare ; cf. 
Wasserzieher, p. 104. - (Mart. Rom. 
III Non. Nov.). 

Pirro 1 : Pyrrhus, i, m. Hoc nomine 
Graeco (7n>ppo£) significatur rufus. 

Pitagora 1 : Pythagoras, ae, m. De¬ 
ducitur a fonte Graeco: nu0to£ et 
ayopa; quorum verborum priore 
nomen Apollini adiectum, altero 
oratio significatur, ita ut nomen inter¬ 
pretandum sit: qui divina oracula 
exponit. Graece : ni>0ayopa£ et 
IIuOayopYjC. 

Pius a Pius ge : v. Pio. 

Placida 1 : Placida, ae, vel Placidia, 
ae, f. ; v. Placido. 

Placido 1 Placide 8 Placido 11 : Placi¬ 


dus, i, m. Hoc nomen pertinet ad 
placet, placitum, placandum, quae 
omnia petuntur a plalcos , quo pla¬ 
num significatur; cf. Graec. 7 cXa£, 
xo£, h. e. aequor , :rAaxou£, h. e. pla¬ 
centa, * offa plana ’ ; prisc. Germ. 
fluoh (nunc Fliihe , h. e. clivus saxeus ); 
Walde-Hofmann, II, 313. - (Mart. 
Ron. III Non. Oct.; V Id. Oct.). 

Plauto 1 : Plautus, i, m. Quid sibi 
velit nomen, a Pardo ex Festo, p. 259, 
explicatur : «plauti appellantur ca¬ 
nes quorum aures languidae ac flac¬ 
cidae et latius videntur patere» ; 
id., p. 275: «ploti appellantur qui 
sunt planis pedibus. Unde et poeta 
Accius, quia Umber Sarsinas erat, 
a pedum planitie initio Plotus, po¬ 
stea Plautus est dictus. Soleas quo¬ 
que dimidiatas, quibus utebantur in 
venando, quo planius pedem pone¬ 
rent, semiplotia appellantur ». Con- 
iunctae litterae au a gentibus Latii, 
vulgari loquendi consuetudine usis, 
conversae sunt in o. Sed saeculo ii 
a. Ch. n. vergente hic mos etiam in 
Urbe obtinuit; et ipse Cicero dixit 
sodes pro saudes (si audes). Puri 
quidem sermonis exactores eidem 
obnisi sunt, sed alterutra scribendi 
ratio saepe per succedentia tempora 
iuvenitur ; cf. caudex - codex , cau¬ 
tes - cotes , aulla - olla , caupo - copo 
e. s. ; v. W. Meyer-Liibke, Grundriss 
d. roman. PJiilologie I, p. 565 ; C. Bat- 
tisti, Avviamento alio studio dei la¬ 
tino volgare , Bari, p. 106 sq. S. Plauti 
Martyris sollemne recensetur in Mart. 
Rom. III Cal. Oct. 

Plektrude ge : Plectrudis, is, f. Hoc 
nomen, raro usurpatum, petitur a 



201 


POMPEO 1 


fonte Germanico : blic - trud ; quarum 
vocum priore significatur splendor 
(cf. Germ. rec. BlicJc, h. e. intuitus ; 
Blitz , h. e. fulgur ), altero vero fabu¬ 
laris herois (Trude). 

Plinio 1 : Plinius, ii, m. Ducitur for¬ 
tasse a fonte Celtico ; nihil tamen 
certi statui potest. 

Plutarco 1 : Plutarchus, i, m. Nomen 
coaluit e verbis Graecis 7 tXouto<j- 
quorum priore divitiae , al¬ 
tero princeps significantur. Quo ap¬ 
pellatus est praeclarus scriptor Grae¬ 
cus. Praeterea cf. Diehl, 2513, 3998. 
S. Plutarchi sollemne recensetur in 
Mart. Eom. IY Cal. Iui. 

Polde ge : bl. app. pro Leopolda ; v. 
Leopolda. 

Policarpo 1 Polycarpe g Policarpo h 
Polykarp ge : Polycarpus, i, m. No¬ 
men coaluit e verbis Graecis tuoXtj< 
et xap7io£, quorum altero multus , 
altero fructus significatur ; est ergo 
eidem nomini haec vis subiecta: 
fructibus dives seu multos fructus 
edens (no\ixocpno^). - (Mart. Eom. 
YII Cal. Febr. e. a.). 

Polidoro 1 : Polydorus, i, m. Nomen 
effectum est verbis Graecis tcoX^c et 
Scopov ; quapropter idem fere valet 
ac multa dona habens seu donis cu¬ 
mulatus. 

Polifemo 1 : Polyphemus, i, m. No¬ 
men effectum est verbis 7 roXu£ et 
(h. e. multus - vox , fama) ; quod indi¬ 
tum est cyclopi Ulixeo et in titulis 
quoque invenitur. 

Polinnia 1 : Polyhymnia, ae, vel Po¬ 
lymnia, ae, f. Nomen, quo appellata 
est una ex novem Musis, fabulis 
pantomimicis praeposita, ducendum 


videtur a no Xo£, quo multus signi¬ 
ficatur, et u[xvo£, cuius vis est lau¬ 
datio , hymnus . 

Polissena 1 : Polyxena, ae, f. Nomen, 
quo imprimis appellata est filia 
Priami, coaluit e no\ (h. e. 
multus - hospes ), videtur que inter¬ 
pretandum : multos habens hospi¬ 
tes. - (Mart. Eom. IX Cal. Oct.). 

Polito 1 : dem. nom. Hippolyti; v. 
Ippolito. 

Pollin ge : bl. app. pro Apollinare ; 
v. ib. 

Polly*: bl. app. pro Maria. 

Polo 1 : Polus, i, m. Est nomen Lati¬ 
num Paulus, in quo ex vulgari enun¬ 
tiandi ratione au deflexum est in o ; 
cf. Plauto. 

Polykarp ge : v. Policarpo. 

Pomona 1 : Pomona, ae, f. Anti¬ 
quior scribendi ratio est Poemona (cf. 
C.I.L. II, 2573) ; ducitur enim nomen 
a pomo , cuius origo est po-emo (a 
verbo emendi , h. e. prehendendi). 
Erat autem « Pomona pomorum pa¬ 
trona» (Yarr. L. L. YI, 3). 

Pompea 1 : Pompeia, ae, f.; v. 
Pompeo. 

Pompeo 1 Pompeyo h Pompey a : Pom¬ 
peius, ii, m. Huic nomini saepe vis 
subicitur ducis seu ductoris , quasi 
derivatum sit a verbo Graeco tcjxto), 
quo significatur mitto , duco , comi¬ 
tor. Yidetur autem rectius peten¬ 
dum esse ab aliquo sermone Italico, 
non Latino, sed cum hoc cognatione 
coniuncto; in sermone enim Osco 
verbum Latinum quinque audiebat, 
ut conici licet, pompe : cf. Osc. et 
Umbr. pumperias , quod verbum idem 
est ac Lat. quintiliae ; cf. praeterea 



202 


PRIAMO 1 


Pompeii , quod verbum, Latino ori 
conformatum, ductum est ab Italico 
Pompaios . Videtur ergo Pompeius 
idem esse ac Pompaios , h. e. Quin¬ 
tus ; cf. Walde-Hofmann, II, p. 408; 
Taghavini, p. 429. - (Mart. Eom. 
XIX Cal. Ian. e. a.). 

Pompilio 1 : Pompilius, ii, m. Nomen 
derivatum est a Pompeio , v. Pom- 
peo y adiuncta terminatione - ilius , ut 
Quintilius a Quinto. 

Pomponio 1 : Pomponius, ii, m. Est 
cognomen gentis Etruscae ad lin¬ 
guae Latinae rationem accommoda¬ 
tum ; cf. Schulze, p. 212. In Mart. 
Rom. III Caelites ita appellati re¬ 
censentur. 

Ponziano 1 : Pontianus, i, m. Duci¬ 
tur a nomine Pontii , v. Ponzio. In 
Mart. Rom. VI Caelites recensentur 
eo appellati. 

Ponzio 1 Pons g Ponce 8 Poncio 11 : 

Pontius, ii, m. Nomen, cum deri¬ 
vatum sit a 7 tovt o£, quo mare signi¬ 
ficatur, idem valet ac maritimus , un¬ 
de et Neptuno adiciebatur. Est haud 
raro invenire in veteribus littera¬ 
rum monumentis (apud Cic., Vellei., 
Val Max., Liv. e. a.) et in titulis. - 
(Mart. Rom. VIII Id. Mart.; et prid. 
Id. Mai.). 

Porzia 1 Portia a : Porcia, ae, f. ; v. 
Porzio. 

Porzio 1 : Porcius, ii, m. Est nomen 
gentis plebeiae Romanae, deductum 
a porco ; cf. prisc. Germ. farh , Germ. 
ree. Ferkel , h. e. porculus. 

Porfirio 1 : Porphyrius, ii, m. Deri¬ 
vatur a 7iop9upa, h. e. purpura , mu¬ 
rice ; cf. <popco, h. e. misceo , oblino . 

Portia a : v. Porzia . 

Possidio 1 : Possiditis, ii, m. Deri¬ 


vatur a fonte Etrusco : pusnei ; cui 
verbo adiuncta est terminatio La¬ 
tina -idius : cf. Schulze, pp. 213, 434. 
S. Possidii sollemne recensetur in 
Mart, Rom. XVII Cal. Iun. 

Postumia 1 : Postumia, ae, f. ; v. Po¬ 
stumio. 

Postumio 1 : Postumius, ii, m. Duci¬ 
tur a postumo , quo significatur proles , 
quae postremo loco vel interdum quae 
patre mortuo nata est ; est enim po¬ 
stumus superlat. adiectivi posterus , 
ut maxumus, intumus. Veteres qui¬ 
dam (Sulpic. Apollin., Gellius, Ser¬ 
vius, Varro, Paul, ex Fest.) per 
errorem interpretati sunt : post huma¬ 
tum patrem nata proles, quamobrem 
nomen cum aspiratione scripserunt 
( Posthumius ). Qui error etiam in ti¬ 
tulis quibusdam sequioris aetatis de¬ 
prehenditur. 

Potito 1 : Potitus, i, m. Est part. 
perf. pass. verbi potiendi , quod duci¬ 
tur a potis , e ; cf. prisc. Ind. pdtih , 
h. e. erus , maritus ; Graec. jiotvloc, h. e. 
domina , 8 ea 7 r 6 T 7 ]C, h. e. erus ; Goth. 
bruth-faths , h. e. sponsus. 

Prassede 1 Praxedes 11 Praxedes ge : 
Praxedes, is, f. Hoc nomen Christia¬ 
num deductum est a 7 rpa£ic seu 
7 rpa( 7 aco, quibus in verbis inest vis 
agendi. In templo Romano, S. Pra- 
xedi virgini (cf. Mart. Rom. XII Cal. 
Aug.) a Paschale I Summo Pontifice 
consecrato, exstat vetus isncriptio : 
«Emicat aula pia variis decorata 
metallis - Praxedis Domino super 
aethra placentis honore», e.q.s. 

Priamo 1 : Priamus, i, m. Nomen 
praeclari regis Troiae (ITpiapLo^) se¬ 
cundum recentiores in enodandis ori¬ 
ginibus peritos respondet Aeolico 



203 


PROSERPINA 1 


verbo 7reppap.o£ vel 7r£papt,o£, quo 
PaariXeu^, h. e. rex , significatur. - 
(Mart. Eom. V Cal. Iun.). 

Pribislaw : Pribislaus, i, m. Hoc no¬ 
men Sia vicum eum significat, qui 
gloria augetur . 

Primo 1 Primo h : Primus, i, m. Dedu¬ 
citur a verbo primigenio pris (pri- 
smo ), quod in aliis vocibus invenitur ; 
cf. prior, priscus, pristinus; Graec. 
Tuotv (fortasse ex 7rpt£). - (Mart. Eom. 
III Non. Ian. e. a.). 

Primrose a : Primula, ae, f. Verbo 
primulae (veris) significatur venustus 
flosculus , ineunte vere exsistens (pri¬ 
mula ; primule ; primavera ; prim- 
rose ; Primel) ; quae vox apud vete¬ 
res Latinitatis scriptores non inve¬ 
nitur ; scriptum autem videmus apud 
interpretes senescentis aetatis (glos- 
satores vulgo dicuntur) adi. primu¬ 
lus , a. um. Cf. C. Dieffenbach, Glos¬ 
sarium Latino-Germanicum med. et 
inf . aet.y et in veteribus titulis Chri¬ 
stianis ipsum nomen Primulae ; cf. 
Diehl, 1408, 2543, 4002. 

Prisca 1 Prisca 11 : Prisca, ae, f. Dedu¬ 
citur a verbo primitivo pris , quod 
deprehenditur in primo, pristino, 
priore ; v. Primo . Caelitis ita nomina¬ 
tae sollemne recensetur in Mart. 
Eom. XV Cal. Febr. 

Priscilla 1 Priscila 11 Pris cilia 1 Pri- 
scille 11 : Priscilla, ae, f. Est nomen 
Priscae cum adiuncta syllaba blan¬ 
dae appellationis causa. Cf. Diehl, 
69, 3265 e. a. - (Mart. Eom. XVII 
Cal. Aug., VIII Id. Iui.). 

Procolo 1 : Proculus, i, m. Ducitur 
a procul ; cf. Paul, ex Fest. p. 225 : 

«Proculum inter cognomina eum 
dicunt qui natus est patre peregri- 


nante a patria procul. Proculos sunt 
qui credant ideo dictos, quia patri¬ 
bus senibus, quasi procul progressa 
aetate, nati sunt ». Nomen occurrit 
saepius in veteribus titulis Christia¬ 
nis, cf. Diehl, 1966 a, 1279, 3118, 
3913 adn. - (Mart. Eom. Cal. Iun. 
e. a.). 

Procopio 1 Proeopio 11 : Procopius, ii, 
m. Ducitur a 7rpoxo7rrG), quo signifi¬ 
catur promoveo , proficio ; cf. TrpoxoTrv), 
cuius vis est incrementum ., projectus . 
In Mart. Eom. duo Caelites, hoc 
nomine insignes, recensentur (III 
Cal. Mart.; VIII Id. Mart.). 

Prometeo 1 : Prometheus, i, vel eos, 
m. C. ace. exit vel in -eum, vel in -a ; 
c. voc. : Prometheu. Nomen ducitur 
a 7rpoptr)0£t.a, quo providentia signi¬ 
ficatur (a 7rpogav0avoj) ; sed alii 
aliunde derivant. 

Properzio 1 : Propertius, ii, m. Duci¬ 
tur a pro - pario (pro - partus ), ut 
progenies a pro - gigno , unde nomen 
idem valet ac mature seu antea natus . 
Hoc nomine praesertim insignis fuit 
poeta Latinus, elegiarum scriptor, 
ortus gente Propertia in Umbria, for¬ 
tasse Asisii, quandoquidem in titulis 
ibi inventis hoc nomen passim oc¬ 
currit ; cf. Dessau, 2925 ; C.I.L. XI, 
5405. 

Prosdocimo 1 : Prosdoeimus, i, m. 
Est verbum Graecum 7rpoGrS6xt[jLo^, 
in Latinam rationem translatum, 
quo exspectatus significatur. - (Mart. 
Eom. VII Id. Nov.). 

Proserpina 1 : Proserpina, ae, f. Hoc 
nomen deae inferorum a Eomanis 
acceptum est per Etruscos, qui Grae¬ 
cum verbum HcpcrscpovYj (a *bher - 
<pev, (peveuco, h. e. far - neco) detor- 



PSICHE 1 


204 


serunt in Qcrsipnai , C.I.E. 5091; 
I 2 , 558 (Prosepnai) ; apud Paelignos 
audiebat Perseponas (Walde-Hof- 
mann II, p. 375). Veteres, in quibus 
Varro L.L. V, 68, derivaverunt a 
verbo proserpendi , ex intellectu vul¬ 
gari, non e recondita doctrina origi¬ 
nem explicantes. 

Prospero 1 Prosper g Prosper* Pros- 

per ge : Prosper, i, m. Derivatur a 
verbis coniunctis pro spere (h. e. 
pro spe) ; cf. Non. p. 252 Linds. : 
«Sperem veteres spem dixerunt, 
unde et prospere dicitur, hoc est pro 
spe ». - (Mart. Eom. VII Cal. Iui.; 
IV Cal. Aug.). 

Protagora 1 : Protagoras, ae, m. No¬ 
men effectum est verbis 7ip&Tc< - 
aycopa, unde eo significetur primus 
in contione. 

Protasio 1 : Protasius, ii, m. Videtur 
esse nomen hypochoristicum , quod 
vocant (Graec. Ilpcoxaq') ; scilicet in 
quo blandae appellationis causa ali¬ 
quae syllabae omissae vel contractae 
sunt (fortasse olim audiebat IIoco- 
TapxoC). - (Mart. Eom. XIII Cal. 
Iui. e. a.). 

Proteo 1 : Proteus, i, m. Nomen, quo 
appellatus est deus marinus, filius 
Oceani ac Tethyos, derivatum est a 
7rpcoTO£, quo primus, seu dominus 
fluctuum maris significatur. C. gen. 
exit vel in -ei vel in eos , c. acc. vel 
in -eum vel in -a ; c. voc. : Proteu. 

Protogene 1 : Protogenes, is, m. Est 
nomen Graecum IIptoToysv7)<7, quo 
primogenitus significatur. Eo appel¬ 
latus est pictor nobilissimus simul 
et statuarius, Apellis aequalis, quo 
tamen diutius vixit. De eo comme¬ 
morant Plin. Nat. Jiist. XXXV, 


10, 36 ; Quintii. XII, 10, qui eius 
curam potissimum laudat; Petron., 
Satyr. 84: «Protogenis rudimenta 
cum ipsius naturae veritate certan¬ 
tia non sine quodam horrore trac¬ 
tavi ». - (Mart. Eom. prid. Non. 
Mai.). 

Provino 1 : Probinus, i, m. Nomen, 
a Probo , ut liquet, ductum, scriptum 
videmus apud Claudianum, qui in 
panegyrico Probini, filii Probae et 
nepotis Probi Petronii, laudes texuit. 
Praeterea cf. Diehl, 1021, 2745 (Pro- 
vinus). 

Prudence p : Prudentia, ae, f. No¬ 
men derivatum est a pro-video , pro¬ 
videntia ; cf. Cic. Nat. deor. II, 58. 

Prudenzio 1 Prudenee g Prudencio h : 
Prudentius, ii, m. Ducitur a pru- 
dente , quod verbum, si originatio¬ 
nem spectes, idem est ac pro - vi¬ 
dens. - (Mart. Eom. IV Cal. Mai.). 

Psiche 1 : Psyche, es, f. Verbo 
a (= halo, spiro) deducto, si¬ 

gnificatur halitus , vita , anima . No¬ 
men invaluit propter fabulam, quam 
L. Apuleius de Psyche et Cupidine 
scripsit, et quae artibus saepe est 
expressa. Cuius puellae «tam prae¬ 
cipua, tam praeclara pulchritudo 
nec exprimi ac ne sufficienter quidem 
laudari sermonis humani penuria po¬ 
terat. Multi denique civium et adve¬ 
nae copiosi, quos eximii spectaculi 
rumor studiosa celebritate congre¬ 
gabat, inaccessae formonsitatis stu¬ 
pidi et admoventes oribus suis dex¬ 
teram primore digito in erectum pol¬ 
licem residente eam ut ipsam pror¬ 
sus Venerem religiosis veneraban¬ 
tur adorationibus » (id. Met. IV, 28). 
Quo in pulchritudinis inani prae- 



205 


PURITA h 


conio consuetudinem admirantium 
vel religionem colentium, ad haec 
usque tempora a gentibus in meridia¬ 
nis regionibus habitantibus serva¬ 
tam, est videre. 

Publio 1 : Publius, ii, m. Est vetus 
praenomen Romanum, a fonte Etru¬ 
sco, ut videtur, derivatum ; cf. Gr. 
Devoto, Studi Etruschi , 265 ; C.I.E. 
9640 sq. : pupli. Plures Caelites hoc 
nomine insignes in Mart. Rom. re¬ 
censentur, ut XII Cal. Febr. 

Pudenziana 1 : Pudentiana, ae, f. 
Xomen, perinde ac Pudens, Puden- 
tianus, Pudentilla e. s., ductum est 
a verbo pudendi ; quod secundum 
alios est cognatione coniunctum cum 
tripudio (repudio), secundum alios 
cum pube ; cf. Walde-I. Hofmann 
II, p. 381 sq. Sollemne S. Pud., vir¬ 
ginis, in Mart. Rom. recensetur XIII 
Cal. Iun. 

Pulcheria 1 Pulcherine ge : Pulcheria, 
ae, f. Quod ad h litteram seu aspira¬ 
tionem pertinet, cf. Cic. Or., 48 : 
« Quin ego ipse, cum scirem ita maio¬ 
res locutos esse, ut nusquam nisi in 
vocali aspiratione uterentur, loque¬ 
bar sic, ut pulcros , Cetegos , triumpos, 
Kartaginem dicerem ; aliquando, id- 
que sero, convicio aurium cum ex¬ 
torta mihi veritas esset, usum lo¬ 
quendi populo concessi, scientiam 
mihi reservavi ». Ergo Ciceronis tem¬ 
poribus aspiratio (pulchros) in vulgi 
consuetudine vigebat; quin, ut est 
apud Quintilianum, I, 5, 2, nimius 
usus h litterae invaluit, ut choronae, 
chenturiones, praechones scriberen¬ 
tur ; et iam antea Catuli., 58, Arrium 
quendam vellicavit, quod chom- 


moda diceret. Secundum quosdam 
huiusmodi aspiratio in verbis Lati¬ 
nis obtinet, cum soni liquidi proximi 
sunt ; cf. lachryma, archa , trichli- 
nium , ut in veteribus titulis interdum 
scriptum videmus. De originatione 
autem verbi pulcher non constat. 

Ipsum denique nomen Pulcheriae 
in Cod. Theod. recensetur et in 
veteribus titulis Christianis apud 
Diehl, 3063, 4811. - (Cf. Mart. Rom. 
IV Id. Sept.). 

Purifica cion h : Maria a purifica¬ 
tione, f. Hispani puellas saepe ab 
aliquo nomine, quod B. Mariae Vir¬ 
gini adicitur, vel ab aliquo eius 
«mysterio», quod vocatur, appel¬ 
lant. Hic agitur de purificatione 
Mariae, quae IV Xon. Febr. quo¬ 
tannis festis recolitur ritibus. 

Ex legis praescripto unaquaeque 
mulier Hebraea, quae puerum ge¬ 
nuit, post eius circumcisionem, XXX 
dies, purificationis causa, nihil san¬ 
cti tangebat. Quo tempore expleto, 
sacrarium ingrediebatur, sacrificium 
Domino oblatura (cf. Levit., 12, 
1-8). Quam legem augusta Deipara 
eademque purissima Virgo, qua erat 
virtute, non detrectavit. 

Verbum purificationis non solum 
in sacris litteris aliisque operibus 
Christianis (ex. gr. apud Cyprianum), 
sed etiam apud auctores, qui post 
Augusti aetatem fuerunt, scriptum 
videmus, veluti apud Plinium, Nat. 
hist. XV, 30, 40 (138) : «laurus 
purificationibus adhibetur ». 

Purita h : Maria a purificatione, f. 
Ita enim ab Hispanis blande dicitur 
pro Purificacion ; v. ib. 



Q 


Quentin g : v. Quintino. 

Quintino 1 Quentin g Quintin' 1 : Quin¬ 
tilius, i, m. Deducitur a Quinto, seu, 
si originem velis explicare, a verbo 
primitivo quinquetos ; ef. Graec. Tuep,- 
tcto£ ; prisc. Germ. fimfto ; prisc. Gall. 
pinpetos ; prisc. Ind. pakthathah ; cf. 
Walde-Hofmann, II, p. 408. - (Mart. 
Eom. prid. Cal. Nov.). 

Quintilio 1 : Quintilius, ii, m. Ducitur 
a Quinto (cf. Pompeius - Pompi¬ 
lius), non a Quintili , quo nomine 
mensis Iulius appellatus est. Quod 
ad originem attinet, cf. Quintino. 

Quinto 1 Quinto 11 : Quintus, i, m.; cf. 
Quintino. 

Quinzio 1 : Quintius, ii, vel Quinc¬ 
tius, m. ; videtur magis probanda 
prior scribendi ratio, quandoquidem 
etiam Graeci hoc nomen suis litteris 
ita exarare soliti sunt : Kolvtioc . Fre¬ 
quentatur apud scriptores et in ti¬ 
tulis. Sollemne Caelitis, ita appellati, 
recensetur in Mart. Rom. Non. Sept. 

Quiri co 1 : Cyriacus, i, m.; v. Ciri aco. 


Ab Italis enim hoc nomen in Quirico 
deflectitur. Apud Hispanos quoque 
hoc nomen ( Quirico) interdum offen¬ 
dimus. 

Quirino 1 Quirin g : Quirinus, i, m. 
Hoc nomine appellabatur deus Sa¬ 
binus, qui postea assimilatus est Eo- 
mulo. Originationem veteres scrip¬ 
tores explicavere ; cf. Paul, ex Fest., 
304 : «Quirina tribus a Curensibus 
Sabinis appellativum videtur tra¬ 
xisse »; Plin. XIV, 14 : «Quiriana 
mala ». Itaque nomina Quirinus, Qui¬ 
rites a Curibus appellationem acce¬ 
perunt, vetus que formula « populus 
Eomanus Quiritesque» documento 
est in Urbe Eomanos Sabinosque 
(Curenses - Quirites) simul h abit a vis - 
se ; cf. F. Eibezzo, Rivista Indo- 
Greco-Italica , 14, p. 62 ; F. Altheim, 
Romische Religionsgeschichte , Berlin 
1931, I, p. 67. Alii nomen derivant 
a co-viriom , quo significetur coetus 
virorum (cum - viri). - (Mart. Eom. 
VIII Cal. Apr. e. a.). 





R 


Rab a : bl. app. pro Roberto; v. 
Roberto. 

Rachele 1 Rachel g Raquel h Rachel 1 

Rachel ge : Rachel, elis, f., vel in 
casus non inclinatur. Quo nomine 
Hebraico (Rdhhel) significatur ovis. 

Radegonda 1 Radegonde g Radegun- 
da h Radegunde 86 : Radegundis, is, f. 
Quod nomen compositum est e ver¬ 
bis Germanicis rdt (rad) et gund , con¬ 
silium et proelium significantibus. 
Est ergo eius interpretatio : consilia¬ 
trix in proelio. - (Mart. Rom. Id. 
Aug.). 

Radolf ge Radulf ge : v. Raul. 

Raf a Raff a : bl. app. pro Radulfo 
usurpata; v. Raul. 

Raffaele 1 Raffaello 1 Raphael 8 Ra- 
fael h Raphael a Raphael ge : Ra¬ 
phael, elis, m. Nominis huius, a 
fonte Hebraico ducti (Repha^el), in¬ 
terpretatio est: (quem) sanat Deus 
vel medicina Dei. 

Raffaella 1 : Raphaela, ae, f. ; v. 
Raffaele. 

Ragnar ge : v. Raniero. 

Raimonda 1 Ramona 1 * Raimunde ge : 

Raimunda, ae, f. ; v. Raimondo. 

Raimondo 1 Raymond g Reymond 8 
Ramon h Raymond a Raimund ge : Rai- 
mundus, i, m. Nonnulli in hoc no¬ 


mine Germanico litteram Graecam 
y perverse ponunt. Derivatum est 
enim a priscis verbis ragin ( regin , 
rain ), quo consilium significatur, et 
mund (cf. Graec. (jiuvt] ; Lat. munio ; 
Germ. rec. Vormund , h. e. tutor). Est 
ergo nominis interpretario : defensor 
consultus seu prudens. - (Mart. Rom. 
X Cal. Febr. et prid. Cal. Aug.). 

Rainaldo 1 : v. Rinaldo. 

Reinelde 8 : v. Reinhilde. 

Raineri 1 Rahner g : v. Raniero. 

Ralph a Ralf a : v. Raul. 

Rambaldo 1 Rambaud 8 Rambaldo 11 
Rambald ge : Rambaldus, i, vel Ram- 
boldus, i, m. Nomen ductum est 
a verbis Germanicis hraban (ram ; 
nunc dicitur Rabe), quo corvus , ani¬ 
mal apud Germanos religiosum, si¬ 
gnificatur, et bald (bold ), quod idem 
valet ac fortis , strenuus. 

Rambert g Rambert ge : Rambertus, 
i, m. Nomen effectum est priscis ver¬ 
bis Germanicis hraban (ram ; Germ. 
rec. Rabe), quo corvus significatur, 
et bert (beraht), cuius vis est fulgens , 
clarus. 

Ramiro h : Ramirus, i, m. Nomen 
compositum est e priscis verbis 
Germanicis ragan (ragin) - mar (mr), 
quorum priore consilium , altero in- 



REDENTA 1 


208 


clitus, celebratus significatur ; cf. For- 
stemann, 1235 (a quo alii huius 
nominis scribendi prisci modi affe¬ 
runtur : Ragnimir, Regnimir, Re- 
gnemir, Rainmir). Invaluit apud His¬ 
panos (cf. Ramirus rex Asturiae, 
S. Ramirus, Martyr Legionensis), 
qui nomen a Visigothis acceperant. 

Ramona 1 ': v. Raimonda. 

Ramdn 11 : v. Raimondo. 

Ran a : bl. app. ab Anglis pro vul¬ 
gari nomine Randal usurpata; v. 
Randolfo. 

Ranald ge : v. Reginaldo. 

Randal a : v. Randolfo. 

Randolfo 1 Randolph a Randolf ge 

Randulf ge : Randulfus, i, m. Ut fieri 
solet, nomen, a fonte Germanico 
ductum, e duobus constat verbis : 
rant (rand), cuius vis est orbis , prae¬ 
sertim clipei, vel ipse clipeus , et 
wolf (wulf ), quo lupus significatur ; 
quod vocabulum, cum alteri adiun- 
gitur, primam litteram w amittit. 
Est autem nominis interpretatio : 
lupus clipeatus . 

Randolt ge : Randoldus, i, m. No¬ 
men effectum est verbis Germanicis 
rant (rand) quo orbis (clipei) signifi¬ 
catui^, et walt (valdan), quod idem 
valet ac dominari. 

Randulf ge : v. Randolf. 

Ranieri 1 Raniero 1 Ranieri 1 Rai- 
nier g Ranier h Rainer ge : Rainerius, 
ii, m. Nomen petitur a fonte Germa¬ 
nico : scilicet a verbis ragan ( ragin) - 
her (harja), hari ; cf. Germ. rec. Heer, 
quorum priore consilium , altero exer¬ 
citus significatur. - (Mart. Rom. XV 
Cal. Iui.). 

RaonmilF: v. Reginaldo. 


Raoul g : v. Raul. 

Rapliael g Raphae ! 1 Raphael ge : v. 

Raffaele. 

Rastus a : dem. nom. Adrasti; v. 
Adrasto. 

Ratbert ge : Radbertus, i, m. Nomen 
coaluit e verbis Germanicis rat (apud 
Anglos et Saxones raed), quo consi¬ 
lium significatur, et bert ( beraht ), 
suod idem valet ac splendidus, ful¬ 
gens. Est ergo eius interpretatio : 
clarus consiliarius. 

Ratbod ge : Radbodus, i, m. Nomen 
effectum est verbis Germanicis rat 
(etiamnum audit Rat), cuius vis est 
consilium , et bod (boto ), quo nuntius, 
dominator significatur (cf. Germ. rec. 
Bote, Gebot). 

Ratbold ge : Radboldus, i, m. No¬ 
minis huius Germanici, a rat et bald 
seu bold ducti, interpretatio est: vir 
audax (bald, bold) consilio (rat). 

Raul 1 Raoul» Raul ' 1 Ralph a Ra 
dolf ge : Radulfus, i, m. Minus recte 
scribitur Radulphus. Nomen compo¬ 
situm est e verbis Germanicis rat 
(rad) et wulf (wolf ; Goth. vulfs), quo¬ 
rum priore consilium, altero lupus 
significatur ; cf. Dauzat, p. 509 ; Par- 
tridge, p. 233 (apud Anglos Saxo- 
nesque olim audiebat raedwulf, ib.). 

Raymond g Raymund ge : v. Rai¬ 
mondo. 

Rebecca 1 Rebecca g Rebeca 11 Re- 
hekah a Rebekka ge : Rebecca, ae, f. 
Cui nomini, a fonte Hebraico de¬ 
ducto (Ribqah), hace est vis subiecta : 
saginata. 

Redenta 1 : Redempta, ae, f. Ad 
verbi significationem quod attinet, 
v. Redento. 






209 


REDENTO 1 


Est vetus nomen muliebre Chri¬ 
stianum, quemadmodum titulis com¬ 
probatur ; cf. Diehl, 1273 : «locum, 
quem emit Eedempta H. F. cum 
Bonifatia, hic requiescit in pace 
Gemmulus lictor (— lector) ... si 
quis eum praesumpserit inde de 
locum istum (sic) et ossa ipsorum 
inde iactaverint, habeant partem 
cum Iuda»; 1406 C, 2553 adn. 

3032, 4322, 4837 e. a. 

Sollemne S. Bedemptae, virginis, 
recensetur in Mart. Rom. X Oal. 
Aug. Cuius virtutes narrat S. Gre- 
gorius Magnus, Hom. in Er. II, 40 ; 
P. L. 76, 1310-1311. 

Redento 1 : Redemptus, i, m. Quem¬ 
admodum liquet, puer hoc nomine 
appellatur ob religionem Redem¬ 
ptoris Servatorisque Iesu Christi. 

E germani semonis Latini ratione 
redemptor dicitur is, qui pacta mer- 
cede et lucri causa aliquid facien¬ 
dum in se suscipit; cf. Paul, ex Fest., 
p. 370: «Redemptores proprie at¬ 
que antiqua consuetudine diceban¬ 
tur, qui cum quid publice facien¬ 
dum, aut praebendum condixerant, 
effecerantque, tum demum pecunias 
accipiebant. Nam antiquitus emere 
pro accipere ponebatur. At hi nunc 
dicuntur redemptores, quidquid con¬ 
duxerunt praebendum utendum- 
que ». Cie., Div. 2, 21, 47 : «redemp¬ 
tor, qui columnam illam de Cotta 
et de Torquato conduxerat facien¬ 
dam»; Plin. XXXVI, 23,55: «In an¬ 
tiquarum aedium legibus inveni¬ 
tur, ne calce recentiore trima ute¬ 
retur redemptor». 

Deinde, ut est in Papiniani Dig. 


50, 5, 8 : « Fisci vectigalium redem¬ 
ptores », redemptor appellabatur is, 
qui a populo vel a principe certa pe¬ 
cunia emebat vectigalia exigenda, ut 
ea exactione faceret quaestum. Prae¬ 
terea litium redemptor habebatur, 
qui lites alienas pretio mercabatur 
et peragendas suo periculo, quae¬ 
stus causa, suscipiebat (cf. Ulp. 
Dig. 19, 1, 16). 

Denique, ut est apud Senecam, 
De benef. II, 21, 1, redemptoris 
nomine is etiam veniebat, qui cap¬ 
tivum pretio soluto e vinculis libe¬ 
rabat (licet hoc loco de pravo aga¬ 
tur redemptore) : «Illud magis ve¬ 
nire in aliquam disputationem po¬ 
test, quid faciendum sit captivo, cui 
redemptionis pretium homo prosti¬ 
tuti corporis et infamis ore promit¬ 
tit. Patiar me ab impuro servari ? 
servatus deinde quam illi gratiam 
referam f vivam cum obscoeno f 
non vivam cum redemptore» ? Cf. 
praeterea Cod. Theod. VIII, 50, 5 : 

«Cum non redemptum ab hostibus 
filium...«; ib 17 : « Liber captus ab 
hostibus et commercio redemptus 
tunc demum cum pretium solverit 
vel hoc ei qualicumque remittatur 
iudicio, statum pristinum recipit». 

Ex his colligitur, quam apte 
verbum redemptoris a Christianis 
sit usurpatum, ut Iesus Christus 
significaretur, qui pretio sanguinis 
sui hominum genus e servitute pec¬ 
cati et a maledicto eripuit ; cf. Hie- 
ronym. Ep. 66, 8 : « Christus redem¬ 
ptio, idem redemptor ac pretium »; 
Augustin., Serm. 130, 2: «Venit 
Redemptor et victus est deceptor ». 



REINTRAUD ge 


210 


Est igitur verbum Latinitatis Chri¬ 
stianae proprium effectum, ac per¬ 
peram a quibusdam puri sermonis 
exactoribus respuitur. 

Frequentatur hoc nomen in vete¬ 
ribus quoque titulis Christianis, cf. 
Diehl, 1644, 3521 D, 2287A, 4565, 
2297 L, 4135 B, 6720, 1615, 2287 A, 
2297 L, 3521 D, 3727C : «locus Re¬ 
dempti et Gaudentiae. Se vivi con- 
paraverunt». - Recensetur in Mart. 
Rom. VI Id. Apr. S. Redemptus, 
Ferentinus in Hernicis episcopus. 

Redmond a : Redmundus, i, m. Hoc 
nomen Anglorum Saxonumque pro¬ 
prium ducitur a rat ( rad ), quod ver¬ 
bum in raed apud eam gentem de¬ 
flexum est (cf. Alf - red ), et mund ; 
quorum priore consilium , altero mu¬ 
nimen, defensio significatur. 

Regina 1 Regine 8 Regina h Regina a 
Regina 86 : Regina, ae, f. Cf. prisc. 
Ind. rajni , h. e. princeps femina. Non 
omnino improbanda videtur opinio 
eorum, qui a fonte Germanico no¬ 
men deducunt ; nam a prisco voca¬ 
bulo ragin , quo consilium significa¬ 
tur, ducitur regina seu ragina, h. e. 
consiliatrix . Malumus autem origi¬ 
nationem Latinam servare, quan¬ 
doquidem nomen etiam in veteribus 
titulis Christianis frequentatur; cf. 
Diehl, 598, 2225, 3060, 3497, 3758. 
S. Reginae virginis sollemne recen¬ 
setur VII Id. Sept. 

Reginaldo 1 Reginaldo h Reginald 1 
Ranald ge : Reginaldus, i, m. Nomen 
coaluit e Acerbis Germanicis ragin 
(regin, rain, rein ), cuius vis est con¬ 
silium, et ivalt (valdan), quod idem 
valet ac dominari et, cum alteri 


verbo adiungitur, saepe primam lit¬ 
teram w amittit. Id ergo imponitur 
ei, qui cum consilio (superno) domi¬ 
natur. 

Reginalda 1 : Reginalda, ae, f. Cf. 
Reginaldo. 

Regner 86 : v. Raniero ; est enim 
idem nomen. 

Reimar 86 : Raimarus, i, m. Nomen 
compositum est e priscis verbis Ger¬ 
manicis ragin (regin, rain, rein), quo 
consilium significatur, et mar (cf. 
Germ. rec. Mare), cuius vis est incli¬ 
tus, laude celebratus. 

Reimbold 86 : Raimboldus, i, m. No¬ 
men ductum est a fonte Germanico : 
ragin - bold (bald), quae verba prisca 
sic in Latinum convertuntur : consi¬ 
lium - fortis, audax. 

Reimund ge : v. Raimondo. 

Reinaldo h : v. Reginaldo. 

Reiner 86 : v. Raniero. 

Reinhard 86 : v. Renard. 

Reinhilde 86 Renilde 86 : Rainildis, 
is, vel Raineldis, is, f., ut est in Mart. 
Rom. XYII Cal. Aug. Prior nominis 
pars (rein, rain) ducitur a prisco 
verbo Germanico ragin vel regin, quo 
consilium (deorum) significatur, al¬ 
tera est priscum verbum, item Ger¬ 
manicum, Tiild, quod idem valet ac 
proelium ; est ergo interpretatio : bel¬ 
latrix consulta seu prudens. Apud Si¬ 
don. IY, ep. 8, 5, nomen scriptum 
videmus ex vocabuli ragin primitiva 
ratione: Ragnahilda ; quo nomine 
appellabatur uxor Eurici regis Go¬ 
thorum. 

Reinhold 86 Reinold 86 : v. Rinaldo. 

Reinmar 86 : v. Reimar. 

Reintraud 86 : Raintrudis, is, f. 




211 


RENATA 1 


Prior nominis, a fonte Germanico 
deducti, pars derivanda est a prisco 
verbo ragan vel ragin, regin , quo 
consilium significatur, quodque pau- 
latim in rain, rein abiit ; altera 
vero olim appellabatur trude seu 
drude, quo intellegebatur fabularis 
saga Germanica ; tamen antiquis iam 
temporibus subaudiebatur etiam vox 
trut, cuius vis est carus , comis (cf. 
Germ. ree. traut). 

Uxori Dagoberti I regis Franco¬ 
rum nomen erat Ragnetrudis (M.G.H., 
Script. rer. Meroving. II, p. 150), quo 
prisca scribendi ratio servatur; 
Raintrudis invenitur in aliis operibus 
media aetate Latine conscriptis. 

Reinward ge : v. Renouard. 

Rembold ge : v. Reimbold. 

Rembert 8 Rembert ge Reimbert ge : 
Rembertus, i, m. Nomen structum 
est e priscis verbis Germanicis ragin 
(regin, rain, rein) - bert, quae sic in 
Latinum convertuntur : consilium - 
splendidus , a , um. - (Mart. Rom. 
III Id. Iun.). 

Rembrand ge Reimbrand ge : Rem- 
brandus, i, m. Quoad priorem nomi¬ 
nis partem (ragin) v. Rembert ; altera 
pars est verbum Germanicum brand, 
quo ignis, praesertim vero gladius 
micans, significatur. Qui ergo huius - 
modi gladio prudenter utitur , Rem- 
brandus appellatur. 

Remedios h : Maria a Remedio vel 
a Remediis, f. Hispani puellis saepe 
nomen Beatae Mariae Virgini adiec- 
tum imponunt, quod pro ipso no¬ 
mine usurpatur. 

Remigio 1 Remy g Remigio 11 : Remi- 
gius, ii, m. Nomen plerumque deri¬ 


vatur a remigio (remos - agere ; cf. 
remex). Videtur autem potius Celtica 
esse origo, quandoquidem in veteri¬ 
bus titulis Galliae occurrit nomen 
Remicius, quod certe a Celtarum 
sermone petendum est. 

Aliis tamen placet diversa omnino 
originis enodandae ratio : in veteri¬ 
bus enim litterarum monumentis no¬ 
men ita scriptum videmus : Remegius 
vel Remedius ; utrumque nomen se- 
quiore aetate eodem fere modo enun¬ 
tiatum esse videtur (scii. «Reme- 
zius»; cf. medius - «mezius » - Ital. 
mezzo). Licet ergo opinari nomen 
verum fuisse Remedium (cf. Rome- 
dio), sed vulgari efferendi ratione, 
et fortasse etiam Celtico illo Remi- 
cio, corruptum esse; cf. Taglia- 
vini, p. 333 sq. - (Mart. Rom. Id. 
Ian.). 

Remo 1 : Remus, i, m. Nomen com¬ 
menticii fratris Romuli, Urbis con¬ 
ditoris, pertinere videtur ad deam 
Remurinam (C.I.L. VI, 566) et ad Re¬ 
muriam, locum in summo Aventino 
situm, et ad agrum Remurinum ; cf. 
Paul, ex Fest. ad v. Remurinus ; 
Aurei. Viet, de orig. gent. Rom., 23. 
Occurrit quoque in vetere titulo Chri¬ 
stiano, Diehl, 266. 

Remy g : v. Remigio. 

Renald ge : v. Rinaldo. 

Renard g Reinhard ge : Renardus, vel 
Rainardus, i, m. Coaluit e verbis 
Germanicis ragin (regin, rain, rein), 
quo consilium significatur, atque 
hart (hard ), quod idem valet ac fortis, 
audax. 

Renata 1 Renee 8 Renata 11 Renate ge : 

Renata, ae, f. ; cf. Renato. Nomen 


15. - C. Egger : Dizionario nomi. 



RIGOBERT g 


212 


scriptum invenimus apud Diehl, 
4749. 

Renato 1 Rene 8 : Renatus, i, m. Est 
nomen vere Christianum, quo rena¬ 
tus baptismate sancto significatur. 

Renaud 8 Renault 8 : v. Rinaldo. 

Rene 8 Renee 8 : v. Renato, Renata. 

Rene a : dem. nom. Irenes ; v. Irene. 

Renouard 8 Reinward 86 : Renu ar¬ 
dus, i, m. Hoc nomen Germanicum 
structum est e ragin - wart , quarum 
vocum priore consilium , altero cu¬ 
stos significatur; cf. Forstemann, 
1921 ; 1239. Ad sermonis Latini ra¬ 
tionem conformatum ( Renuardus ), 
scriptum videmus in M.G.H. VIII, 
pp. 271; 571; 572. 

Renzo 1 : bl. app. pro Laurentio ; v. 
Lorenzo. 

Reuben a : Ruben, m. ; non inclina¬ 
tur in casus. Nominis huius Hebraici 
(Re^uben) interpretatio est vide vel 
videte filium, quasi sit vox hominis 
gaudio exsultantis. 

Rex a : Rex, gis, m. Vulgare no¬ 
men Rex non certe a sermone Latino 
in Anglicum receptum est; fieri 
enim potest ut blandae appellationis 
causa dicatur pro Reginaldo vel 
Erico, quemadmodum Partridge, 
p. 236, opinatur. Cum vero in prom¬ 
ptu sit ipsum verbum Latinum at¬ 
que originatio a Patrtridge propo¬ 
sita in dubio versetur, malumus La¬ 
tinum nomen Regis inducere. 

Reynold a : v. Rinaldo. 

Rhoda a : Rhode, es, f. Nomen duc¬ 
tum est a poSov (= rosa), verbo a ser¬ 
mone aliquo orientali in Graecum 
sermonem recepto (cf. Pers. vrda , 
h. e. prunus) ; cf. poSecx;, a, ov, h. e. 


roseus ; poSy) (ex poSev}), h. e. frutex 
rosas producens. Rhode appellaba¬ 
tur puella a Telepho adamata ; cf. 
Hor. Carm. III, 19, 27 : «Tempe¬ 
stiva petit Rhode». 

Rhode a Rhody a : v. Rhoda. 

Ria a Ria ge : dem. nom. Mariae; 
v. ib. 

Ribert 8 : v. Rigobert. 

Riccarda 1 : Richarda, ae, f. v. Ric- 
cardo. 

Riccardo 1 Richard 8 Ricardo h Ri- 
chard a Richard ge : Richardus, i, m. 
Minus probabilis est, quae haud 
raro deprehenditur, scribendi ratio : 
Ricchardus , Riccardus, Ricardus. 
Hoc nomen repetitur a vocibus 
Germanicis rihhi, rich (ex ricja ; cf. 
It. ricco ; Gall. riche) et hard , quae 
Latine sic redduntur : rex , validus , 
potens , et audax , durus ; cf. For- 
stemann, 1263 sq. In Mart. Rom. 
tres recensentur Caelites hoc no¬ 
mine insignes. 

Richbert ge : v. Rigobert. 

Rico 1 : bl. app. pro Henrico (Enrico) 
vel Friderico (Federico) usurpata: 
v. suis locis. 

Rigobert 8 Richbert ge Rigobert 86 : 

Rigobertus, i, m. Nominis origo pe¬ 
tenda est a verbis Germanicis rihhi 
(rich ; Goth. reihs ), quo dominus, rex 
significatur (cf. Lat. rex ; prisc. Ind. 
rajan ; prisc. Gall. Catu - rix, Rigo - 
magus), et a vocabulo bert (beraht), 
quod idem valet ac fulgens, splen¬ 
didus, clarus. Itaque interpreteris 
regem clarum. In Mart. Rom. S. Ri- 
goberti sollemne prid. Non. Ian. 
recensetur. 



213 


RODOLFO 1 


Rina' : dem. nom. Catharinae ; v. 
Gaterina. 

Rinaldo 1 Renaud g Reinaldo 11 Rey- 
nold a Reinhold ge : Rinaldus, i, vel 
Rainaldus, i, m. Est idem nomen ac 
Beginaldi (v. ib.), tamen , hoc bre¬ 
viore modo exaratum, saepius usur¬ 
patur. Nomen Rinaldi, ut exem¬ 
plum afferam, legitur in M.G.H. IX, 
p. 793, Rainaldi vero ib., pp. 307, 
369, 403, 404. 

Rita* Rita a Rita ge : Rita, ae, f. Est 
quidem deminutum nomen Marga¬ 
ritae (v. ib.), tamen ex usu com¬ 
muni ut proprium nomen usurpatur. 
Mulier, eo insignis et Sanctorum Cae¬ 
litum honoribus decorata, in Mart. 
Rom. a. d. XI Cal. Ian. recensetur. 

Rizieri 1 : Riserius, ii, m. Nomen vi¬ 
detur derivatum esse a reisiger , quo 
e sermonis Germanici ratione signi¬ 
ficatur vir paratus ad congressionem 
pugnae causa ; vel a ridger (in quo 
est vis equitandi ). 

Rob a : bl. app. pro Roberto ; v. ib. 

Roberto 1 Robert g Roberto 11 Ro- 
bert a Robert ge : Robertus, i, m. No¬ 
men compositum est e priscis verbis 
Germanicis hroth (rod, rut ), quo glo¬ 
ria significatur, et bert (beraht), cuius 
vis est fulgidus , splendens. Est idem 
nomen atque Ruperti (v. ib.), eoque 
vir gloria florens vel fulgens appella¬ 
tur. - (Mart. Rom. III Cal. Mai.; 
III Id. Mai. e. a.). 

Roberta 1 : Roberta, ae, f. ; v. Ro¬ 
berto. 

Robin a : bl. app. pro Roberto ; v. ib. 

Rocco 1 Roch g Roque 11 Rochus ge : 

Rochus, i, m. De origine Germanica 
huiusce nominis convenit inter viros 


etymologiae peritos, non autem de 
ratione ab eo fonte derivandi. Sunt 
qui petant a rokej qua in voce inest 
vis diligentiae , curae ; alii nomen pe¬ 
tunt a prisco vocabulo Scandiae 
gentium proprio hrdlcr , quo signifi¬ 
catur vir validus , strenuus ; vel a 
verbo Burgundiorum hroks (Goth. 
hruk ), quod idem valet ac corvus , 
avis apud priscos Germanos reli¬ 
giosa (Tagliavini, p. 276). Denique 
ex aliorum sententia subauditur ver¬ 
bum rohon , cui haec est vis subiecta : 
conclamare ad proelium (Wasserzie- 
her, p. 55). In veteribus litterarum 
monumentis commemoratur de Cro¬ 
co, rege Alemannorum (saec. iv) ; 
quod nomen, si idem esse putatur 
ac Rochus, pertinere videtur potius 
ad hroksj quo corvum significari dic¬ 
tum est. - (Mart. Rom. XVI Cal. 
Sept.). 

Rod a : bl. app. pro Roderico ; v. 
Rodrigo. 

Rodehilde ge Ruthilde ge : Rothildis, 
is, f. Derivatur a verbis Germanicis 
hroth (rod) et hild , quorum priore 
gloria , victoria , altero proelium si¬ 
gnificatur ; scriptum videmus in ve- 
tere titulo, Diehl, 3597 (Roteldis). 

Rodolfo 1 Rodolphe g Rodolfo h Ro- 
dolph a Rudolf ge : Rodulfus, i, vel Ru- 
dolfus, i, m.; sed prior scribendi ra¬ 
tio magis probatur. A nonnullis per 
errorem scribitur Rodulphus , nam 
in sermone Germanico, unde dedu¬ 
citur nomen, litterae ph Graecanico¬ 
rum verborum, perinde atque in 
lingua Latina, propriae esse solent. 
Nomen pervetus est, nam in titulis 
iam occurrit (Diehl, 3220 : Rodulfus ), 



ROMEO 1 


214 


et saeculo v commemoratur de Hro- 
dulfo, duce Herulorum, qui fuerunt 
Scandiae gens « quantum velox, eo 
amplius superbissima» (Iordanes, 
Get ., 23). Frequentatur in litterarum 
monumentis media aetate conditis ; 
ex. gr. M.G.H., XXX, pp. 3, 8, 57, 
512, 513, 514, 515, 518, 520, 572, 
572 ; item III, p. 28 (Rodulfus). Coa¬ 
luit autem e verbis primitivis hroth 
(Goth. hroths) et wulf vel wolf ; priori 
subiecta est haec vis : gloria , victoria ; 
alteri: lupus. Quod vocabulum (wulf), 
si verbo praecedenti adiungitur, pri¬ 
mam litteram w amittit; cf. Adolfo . 
Est autem nominis interpretatio: 
lupus victor vel gloria ornatus. 

Rodomonte 1 : Rodomontes, is, m. 
Est nomen commenticium ab Ariosto 
fortissimo bellatori in carmine epico 
inditum, quod Rotandus Furiosus 
inscribitur. Item usurpavit Boiardus. 

Rodrigo 1 Rodrigue 8 Rodrigo h Ro- 
deric a Roderick a Roderich ge : Roderi- 
cus, i, m. Coaluit e verbis Germani¬ 
cis hroth (rod) et rihhi ( riks ), quorum 
priori haec est vis subiecta : gloria , 
alteri: potens , validus . Est ergo no¬ 
minis interpretatio : gloria potens . In 
Mart. Rom. III Id. Mart. recensetur 
solemne 8. Ruderici (= Roderici). 

Roger g Roger h vel Rogelio h vel Ro- 
gel h Roger a : v. Ruggero. 

Rolande ge : v. Rolende. 

Rolando 1 Roland g Rolando h Ro- 
land a Roland ge : v. Orlando. 

Roldano 1 Roldan 11 : v. Orlando. 

Rolende g Rolande ge : Rolanda, ae, 
f. ; v. Orlando . 

Rolf a Rolph a Rolf ge : bl. app. pro 
Rodulfo ; v. Rodolfo. 


Rolly a : bl. app. pro Rolando ; v. 
Orlando. 

Romana 1 Romana 11 : Romana, ae, 
f. Cf. Romano . Hoc nomen usurpa¬ 
tur etiam in veteribus titulis Chri¬ 
stianis, cf. Diehl, 284, 413, 2806, 
3101,1311, 2630, 3986. - (Mart. Rom. 
VII Cal. Mart.). 

Romanina 1 : Romanilla, ae, f. Est 
blanda appellatio pro Romana usur¬ 
pata. Ad etymologiam quod attinet, 
cf. Romano . Xomen Romanillae 
scriptum videmus in veteribus ti¬ 
tulis Christianis, Diehl 332 : «hic 
requiescit Romanilla honesta fe¬ 
mina » ; 2542 : « Romanillae nepti 
dulcissimae»; item 4157. 

Romano 1 Romain g Roman h Ro¬ 
mano 11 Roman ge : Romanus, i, m. Xo- 
men Romae, missis aliis originatio¬ 
nibus, ducendum videtur a nomine 
gentilicio Etrusco ruma (cf. Rumon, 
vetus appellatio Tiberis, Serv. ad 
Aen. VIII, 63, 90 ; ficus Ruminalis , 
h. e. arbor sub qua Romulus et 
Remus a lupa alebantur). Recen¬ 
setur saepius in Mart. Rom. 

Romedio 1 Romedius ge : Romedius, 
ii. m. Videtur esse corruptum nomen 
Remedii, quod pertinet ad remedium 
animi a Servatore impertitum. Plura 
de hoc nomine videsis in commen¬ 
tario de Remigio. 

Romeo 1 Romeo 11 : Romaeus, i, m. 
Vulgari vocabulo Italico romeo si¬ 
gnificatur is, qui media aetate reli¬ 
gionis causa Romam iter faciebat. 
Xomen petendum est a 'Pcopiaio^, 
qua voce Graeci Romanum appel¬ 
lant ; qui quidem temporis successu, 
neglecto proprio nomine ("EXXyjve^), 





215 


ROSA 1 


se ipsos 'PcofxouoiK; dicere consue¬ 
verant (cf. pcofxatJO) yXc5aaa = lingua 
Graeca). Nomen scriptum videmus, ut 
viris inditum, in titulis apud Diehl, 
510, 819. 

Romilda 1 Romilda h Romilde ge : Ro- 

mildis, is, f. Nomen effectum est 
priscis vocabulis Germanicis hrom 
(hruom ; cf. Germ. ree. Ruhm ), quo 
gloria significatur, et hild , cuius vis 
est proelium. Est ergo eius interpre¬ 
tatio : bellatrix gloriosa. Apud Paul. 
Diae. IV, 38, scriptum est. nomen hoc 
modo : Romilda. 

Romola 1 Romola a : Romula, ae, f. 
Cf. Romolo , Romano. 

Romolo 1 Romulo 11 : Romulus, i, m. 
Cf. Romano. 

Romualdo 1 Romuald g Romualdo h 
Romuald ge : Romualdus, i, m. No¬ 
men coaluit e verbis Germanicis 
hrom (hruom ; cf. Germ. rec. Ruhm), 
quo gloria significatur, et walt (val- 
dan ), cuius vis est dominari , valere. 
Eo igitur appellatur, qui gloria plu¬ 
rimum valet , vel gloriose dominatur. 
- (Mart. Rom. XIII Cal. Iui.). 

Ron a Ronnie a : bl. app. pro Ronald 
( = Reginaldo) ; v. ib. 

Rona a : Ronalda, ae, f. ; cf. Ronald. 

Ronald a : Ronaldus, i, m. Est qui¬ 
dem, si originem spectes, idem no¬ 
men ac Reginaldus, Rinaldus (v. 
Reginaldo ; Rinaldo ), tamen iam vim 
nominis proprii obtinet ; quam ob 
rem vulgare nomen quasi Latinitate 
donari posse putavi. 

Roosevelt a : Rosveldus, i, m. Est 
quidem cognomen, quod nos dici¬ 
mus, et quo Americani praesertim 
interdum pro nomine utuntur. De¬ 


rivatur a fonte Batavo : roos - veld , 
quorum verborum priore rosa , altero 
campus significatur, quaeque sic in 
Latinum convertuntur : rosetum. Cf. 
Partridge, p. 241 sq. Hoc nomen 
propterea invaluisse videtur quod 
duo Praesides Foederatarum Civi¬ 
tatum Americae Sept. appellabantur 
Roosevelt. 

Rosendo 11 : Rosindus, i, vel Ro- 
sendus, i, m. Hoc nomen conflatum 
est e duobus priscis verbis Germa¬ 
nicis, e hrothi , Goth. hroths , prisc. 
Saxonic. hrodr = gloria , et e sinthu 
Goth. sinths , prisc. Scandin. sinni , 
quo via ac praesertim comes , comi¬ 
tatus significantur (cf. Germ. rec. 
Gesinde m servitium). Plures inve¬ 
niuntur huius nominis scribendi mo¬ 
di, quibus origo Germanica dilucide 
declaratur: Chrodosindus , Rudesin- 
dus , Rosintus ; cf. Forstemann, 914. 
S. Rosindus (Rosendus), episcopus 
in Lusitania, recolitur Cal. Mart., 
ut est apud I. Stadler, Vollstandiges 
Heiligen-Lexihon , V, p. 145. 

Roque h : v. Rocco. 

Rosa 1 Rose g Rosa h Rosa a Rosa ge : 
Rosa, ae, f. Fieri potest, quemadmo¬ 
dum nonnulli in nominis interpre¬ 
tandis periti opinantur, ut nominis 
origo sit Germanica, h. e. sit deminu¬ 
tum nomen Rosamundae (v. ib.), 
cuius prior pars ducitur a prisco 
verbo hroth(s), quo gloria significatur; 
tamen, neglecta hac origine, a verbo 
Latino rosa petenda est; cf. Graec. 
poSov, Aeol. poSsa (* poSia = * roza) ; 
quod verbum fortasse ab aliquo ser¬ 
mone gentis, quae ad Mare Internum 
olim incolebat, derivatum est. No- 



ROSMUNDA 1 


216 


men Rosae, mulieri inditum, scrip¬ 
tum videmus in vetere titulo Iu- 
daico Latino, Diehl 4906 : «hic re¬ 
quiescit Andronicus men. XI et 
Rosa... » ; in fine litteris Hebraicis est 
appositum verbum shalom (= pax). 
- (Mart. Rom. prid. Id. Mart., III 
Cal. Sept.). 

Rosabel a Rosabella a : Rosabella, ae, 
f. Hoc nomen eodem fere modo lic¬ 
tum est quo Christabella ; eoque, e 
vulgari interpretatione, significatur 
rosa bella seu venusta. 

Rosalba 1 Rosalba 11 : Rosalba, ae, 
f. Quemadmodum liquet, nomen 
compositum est e rosa et alba. Cf. 
Rosa ; Walde-Hofmann, 26 sq. 

Rosalia 1 Rosalie g Rosalia 11 Rosa- 
lia a Rosalie ge : Rosalia, ae, f. No- 
men plerumque derivatur e verbis 
coniunctis rosa - Lia , vel rosa - lilio ; 
quae originatio vulgarem interpre¬ 
tandi rationem redolet. 

Videtur autem idem esse, ad ipsam 
originem quod attinet, ac nomen 
Roscelinae , a fonte Germanico deri¬ 
vatum ; cuius prior pars efficitur 
verbo Jiroth , cuius vis est gloria , altera 
autem, ut C. Tagliavini opinatur 
(p. 299), est blanda terminatio -Un 
(cf. Germ. rec. -lein). Sancta virgo, 
cui nomen Rosaliae (Mart. Rom. 
prid. Non. Sept), e Sicilia oriunda 
est atque adeo nomen a Normannis 
permanasse non perperam conici li¬ 
cet. 

Rosalinda 1 Rosalinda 11 Rosaline 1 
Rosalind a : Rosalinda, ae, f. Quoad 
priorem nominis partem cf. Rosa ; 
altera effecta esse videtur verbo 


Germanico lind (linta) 1 quo sentum 
tiliaceum significatur. 

Rosanna 1 : Rosa Anna, f. V. haec 
nomina suis locis. 

Rosaria 1 Rosaria 11 : Rosaria, ae, 
f. Cf. Rosario. 

Rosario 1 * Rosario 11 : Rosarius, ii, 
m. Est nomen Christianum vetus, 
siquidem apud Diehl recensetur, 736: 
«hic requiescit Rosarius v.h. sco- 
clatarius »; 3234 A : « Rosarius dor¬ 
mit in pace». Ut liquet, est adi. 
rosarius , ad rosam pertinens, quod 
nominis vim obtinet. 

Nunc vero pueri hoc nomine ap¬ 
pellari solent propter religionem Bea¬ 
tae Mariae Virginis a Rosario. 

Roseline a : v. Rosalinda. 

Rosemary a Roscmarie ge : Rosa Ma¬ 
ria ; v. haec nomina suis locis. 

Rosemonde g : v. Rosmunda. 

Rosetta 1 Rosina 1 Rosine g Rosita 11 
Rosie a : Rosula, ae, f. Cf. Diehl, 
3058, 3156. Martyr in Africa, hoc 
nomine appellata, recensetur in Mart. 
Rom. a. d. XVIII Cal. Oct, 

Rosmunda 1 Rosemonde g Rosmun¬ 
da 11 Rosamonda h Rosamund a Rosa- 
munde ge : Rosamunda, ae, f. Ipsa 
nominis origo est Germanica : prior 
enim pars (rosa) deducta est a hroth 
(Goth. hroths ), quo gloria significa¬ 
tur, vel a hros , cuius vis est equus 
(cf. Germ. rec. Ross ; Angi, horse, h.e. 
equus ; Forstemann, p. 1282) ; altera 
vero (mund) idem valet ac defensio , 
munimen. Media autem aetate no¬ 
men coniunctum est cum verbo 
Latino rosae et altero verbo Germa¬ 
nico mund , quod idem valet atque 
os (Germani etiam nunc os Mund 




217 


RUFFINA 1 


appellant; itaque Rosamunda idem 
fere valet atque os rosans seu rubrum 
vel venustum uti rosa). Haec immu¬ 
tata nominis interpretatio tribuenda 
est poetis Germanis, qui media ae¬ 
tate carmina amatoria condidere 
(Minnesdnger) ; cf. Wasserzieher, 

p. 81. 

Rosina 1 : v. Rosetta. 

Rosolino 1 : Roscelinus, i, m. Hoc 
nomen, ut videtur, est priscum ver¬ 
bum Germanicum hroth , Goth. 
hroths , prisc. Saxonic. hrodr , quod 
idem valet ac gloria , cum adiuncta 
syllaba - lin , quae blandae appella¬ 
tionis causa a Germanis solet poni 
(Germ. ree. -lein). 

In litterarum monumentis, ut est 
apud Forstemann, 890, plures inve¬ 
niuntur modi huius nominis scri¬ 
bendi : Ruozelin , Ruocelin , Ruot- 
eilin , Ruzelin , Roscelinus , quae est 
ratio exarandi ad sermonem Lati¬ 
num accommodata ; cf. M.G.H., De 
Ut. imperat ., III, pp. 580, 603, 604 
( Roscelinus , magister compendiosus). 

Rossana 1 Rosana h : Roxane, es, f. 
Hoc nomine ( e Pcj£avy)) appellata est 
uxor Alexandri Magni, quae ei filium 
peperit postumum (Alexandrum Ae- 
gum). Cf. Iust. XII, 12, 9 ; XIY, 6, 
13 ; XY, 2, 5. 

Rossello 1 : v. Russell. 

Rosvilde 1 : Rosvildis, is, vel Ro- 
svilda, ae, f. Est potius nomen com¬ 
menticium, exemplo nominis Ro- 
mildis, vel alius huic similis, con¬ 
fictum. Prior pars dici potest Ger¬ 
manica : hroth (Goth. hroths ), cuius 
vis est gloria (cf. Rosmunda). 

Roswitha ge : Rosvitha, ae, f. No¬ 


men coaluit e priscis verbis Germani¬ 
cis hroth (hrod , rod), quo gloria signi¬ 
ficatur, et swind (Goth. svinths ), cuius 
vis est validus. Cf. Forstemann, 
1380. Rosvitha Gandesemensis, sa¬ 
crarum virginum antistita et poe¬ 
tria Latina, nomen suum ita est 
interpretata (lib. II praef.) ; «Unde 
ego, Clamor Validus Gandeshemen- 
sis, non recusavi illum (sc. Teren¬ 
tium) imitari dictando ». 

Rotraut ge : Rotrudis, is, f. Nomen 
coaluit e verbis Germanicis hroth , 
quo gloria significatur, ac trude 
(drude), quo appellabatur fabularis 
saga Teutonum. 

Rowland a : v. Orlando. 

Roy a : Rufus, i, m. Non videtur esse 
nomen vulgare roy , quo rex signifi¬ 
catur, sed originis Celticae ( ruadh , 
rhud) ; cuius e sermonis ratione idem 
valet ac rufus ; cf. Partridge, p. 244 ; 
Walde-Hofmann II, p. 445. 

Rube a : v. Reuben. 

Rubina 1 Ruby a : Rubina, ae, f. No¬ 
mine vulgari rubino (Rubin) appel¬ 
latur gemma rubri coloris, unde vox 
deducta est. Eam Romani dixerunt 
carbunculum. Iuvat etiam memo¬ 
rare apud Dessau, 7524, nomen Ru¬ 
bellae recenseri; rem tamen in con¬ 
troversia positam esse. 

Rudiger ge : v. Rodrigo. 

Rudolph a Rudolf ge : v. Rodolfo. 

Ruffina 1 Rufina 1 Rufina h : Rutina, 
ae, f. Hoc nomen, perinde ac Rufus, 
pertinet ad adiect. ruber , ra, um (ex 
verbo primigenio Indico-Europaeo 
reudh ), atque dialectum Italicam re¬ 
dolet ; cf. Umbr. rufru , h. e. rubros ; 
F. Sommer, Handbuch d. lat. Laut - 



218 


RUY h 


u. Formenlehre , Heidelberg 1948, 
pp. 165, 172, 179. - (Mart. Eom. YI 
Id. Iui. e. a.). 

Ruffino 1 Rufino 1 : Rufinus, i, m. ; 

v. Rujfina. - (Mart. Rom. III Cal. 
Aug. e. a.). 

Ruggero 1 Roger 8 Rogel h Roger a 
Rudiger 80 : Rogerus, i, m. Nomen 
coaluit e verbis Germanicis hroth 
( hrod , rod) - ger (Goth. gairu ), quorum 
priore gloria , altero hasta significa¬ 
tur ; eo igitur appellatur vir qui ia- 
culo gloriam sibi comparavit. Graeci 
scripserunt : 'PoylpT]!; (apud Annam 
Comnen.). 

Rui h : y. Ruy. 

Ruland 80 : y. Orlando ; Ruland 
enim, si originationem spectes, est 
idem nomen ac Rolandi. 

Rumoldo 1 Rumold 80 : Rumoldus, i, 
m. Est, si originationem spectes, 
idem nomen ac Romualdi (v. ib.). 
Caelitis sic appellati sollemne recen¬ 
setur in Mart. Rom. VIII Cal. Iui. 

Ruperta a : Ruperta, ae, f. ; v. Ru- 
perto. 

Ruperto 1 Rupert 8 Ruperto 11 Ru- 
pert a Ruperto 11 Rupert 80 Rupprecht 80 : 

Rupertus, i, m. Hoc nomen, perinde 
ac Roberti (v. ib.), derivatur a pri¬ 
scis verbis Germanicis hroth (Goth. 
hroths) et bert (beraht), quae sic in 
Latinum convertuntur : gloria , vic¬ 
toria et fulgens , clarus. Itaque id in¬ 
terpreteris : virum gloria clarum. Scri¬ 
bendi appellandique mos Rupert apud 
Germanos, regiones ad meridiem 
versus incolentes, invaluit, Germani 


autem in septemtrionali parte de¬ 
gentes appellavere Robert , a quibus 
Galli et Angli hoc nomen acceperunt 
(Wasserzieher, pp. 56-57). Eiusdem 
igitur nominis utraque scribendi ra¬ 
tio obtinet. - (Mart. Rom. VI Cal. 
Apr.). 

Rupprecht 80 : v. Ruperto. 

Rurik ge : v. Rodrigo. 

Russell a : Russellus, i, m. Nomine 
Russell alicuius familia apud Anglos 
solet appellari; est ergo, quod nos 
dicimus, cognomen idque et media 
aetate et hac nostra satis commune 
(cf. Latinitas , II, 1955, p. 65). Angli 
idem nomen acceperunt a Gallis et 
per hos a Latinis ; cf. russus , russeus , 
russulus , russellus , quibus in verbis 
inest vis coloris rubri; cf. etiam 
Graec. epuOpoc; Germ. rost , h. e. 
robigo. In Romanum vero sermo¬ 
nem id deflexum videmus in Anna¬ 
libus rerum Anglicarum et Hiberni- 
earum Villelmi Camdeni, Lugd. Ba- 
tav. 1625, p. 635 : «Mense Augusto 
sufficitur Guilielmus Russellus pro- 
rex». 

Ruth 1 Ruth a Ruth ge : Ruth, f. ; non 
inclinatur in casus. Quod nomen, a 
fonte Hebraico ductum (Ruth), vi¬ 
detur saturatam significare. 

Ruthilde 86 : v. Rodehilde. 

Rutilio 1 : Rutilius, ii, m. Nomen de¬ 
rivatum est ab adi. rutilus , a, um , 
quod, perinde ac ruber , petitur a 
verbo primigenio (e)reu-. 

Ruy h : est deminutum nomen Rode- 
rici ; v. Rodrigo. 




s 


Saba 1 : Saba, ae, vel Sabbas, ae, m.; 
ab aliis non inclinatur in casus. Deri¬ 
vatur ab Hebraico verbo saba\ quo 
conversio vel captivitas significatui*. 
De Saba Iuliano, viro religione prae¬ 
claro, commentatus est Cassiod., 
Hist. trip ., VII, 45. - (Mart. Eom. 
Non. Dec.). 

Sabbatino 1 : Sabbatius, ii, m. No¬ 
men videtur deducendum esse ab He¬ 
braico vocabulo sabathy cuius vis 
est requievit , quoque dies festus 
Iudaeorum significatur (Sabbatum). 
Viri autem, Sabbatii nomine appel¬ 
lati, sollemne recensetur in Mart. 
Eom. a. d. XIII Cal. Oct. ; quo ex 
nomine nuncupari solet puer, die 
Sabbato seu Saturni in lucem editus. 
Ex alio omnino fonte derivatur ver¬ 
bum adi. Sabatius , a , um ; cf. Sabatia 
Vada , oppidum Liguriae, de quo 
Plin. III, 5, 7 commemorat; et Sa¬ 
batinus , cf. Sabatinus lacus , qui 
nunc vulgo lago di Bracciano appel¬ 
latur. 

Sabello 1 : Sabellus, i, m. Hoc no¬ 
men virum e stirpe Sabellica signifi¬ 
cat, ad Sabinos pertinente ; cf. Osc. 
Safinim , h. e. Samnium. 

Sabina 1 Sabine g Sabina 11 Sabina ge : 

Sabina, ae, f. ; cf. Sabino. In Mart. 


Eom. III recensentur mulieres ita 
appellatae. 

Sabiniano 1 : Sabinianus, i, m. Deri¬ 
vatur a nomine Sabini ; v. ib. In 
Mart. Eom. quinquies recensetur. 

Sabino 1 Savin g Sabino 11 : Sabinus, i, 
m. Hoc nomine significatur quidem 
aliquem pertinere ad gentem Sabi¬ 
norum, sed iam aetate praestantium 
scriptorum id viris adiciebatur ; cf. 
Ov. Am. II 18, 27. Videtur autem 
ducendum esse a prisco verbo Indico- 
Europaeo s(u)e - bho - s , cui haec est 
vis subiecta : ad proprium genus per¬ 
tinens (Johannsson, Indogerm . For- 
schungen II, 1893, p. 5 sqq. e. a.) ; 
cf. Goth. sibja ; Germ. ree. Sippe , 
h. e. stirps , tribus. Non est autem 
dubium quin nomen sit cum Samnio , 
Sabellis cognatione coniunctum. In 
Mart. Eom. plures Caelites ita appel¬ 
lati recensentur. 

Sabrina 11 : Sabrina, ae, f. Est no¬ 
men Latinum fluminis Severn , quod 
vulgo dicitur, in Britannia occiden¬ 
tali ; Tac. Ann. XII, 31 : « detra¬ 
here arma suspectis cunctaque ca¬ 
stris Avonam inter et Sabrinam flu¬ 
vios cohibere parat » ; Ptol. II, 3, 3. 

Ioannes Milton, poeta Britannus, 
hoc usus est nomine, ut nympham 



SALVATORE 1 


220 


eiusdem fluminis significaret (in 
opere cui index Comus , a. 1634). 
Exinde a scriptoribus usurpatum 
mulieribus coeptum est imponi. 

Sacha g : bl. app. pro Alexandro 
e sermonis Russici ratione ; y. Ales - 
sandro. 

Sadie a : bl. app. pro Sara ; v. ib. 

Saens g : y. Sidonio. 

Saffo 1 : Sappho, f. Declinatui' in 
casus hoc modo : gen. Sapphus ; ace. 
Sappho vel Sapphon ; abi. Sappho. 
Origo repetitur a aacpco seu aa^v^to, 
vel a < 7096 ^, quod poetria lyrica, 
hoc nomine insignis, ingenio et co¬ 
pia praestiterit. 

Saintin g : v. Santino . 

Sal a Sally a : videtur esse bl. app. ab 
Anglis et Americanis pro Sara (v. 
ib.) usurpata. Cf. Partridge, p. 247. 

Sallustio 1 : Sallustius, ii, m. Quem¬ 
admodum e veteribus litterarum 
monumentis ac titulis eruitur, rectius 
scribitur cum geminata littera Z, 
Graeci tamen semper DocAoucmcx; po¬ 
suerunt. Ducitur autem nomen a 
salute ; ubi, cum prior syllaba pro¬ 
duceretur, geminae consonantes li¬ 
quidae l positae sunt ; cf. Walde- 
Hofmann, II, p. 472. 

Salome 1 Salome g Salome a : Salo- 
me, es. f. Est nomen SaAojr/), in ser¬ 
monem Latinum receptum ; fontem 
autem ipsum, unde deductum sit, 
Hebraicum esse inter omnes constat. 
E vulgari quidem interpretandi ra¬ 
tione repetitur a voce' shalom , qua 
pax significatur ; rectius autem dixe¬ 
ris nomen derivatum esse a verbo 
shalam , cuius vis est : (in locum ali¬ 
cuius) substituere. Haec ergo ei vi¬ 


detur esse sententia subiecta : {Deus) 
substituit , h. e. alium filium (filiam) 
in locum demortui (demortuae). 

Salomone 1 Salomon g Salomon 11 : 
Salomon, onis, m. ; alias scriptum 
videmus : Solomon (Lact. Inst ., IV, 
8 , 13 et 15 ; IV, 13., 24). Ex com¬ 
muni autem usu ponitur Salomon 
atque in casus inclinatur. Hoc no¬ 
mine (SoXojxcov; Hebr. Shelomoh) 
plerumque asseritur pacem signifi¬ 
cari (quam Hebraei shalom appel¬ 
lant) ; atque adeo idem valere ac 
pacificum , felicem. - (Mart. Rom. III 
Id. Mart.; IV Cal. Oct.). 

Salvatore 1 Sal vador 11 : Salvator, oris, 
m. Est nomen proprium Latinitatis 
Christianae, ut ex hoc loco S. Augu¬ 
stini eruitur : « Christus Iesus, id est 
Salvator. Hoc est Latine Iesus. Xec 
quaerant grammatici quam sit La¬ 
tinum, sed Christiani quam verum. 
Salus enim Latinum nomen est. 
Salvare et salvator non fuerunt haec 
Latina antequam veniret Salvator : 
quando ad Latinos venit, et haec 
Latina fecit» (Sermo 199 ; P. L. 
XXXVIII, 1371). Animadverten¬ 
dum tamen est in Paelignorum ser¬ 
mone inveniri eandem hanc vocem : 
Salavatur , Walde-Hofmann, II, p. 
472. Graeci quidem nomen Iesu 
(Ye^oshu^a, h. e. Deus est salus) verbo 
(tcotyjp reddiderunt, quod Romanis 
non erat incognitum; cf. Cie. II 
Verr.j II, 63 : « Eum (Verrem) non 
solum patronum istius insulae, sed 
etiam sotera inscriptum vidi Sy¬ 
racusis. Hoc quantum est ? ita ma¬ 
gnum, ut Latino uno verbo exprimi 
non possit. Is est nimirum soter, 



221 


SAPPHIRA 1 


qui salutem dedit». Nomen Salva¬ 
toris occurrit in vetere titulo Chri¬ 
stiano apud Diehl, 3492. 

Salviano 1 : Salvianus, i, m. Dedu¬ 
citur ab adiect. salvus , a, um. 

Salvio 1 : Salvius, ii, m. Pertinet ad 
verbum salvus , a, um . In Mart. 
Eom. nomen quater recensetur. 

Sam a Sammie a Sammy a : bl. app. 
pro Samuele ; v. ib. 

Samuele 1 Samuel g Samuel h Sa- 
muel a Samuel ge : Samuel, elis, m. ; 
ab aliis non inclinatur in casus. No¬ 
minis origo in ipsis divinis litteris 
explicatur (I Reg. 1, 20) : « Et fac¬ 
tum est, post circulum dierum, con¬ 
cepit Anna et peperit filium vocavit- 
que nomen eius Samuel, eo quod a 
Domino postulasset eum». Quam 
petentem (sh&al) audivit Deus (EI). 
Rectius autem deducendum vide¬ 
tur nomen a verbo shem , quo nomen 
significatur; itaque interpreteris : 
nomen (eius) est Deus ; cf. Graec. 
5 A 7 roXXovup.o^, h. e. cui nomen est 
Apollo. - (Mart. Eom. XIV Cal. 
Mart. ; XIII Cal. Sept,; VI Id. Oct.). 

Sancio 1 Sancho 11 : Sancius, ii, vel 
Sanctius, ii, m. Nomen derivatur a 
sanctius , scii, comparat, gradu adiect. 
sanctus , a, um - (Mart. Eom. Non. 
Iun.). 

Sandor : Alexander, dri, m. ; Hun- 
gari enim Alexandrum vulgo Sandor 
appellant. 

Sandra 1 : v. Alessandra. 

Sandro 1 : v. Alessandro. 

Sandy a : bl. app. pro Alexandro 
usurpata ; v. Alessandro. 

Sansone 1 Samson g Samson a : Sam- 
son, onis, m. ; a nonnullis non decli¬ 


natur in casus. Originem huius no¬ 
minis Hebraici alii aliter enodare 
conantur. 

Sante 1 Santi 1 Santos h : Sanctes, is, m. 
Nominibus vulgaribus Sante , Santi , 
Santos pueri appellari solent propter 
religionem Omnium Sanctorum, quo¬ 
rum sollemne Cal. Nov. (cf. Mart. 
Eom.) celebratur. Nomen Sanctes , 
is , apud nullum veterem Latinitatis 
auctorem scriptum videmus, legi¬ 
mus autem in Lexico Morcelliano 
(IV, p. 218). 

Santiago h : Iacobus, i, m.; v. Gia- 
como. 

Santina 1 Santino 1 Saintin g : Sanc- 
tina, ae, f. ; Sanctinus, i, m. Haec 
quoque blanda nomina ducta sunt 
a verbo adiect. sanctus , a, um ; quae 
in usum adhiberi possunt, quando¬ 
quidem solum nomen Sanctus (vel 
Sancta) ex translaticio instituto eo¬ 
rum sunt propria, quibus caelestes 
honores decreti sunt. Nomen Sanc- 
tini in titulis Christianis scriptum vi¬ 
demus ; cf. Diehl, I, 139 ; 1509 (Mart. 
Eom. X Cal. Oct.). Ibidem praeterea 
occurrit : Sanctulus (1243 ; 1422) et 
Sanctula (2280). 

Santuzza 1 : v. Santina. 

Sapphira 11 : Sapphira, ae, f. Origo 
huius nominis, quo venusta gemma 
caerulei coloris significatur, est ver¬ 
bum prisc. Ind. gani-priyam (= qui 
a stella Saturno amatur) ; cf. Semit. 
sappir ; Graec. (Graeci a Semitis 
verbum acceperunt) oocropstpoc ; cf. 
Boisacq, p. 853. 

Ita appellabatur (Graec. SaTrcpeLpv]) 
uxor Ananiae, qui cum agrum ven¬ 
didisset, partem tantum pretii Apo- 



SCEVOLA 1 


222 


stolis attulit, affirmans totum ven¬ 
ditionis pretium esse; quod ipsa 
mulier post eum veniens mendacio 
asseruit. Quam ob rem ut er que re¬ 
pentina morte interiit ; cf. Act. Ap. 
Y, 1 sqq. 

Sara 1 Sarah 11 : Sara, ae, f. Derivatur 
ab Hebraico fonte : sarah K cuius vis 
est princeps. Praeterquam in sacris 
litteris hoc nomen muliebre scrip¬ 
tum videmus in vetere titulo Iudaico 
apud Diehl, 4998 (Sarra). 

Sarre 1 : bl. app. pro Balthasare ; v. 
Baldassarre. 

Saturnino 1 Saturnin g Sernin g Sa¬ 
turnino 11 : Saturninus, i, m. Deriva¬ 
tur a Saturno , vetere numine Italico, 
cuius nomen ab Etruscis in sermonem 
Romanum videtur influxisse. Anti¬ 
quior enim appellatio fuit Saeturnus , 
cf. C.I.L., I, 449. Quem deum Etrusci 
dixerunt Satre , hoc verbum, ut non¬ 
nullis videtur, a Persis mutuati (cf. 
Pers. xshatrapavan , h. e. Graec. 
aocTpa7ry)<; ; Lat. satraps vel satrapa). 
Secundum vulgarem autem interpre¬ 
tandi rationem (Paul, ex Fest., p. 432, 
quam alii secuti sunt), ducitur a 
verbo serendi. In Mart. Rom. no¬ 
men pluries recensetur. 

Saul 1 Saul g Saul h Saul a : Saul, lis, 
m., vel sine postrema syllaba Latina. 
Ducitur a verbo Hebraico sha^al, 
h. e. postulavit. 

Saunders 11 : v. Alessandro ; a Sco¬ 
tis enim interdum Saunders appel¬ 
latur. 

Sauvaire g : v. Salvatore. 

Saverio 1 Xavier g Javier 11 Xaver 86 : 

Xaverius, ii, m. Est cognomentum 
S. Francisei, sacerdotis e Societate 


Iesu, studiosissimi Evangelii prae¬ 
conis apud Asiae gentes, ita appel¬ 
lati a loco, qui Vasconico sermone 
Etchabarri , h. e. domus nova , audit. 
Quod verbum deflexum est in Ja 
berri , Javerri, Xaver ; animadvertas 
j et x in sermone Hispanorum eodem 
modo efferri. Cf. Dauzat, p. 602; 
Tagliavini, p. 416. Sollemne huius 
incliti viri recensetur in Mart. Rom. 
V Xon. Dec. 

Savina 1 Savina 11 : Savina, ae, f. Est 
idem nomen atque Sabinae (v. ib.). 
- (Mart. Rom. III Cal. Febr.). 

Savino 1 Savino 11 : Savinus, i, m. Est 
idem nomen atque Sabini (v. Sabino). 

Savy a : hac blanda appellatione 
Hiberni pro Xaverio utuntur; v. 
Saverio. 

Sawny a : bl. app. pro Alexandro ; 
v. Alessandro. 

Scevola 1 : Scaevola, ae, m. Qui hoc 
nomen interpretantur, plerumque 
ducunt a scaeva , h. e. manu sinistra. 
Quo verbo significatur praeterea au¬ 
gurium , maxime infaustum (Fest.). 
Varro autem, L.L. VII, 97, asseverat 
res turpiculas puerulis in collo su¬ 
spendi scaevolas, ne quid obsit, bo¬ 
nae scaevae causa. «Ea dicta ab 
scaeva, id est sinistra, quod, quae si¬ 
nistra sunt, bona auspicia existi¬ 
mantur ». 

Cognomen vero Scaevolae , gentis 
Muciae proprium, a fonte Etrusco 
repetitur (Schulze, p. 369 sq.) ; cf. 
C.I.E. 917 : Ith. seva pocnal ; 2721 : 
sceva satnal. Xomen invaluit propter 
C. Mucium Scaevolam, militem Ro¬ 
manum, qui Porsenam gladio ador¬ 
tus, unum ex eius satellitibus per 



223 


SENOFONTE* 


errorem transfodit : quare , ut in se 
animadverteret manumque quasi 
puniret, in ardentem foculum iniecit 
ac tandiu tenuit, donec ambureret. 

Scipione 1 Cipion 11 : Scipio, onis, m. 
Ducitur a uxltccov, quo baculus si¬ 
gnificatur (cf. axY] 7 iTC 0 ,|h. e. sustineo ; 
<7XYj7TTpov, sceptrum). Cf. etiam ver¬ 
bum cippus , i. 

S colasti ca 1 Scholastique g Es cola¬ 
sti ca h Scholastika ge : Scholastica, ae, 
f. Ducitur a schola , Graec. <r/pkt\. “ 
(Mart. Rom. IV Id. Febr.). 

Sean: a Hoc nomine Hiberni inter¬ 
dum pro Ioanne utuntur; v. Gio- 
vanni. 

Seba a : bl. app. pro Sebastiano ; 
v. ib. 

Sebaldo 1 Sebald ge : Sebaldus, i. m. 
Cf. Siegbald. 

Sebastiano 1 Sebastien g Sebastian 11 
Sebastian a Sebastian ge : Sebastia- 
nus, i. m. Est verbum Graecum ae- 
PaaTog, in sermonem Latinum tran¬ 
slatum, quod ductum est a 
quo veneror , colo (deos praesertim) 
significatur. Hoc nomen etiam impe¬ 
ratoribus adiciebatur, atque adeo 
idem valet ac Lat. augustus. - (Mart. 
Rom. XIII Cal. Febr. e. a.). 

Seconda 1 : Secunda, ae, f. ; v. Se- 
condo. In Mart. Rom. nomen ter 
recensetur. 

Secondina 1 : Secundina, ae, f. Est 
bl. app. pro Secunda (v. Seconda) 
usurpata, quae in veteribus titulis 
frequentatur; cf. Diehl 1713, 737, 
1602 A, 4672, 737, 1602 A, 2808, 
2898A, 3236 C, 4034, 4052, 4121 A, 
4265. 

Secondo 1 Segundo 11 : Secundus, i, 


m. Hoc nomen seu adiect. ductum est 
a verbo sequendi , ut oriundus a 
verbo oriendi. In Mart. Rom. plures 
Caelites ita appellati recensentur. 

Segismundo h : v. Sigismondo. 

Segundo 11 : v. Secondo. 

Selene 1 : Selene, es., f. Hoc. nomen 
Graecum, quo luna significatur, in 
veteribus litterarum monumentis (cf. 
Suet. Cal. 26 ; Iust. XXXIX, 3, 2 ) 
et in titulis, ut mulieribus inditum, 
frequentatur ; cf. Diehl, 3982 B {Elia 
Selenis). 

Selma ge : bl. app. pro Anselma ; 
v. ib. 

Selvaggia 1 : Silvana, ae, f. Vulgare 
nomen Italicum Selvaggia , quod mu¬ 
lieri interdum, ex veterum scripto¬ 
rum exemplo, inditur, ductum est 
ab adi. Latino silvacea , quod sene¬ 
scente Romanorum imperio invaluit. 

Selve g : v. Silvio. 

Sem 1 : Sem, m. ; non inclinatur in 
casus. Ducitur a vocabulo Hebraico 
shem , quo nomen significatur. 

Semiramide 1 : Semiramis, idis, vel 
idos, f. Est nomen reginae Assyrio¬ 
rum fabulosae (Shammuramat) ; no¬ 
men invaluisse videtur propter Ros- 
sini drama musicum, ita inscriptum. 

Sempronio 1 Sempronio 11 : Sempro¬ 
nius, ii, m. Sunt qui putent nomen 
Sempronios esse Aeolicum scribendi 
modum Depi/ppovaq, pro Supi 9 pova^, 
i. e. mentis compotes , prudentes ; cf. 
On. Perin. 

Sep a Septimus a : v. Settimo. 

Senofonte 1 : Xenophon, ontis, m. 
Nomen conflatum est e £svoc, quo 
hospes , peregrinus significatur, et e 
cpoveuoi, cuius vis est occido. 




SETTIMIO 1 


224 


Sepp ge : bl. app. pro Iosepho; v. 
Giuseppino. 

Serafina 1 Serafina 11 : Seraphina, ae 
f. ; v. Serafino. Sanctae Caelitis ita 
appellatae sollemne IV Cal. Aug. in 
Mart. Eom. recensetur. 

Serafino 1 Serafino h : Seraphinus, i, 
m. Nomen, plurali numero exscrip¬ 
tum (seraphim) 7 deductum est a voce 
Hebraica saraph , quo ussit , incendit 
significatur. Ita enim appellantur 
Angeli e prioribus quasi a clari¬ 
tate atque splendore aspectus. Alii 
autem, minus recte, hanc vim su- 
biciunt : serpentem , quae quidem 
sententia in verbo saraph inest, sed 
non cadit in rem. Hebraei ergo dicunt 
seraphim , Latini vero, e codicum 
fide ad criticam rationem exacto¬ 
rum, semper seraphin ; cf. Is. VI, 
2, 6 ; Isid. Or. VII, 5, 24 ; Venant. 
Fort. Garm. VII, 4, 131 ; Prud. Gath ., 
IV, 4-6 : « Patri qui Cherubin sedile 
sacrum — nec non et Seraphin su¬ 
premo — subnixus solio tenet re- 
gitque». S. Seraphini sollemne in 
Mart. Eom. IV Id. Oct. recensetur. 

Serena 1 : Serena, ae, f. Adi. sere¬ 
nus , a, um , coniungitur cum Graec. 
^7]pog, h. e. aridus ; prisc. Ind. ksa- 
rah , h. e. urens ; prisc. Germ. sera- 
wen (serben)j h. e. serescere ; cf. Wal- 
de-Hofmann, I, p. 520. In Mart. 
Eom. S. Serenae sollemne XVI Cal. 
Sept. recensetur. 

Sereno 1 : Serenus, i, m. Cf. Serena , 
et Mart. Eom. IV Cal. Iui. 

Sergio 1 Sergio h : Sergius, ii, m. Vi¬ 
detur quidem nonnullis pertinere ad 
vocem primitivam ser - guh , quae 
coniungitur cum verbo servandi ; cf. 


Goth. saurga ; Germ. sorge , h. e. cura ; 
Lithuan. sergiu , h. e. custodio. Se¬ 
cundum Schulze, p. 230, ducitur, 
ac quidem rectius, a verbo Etrusco¬ 
rum serce , quo gens quaedam apud 
eos appellabatur. In Mart. Eom. 
IV Caelites hoc nomine insignes re¬ 
censentur. 

Sernin g : v. Saturnino. 

Servazio 1 Servais g Servaz ge : Serva- 
tius, ii, m. Ducitur a verbo servandi 
seu potius a participio servatus , a 7 
um. - (Mart. Eom. III Id. Mai). 

Servilio 1 : Servilius, ii, m. Deriva¬ 
tur, ut nonnulli opinantur, ab adiec- 
tivo servilis , e ; sed rectius ab ipso 
verbo servi , cui adiuncta est termi- 
natio -ilius. Nomen vero servi (ser- 
vus, i) Eomani ab Etruscis mutuati 
esse videntur ; cf. Servius Tullius, vir 
Etruscus (Schulze, p. 247 sqq.). 
Praeterea etiam verna Etruscae est 
originis, ac nomen SooXo<; a Lydio¬ 
rum sermone in Graecam linguam 
receptum ; populi enim Indici-Euro- 
paei non nisi externos habebant 
servos, cf. Walde-Hofmann, p. 527. 
- (Mart. Eom. VIII Cal. Iun.). 

Servio 1 : Servius, ii, m. ; v. Servilio. 

Sesto 1 Sexto h Sextus a : Sextus, i, 
m. Cf. Graec. s>ctg<; ; prisc. Ind. 
sasthah ; Goth. saihsta ; prisc. Germ. 
sehsto. In Mart. Eom. Caelitis sic 
appellati sollemne prid. Cal. Ian. 
recensetur. 

Settimo 1 Septimus a : Septimus, i, 
m. V. Settimio. 

Settimio 1 Septimio 11 : Septimius, ii, 
m. Derivatur, ut patet, a numero 
septem (septimus ) ; cf. prisc. Ind. 
sapta ; prisc. Pers. hapta ; Graec. 



225 


SIEGFRIED g( 


£7TTa; Goth. et prisc. Germ. sibun 
(Germ. rec. sieben). 

Severino 1 Severin 8 Severino h Se- 
verin ge : Severinus, i, m. ; cf. Severo. 
In Mart. Eom. XI recensentur Cae¬ 
lites hoc nomine insignes. 

Severo 1 : Severus, i, m. Hoc nomen 
(fuit olim cognomen) et ipsum adiect. 
severus , a, wm, derivata sunt a se - 
vero , h. e. sine comitate , seu qui non 
est fide dignus (cf. se - dolo , sedulus , 
h. e. sine dolo ; socors ex se - cor , h. e. 
sme corde, seu ingenio , diligentia). 
In Mart. Eom. nomen pluries occur¬ 
rit. 

Shan a Shane a : ponitur, perinde 
ac Sean , ab Hibernis pro Jo/m ; v. 
Giovanni. 

Shirley a : Sirleia, ae, f. Ita ad aures 
Latinas accommodavi nomen, quod 
revera est cognomen, ut nos appel¬ 
lamus. Cum in lingua Latina desit 
sonus, qui litteris sh efficitur, scrip¬ 
si s , quemadmodum veteres Chri¬ 
stiani, qui verba Hebraica, quorum 
idem sonus erat proprius, consue¬ 
verant ponere (cf. Salem = Sha- 
lom). 

Xomen Shirley invaluit postquam 
Carolae Bronte fabula, quae Shirley 
inscribebatur, edita est (a. 1849), 
maxime vero ob puellam artificem 
cinematographicam, quae Shirley 
Temple dicitur. 

Sibilla 1 Sibylle 8 Sibyl a : Sibylla, ae, 
f. Scribitur etiam Sibulla ; est nomen 
Graecum SlpuXXa, cuius origo ab 
orientalium gentium sermonibus est 
petenda. 

Sicinio 1 : Sicinius, ii, m. Sicinnium, 
unde hoc nomen deductum est, sal¬ 


tationem significat; cf. Geli. XX, 
3, 2, et Graec. enixivvig, h. e. salta¬ 
tio Satyrum. Xomen mutatum est ut 
audiret sincinium , quod Paul, ex 
Fest. p. 455 ut cantionem solitariam 
interpretatur; cf. et Isid. Or. VI, 
19, 6 (sicinium). 

Sider ge : bl. app. pro Desiderio. 

Sidney a Sydney a : Sydneius, i, m. 
Sidney vel Sydney es nomen, quo 
apud Anglos familiae quaedam et 
urbs Australiae appellantur; inter¬ 
dum vero pro nomine usurpatur. 
Videtur esse corrupta vox vulgaris 
St. Denis (h. e. S. Dionysius) ; cf. 
Partridge, p. 252. 

Sidonia 1 Sidonia h Sidonie ge : Sido¬ 
nia, ae, f. Cf. Sidonio. 

Sidonio 1 Saens 8 Sidonio 11 : Sidonius, 
ii, m. Derivatur a nomine urbis Si¬ 
donis , quod nonnulli repetunt a 
voce Syria zidon vel zud , cuius vis 
est piscis. Erat enim urbs celeber¬ 
rima ob piscationem purpurae seu 
muricis. - (Mart. Rom. XI Cal. 
Sept.). 

Siegbald ge : Sigbaldus, i, m. Xomen 
coaluit e verbis Germanicis sigu 
(Goth. sigis ; Germ. rec. Sieg ), quo 
victoria significatur, et bald, cuius 
vis est audax , fortis. 

Siegbert ge : Sigbertus, i, m. Xomen 
effectum est verbis Germanicis sigu 
(Goth. sigis ; Germ. rec. Sieg) - bert 
(berath)j quae sic in Latinum con¬ 
vertuntur : victoria - fulgens. Xomen 
occurrit in antiquis litterarum mo¬ 
numentis ; cf. Ven. Fort. V, 3, 15 ; 
VII, 1, 35, 7, 28, 16, 39 ; X, 16, 2 ; 
M.G.H. Ghron. Min. II, pp. 217, 490. 

Siegfried ge : v. Sigfrido. 



SIGISMONDO* 


226 


Sieghart ge Siegert ge : Sigehardus, i, 
vel Sicardus, i, m. Prior scribendi 
ratio occurrit saepe in M.G.H. ; cf. 
Leg. I, p. 469 ; II, p. 143 ; Script. XII, 
pp. 432, 433. Altera, quam Graeci 
quoque secuti sunt (cf. StxapSoq, 
Constantin. Porphyrogen. III, p. 121, 
ed. Bonnen.), in iisdem M.G.H. ; cf. 
Leg. I, p. 217 (Sicardi pactio). Nomen 
coaluit e verbis Germanicis sigu 
(Goth. sigis ; Germ. rec. Sieg) et hart 
(Goth. hardus ), quibus haec est sen¬ 
tentia subiecta: victoria - audax, 
fortis. 

Sieghilde ge : Sigildis, is, f. Nomen 
coaluit e verbis Germanicis sigu 
(Germ. rec. Sieg), quod idem valet 
ac victoria , et hild , quo proelium 
significatur. Est ergo eius interpre¬ 
tatio : bellatrix victor. 

Sieglinde ge Sigelind ge : Sigelinda, 
ae, f. Nomen structum est e verbis 
Germanicis sigu (cf. Sieg), quo vic¬ 
toria significatur, et Unda (linta), cuius 
vis est tilia, vel potius scutum tilia¬ 
ceum ; eo ergo appellatur quasi bel¬ 
latrix victor scuto tiliaceo munita. 

Siegmar ge : Sigismer, eris, vel Sig- 
marus, i, m. Priorem scribendi mo¬ 
dum scriptum videmus apud Sidon. 
IV, Ep. 20. Est autem nomen com¬ 
positum e verbis Germanicis sigu 
(apud Gothos audiebat sigis ; cf. 
Germ. rec. Sieg), quo victoria signi¬ 
ficatur, et mar (cf. Germ. rec. Mare), 
cuius vis est inclitus, clarus. Inter¬ 
preteris igitur : victorem clarum. 

Siegmund ge : v. Sigismondo. 

Siegrun ge : Sigruna, ae, f. Nomen 
sigu (Goth. sigis), quo victoria signi¬ 
ficatur, et runa, cuius vis est arca¬ 


num, decretum occultum (cf. runen = 
fabulari). 

Siegwald ge : Sigoaldus, i, m. Nomen 
structum est e verbis Germanicis 
sigu (Goth. sigis ; Germ. rec. Sieg), 
quo victoria significatur, et wald, 
ivalt (valdan), in quo inest vis domi¬ 
nandi. Est ergo nominis interpreta¬ 
tio : qui victoria, seu ut victor domi¬ 
natur. Ad Latini sermonis rationem 
scriptum videmus in M.G.H., Script . 
X, pp. 16, 17, e. a. (Sigoaldus). 

Sigfrido 1 Sigfredo 11 Sigfrido 11 Sieg- 
fried ge : Sigefridus, i, m. Nomen ita 
exaratum invenimus in pluribus lit¬ 
terarum monumentis media aetate 
conditis ; cf. Annales Corbeienses, III, 
10; M.G.H., Script., XII, pp. 30, 
310. (ib. p. 213 : Sifridus ; item 
M.G.H. Script. II, pp. 222, 490-495, 
498, 270-274) ; in eodem opere (II) 
pp. 44, 212, 917 : Sigifridus. 

Nomen effectum est verbis Ger- 
mancicis sigu (Goth. sigis ; Germ. 
rec. Sieg), quo victoria significatur, 
et frid, cuius vis est munitio, praesi¬ 
dium (cf. Germ. rec. um - frieden, 
h. e. circumsaepire). Est ergo eius 
interpretatio eadem ac Sigismundi: 
qui victoria tuetur, defendit. Eo appel¬ 
latus est heros, de quo in carmine 
epico Germanico, quod de Nibelungis 
inscribitur, saepe commemoratur. 

Sigismondo 1 Sigismond 8 Segis- 
mundo 11 Siegmund ge : Sigis mun¬ 
dus, i, m. Nomen effectum est prisco 
verbo Germanico seu Gothico sigis 
(sigu), quo victoria significatur (nunc 
audit Sieg), et mund, cuius vis est 
praesidium, tutamen (cf. Graec. fxuvv) ; 
Lat. munio). Quo nomine imprimis 



227 


SILVIO 


appellatus est rex Burgundiorum, 
Theodorici gener ; de eo commemo¬ 
rat Iord. Get 58. - (Mart. Rom. Cal. 
Mai.). 

Sigrid ge : Sigridis, is, 1. Hoe nomine, 
gentium Scandinaviae proprio, vi¬ 
detur significari femina, quae equo 
vehitur ad victoriam . Ducitur enim 
a sigu (cf. Germ. ree. Sieg ), cuius vis 
est victoria , et a rid , quod idem valet 
atque equitare ; cf. Astrid, Ingrid. 

Silia 1 : Sulla, ae, vel Sylla, ae, m. 
Nomen, cuius origo non uno modo 
enodatur, deductum esse videtur 
a corporis nota (in vultu) ; cf. Quint. 
I, 245 : « Origines nominum quae ex 
habitu corporis Bufos Longosque 
fecerunt ; ubi erit aliud secretius, 
Sullae, Burrhi, Galbae, Plauti, Pan¬ 
sae, Scauri taliaque »; cf. et Plut., 
Goriol 11, 5. Alii a sura derivant, 
affirmantes a sura esse surulam, 
quae vox contracta Sullam effece¬ 
rit. Macrobius vero, Sat. I, 17, ita 
nomen explanat: «Bello enim Pu¬ 
nico hi ludi (Apollinares) ex libris 
Sibyllinis primum sunt instituti, sua¬ 
dente Cornelio Rufo decemviro, qui 
propterea Sibylla cognominatus est 
et postea corrupto nomine primus 
Sylla coepit vocitari». Quod com¬ 
menticium esse nemo non videt. 
Cf. etiam Schulze, p. 372. 

Silvana 1 Silvana 11 : Silvana, ae, f. ; 
quoad originem cf. Silvio , Selvaggia. 

Silvano 1 Silvain g Silvano h Silvan a : 
Silvanus, i, m. Derivatur a verbo 
silvae ; cf. Graec. S^SXov; Germ. Holz , 
h. e. lignum . 

Silverio 1 Sil verius 1 Silverius ge : Sil- 
verius, ii, m. Derivatur a silva ; cf. 


Silvana , Silvio ; est autem animad¬ 
vertendum terminationem -erius non 
inveniri in praestanti Latinitate ut 
suffixum ; nomen ergo sequiore ae¬ 
tate factum esse videtur. - (Mart. 
Rom. XII Cal. Iui.). 

Silvestro 1 Silvestre^ Silvestre 11 Sil- 
vester a Silvester ge : Silvester, ri, m. ; 
cf. Silvano , Silvio. Secundum Lati¬ 
nitatem integram et incorruptam 
dicitur silvester , tris, tre , seu silve¬ 
stris, e (ita saepius). Declinandi ergo 
ratio Silvester - tri , -o, -um, -o, ad 
sequiorem pertinet aetatem. Sil¬ 
vestro (cas. dat.) legitur in C.I.L. 
III, 3499, 3504. - (Mart. Rom. prid. 
Cal. lan. e. a.). 

Silvia 1 Sylvie g Silvia 11 Silvia a : Sil¬ 
via, ae, f. Derivatur, ut liquet, a 
silva ; cf. Silvio. 

Nomen occurrit in veteribus ti¬ 
tulis Christianis, cf. Diehl, 181 :« Con¬ 
sulibus atavis pollens hic Silvia cor¬ 
pus — terrenum liquit caelica regna 
petens, — insignis gemino vitae quae 
sidere fulsit, — culminibus saeclo, 
religione deo»; 3176 adn. ; 3584C, 
4833,2. Praeterea iisdem in titulis 
etiam blandum nomen Silviolae 
scriptum videmus, iv. 3727 B : « dul¬ 
cissimae matri Silviolae... ». 

Silvio 1 Sylve g Silvio 11 : Silvius, ii, m. 
Minus recte scribitur Sylvius. Dedu¬ 
citur enim nomen a verbo silvae , 
quod non derivatur a Graecis voca- 
vulis £uXov vel uXyj, sed una cum 
his a fonte Indico-Europaeo peten¬ 
dum est. Nomen Silvii frequentatur 
in veteribus titulis Christianis, cf. 
Diehl, 1804 : «... tumulo requiescit 

in isto — Silvius hic pleno cunctis 


16 . - C. Egger : Dizionario nomi. 



SIRO 1 


228 


dilectus amore — presbyter... »; prae¬ 
terea 3445, 1 ; 207. - (Mart. Rom. X 
Cal. Mai.). 

Simeone 1 Simeon 11 : Simeon, onis, 
m. Ab aliis interdum non inclina¬ 
tur in casus. Est nomen Hebraicum 
sTiime' on , quod idem valet atque 
audire vel exauditio. Ita appellatus 
est secundus filius Iacob ex Lia, 
quae eum edens in lucem exclama¬ 
vit : « Quoniam audivit me Dominus 
haberi contemptui, dedit etiam istum 
mihi vocavitque nomen eius Si¬ 
meon» (Gen. 29,33). Missis aliis com¬ 
memorandum est de piissimo vate 
Simeone, qui Divinum Infantem ul¬ 
nis suis recepit (Lue. 2, 24-35). Est 
etiam vetus nomen Christianum, cf. 
Diehl, 4461 E adn. In Mart. Rom. 
IX Sancti Caelites recensentur hoc 
nomine insignes; sollemne Simeo- 
nis senis et prophetae, de quo su¬ 
pra dixi, recolitur VIII Id. Oct. 

Simona 1 Simonetta 1 Simone g Si- 
monne g Simona h : Simonis, idis, f. 
Apud nullum, quod sciam, Latini¬ 
tatis scriptorem hoc nomen inveni¬ 
tur, est tamen ad Romani sermonis 
rationem conformatum ; cf. Lauris, 
idis ; Myrtis , idis , Nicolais, idis, e. s. 

Simone 1 Simon g Simon h Simon 1 
Simon ge : Simon, onis, m. Est altera 
scribendi ratio nominis Hebraici Si- 
meonis (Shime' on), a voce shama 
ducti, qua audire, preces exaudire 
significatur ; itaque nomen interpre¬ 
teris : (Deus) exaudivit . Fortasse au¬ 
tem in Simone (Eifxciv), de quo in 
sacris litteris commemoratur, sub¬ 
audiebatur nomen Graecum S^cov, 
a atfjioq derivatum, cuius vis est si¬ 


mus (cf. Simonides). - (Mart. Rom. 
V Cal. Xov.). 

Simmaco 1 : Symmachus, i, m. De¬ 
rivatur a verbis Graecis auv - [xoc^v], 
quae socium in bello significant. - 
(Mart. Ron. XIV Cal. Aug.). 

Simpliciano 1 : Simplicianus, i, m. 
Derivatur ab adi. simplex, icis , cuius 
origo sic enodatur : sem - plac, quo¬ 
rum priore significatur unum , altero 
(cf. plaga) latus. - (Mart. Rom. XVII 
Cal. Sept. et prid. Cal. Ian.). 

Sindbald ge : v. Sinibaldo. 

Sinderich ge : Sindericus, i, m. Apud 
Iord. Get., 60, scriptum videmus 
Germanico more Sinderich. Hoc no¬ 
mine appellatus est Gothorum dux, 
qui Belisario ultro se dediderunt. 
Ducitur autem a verbis Germanicis 
sind {sint), quo iter, expeditio mili¬ 
taris significatur (cf. Germ. rec. Ge- 
sinde), et a Hhhi (ricja), quod idem 
valet ac rex, dominus. 

Sinforiano 1 Symphorien g : Sympho- 
rianus, i, m. Ducitur a verbo Graeco 
<7U[xcpopo<;, cuius vis est utilis, con¬ 
veniens. - (Mart. XII Cal. Sept. e. a.). 

Sinforosa e Sinforosa h : Symphorosa, 
ae, f. Sinforiano. - (Mart. Rom. postr. 
Cal. Iui. et XV Cal. Aug.). 

Sinibaldo 1 Sindbald ge : Sinibaldus, 
i, m. Xomen effectum est verbis 
Germanicis sind (sint ; cf. Germ. rec. 
Gesinde) et bald, quae sic in Lati¬ 
num convertuntur: expeditio milita¬ 
ris, et audax, fortis. Eo ergo signifi¬ 
catur vir in huiusmodi itinere fortis. 

Siro 1 Siro 11 : Syrus, i, m. Quemad¬ 
modum liquet, hoc nomine signifi¬ 
catur vir e Syria oriundus ; quod fre¬ 
quentabatur a Romanis ut nomen 




229 


SOLANGE 8 


servile, quia multi ex ea regione ve¬ 
nales in Urbem deducebantur a man¬ 
gonibus. Cf. Cie. Prov. cons. 5 : «Iu- 
daei et Syri, nationes natae servi¬ 
tuti »; id., de or. II, 66 : «Nostros 
homines similes esse Syrorum vena¬ 
lium »; Iuven. VI, 350 ; Mart. IX, 
3, 23 ; Patron. Sat. 3. 

Sisto 1 Sixte g Sixto h Sixtus a Six- 
tus ge : Xystus, i, m. A nonnullis 
scribitur Sixtus , quasi idem sit ac 
Sextus ; nomen vero deductum est a 
fonte Graeco, a Qogtoq, quo signi¬ 
ficatur rasus , politus (a ; cf. 

Boisacq, p. 680 sq. Cui suffragantur 
veteres tituli; cf. Diehl, 975: «Xy¬ 
stus episcopus (= Pont. Max.) plebi 
Dei » (olim in Liberiano templo Ro- 
mae pos.) ; 976: «Cede, prius no¬ 
men, novitati cede vetustas, — Regia 
laetanter vota dicare libet. — Haec 
Petri Paulique simul nunc nomine 
signo - Xystus apostolicae sedis ho¬ 
nore fruens... » (titulus olim positus, 
posto Ephesinam Synodum, in Basi¬ 
lica Eudoxiana Romae) ; e. a. Grae¬ 
ca nominis origo comprobatur etiam 
corrupta ac potius vulgari loquendi 
ratione, quam in veteribus titulis 
Christianis interdum est deprehen¬ 
dere ; cf. ib. 2959 : «Benemerenti 
nipo(ti) Susto... » ; 290 ; 3785 : «fos¬ 
sore Susto ». U littera enim haud 
raro pro y ponitur. - (Mart. Rom. 
III Non. Apr. e. a.). 

Smeralda 1 Esmeralda 11 : Smaragdis, 
idis, f. Hoc nomen femininum eodem 
modo derivatum est a smaragdo , pre¬ 
tiosa gemma coloris viridis et pellu¬ 
cida, quo Myrtis a myrto (cf. Myrtle ), 
Nicolais a Nicolao e. s. 


Socrate 1 Socrate 8 Socrates 11 : Socra¬ 
tes, is, m. Casus accusativus apud 
Cic., Sen., Apul. e. a. exit, more 
Graeco, in -en. Ductum est nomen 
a crco^co (vel ao>g) et xparsco, quorum 
priore servo (salvus) significatur, al¬ 
tero vero potens sum , valeo. Est ergo 
nominis interpretatio servator fortis. 
- (Mart, Rom. XII Cal. Mai. et XV 
Cal. Oct.). 

Sofia 1 Sophie 8 Sofia h Sophia a So- 

phie ge : Sophia, ae, f. Est nomen 
Graecum aoqxa, quo sapientia si¬ 
gnificatur. Prudentius, Symm. 34, 
producit paenultimam : « aetheriae 

coluerunt dogma Sophiae»; haec 
vero ex recto linguae Latinae usu 
corripitur. Apud Christianos verbum 
ao^ioi minus late patebat, cum ei 
haec sententia subiecta esset: sa¬ 
pientia divina ; cf. templum Constan- 
tinopol. 'Ayia Soqxa. In Mart. Rom. 
plures recensentur Sanctae mulieres 
hoc nomine insignes. 

Sofonisba 1 : Sophoniba, ae, f. Etiam 
Graece audit Xscpov^a ; fuit filia 
Hasdrubalis, de qua Liv. XXX, 12, 
22, 30 sqq. commemorat. Quam, Ro¬ 
manis infestam, Scipio a Massinissa, 
cui nupserat, poposcit; qui ei veneni 
poculum porrexit. Unde argumen¬ 
tum sumpserunt plures tragoedia¬ 
rum scriptores. 

Sofronia 1 : Soplironia, ae, f. ; v. So- 
fronio. 

Sofronio 1 : Sophronius, ii, m. No¬ 
men coaluit e verbis Graecis aooc et 
<ppy)v, quorum priore significatur sa¬ 
nus , salvus , altero mens. - (Mart. 
Rom. V Id. Mart. et VI Id. Dee.). 

Solange 8 : Sollemnia, ae, f. ; secun- 


SPERANZA 1 


230 


dum Dauzat, p. 5554, est genus fe¬ 
mininum nominis Sollemnius , ii , 
quod in Mart. Rom. VII Cal. Oct. re¬ 
censetur. Nomen autem Sollemniae 
ni vetere titulo Christiano scriptum 
videmus, Diehl, 3048. Verbum adi- 
sollemnis , e , unde nomen derivatur, 
coaluit ex sollus - annus ; sollum 
autem, ut est apud Festum , p. 372, 
idem valet ac «totum et solidum». 
Minus recte igitur cum una l littera 
(solemnis) scribitur. 

Soledad h : Maria Desolata, f. Ut 
moris est Hispanis, verbum Beatae 
Mariae Virgini adiectum pro nomine 
ponitur ; scilicet ob religionem Dei¬ 
parae Desolatae, quae Hispanico 
sermone Maria de la Soledad dici¬ 
tur, puellae vulgare nomen Soledad 
solet imponi. Est autem eiusdem huius 
verbi vis : solitudo , locus desertus. 

Anno 1950 Beatorum Caelitum 
honoribus ornata est Maria Deso¬ 
lata (Soledad) Torres Acosta, Ser¬ 
varum Maria Infirmis ministran¬ 
tium auctor et magistra, quae anno 
1887 de vita decesserat. Caritatem, 
qua flagravit cuiusque aestum nulla 
potuit restinguere calamitas, nul¬ 
lum fastidium comprimere, nulla 
extenuare iniuria, non est quin 
demiretur. 

Solita : 11 bl. app. pro Soledad ; v. ib. 

Sonia-Sonja : Sonia, ae, f. Sophiae 
nomen a Bussis ita deflexum est, 
ut Sonja audiret. 

Sophie g Sophia* Sophy* Sophie ge : 

v. Sofia. 

Soren : Severinus, i, m. ; v. Seve- 
rino. Soren enim est Danica huius 
nominis scribendi ratio (a Sowren). 


Sostene 1 : SosthSnes, is, m. Est no¬ 
men Graecum ZoaOevY)^ vel ScoaOevvjs, 
quod ductum est a G&q et oOsvco, quo¬ 
rum priore salvus , altero valeo signifi¬ 
catur. - (Mart. Rom. IV Id. Sept. 
et IV Cal. Dee.). 

Sotero 1 Soter g Sotero h Soter ge : So¬ 
ter, eris, m. ; quod nomen Grae¬ 
cum (awTTjp) Latine redditur verbo 
servatoris ; cf. Salvatore. - (Mart. 
Rom. VII Cal. Mart.). 

Souleine g : v. Solange. 

Spartaco 1 : Spartacus, i, m. Nomen 
deductum esse videtur a <T7rocpTov, 
quo funis significatur, adeo ut idem 
fere valeat atque is qui vinciat seu 
liget. Quo insignis fuit gladiator, e 
Thracia oriundus, qui manu servo¬ 
rum coacta, quasi iusto exercitu 
comparato, bellum ingens Romano¬ 
rum rei publicae excitavit. 

Sperandio 1 : Sperandeus, i, m. 

Est nomen sermonis Latini vul¬ 
garis, quod in vetere titulo Chri¬ 
stiano invenitur, Diehl, 3649 : «clau¬ 
ditur oc (sic) gremium Sperandeus 
rite sepultus — qui studuit vitam 
semper abere (sic) piam». Praete¬ 
rea scriptum videmus etiam nomen 
Spesindeu(s ), Diehl 2950 B. 

Est autem nominis significatio 
aperta : qui in Deum sperat seu Deo 
confidit. 

Speranza 1 Esperanza 11 : Spes, ei, f. 
Hoc nomen veteres etiam mulieribus 
interdum imponebant (cf. Nieder- 
mann, M clanges Emo ut , 275) vel 
naves eo appellabant. Sollemne S. 
Spei virginis Cal. Aug. in Mart. Rom. 
recensetur. 

In veteribus autem titulis christia- 



231 


suso ge 


ilis scriptum legimus etiam nomen 
satis vulgare Sperantiae ( Sperantia , 
ae) : Dielil 3324 ; 4121 D : « Aurelius 
Castus m. YIII fecit filio suo Anto¬ 
nia Sperantia »; 4039 A : Icr7iY]pavTLa 
pevsfjLspevTL 97]X£t.T ( = Sperantia be- 
nemerenti fecit), 

Stanislao' Stanislas g Estanislao 11 
Stanislas a Stanislaus ge : Stanislaus, 
i, m. Hoc nomine Polonico signatur 
is qui constantia gloriam adeptus est. - 
(Mart. Eom. Non. Mai. et Id. Aug.). 

Stazio 1 : Statius, ii, m. Ducitur a 
verbo primitivo sta, unde derivatum 
est partic. status. 

Stella 1 Stella a Estela h : Stella, ae, 
f. Est vetus nomen Indicum-Euro- 
paeum ; ducitur enim a ster - la ; cf. 
Graec. acjTYjp; prisc. Ind. et Pers. 
star ; Gotb. stairno ; prisc. Germ. ster¬ 
no (nunc Stern) ; Brit. (Celt.) sterenn. 

Stefania 1 Stephanie 8 Estefania 11 
Stephana* Stephanie ge : Stephania, 
ae, f. V. Stefano. 

Stefano 1 Etienne g Esteban 11 Ste- 
phen a Stefan ge Stephan ge : Est no¬ 
men S>rs<pavog, Graecis etiam ante 
Christum natum cognitum (cf. fi¬ 
lius Thucididis), in Latinum sermo¬ 
nem receptum. Verbo autem axscpa- 
voq significatur corona (axecpto re¬ 
dimio). - (Mart. Rom. VII Cal. Ian. 
e. a.). 

Steno 1 : bl. app. pro Stephano ; v. 
Stefano. 

Stephan ge -Stephen a : v. Stefano. 

Stephanie 8 Stephana a Stephanie ge : 

v. Stefania. 

Sturm ge Storm ge : Sturmius, ii, m. 
Nomine Germanico Sturm signifi¬ 
catur impetus , tempestas ; hoc viro, 


qui cum impetu fertur in proelium. 
imponitur. Eo appellatus est San¬ 
ctus Caeles, qui praefuerat coeno¬ 
bio Fuldensi, cuiusque sollemne in 
Mart. Rom. a. d. XVI Cal. Ian. re¬ 
censetur. 

Sue a : bl. appl. pro Susanna ; v. ib. 

Suelo h : bl. app. pro Consueto ; v. 
Consolata. 

Suitbert ge Swindbert ge : Suitbertus, 
i, m. Coaluit e priscis verbis Germa¬ 
nicis sivind (Goth. svinths ), quo vali¬ 
dus significatur, et bert ( beraht ), 
cuius vis est clarus , fulgidus. S. Suit- 
berti sollemne Cal. Mart. in Mart. 
Rom. recensetur. 

Sukey a : v. Susanna. 

Sulpizio 1 Sulpice 8 Sulpicio h Sul- 
piz ge : Sulpicius, ii, m. Perverse scri¬ 
bitur a nonnullis Sulpitius. Vide¬ 
tur esse nomen origine Etruscum, 
cum terminatione Latina -icitis ; cf. 
sulpni , C.I.E. 2811 ; suplu , C. Pauli, 
Etrusk. Stud. 2, 104 ; 3, 57. In Mart. 
Rom. III recensentur Caelites hoc 
nomine insignes. 

Susanna 1 Suzanne 8 Susana h Su- 
zanne a Susanna ge : Susanna, ae, f. 
Ducitur a vocabulo Hebraico shu- 
shdn , cuius vis est lilium. Nomen 
Hebraei ad Aegyptiis mutuati sunt, 
quorum sermone shoshen florem loti 
significat. In Mart. Rom. nomen 
ter occurrit. 

Susie a : bl. app. pro Susanna; 
v. ib. 

Suso ge : Suso, onis, m. Est alterum 
nomen Latinis auribus accommodum, 
B. Henrici Seuse (1295-1366), so¬ 
dalis Ordinis Dominiciani, e Ger¬ 
mania oriundi, qui de re mystica 


SYMPHORIEN 8 


232 


egregie scripta reliquit. Cuius dies 
festus YI Non. Mart. recoli solet. 

Interdum nomen Susonis (= Sen¬ 
se) pueris vel religiosis sodalibus im¬ 
ponitur ; quod derivatum est, quem¬ 
admodum videtur, a verbo primi¬ 
genio sus ; cf. suson , susjan (Germ. 
rec. sausen), cuius vis est stridere , 
fremere , strepere , sonare . Certa tamen 
nominis interpretandi ratio adhuc 
desideratur; cf. Forstemann, 1373. 

Suzette g Suzon g : bl. app. pro Su- 
sanna ; v. ib. 

Sveno 1 Swain a Sven ge Svend : 
Svendus, i, m. Est nomen proprium 


gentium in septemtrionali Europae 
parte incolentium (olim audiebat 
sweinn , Sueti appellant sven , Dani 
svend), quo vir bellator , administer ab 
armis significatur. 

Svetonio 1 : Suetonius, ii, m. Deri¬ 
vatur a verbo suescendi , unde duc¬ 
tum partic. seu adi. suetus ; cf. Graec. 
sGoq ; Goth. sidus ; Germ. Sitte, h. e. 
consuetudo. 

Swindbert ge : v. Suitbert . 

Sylvain g Sylvan a : v. Silvano. 

Sylvestre g Sylvester a : v. Silvestro. 

Sylvie g Sylvia a : v. Silvia. 

Symphorien g : v. Sinforiano. 





T 


Tabitha a : Tabitha, ae, f. Est nomen 
Aramaicnm tebithah , quod Hebraice 
tzebiyah audit, quoque caprea Afra 
— gazzella vel gazelie vulgo appel¬ 
lant — significatur. Orientales gen¬ 
tes hoc nomen indere soliti sunt 
filiabus ob speciem oculorum et ve¬ 
nustatem, quibus haec fera praestat; 
de ea saepe in sacris litteris comme¬ 
moratur, atque mulierem Christia¬ 
nam, ita appellatam, Divus Petrus 
in vitam revocavit; cf. Act. IX, 
36-43. 

Tacito 1 : Tacitus, i, m. Xomen duc¬ 
tum est a verbo tacendi ( tacitus , a, 
um) ; cf. Ang. Sax. thagian ; prisc. 
Germ. dagen , h. e. silere. 

Tad a : bl. app. ab Americanis pro 
Thaddaeo usurpata ; v. Taddeo. 

Taddeo 1 Thaddee g Tadeo h Thad- 
deus a Thaddaus ge : Thaddaeus, i, m. 
Hoc nomen petendum videtur ab 
Hebraico verbo thad , cuius vis est 
mamilla , pectus ; sed inter peritos 
de originatione non convenit. Sol¬ 
lemne Thaddaei, qui et ludas dici¬ 
tur, Apostoli, recensetur in Mart. 
Eom. Y Cal. Xov. 

Taffy a : bl. app. pro Davide usur¬ 
pata. 

Taide 1 : Thais, idos, vel -idis, f. ; 


c. acc. exit in - idem vel ida. Fuit he- 
taera Atheniensis, de qua comme¬ 
morant Ovid., Ars. am. III 604, Rem. 
am. 383 sq. ; Propert. II, 6, 3. Aliae 
quoque mulieres famosae ita appel¬ 
latae sunt. 

Talia 1 : Thalia, ae, f. Sic appellatur 
una ex novem Musis (©aXsta, ©aXia), 
a verbo OaXXav, cuius vis est flo¬ 
rere , virere ; huic Musae tribuitur co¬ 
moedia. Monet quidem Servius ad 
Verg. Ecl. VI, 2, Thaleam scribi de¬ 
bere, ut Cytheream, Medeam ; tamen 
Vergilium propter soni dulcedinem 
maluisse scribere Thaliam. 

Tam a Tammie a : bl. app. pro Tho- 
ma ; v. Tommaso. 

Tamara 1 : Tamara, ae, f. Est no¬ 
men, quo Eussi plerumque utuntur, 
deductum fortasse a Tammaro, epi¬ 
scopo Afro, tempore Vandalicae in¬ 
sectationis ; cf. F. G. Holweck, A 
Biographical Dictionary of the Saints , 
St. Louis-London 1924, p. 944. 

Tancia 1 : bl. app. pro Costantia ; v. 
Costanza. 

Tancredi 1 Tancrede g Tancred a 
Tankred ge : Tancredus, i, m. Prisca 
nominis huius Germanici ratio est 
danlc (vel tank) - rat (rad) ; quibus 
verbis cogitatio , ingenium (cf. den- 



TEA 1 


234 


ken) et consilium (cf. Rat) signifi¬ 
cantur. Vocabulum autem rat (rad) 
apud Anglos Saxonesque in raed 
deflexum est (cf. Alf-red). Xomim 
ergo haec vis subiecta est: consilia¬ 
rius prudens , seu qui meditatur . In 
Germanorum carmine epico, quod de 
Nibelungis inscribitur, aliis que in fa¬ 
bulis viri hoc nomine insignes laudi¬ 
bus celebrantur. 

Tanja’: Tatiana, ae, f. Est enim 
Tanja bl. app. pro Tatiana, a gen¬ 
tibus Slavicis usurpata (v. ib.). 

Tarcisia 1 : Tharsicia, ae, vel Tarsi- 
cia, ae, f. ; v. Tarcisio. 

Tarcisio 1 Tarcisius ge : Tharsicius, ii, 
vel Tarsicius, ii, m. (cf. A. Ferrua, 
Epigrammata Damasiana , Citta, Va¬ 
ticana 1942, p. 117). Perverse scri¬ 
bitur : Tarcisius. Hoc nomen ducitur 
a Graeca voce Oapaoc, qua vigor signi¬ 
ficatur, vel potius ab adi. Oapaixoc;, 
cuius vis est intrepidus , animosus. 
Recensetur in C.I.L. VIII, 13328. 
Fieri etiam potest, ut repetendum 
sit a fonte Etrusco ; cf. Tharsidius , 
C.I.L. XI, 691 ; Schulze, p. 241. De 
praeclaro adulescente, cui nomen 
Tharsicio, quique, ne Augustum Sa¬ 
cramentum traderet ethnicorum im¬ 
pietati, vitam profudit, S. Damasus 
Pont. Max. carmen condidit egre¬ 
gium: «Ipse (Tharsicius) animam po¬ 
tius voluit demittere caesus - Tra¬ 
dere quam canibus rabidis caelestia 
membra». (A. Ferrua, 1. m.). Eius 
sollemne a. d. XVIII Cal. Sept. cele¬ 
bratur (Mart. Rom.). 

Tarsilla 1 : Tharsilla, ae, f. Xomen 
deductum, est ut nonnulli affirmant, 
a voce Graeca Oapaog, qua vigor , 


animus alacer significantur, vel a 
Tapowcoc; (— e Tarso oriundus)) ve ri 
autem similius id ab origine Etrusca 
repetitur (cf. Tarsicius , Tarsinnius). 
- (Mart. Rom. IX Cal. Ian.). 

Tassilo ge : Tassilo, onis, m. Hoc no¬ 
men deducendum est a fonte Ger¬ 
manico : a tat (Goth. deds), uti vide¬ 
tur, quod idem valet ac facinus , vir¬ 
tus. Est autem terminatio -ilo blan¬ 
dae appellationis causa adiuncta; 
cf. Monumenta Boica , VII, p. 337 
(a. 760) .* «Tazzilo Rex Eaiuvario- 
rum »; M.G.H. XXX, pp. 114,118, 
133, 202, 223. 

Tatiana 1 : Tatiana, ae, f. Nomen, 
quod praesertim gentibus Slavicis 
usitatum est ( Tatjana ), derivatur a 
Tatiano , quo praeter alios appellatus 
est orator, seu philosophus, Iustini 
discipulus (TaTiavos). Hoc vero no¬ 
men repetitur a Tatio, cuius origo 
videtur esse Sabina ; de quo com¬ 
memorat Enn. apud Auct. ad Herenn. 
4, 12 ; Liv. I, 10, e. a. 

Tatiana virgo, a. 225, Alexandro 
Severo imperatore, martyrio affecta 
est; cuius caput Constantinopoli 
asservatur (Mart. Rom. prid. Id. 
Ian.) ; cf. A. V. Maltzew, Menolo- 
gicon der orthodox - katholischen Kir- 
che des Morgenlandes , I, Berlin 1900, 
p. 760 sq. ; F. G. Holweck, A Biogra- 
phical Dictionary of the Saints , St. 
Louis-London 1924, p. 946. 

Taziana 1 : v. Tatiana. 

Tea 1 : Thea, ae, f. Saepe vim no¬ 
minis proprii obtinet, quamvis sit 
pars nominis Dorotheae (v. Dorotea ), 
ut veri simile esse videtur ; nec im¬ 
probatur opinio eorum qui id ver- 




235 


TEOBALDO 1 


bum Graecum 0e<x esse contendant, 
quo dea Latine significatur. 

Tebaldo 1 Thibaud g Thibault g Teo- 
baldo 11 Theobald a Theobald ge : Theo- 
baldus, i, m. Nomen structum est 
e priscis verbis Germanicis theuda 
et bald , quorum priore gens , altero 
fortis , audax significatur. Negari 
autem nequit verbum theuda (Goth. 
thiuda) interdum coniunctum esse, 
quamvis perperam, cum nomine 
Graeco Osog. - (Mart. Rom. prid. 
Cal. Iui.). 

Tecla 1 Tecla h Thekla ge : Thecla, ae 
f. Nomen, quod propter virginem a 
S. Paulo Apostolo ad Christiana sa¬ 
cra traductam invaluit (cuius sol¬ 
lemne recensetur in Mart. Rom. 
IX Cal. Oct.), derivatum est, ut 
probe conici licet, a genere feminino 
verbi adiectivi Graeci OsoxXvjg, scii. 
OsoxXeia. Quod effectum est verbis 
quorum priore Deus, altero fama , 
gloria significatur. Est ergo Thecla 
secundum nominis interpretationem 
femina virtute Dei vel fama divina 
nobilis. 

Ted a Teddy»: bl. app. ab Anglis 
pro Eduardo plerumque usurpata, 
ab Americanis vero pro Theodoro ; 
v. Eduardo , Teodoro. 

Teenie a Teeny a : bl. app. pro Chri- 
stina; v. Cristina. 

Telamone 1 : Telamo, onis vel Tela¬ 
mon, onis, m. ; c. acc. exit in -em 
apud Cic. Tuse. III, 39 ; Iuvenal., 
XIV, 214 e. a. ; in -a, apud Stat. 
Silv. V, 2, 50, et Theb . II, 473 ; V, 
379, IX, 68. Ducitur autem a verbo 
tX^voci, cuius vis est sustentare , suf¬ 
ferre ; hinc simulacra hominum, sub 


pondere nitenium, quae in aedificiis 
coronas vel mutulos sustinent, La¬ 
tine telamones appellantur ; cf. Yi- 
truv. VI, 10. 

Telemaco 1 : Telemachus, i, m. No¬ 
men coaluit e vocabulis Graecis TyjXe, 
quod idem valet ac procul , et pa/ofxou, 
cuius vis est pugno ; cf. A. Eick- 
B. Bechtel, Griechische Personenna- 
men , pp. 411 ; 465. 

Telesforo 1 Telesphore g Telesforo h : 
Telesphorus, i, m. Nomen, quod a 
Romanis imponi solebat tantum ho¬ 
minibus, qui ex orientis solis parti¬ 
bus advenerant, a sermone Graeco 
in Latinum permanavit. Apud Grae¬ 
cos enim TsXsa^opog appellabatur 
numen, socium Aesculapii et Hy¬ 
giae. Cuius significatio in aperto 
est: nam verbum adiect. TeXsacpopog 
idem valet atque ad finem perdu¬ 
cens, perficiens (tsXsco ; tsXsct - <pspto). 
Nomen interdum adiciebatur etiam 
Iovi et Iustitiae, hac subiecta sen¬ 
tentia : ineluctabilis , decretorius. - 
(Mart. Rom. Non. Ian.). 

Telga 1 : Telga, ae, f. Ducitur a verbo 
Arabico telg , quo significatur nix. 
Cf. Sertoli Salis p. 228. 

Temistocle 1 : Themistocles, is, m. ; 
c. gen. interdum, more Latino, exit 
in -i ; Cic. Orat. II, 300, Eam. V, 12 ; 
Nep. Them. 4 ; c. acc. in -en ; Nep. 
1. m. 8, (Yal. Max. Y, 3 : - ea). Origo 
nominis, quo appellatus est prae¬ 
clarus vir Atheniensis, petitur a 
6£fxig, quo lex significatur (hinc 
OefjuejTog h. e. iustus , secundum le¬ 
gem ), et xXsog, cuius vis est laus , 
gloria. 

Teobaldo 1 Teobaldo 11 v. Tebaldo . 




TEOFANO 1 


236 


Teodeberto 1 Thibert 8 Theodebert 86 : 

Theodebertus, i, m. Quod ad origi¬ 
nationem attinet, v. Dietberta. 

Teocrito 1 : Theocritus, i, m. Nomen 
structum est e verbis Graecis Oeoc, 
cuius vis est Deus , et xpiToq, quod 
idem valet ac indicio delectus , vel 
secundum alios index (deorum). Eo, 
praeter alios, appellatus est bucoli¬ 
corum poetarum princeps. 

Teodemiro 1 : v. Theodemar. - (Mart. 
Eom. VIII Cal. Aug.). 

Teodolinda 1 Theodelinde 86 Diet- 
linde ge : Theodelinda, ae, f. Hoc 
nomen coaluit e verbis Germanicis 
theuda (Goth. thiuda ), quo gens signi¬ 
ficatur, et e lind, quod idem valet 
ac tilia seu scutum tiliaceum (minus 
recte e lint , cuius vis est serpens). 
Prisca vox theuda plurimorum nomi¬ 
num pars effecta est idque, ut e ve¬ 
teribus litterarum monumentis erui¬ 
tur, iam inde a saeculo I p. Chr. n. 
(Forstemann, 1409). Inter feminas, 
nomine Theodelindae appellatas, di¬ 
gna est quae memoretur filia Gari- 
baldi, ducis B a variae, nupta Au- 
thari, regi Langobardorum ; cf. Paul. 
Diae., Hist. Langobardi M.G.H. 
Script. rer. Lanaob.. pp. 5, 10, 109, 
110, 117-119, 123-125. 

Teodolo 1 : v. Teodulo. 

Teodorico 1 Thierry 8 Teodorico h 
Thodoric a Theodric a Theoderich ge : 
Theodericus, vel Theodoricus, i, m. 
Nomen derivatum est a prisco voca¬ 
bulo Germanico theuda , quo gens 
significatur, et a verbo rihhi ( rieja ), 
cuius vis est potens , dominator (cf. 
rex). Qui ergo genti dominatur , hoc 
nomine est insignis, quod pluribus 


ductoribus Germanorum inditum 
fuit. Vulgo saepe audit etiam Die- 
trich vel Dieter. - (Mart. Eom. Cal. 
Iui.). 

Teodora 1 Teodora 11 Theodora a : 

Theodora, ae, f. ; v. Teodoro. In 
Mart. Eom. nomen sexies occurrit. 

Teodoro 1 Theodore 8 Teodoro h 
Theodore 6 Theodor 86 : Theodorus, 
i, m. Hoc nomen, quod coaluit e 
verbis Graecis 0soq, h. e. Deus , et 
Scopov, h. e. donum , Dei donum vel 
a Deo donatum significat. In Mart. 
Eom. plures recensentur Caelites hoc 
nomine insignes. 

Teodosia 1 Theodosia a : Theodosia, 
ae, f. ; v. Teodosio. 

Teodosio 1 : Theodosius, ii, m. Deri¬ 
vatur a fonte Graeco : 0sog et verbo 
primitivo 8o - (cf. StScopu), ita ut 
eius interpretatio sit : a Deo datus. - 
(Mart. Eom. III Id. Ian.; VII Cal. 
Mai. e. a.). 

Teodoto 1 Theodotus 86 : Theodotus, i, 
m. Coaluit e verbis Graecis Oeog - 
SoTot;, quae sic in Latinum conver¬ 
tuntur : a Deo datus. In Mart. Eom. 
plures recensentur Caelites ita ap¬ 
pellati. 

Teodulo 1 Teodulo h : Theodulus, i, 
m. Hoc nomen, verbis Graecis 0eo<; 
et SouXo<; effectum, Dei servum signi¬ 
ficat ; frequentatur in Mart. Rom. 

Teofano 1 : Theophanes, is, m. Est 
nomen Graecum OeocpavY^, ductum 
a D-sot;, quae vox idem valet ac to, 
et <pav - q>a£vo(iai, cuis vis est appareo , 
in lucem venio. Nominis igitur in¬ 
terpretatio est : divinitus illustratus 
vel a deo ostensus. Eo appellabatur 
historicus Lesbius vel Mitylenaeus, 



237 


TERESA* 


amicus Pompeii, quem secutus est 
in expeditione contra Mithridatem, 
cuius et res gestas conscripsit tam 
egregie, ut non parvam laudem 
sibi collegerit. - (Mart. Rom. IV 
Id. Mart. ; prid. Nob. Dee. ; VI Cal. 
Ian.). 

Teofila 1 : Theophila, ae, f. ; v. Teo- 
filo. - (Mart. Rom. V Cal. Ian.). 

Teofilo 1 Theophile 8 Teofilo 1 * Theo- 
philus a : Theophilus, i, m. Hoc no¬ 
men, a verbis Graecis 0co<; et cp&oc; 
(qxAsco) derivatum, ita in Latinum 
convertitur : Dei amicus vel amator. - 
(Mart. Rom. V Cal. Mai. e. a.). 

Teofrasto 1 Theophraste 8 : Theophra¬ 
stus, i, m. Ducitur a verbis coniunctis 
0s6c ( — Deus) et <ppa£co (= loquor , 
percipio) ; qui ergo divina loquitur , 
hoc nomine appellatur ; eo insignis 
erat philosophus, discipulus Plato¬ 
nis et Aristotelis. 

Teopista 1 : Theopista, ae, f. ; v. 
Teopisto. 

Teopisto 1 : Theopistus, i, m. Nomen 
effectum est verbis Graecis 0sog - 
7utor6c; quorum priore Deus , altero 
fidus , fidelis (a 7C£L0co) significatur. In 
lingua autem, quae xoivy) appellatur 
et qua divini libri N. T. conscripti 
sunt, mcrcog idem valet ac credens 
seu qui fidem Christianum profitetur. - 
(Mart. Rom. XI Cal. Oct.). 

Teopompo 1 : Theopompus, i, m. No¬ 
men effectum est verbis Graecis 
0so£, quo Deus significatur, et usp,- 
7 ra>, in quo est vis mittendi ; est igitur 
interpretatio : a Deo missus. Martyr 
hoc nomine insignis recensetur in 
Mart. Rom. XII Cal. Iun. 

Teotimo 1 : Theotimus, i, m. Deri¬ 


vatur a fonte Graeco, 0eoc - Tifj,ao> ; 
est ergo nominis interpretatio ; Deum 
honorans , seu Dei cultor. - (Mart. 
Rom. VII Cal. Mai. e. a.). 

Terenzino 1 : Terentiolus, i, vel Te¬ 
rentilius, i, m. ; v. Terenzio. 

Terenzio 1 Terence a : Terentius, ii, 
m. Ductum est nomen aut a verbo 
terendi aut, si placet W. Prellwitz, 
Glotta 17, p. 147, assentiri, a verbo 
primitivo, in quo inest vis victoris 
(cf. prisc. Ind. tarad - (dvesas ), h. e. 
vincens inimicos). Secundum aliam 
opinionem Terentius ab urbe Ta¬ 
rento ductus est ( Tarentinus , Teren¬ 
tinus ; Tagliavini, pl 112). - (Mart. 
Rom. V Cal. Oct. e. a.). 

Teresa 1 Therese 8 Teresa 11 Teresa a 
Theresia ge : Teresia, ae, f. ; neque 
improbari potest scribendi modus : 
Theresia. Vitiose autem interdum 
sic exaratur : Teresa, ae. De origine 
huius nominis non satis constat. 
Saepe derivatur a verbo Ovjpaw, quo 
Latine significatur venor (cf. 07)peu- 
aic; = venatio) ; aut ab insula ©vjpa, 
in Mari Aegaeo posita (quapropter 
cum h littera post t scribitur). Vide¬ 
tur autem potius derivandum esse a 
Tocpacna, ut genus femininum appel¬ 
latur nominis Tapaaioq, quod aetate 
Byzantina, quam vacant, frequen¬ 
tabatur ; cf. S. Tarasius, patriarcha 
Constantinopol., mort. a. 806. Prae¬ 
terea uxorem S. Paulini Nolani, ex 
Hispanis oriundi, novimus appella¬ 
tam esse Tarasiam. Ad cuius nominis 
originem quod attinet, sunt qui opi¬ 
nentur id coniunctum esse cogna¬ 
tione cum nomine (fortasse Messa- 
pico) Tocpaq, quod Latine redditur : 



THOMAS 8 


238 


Tarentum. - (Mart. Bon. Id. Oct., 
III Non. Nov.). 

Teresina 1 Teresita 1 *: Teresilla vel 
Theresilla, ae, f. Cf. Teresa. 

Teresio 1 : Teresius, ii, m. Eieri 
potest, ut nomen derivatum sit a 
Tarasio; v. Teresa. Beapse autem 
imponitur genere masculino adhi¬ 
bito, ob cultum S. Teresiae a Iesu 
vel S. Teresiae ab Infante Iesu, 
ex Ordine Carmelitarum Discalcea¬ 
tarum. 

Terry a : bl. app. pro Terentio aut 
pro Teresia ; v. suis locis. 

Tersicore 1 : Terpsichore, es.,, f. Hoc 
nomine appellata est una ex novem 
Musis (Tsp^Lx^P 7 )) ; quod coaluit 
e verbis et yopoc, quorum 

prius delecto , alterum chorum , tri¬ 
pudium significat. Huic Musae prae¬ 
cipue inventio lyrae tribuitur. 

Terzo 1 : Tertius, ii, m. Hoc nomen, 
a tritos ductum, iam Bomanorum 
aetate viris imponebatur. - (Mart. 
Bom. VIII Id. Deo.). 

Teseo 1 : Theseus, ei, m. ; veteres 
quidam scriptores in cas. gen. more 
Graecorum ponunt : Theseos ; cas. 
acc. exit vel in -um vel in -a. Origo 
petenda videtur a uOsvou, cuius vis 
est condere , ponere , ita ut eo nomine 
significetur conditor. 

Tess a Tessa a Tessie a : bl. app. pro 
Teresia; v. Teresa. 

Thadee 8 Thaddeus a Thaddaus ge : v. 
Taddeo. 

Thady a : bl. app. pro Thaddaeo 
usurpata; v. Taddeo. 

Thea ge : bl. app. plerumque pro 
Dorothea usurpata; v. Tea. 

Theobald a Theobald ge : v. Tebaldo. 


Theodebert 86 : v. Teodeberto. 

Theodegar 86 : Theodegarius, ii, m. 
Nomen effectum est verbis Germa¬ 
nicis theuda , quo gens significatur, 
et gari ( ger ), cuius vis est hasta , 
iaculum. 

Theodelinde 86 : v. Teodolinda. 

Theodemar 86 Thetmar 86 Detmar ge 
Dietmar ge : Theodemarus, i, m. No¬ 
men e duobus constat priscis verbis 
Germanicis : theuda et mar ; quorum 
priore gens , altero clarus , fama no¬ 
bilis significatur. Est ergo interpre¬ 
tatio : apud gentem clarus. In Mart. 
Bom. recensetur sollemne S. Theo- 
demiri (VIII Cal. Aug.) ; quod est 
idem nomen ac Theodemari. 

Theoderich ge : v. Teodorico. 

TheodoIf ge Theodulf ge : Theodulfus, 
i, m. Nomen effectum est verbis 
Germanicis theuda et wulf(wolf ), quae 
ita in Latinum convertuntur ; gens 
et lupus. Vox wulf, cum alteri verbo 
adiungitur, ex more primam litte¬ 
ram w amittit ; cf. Adolfo. 

Theodore 8 Theodore a Theodor ge : v. 
Teodoro . 

Theodoric a : v. Teodorico. 

Theodotus 86 : v. Teodoto. 

Theodric a : v. Teodorico. 

Theres e 8 Theresia ge : v. Teresa. 

Thetmar 86 : v. Theodemar. 

Thibaud 8 Thibault 8 : v. Tebaldo. 

Thierry 8 : v. Teodorico. 

Thilde 86 : bl. app. pro Mathilde ; 
v. Matilde. 

Thirzah a Tirzah a : Thirza, ae, f. Hoc 
nomine originis Hebraicae significa¬ 
tur venustas. 

Thomas ge : v. Tommaso. 




239 


tobia 1 


Thomasina a Thomassine a : v. Tom- 
masina. 

Thommy a : bl. app. pro Thoma ; v. 
Tommaso. 

Thorald a Thorold a Thorwald ge : 

Thoraldus, i, m. Nomen effectum est 
verbis coniunctis Germanicis Thor, 
quo appellatum est numen princeps , 
et wald ( walt ), in quo inest vis domi¬ 
nandi , valendi . Egregio artifici e Da- 
nia oriundo hoc nomen fuit : Thor- 
waldsen , h. e. filius (son-sen) potentis 
dei Thor. 

Tibal a Tibble a : dem. nom. Theo- 
baldi. Y. Tebaldo. 

Tiberio 1 : Tiberius, ii, m. Nomen, ut 
liquet a Tiberi deductum est, qui in 
sermone Etrusco Oefri, Qepri audie¬ 
bat. Ait Varro L.L. Y, 301, a rege 
Yeientum Thebrim flumen nomen 
accepisse ; cf. Tuscus amnis, Aen. 
VIII, 473 ; X, 199 ; XI, 316. Scri¬ 
bendi modus Thybris (apud Graecos 
semper obtinet exarandi ratio 0u- 
Ppiq) originem Etruscam confirmare 
videtur. Constituta origine, addere 
libet Tiberium pertinere ad numen 
Tiberim, esse ergo nomen theopho- 
ricum, quod vocant. - (Mart. Eom. 
IY Id. Nov.). 

Tiburzio 1 : Tiburtius, ii, m. Perti¬ 
net ad nomen urbis Tiburis , quod 
alii a teba (cf. Varr. R.R. III, 16) 
ducunt, alii, fortasse rectius, a ser¬ 
mone Phrygio (cf. TqxSpioq, Thym¬ 
bres). - (Mart. Eom. Y Id. Aug. e. a.). 

Tiernan a : Tigernachus, i, m. Hoc 
nomine Celtico significatur regius (cf. 
tighearn — rex), quod inditum est 
episcopo Hiberno aliisque ex ea 
gente viris principibus. 


Tieste 1 : Thyestes, ae, et is, m. C. 
acc. exit vel in -en vel in -em. Alii 
ducunt a 0uco, quod idem valet ac sa¬ 
crifico , alii vero aliunde derivant. 

Tilde 1 Tilda a Tilly a : bl. app. pro Ma- 
thilde; v. Matilde. 

Tilla ge Tille ge TMi ge : bl. app. a Ger¬ 
manis pro Mathilde usurpata ; v. 
Matilde. 

Timoteo 1 Timothee g Timoteo 11 Ti- 
mothy a : Timothdus, i, m. Est idem 
nomen ac Theotimi (v.. ib.) ; deri¬ 
vatur enim a rtfxaca-Geoq (= hon¬ 
oro - Deus). - (Mart. Eom. IX Cal. 
Febr. e. a.). 

Tina 1 Tina a : bl. app. pro Alberta 
(Albertina) ; Christina, Clementia 
(Glementina) ; Caelestina, Huberta 
(Hlibertina) ; Iustina, Martin a e. a. 

Tirzah a : v. Thirzah. 

Tito 1 : Titus, i, m. De origine veteris 
huius praenominis Eomani non satis 
constat. Est quidem verbum Lati¬ 
num titus, quo significatur columba 
agrestis ; videtur autem lioc et ipsum 
praenomen e puerili loquendi modo 
fluxisse (cf. vulg. Titi, Titti). In ser¬ 
mone quoque Etrusco nomina sunt 
huius fortasse similia : Teius, Tetina. 
Cf. Schulze, p. 244 sq. ; Walde-Hof- 
mann, II, p. 286 sq. ; Tagliavini, 
p. 6. - (Mart. Eom. prid. Non. Ian.). 

Tiziana 1 : Titiana, ae, f. ; v. Tiziano. 

Tiziano 1 : Titianus, i, m. Nomen, 
terminatione - anus adiuncta, deriva¬ 
tum est a Tito (Titus, i) ; v. ib. 
Scriptum invenimus in titulis ; cf. 
Diehl. 247, 3179. — (Mart. Eom. IY 
Non. Mart.). 

Tobia' Tobie* Tobias" Tobias 1 To 

bias ge : Tobias, ae, m. Xominis huius 



TOSCA 1 


240 


Hebraici (Tobiydh) interpretatio est: 
bonum meum Yah (Deus). Recen¬ 
setur S. Tobias, Martyr sub Licinio, 
in Mart. Rom. IY Non. Nov. 

Tobit*: v. Tobia . 

Todaro 1 : est alia appellandi ratio 
nominis Theodori, ab Italis usur¬ 
pata ; y. Teodoro. 

Tofano 1 : bl. app. pro Christophoro 
(Cristofano) ; v. Cristoforo. 

Tom a : bl. app. pro Thoma ; v. Tom¬ 
maso. 

Tomaso 1 Tommaso 1 Thomas g To¬ 
rnas 11 Thomas a Thomas ge : Thomas, 
ae, m. Aramaicum nomen Voma ’ La¬ 
tine idem valet ac geminus ; Graeci 
scripserunt ©copa^ (6 AiSu^ot;), un¬ 
de in Romanorum sermonem eum- 
que Christianum receptum est. - 
(Mart. Rom. IV et XII Cal. Ian.). 

Tommasina 1 : Thomasia, ae, f. 
Quoad originationem v. Tommaso . 
Nomen Thomae medio, quod vocant, 
aevo interdum scribebatur cum ter¬ 
minatione Latina -ius vel -us (Tho- 
masius , Thomasus) ; a qua exarandi 
ratione genus femininum (Thomasia) 
non perperam peti potest. 

Tonio 1 Tony 1 Toni ge : v. Antonello. 

Topazia 1 : Topazia, ae, vel Topaza, 
ae, f. Nomen deductum est a to- 
pazo vel topazio (apud Ambrosium 
topazion), gemma pretiosa viridis vel 
flavi coloris. Romani verbum a 
Graecis (totox^oc;) receperunt. Id 
ipsum in sacris quoque bibliis fre¬ 
quentatur. Adiectivum topazus , a, 
um , id est ad topazum pertinens seu 
topazis ornatus , a, um , scriptum le¬ 
gimus apud Venant. Fort., Vita 
~S. Mart. II, .454. 


Haec Plinius de eo lapide expo¬ 
nit, Nat. hist. XXXVII, 8 (32) : 

«Egregia etiam nunc sua topazo 
gloria est, e virenti genere et, cum 
primum reperta est, praelatae om¬ 
nibus. Accidit in Arabiae insula, quae 
Cytis vocabatur, in quam devene¬ 
rant Troglodytae praedones fame et 
tempestate fessi, ut, cum herbas 
radicesque foderent, eruerent topa- 
zon. Haec Archelai sententia est. 
Iuba Topazum insulam in Rubro 
mari a continenti stadiis CCC abes¬ 
se dicit ; nebulosam et ideo quae¬ 
sitam (xorta^co — quaero , conicio, 
forte a t orcoq — locus) saepius na¬ 
vigantibus nomen ex ea causa acce¬ 
pisse, topaziu enim Troglodytarum 
lingua significationem habere quae¬ 
rendi. Ex hac primum importatam 
Berenicae reginae, quae fuit mater 
sequentis Ptolomaei, ab Philone 
praefecto; regi mire placuisse et 
inde factam statuam Arsinoei Pto¬ 
lomaei uxori... ». 

Toraldo 1 : v. Thorald. 

Torello 1 : est deminutum nomen 
vulgare Italicum Vittorello, quod La¬ 
tine redditur Vietorinus. 

Torquato 1 : Torquatus, i, m. Hoc 
nomine significatur vir torque orna¬ 
tus, quod verbum ( torques , is) duc¬ 
tum est, ut liquet, a torquendo (cf. 
prisc*. Ind. tarkuh , h. e. fuscum ; 
Germ. med. aet. twerge ; Germ. ree. 
ziverch , h. e. obliquus). - (Mart. Rom. 
Id. Mai.). 

Tosca 1 Toska ge : Tusca, ae, f. No¬ 
men feminae Tusciam seu Etruriam 
incolentis propter Iacobi Puccini 
drama musicum, quod Tosca inseri- 



241 


TULLIO* 


bitur, maxime invaluisse videtur. Trude ge : bl. app. pro Gertrude • 


Tusca, quo mulier Etrusca significa¬ 
tur, pariter ac Tuscus, petitur a voce 
primitiva turs-, quam deprehendere 
est in nomine TupcryjvoE, TuppTjvoE, 
quo Graeci Etruscos appellavere (cf. 
etiam Umbr. turskum). 

Toussaint 8 : v. Ognissanti. 

Tracy a : bl. app. ab Anglis pro 
Teresia usurpata. 

Traudel ge : bl. app. pro Valtrude 
vel Gertrude ; v. Walt}'aut vel Gel- 
trude. 

Trautwein ge : Truduinus, i, m. 
Trieste 1 Triestina 1 : Tergestina, ae, 
f. Appellatur hoc modo femina ab 
urbe Tergeste, in intimo recessu si¬ 
nus maris Hadriatici posita; adi. 
Tergestinus , a, um, scriptum vide¬ 
mus apud Plin. III, 18, 22. 

Triffie a Triffy a : bl. app. pro Try- 
phaena. 

Tristano 1 Tristan g Tristram a Tri- 

stan ge : Tristanus, i, ni. Nomen de¬ 
promptum de veteribus fabulis ama¬ 
toriis gentis Britanniae Minoris, re¬ 
petendum videtur a sermone Celtico 
( Dristan , Drustan , h. e. nomen drui- 
darum proprium) ; cf. Dauzat, p. 578. 
Non est autem infitiandum id etiam 
cum adi. Latino tristis , r, vulgo 
coniunctum esse. 

Trix a Trixy a : bl. app. pro Bea- 
trice. 

Trofimo 1 Trophime g : Trophimus, 
i, m. Nomen ductum est a verbo 
Graeco Tpscpca, quo nutrio significa¬ 
tur. - (Mart. Boni. IV C-al. Dec.). 

Troth a Truth a : Fides, ei, f. Etenim 
vulgari Anglorum verbo truth La¬ 
tine fides significatur. 


v. Geltrude . 

Trudon g : Trudo, onis, m. Si fidem 
habemus Alberto Dauzat, p. 570, 
Trudon scribitur per compendium 
pro Thouroude , idque blandae appel¬ 
lationis causa (etiam Trudeau ). Thou¬ 
roude vero est nomen Thoraldi (v. ib.) 
in Gallici sermonis rationem trans¬ 
latum. - (Mart. Eom. IX Cal. Dec.). 

Truth a : v. Troth . 

Tryphaena 1 Tryphena a . Tryphena, 
ae, f. Nomen, quo Angli interdum 
utuntur, derivatum est a fonte Grae¬ 
co : a Tpiiq»j, quo verbo mollities , 
luxuria significatur, seu a Tpucpato 
cuius vis est : in deliciis rivo. Eo 
appellatur apud veteres femina non 
ita pudica in Petronii fabula, quae 
Satyricon inscribitur. - (Mart. Eom. 
prid Cal. Febr.). 

Tudor 1 : Theodorus, i, m. Si ver¬ 
bum Tudor pro nomine (dixerim 
praenomen) usurpatur — saepe enim 
familiae alicui inditum videmus — 
Latine redditur: Theodorus, cum 
hoc nomen a Celtis ita immutatum 
sit (Tewdtvr - Tudor) ; cf. Partridge, 
p. 268. 

Tullia': Tullia, ae, f. ; v. Tullio . 

Tullio 1 Tulio 11 : Tullius, ii, m. No¬ 
men fortasse ductum est a tulliis, 
quos, ut ait Paul, ex Fest., p. 482, 

« alii dixerunt esse silanos, alii rivos, 
alii vehementes proiectiones sangui¬ 
nis arcuatim fluentis, quales sunt 
Tiburi in Aniene ». Cf. Graee. tuXtj, 
h. e. tumor ; itaque, si fides habea¬ 
tur huic originationi, Tullius, Tul¬ 
lus, Tulliola homines erant adi¬ 
posi. M. Lambertz autem, Glotta 6, 



TUTA 1 


242 


p. 12, sq., haec nomina a fonte Etru¬ 
sco derivat. 

Turibio 1 : Turibius, ii, m. - (Mart. 
Bom. IX Cal. Apr. e. a.). 

Turiddu 1 : Salvator, is, m. (v. ib.) ; 
in vulgari enim sermone Siculorum 
Turiddu est blanda appellatio, qua 
Salvatorem significant. 

Turno 1 : Turnus, i, m. De nominis 


origine haec apud Fulg. Verg. cont ., 
p. 105 H. legimus : «Turnus enim 
Graece quasi turosnus dicitur, id 
est furibundus sensus ». Quo nomine 
apud Vergilium appellatur rex Ru¬ 
tulorum ; deinde poeta satyricus ae¬ 
tate Domitiani, amicus Sidonii e. a. 

Tuta 1 : bl. app. pro Gertrude ; v. 
Geltrude . 



u 


Ubaldo* Ulbad g Hubaldo 11 Ubaldo' 1 

Ubald ge : Ubaldus, i, m. Ee quidem 
vera scribendum est hoe nomen ita : 
Hubaldus , cum derivatum sit ab 
hug - bald (cf. Hugo, Hubertus). Qui¬ 
bus priscis verbis Germanicis ( hugu ) 
significatur mens, cogitatio et (bald) 
fortis, audax . Qui ergo mentis vi plu¬ 
rimum valet, hoc nomine appellatur. 
Ex communi autem usu iam scribi¬ 
tur more Italorum Ubaldus. - (Mart. 
Rom. XYII Cal. lun.). 

Uberto' Hubert g Huberto h HuberV 
Hubert ge : Hubertus, i, m. Nomen 
effectum est priscis verbis Germani¬ 
cis hugu , cuius vis est mens, inge¬ 
nium, et bert (beraht), quod idem 
valet atque fulgens, clarus. Qui ergo 
ingenio claret, hoc nomine appella¬ 
tur ; quod praeterea ab Humberti 
nomine plane differt (v.). - (Mart. 
Rom. III Non. Nov.). 

Udalbert ge 01bert ge : Udalbertus, i, 
m. Nomen compositum est e priscis 
verbis Germanicis uodal et bert (be¬ 
raht), quibus haec est vis subiecta : 
possessio hereditate accepta et fulgens, 
splendidus. Videtur ergo haec esse 
interpretatio : vir in sede hereditaria 
clarus. 

Udalfried ge : Udalfridus, i, m. Prior 


nominis huiusce Germanici pars pe- 
titur a prisco verbo uodal (apud 
Anglos et Saxones audiebat odhil), 
quo patria, possessio hereditate accepta 
significatur (Forstemann, 1188), al¬ 
tera a verbo frid , quo munitio, prae¬ 
sidium significatur. Est ergo nominis 
interpretatio : tutor possessionis. 

Udalrico 11 Udalrich ge : v. Ulderico. 

Ughetta 1 Huguette g : Hugia, ae, f. 
Femininus hic modus nominis Hu- 
gonis novatus est, nititur autem 
ratione eiusdem nominis masculino 
genere interdum exarandi, quae est 
Hugiiis , ii, ac saepius in litterarum 
monumentis (M.G.IL, Script. II, et 
VII) invenitur; cf. Forstemann, 
022. Ceterum v. Ugo. 

Ugo 1 Hugues g Hugh ;l Hugo gc : 
Hugo, onis, m. Est priscum nomen 
Germanicum hugu vel huge , cum po¬ 
strema syllaba Latina ; eo autem 
significatur mens, animus , ingenium, 
cogitatio. Videtur autem esse prior 
pars nominis compositi, veluti Hugi- 
bald, Hugubert, cuius altera usu 
adempta est. Est ergo Hugo secun¬ 
dum nominis interpretationem vir 
cordatus, prudens, ingenio praeditus. 
In Mart. Eom. IV Sancti Caelites 
recensentur, hoc nomine in signes. 


17. - C. Egger : Dizionario nomi . 



URBANO' 


244 


Ugoberto 1 : Hugobertus, i, m. Est 
ad significationem quod attinet, 
idem prorsus nomen atque Huber- 
tus , i, ac quidem antiquior eiusdem 
exarandi ratio, quippe quae propius 
ad originem Germanicam accedat. 
Cf. Uberto. In litterarum monu¬ 
mentis, media aetate conscriptis, 
hoc nomen multum frequentatur : 
Hugubert, Hugiperht, Hugiberaht, 
Hugibreht, Hugibert , Hugobert e. s. 
(Forstemann, 924). 

Ugolino 1 : Hugolinus, i, m. Ducitur 
a nomine Hugonis (v. Ugo). - (Mart. 
Eom. VI Id. Oct.). 

Ulisse 1 Ulysse g Ulysses a : Ulixes, m. 
Cas. gen. exit vel in -is vel in -ei, 
cf. Hor. Carni. I, 6, 7 ; Ovid. Jiet. 
XIV, 159, 671 ; Auson. Ep. XVI, 
13, XXIV, 107, e. a., vel in -i (Ulixi), 
cf. Cie. Brut. 40 ; Tuse. V, 46 ; Verg. 
Aen. II, 273, e. a. Cas. acc. exit vel 
in -em vel in -en, more Graecorum. 
Minus emendata est scribendi ratio 
Ulyxes vel Ulysses . Romani nomen 
herois in suum sermonem 

receperunt per Etruscos (Ulixe) vel 
Siculos (OuXl^) ; quod quidem re¬ 
petendum esse videtur ab origine 
Asiana (in Asia prisca nomina 
vel Ai£o c, occurrunt) ; cf. P. Kret- 
schrner, Einleitung in die Geseh. der 
griech. Sprache, Gottingen 1896, p.281; 
id., Glotta 28, 1935, p. 253 et sq. 

Ulla ge : bl. app. a Germanis ple¬ 
rumque pro Udalrica (v. Ulriea), in¬ 
terdum etiam pro Ursula (v. ib.) 
usurpata. 

Ulriea 1 Ulrike ge : Udalrica, ae, f. 
Minus recte scribitur, ut quibusdam 
placet, Uldarica; v. Ulderieo. 


Ulrico 1 Ulric g Ulrieo h : v. Ulderieo. 

Ulderieo 1 Ulric g Ulderieo 11 Ulrick a 

Ulrich ge : Udalricus, i, m. Minus 
recta videtur scribendi ratio : Ulda- 
riciis. Coaluit autem nomen e priscis 
verbis Germanicis uodal (vel odhil , 
ut Angli et Saxones appellabant), 
quo patria, possessio hereditate ac¬ 
cepta significatur (Forstemann, 1182), 
et e rihhi (rieja ), cuius vis est domi¬ 
nus, potens. - (Mart. Eom. IV Xon. 
Iui.). 

Umberto 1 Humbert g Humberto h 
HumberU Humb ert ge : H umber tus, 
i, m. Hoc nomen deducitur plerum¬ 
que a verbo hun (cf. Hiine), cuius 
vis est: vir eximia corporis magni¬ 
tudine, et bert (beraht), quod idem 
valet atque fulgens, clarus. Xomen 
hun (Hunni) Germani indiderunt 
barbaris, qui ex orientis solis parti¬ 
bus in Europam olim irruperunt. 
Alii vero priorem nominis partem 
repetunt a prisco vocabulo hunn, 
Scandiae gentium proprio, quo ursus 
catulus significatur ; quae originatio 
veri similior esse videtur. Humber- 
tus denique appellatus est comes 
Sabaudiae, anno 1198 mortuus, et 
Beatorum Caelitum honoribus de¬ 
coratus. 

Urania 1 : Urania, ae, f. Est nomen 
Musae, cui astrologia tribuitur; pe¬ 
titur autem a voce oupavoc, cuius 
origo est o-Fopavoc; seu oFopFavoc seu 
FopFavog ; cf. prisc. Ind. Varuna-h, 
h. e. deus caeli nocturni. 

Urbano 1 Urbain g Urban 1 Urban ge : 
Urbanus, i, m. Derivatur ab urbe, 
quae vox secundum I. Devoto, Studi 
Etruschi 12, p. 147, a priscis populis 




UTE ge 


i> ii> 


Mare Internum accolentibus est pe¬ 
tenda ; cf. verbum Vasconicum uri , 
h. e. urbs. Nomen Urbani pluries 
occurrit in Mart. Eom. 

Uria 1 Uriah a : Urias, ae, m. Huius 
nominis Hebraici (ur - Ydh) inter¬ 
pretatio est : lux Iahve seu Domini. 

Uriele 1 Uriel ge : Uriel, elis, m. Hoc 
nomine Hebraico (Uriel) significatur 
ignis meus vel lumen meum Deus. 


Urse 11 Ursley a : v. Orsola. 

Ursula a Ursula ge : v. Orsola. 

Urso h : v. Orso. 

Ursule g Ursula 11 Ursula ge : v. Orsola. 
Ursy a Ursie a : bl. app. pro Ursula ; 
v. Orsola. 

Ury g : v. Ulderico. 

Ute ge : Uta, ae, f. Est quidem 
quoad originem idem nomen atque 
Udae ; v. Oda. 



V 


Vaast g : Vedastus, i, m. Est nomen 
Germani eum, conflatum ex witu, 
quo silva significatur (ef. Ang]. 
wood ), et gast , euius vis est hospes. 
In litterarum monumentis scriptum 
videmus Widogast , Widigast ; cf. For- 
stemann, 1568. 

Valberto 1 Valbert": v. Gualberto. 

Valdemaro 1 Valdemar 11 Walde- 

mar ge : Valdemarus, i, m. Nomen 
effectum est verbis Germanicis walt 
(■ valdan ), in quo inest vis dominandi , 
et mar 1 quo clarus , fama nobilis si¬ 
gnificatur. 

Yalente 1 Valens" Valente* 1 : Valens, 
tis, m. Quoad originationem v. Va¬ 
lentino. - (Mart. Eom. XI Cal. Iun.; 
Cal. Iun., YII Cal. Aug.). 

V al entina 1 V al entin e g Y al entina 11 
Valentine ge : Valentina, ae, f. ; v. 
Valentino. Keeensetur in Mart. Eom. 
sollemne virginis ita appellatae VIII 
Cal. Aug. 

Valentino 1 Valentin g Valentin 11 Va- 
lentine 11 Yalentin ge : Valentinus, i, 
m. Est nomen Valens, tis, cum adiun- 
cta syllaba -inus, blandae appella¬ 
tionis causa. Uti liquet, ducitur a 
verbo valendi ; cf. prisc. Gall. vlatos , 
li. e. dominator ; prisc. Germ. waltan , 
h. e. dominari . Xon autem impro¬ 


banda est opinio eorum, qui a fonte 
Etrusco nomen Valentini (et Valerii) 
deducant, scilicet a Vala , et hoc 
vocabulum e vulgari existimandi 
ratione cum verbo valendi coniun- 
ctum esse arbitrentur. In Mart. Eom. 
plures Caelites recensentur, hoc no¬ 
mine appellati. 

Valeria 1 Valerie g Valeria 11 : Valeria, 
ae, f. ; ef. Valerio , Valentino. Xomen 
ter in Mart. Eom. recensetur. 

Valeriano 1 Valerien g Valeriano 11 
Valerian 1 : Valerianus, i, m. Cf. Va¬ 
lerio ; ab hoc enim nomine ductum 
est. In Mart. Eom. VIII Caelites ita 
appellati recensentur. 

Valerio 1 Valere g Valerio 11 Vale¬ 
rius 11 : Valerius, ii, m. Gentem Va¬ 
leriam, atque adeo nomen Valerii, 
plures scriptores veteres tradunt 
appellatam esse a Valesio , cf. Quin¬ 
tii. I, 4, 13 : « nam et Valesii et Fusii 
in Valerios Furiosque venerunt»; 
aut a Voleso , cf. Ovid. Ep. ex Ponto 
III, 2, 105 : «Quos Volesus patrii 
cognoscat nominis auctor»; aut a 
Voluso, cf. Verg. Aen. XI, 463, seu 
Valero , cf. id. Aen. X, 752 : « quem 
tamen haud expers Valerus (Etru¬ 
scus) virtutis avitae - deicit». Quae 
nomina a fonte Etrusco, non a verbo 




247 


VENANZIO 1 


valendi , derivata esse videntur, ut 
est apud Schulze, p. 107 ; cf. nomina 
Etrusce velusna , rZm (ib.). Infitian¬ 
dum tamen non est Yalesium (in 
Valerium mutatum eo quod s lit¬ 
tera inter duas vocales posita fit r) 
a verbo valendi fortasse fluxisse, 
utpote distinctum a nome Etrusco 
Volusii, Volesi. - (Mart. Eom. IV 
Cal. Febr. e. a.). 

Valfredo 1 Valfredo h Walfried ge 
Valfridus, i, m. Xomen ductum est 
a verbis Germanicis Wal - frid , qui¬ 
bus haec est vis subiecta: strages 
seu locus pugnae (cf. Walstatt), et 
saepire , tueri ; itaque eo significatur 
quasi tutor loci pugnae. - (Mart. Eom. 
IV Id. Oct.) 

Vania 1 : bl. app. a Eussis ( Vanja) 
pro Ivan seu loanne usurpata ; v. 
Giovanni. Interdum per errorem 
puellis apud Italos imponitur. 

Vanni 1 : bl. app. pro loanne ; v. Gio¬ 
vanni. 

Vanora a : Vanora, ae, f. Est nomen 
Celticum, quo significatur unda alba ; 
cf. Partridge, p. 274. 

Vasco 1 : Velascus, i, vel Valascus, 
i, m. Hoc nomen, quod in Hispa¬ 
nia hoc modo Latine exaratum, iam 
saeculo X occurrit, a Lusitanis de¬ 
flexum est in Vasco. Cf. cognomen, 
quod dicimus, Velasquez. 

Vasili 1 : Basibus, ii, m. V. Basilio ; 
ex Eussicae enim linguae ratione hoc 
nomen Vasili (seu Wasili) audit. 

Vaubert g : v. Gualberto ( Waldbert ). 

Vegezio 1 : Vegetius, ii, m. Hoc no¬ 
men derivatum est a vegeto ( vegetus , a, 
um ), quod pertinet ad verbum ve¬ 
gendi ; cf. etiam vigere , vigor , vigil ; 


prisc. Ind. vajah , h. e. vis , certamen , 
contentio ; prisc. Germ. wahhar (nunc 
ivacker ), h. e. alacer. Flavius Vege¬ 
tius est scriptor sequioris aetatis ; 
nomen praeterea occurrit in titulo. 
Dessau, 4685. 

Veit ge : v. Vito. 

Velia 1 : Velia, ae, f. Hoc nomine si¬ 
gnificatur urbs Lucaniae (Elea) ; cf. 
Serv. ad Verg. Aen. VI, 359 : « Velia 
dicta est a paludibus, quibus cin¬ 
gitur, quas Graeci SXr, vocant. Fuit 
ergo Helia , sed accepit digammon 
et facta Velia, ut Enetus Venetus »; 
praeterea collis Palatini in Urbe 
pars. Cuius nominis originem Varro 
L.L. V, 8, 54, e vulgi ratione hoc 
modo enodat: « Veliae unde essent, 
plures accepi causas, in quis quod 
ibi pastores Palatini ex ovibus ante 
tonsuram inventam vellere lanam 
sint soliti, a quo vellera dicuntur ». 
Xon est autem nomen Latinum, pe¬ 
rinde ac Velitrae (Etr. Velaftri) ; 
cf. Walde-Hofmann II, p. 744. 

Venanzio 1 Venancio h : Venantius, 
ii, m. Nomen deductum est a verbo 
venandi ; cf. prisc. Ind. veti , h. e. per¬ 
sequitur ; prisc. Germ. iveida (nunc 
dicitur Weide, Waidmann ), h. e. ve¬ 
natio ; aut, secundum Ernout-Meillet 
pertinet ad verbum primitivum unde 
derivatur prisc. Ind. vanati , h. e. 
cupit , Lat. venus , Germ. ge-winnen , 
h. e. lucrari. Xomine Venantii (For¬ 
tunati) appellabatur poeta Christia¬ 
nus, «ingenio clarus, sensu celer, 
ore suavis. Cuius dulce melos pagina 
multa canit» (Paul. Diae. Hist. 
Langob. II, 13). Praeterea in Mart. 
Eom. duo recensentur Caelites, ita 



VERONICA 1 


248 


appellati. (Cal. Apr. et XV Cal. 
Iun.). 

Yenceslao 1 Venceslas g Yenceslao 11 
Wenzeslaus ge : Venceslaus, i, m. Hoc 
nomen Slavicum, verbis wieniec - 
slawa effectum, coronae gloriam , seu 
virum quasi gloriae corona redimi¬ 
tum significat. Quo praesertim in¬ 
signis est dux Bohemorum, anno 
DCCCCXXXV ob Christianam vir¬ 
tutem necatus, cuius sollemne in 
Mart. Rom. IY Cal. Oct. recensetur. 

Ventura 1 Ventura h : dem nom. Bo- 
naventurae ; v. Bonaventura. 

Venturino 1 : bl. app. pro Bona¬ 
ventura ; v. ib. 

Venusta : Yenusta, ae, f. ; v. Ve¬ 
nusto. 

Venusto 1 : Venustus, i, m. Ducitur 
ab eodem fonte, unde derivantur 
venus, venerius, veneror ; prisc. Ind. 
vanas , h. e. desiderium ; prisc. Germ. 
wini , h. e. amicus , wunnia , h. e. vo¬ 
luptas (nunc audit Wonne). Recensen¬ 
tur in Mart. Rom. SS. Caelites, hoc 
nomine appellati, prid. Xon. Mai. et 
XI Cal. Iun. 

Vera 1 Vera g Vera h Vere a Vera ge : 

Yera, ae, f. Xon videtur esse, ut 
plerique contendunt, verbum adiect. 
Latin. vera (verus, a , um), sed ad 
Slavorum sermones pertinere, in qui¬ 
bus ivera vel ivjera fidem significat. 
A Slavicis enim gentibus hoc nomen 
maxime frequentatur. Quae vox 
(Polon. wiara ; Russ. vera ; Croat. vje- 
ra) a fonte Indico-Eurox*aeo deri¬ 
vata est, unde Lat. verus , prisc. 
Germ. war , Germ. ree. wahr itidem 
fluxerunt. Cf. Partridege, p. 274 ; 
Wasserzieher, p. 129 ; Tagliavini, 


j). 361. Est tamen animadvertendum 
nomen Verae iam in veteribus titulis 
Latinis occurrere ; cf. Dessau, 3483, 
3893. 

Verena a Verena ge : Yerena. ae, f. 
Xomen non videtur esse ducendum 
a verbo verendi (vereor), sed perti¬ 
nere ad nomen Veronicae . Cf. Was¬ 
serzieher, p. 129. Sancta Yirgo, 
eo appellata, recensetur in Mart. 
Rom. Cal. Sept. 

Vernier g : v. Werner. 

Veroniea 1 Veroni que g Veroniea* 1 
Veronica a Veronika ge : Veroniea, ae, 
f. Est, si originationem spectes, 
idem nomen quod Berenices (v. ib.) ; 
cf. C.I.L. 2420, 3132 (Beronice) ; 7445 
(Veronice) ; litterarum enim b et v 
senescente Romanorum imperio fere 
promiscuus erat usus (cf. Bibiana). 

In Evangeliis apocryphis, quae 
Acta Pilati dicuntur, haemoroissa, 
quam Christus ad sanitatem revo¬ 
cavit, appellatur Bernice, Beronice 
vel Veroniea ; hanc vultus eiusdem 
Servatoris imaginem, in linteo impres¬ 
sam habuisse. Media vero aetate ipsi 
Vultui Sancto nomen indiderunt Ve¬ 
ronicae eius que originem per errorem 
duxerunt a vera icone. Quae imago, 
maximis fidelium exculta obsequiis, 
asservabatur Romae in Templo Pe- 
triano. Praeter alios plurimos, Xi- 
eolaus IY, Pont. Max., memorat hanc 
«pretiosissimi vultus Domini ima¬ 
ginem, quam Veronicam fidelium 
vox communis appellat» (Potthast, 
22890) ; cf. et Dantem Aligh., Parad. 
XXXI, 103 : « Qual e colui che forse 
di Croazia viene a veder la Vero- 
nica nostra... )>. In Mart. Rom. no- 



249 


VINCENZO 1 


men recensetur Id. lan. et VII Id. 
Iui. 

Vesta 1 Vesta 1 : Vesta, ae, f. Nomen 
terrae matris et eius quae aris fo¬ 
cisque praeerat, ducitur a verbo pri¬ 
mitivo ues, in quo inest vis manendi , 
commorandi ; cf. prisc. Jnd. vasati , 
li. e. habitat ; Goth. icisan , li. e. esse, 
commorari ; prisc. Germ. ivesan , h. e. 
esse (cf. Germ. ree. ge-ivesen). Graece 
audit 'Ecma. 

Veturia 1 : Veturia, ae, f. ; (v. Vetu¬ 
rio) ; quo nomine appellabatur Corio¬ 
lani mater. 

Veturio 1 : Veturius, ii, m. Est no¬ 
men gentis Latinae perantiquae, 
ductum, quemadmodum videtur, ab 
adi. vetus , ris (cf. eroq, h. e. annus 
(interdum Fsto^) ; prisc. Ind. - vatsa , 
h. e. annus ; Lat. vitulus , h. e. fetus 
in bubulo genere, qui primum aetatis 
annum non explevit ; Germ. Widder , 
h. e. hircus . - (Mart. Rom. XVI Cal. 
Aug.). 

Vezio 1 : Vettius, ii, m. Hoc nomen 
gentis Romanae derivatum est a 
fonte Etrusco ; hoc enim in sermone 
saepe occurrunt nomina liuiusmodi: 
vetie , vete , veti ; cf. C.I.E. 178 sqq., 
2167, 3570, 3846, 4338; praeterea 
C.I.L. IX, 5527 (C. Vettius L. f. Vel. 
Tuscus) ; XI 1839 (C. Vettius Flo¬ 
rentinus) e. a. De lioc nomine v. 
Schulze, p. 101. 

Vial g : v. Vitale. 

Vic a Vicky a : bl. app. pro Victore 
vel Victoria ; v. Vittore , Vittoria. 

Vicente h Vicenta 11 v. Vincenzo , 
Vincenza. 

Vico 1 : bl. app. pro Ludovico ; v. ib. 

Victor^ Victor 1 Viktor ge : v. Vittore. 


Victoire g Victoria 11 Viktoria ge : v. 

Vittoria. 

Victorine g Victorine ge : v. Vitto- 

rina. 

Videniaro 1 : Vidomarus, i, vel, ut 
est apud Ammian. XXXI, 3, 3, Vi- 
thimiris, is, m. Nomen, quo appella¬ 
tus est rex quidam Gothorum, de¬ 
ductum est a priscis verbis Germa¬ 
nicis witu (Goth. vidus ; prisc. Angi. 
vudu, nunc icood ), quo lignum , silva 
significatur, et a mar , cuius vis est 
inclitus , celebratus. 

Vi eri 1 : est deminutum nomen vul¬ 
gare Oli vier i, quod interdum pro 
Oliviero ponitur, v. ib. 

Vigilio' Vigile” Vigilio 1 ' Vigil"' : Vi¬ 
gilius, ii, m. Derivatur ab adi. vigil, 
quod est cognatione coniunctum cum 
verbo vegendi seu vigendi , atque 
adeo idem valet ac Gregorius ; fieri 
autem potest, ut nomen primitus 
revocandum sit ad fontem Etru¬ 
scum ; cf. Vicillius , Vicilius , quo¬ 
rum origo exinde certe repetitur. - 
(Mart. Rom. VI Cal. Iui. et VI Cal. 

Vike ge : bl. app. pro Victoria ; v. 
Vittoria. 

Viktor ge : v. Vittore. 

Vilbrod g : v. Willibrord. 

Vilma 1 : v. Wilma . 

Vin a Vince a : bl. app. pro Vincen- 
tio ; v. Vincenzo. 

Vincenza 1 Vicenta h Vincentia ge : 
Vincentia, ae, f. Cf. Vincenzo ; nomen 
scriptum videmus in titulis, Dessau, 
II, 2, n. 8558. 

Vincenzo 1 Vincent g Vicente 11 Vin¬ 
cent 11 Vinzenz ge : Vincentius, ii, m. 
Ducitur, ut patet, a verbo vincendi ; 
cf. Goth. tveihan ; prisc. Germ. wigan , 



VIRGELIO 1 


250 


h. e. proeliari (Germ. rec. weigern , 

h. e. obniti) ; GaU. (Celt.) - via?. De 
hoc nomine commemorat e scripto¬ 
ribus ethnicis Ammian. XXII, 11, 2 ; 
XXIX, 5, 6 ; idemque frequentatur 
in Christianis litterarum monumentis 
et in titulis ; in Mart. Eom. XVI re¬ 
censentur Caelites, eo insignes. 

Vinicio 1 : Vinicius, ii, m. Est, ut 
videtur, nomen originis Etruscae; 
cf. Schulze, pp. 110 ; 380. Recense¬ 
tur in C.I.L. VI, 28962, 28973 ; in 
sermone Osco audit Viinikiis . Alii 
autem id cum verbo Latino vinum , 

i, coniungunt. 

Vinny a : bl. app. pro Vincentio ; 
v. Vincenzo. 

Vinzenz ge : v. Vincenzo. 

Viola' Viole K Violle* Viola’ 1 Viola 1 : 
Viola, ae, f. Nomen, quo venustus 
flos significatur, repetendum videtur 
a sermone populi antiqui ad Mare 
Internum incolentis, non autem 
pertinentis ad eas gentes, quas Indi- 
eas-Europaeas appellant. 

Violetta 1 Violette g : bl. app. pro 
Viola ; v. ib. 

Violante 1 : Violantilla, ae, f. Alii 
scribunt : Violent illa. Hoc nomine 
celebrata est puella a Stella, poeta 
Patavino, quam Ianthidem vocat 
(cf. Iantfie ; est enim idem nomen), ac 
praesertim mors columbae eidem ca¬ 
rissimae. Cf. Martial. VII, 11; Stat. 
Silv. I, 2, « epithalamion in Stellam 
et Violentillam». 

Violetta 1 Violletr Violeta 11 Violet a : 
Viola, ae, vel Violantilla, ae, f. 

Virgilia 1 : Vergilia, ae, f. ; v. Vir- 
gilio . 

Virgilio 1 Virgile” Virgilio 11 VirgiP: 


Vergilius, ii, m. Secundum Villel- 
mum Schulze, pp. 100-101, cui ego 
quidem assentior, nomen Vergilii, 
summi Romanorum poetae, cogna¬ 
tione coniunctum est cum nomine 
Etrusco verginna (ex vercna ; cf. 
C.I.E. 3399, 3946, 3878), unde et 
Verginius originem traxit. Quamob- 
rem plures philologi defendunt Ver¬ 
gilium , non Virgilium, scribi opor¬ 
tere. Cui exarandi rationi suffra¬ 
gantur omnes codices antiquissimi, 
imprimis Mediceus, in Laurentiana 
Bibliotheca Florentiae asservatus 
(ubi « P. Vergili Maronis » Bucolicon 
libro subscripsit Turcius Rufius 
Apronianus, qui consul ordinarius 
fuit anno p. Ch. n. 494) ; suffragan¬ 
tur etiam veteres tituli, a saeculo II 
usque ad IV p. Ch. n. conscripti. 
Altera vero scribendi ratio (Virgi- 
lius) saeculo V coepisse videtur ex 
Latina nominis interpretatione (scii, 
a virga). Cf. F. W. Ritschl, Opusc. 
II, p. 779 sqq. ; F. W. Kelsey, The 
Neiv York Nation 1907 Sept. ; 
R. Sabbadini, 8 tu di Ital . di filologia 
class. 7, 1899 p. 41 ; id. Bollett. di 
filologia classica , 14, 1907-8, p. 93 ; 
Giornale storico di lett. ital. 35, 1900, 
p. 456 ; Bivista di filologia e istruz. 
classica , 27, 1899, p. 93 ; E. Stam- 
pini, Studi di lett. e filol. lat. 1917, 
pp. 45-49; P. Sakellar opulos, 5 E7 tu7- 
T7][JlOVlXY) 5 E7T£TY)p£(;, 1912, p. 113. 

Ex veteribus Donatus putat scri¬ 
bendum esse Virgilium quod a virga 
esset poeta appellatus. Matrem enim 
eius, antequam pareret, virgam cae¬ 
lum contingentem per quiet; 
disse. Fatendum etiam plerosque 



251 


YITICHINDOi 


Latinitatis cultores, ab humanitate 
appellatos, scribere solitos esse Vir- 
gilium (Angelus autem Politianus 
defendit scribendi modum: Vergi¬ 
lias). Sancti Caelitis, hoc nomine 
insignis , sollemne recensetur in 
Mart. Kom. Y Cal. Dec. 

Virginia 1 Virginie* 5 Virginia 11 Vir¬ 
ginia 11 : Verginia, ae, f. Nomen repe¬ 
titur a fonte Etrusco ; cf. Virginio. 
In titulis quidem, ut 0.1.L. V, 1112 ; 
VI, 25395, scriptum videmus no¬ 
men virginiae, h. e. adulescentis co- 
niugis (a virgine), sed nomen non 
hinc est derivatum. 

Virginio 1 Virginio 11 : Verginius, ii, 
m. Minus recte scribitur Virginius 
(Virginia), nomen enim non deduc¬ 
tum est a virgine seu ab adi. vir¬ 
gineus , a , um (vel virginius , uti in¬ 
terdum exaratur), quod ipsa syl¬ 
labae -gin - metiendae ratione com¬ 
probatur ; virgineus enim seu virgi¬ 
nius in altera syllaba corripitur, 
Verginius autem producitur; cf. 
luven. VIII, 221 : «... Quid enim 
Verginius armis- Debuit ulcisci ma¬ 
gis, aut cum vindice Galba ! ». 

Verginius enim, perinde ac Ver¬ 
gilius (v. Virgilio ), a fonte Etru¬ 
sco derivatur, scilicet a nomine 
vercna ; cf. C.I.E., 3392, 3946 sqq. ; 
Schulze, pp. 100-101 ; F. W. Ilitschl, 
Opusc. II, p. 780 sq. 

Virgy 11 : bl. app. apro Vergilio ; v. 
Virgilio. 

Vitale 1 Vial g Vital h : Vitalis, is, m. 
Ducitur, ut patet, a verbo vivendi ; 
cf. prisc. Ind. jivati , h. e. vivit ; Graec. 

h. e. viro ; Goth. qius, h. e. 
vivus ; Germ. med. a et. quicken (nunc 


erguicken ), h. e. oblectare ; prisc. Gall. 
bitu (cf. Bituriges). In Mart. Eom. 
XI recensentur Caelites, hoc nomine 
insignes. 

Vitaliana 1 : Vitaliana, ae, f. ; v. 
Vitaliano. In vetere quidem titulo 
Christiano, Diehl 3519, occurrit scri¬ 
bendi ratio, quae Graecum morem 
imitatur: Vitaliane , es. Non est 
autem cur in Latinum sermonem 
eadem inducatur. 

Vitaliano 1 : Vitalianus, i, m. Deri¬ 
vatur a nomine Vitalis (v. ib.), eo¬ 
dem modo quo Aemilianus ab Ae¬ 
milio. - (Mart. Eom. VI Cal. Febr., 
XVII Cal. Aug. 

Vitangelo 1 : Vitus Angelus ; v. suis 
locis. 

Vitellio 1 : Vitellius, ii, m. Nomen 
deductum est a vitulo ; cf. Italia. 

Vitichindo 1 Widukind ge : Vidochin- 
dus, i, m. Nomen, quo Saxonum dux, 
Caroli Magni adversarius, est. appel¬ 
latus, coaluit e verbis Germanicis 
mtu (Goth. vidus ; prisc. Angi. Sax. 
vudu , nunc ivood ), quo lignum , silva 
significantur, et a chind (Germ. reo. 
Kind ), quod idem valet ac suboles , 
puer. Id ergo hoc fere modo inter¬ 
preteris : puer in silvis natus vel in¬ 
colens. 

In litterarum monumentis no¬ 
men non uno modo ad linguam La¬ 
tinam accommodatum videmus : 
Withuchindus (M. G. H. Script. I, 
p. 118) ; Widuchindus (ib. p. 32) ; 
Widochindis (ib. p. 156) ; Widukin- 
dus (ib. p. 349) ; WidocJiindus (ib. 
p. 162 e. a.), quam rationem auribus 
Latinis iucundiorem esse arbitratus 
sum. 


1 s> 


r Vfir.PP • Tli-rinnnrin 



VLADIMIRO 1 


252 


Vitige 1 Witigis ge : Vitigis, m. Ho¬ 
meri apud neminem, quod sciam, e 
veteribus scriptoribus Latinis in ca¬ 
sus declinatur ; declinatur autem a 
Procopio, Bell. Goth. II, 10 : Oumyig, 
OuiTtyiSos. Quam rationem Latine 
scribentes sequi possumus, ita ut 
ponamus : Vitigis , Vitigidis. Nomen, 
quo appellabatur dux Ostrogotho¬ 
rum, effectum est priscis verbis Ger¬ 
manicis witu (Goth. vidus ), de quo 
v. supra Vitichindo , et ais , quod est 
compendiaria scribendi ratio verbi 
gisil (gisel ), quo sagitta significatur 
(Forstemann, 647). Est ergo nominis 
interpretatio : sagittarius e silva , vel 
in silva. De eo praeterea commemo¬ 
rant Cassiod. Var. XI, 31-35, saepe 
Iordanes, Get. ; Paul. Diae. Hist. 
Rom. e. a. 

Vito 1 Vito h Veit ge : Vitus, i, m. No¬ 
men a vita derivatum esse videtur 
(cf. Vhale ), ; scriptum videmus in 
vetere titulo Christiano apud Diehl, 
2015 (Sanctus Bitus). - (Mart. Rom. 
XYII Cal. Iui.). 

Vittore 1 Victor 8 Victor 11 Victor 11 
Viktor ge : Victor, oris, m. De origi¬ 
natione v. Vincenzo. Hoc nomen, 
viris impositum, frequentatur apud 
scriptores, in titulis (cf. Dessau III, 
1, 2067, 2178, 2209, 3262, 5413 e. a.), 
atque etiam in Mart. Rom., XII et 
Y Cal. Aug. ac saepe alias. 

Vittoria 1 Victoire 8 Victoria 11 Victo¬ 
ria 11 Viktoria ge : Victoria, ae, f. Quod 
ad originem vocis attinet, v. Vin¬ 
cenzo. Misso nomine Victoriae, deae 
ethnicorum, idem ut commune no¬ 
men muliebre scriptum videmus in 
titulis ; cf. Dessau I, 1585, 1652 e. a. 


Recensetur denique in Mart. Rom. 
XY Cal. Dec. et X Cal. Ian. 

Vittoriano 1 Victori en 8 : Victoria¬ 
lius, i, m. Ad originationem quod 
attinet, v. Vittoria , Vincenzo. Nomen 
occurrit in veteribus titulis Christia¬ 
nis, cf. Diehl, 930, 2092, 1646, 1529 
A, 4736 4838 a, 2679, 2927, 2938 adn. 
4838 a, 3. - (Mart. Rom. IX Cal. 
Apr.; XYII Cal. Iun.; YII Cal. Sept.). 

Vittorina 1 Victorine 8 Victorina 11 : 
Yictorina, ae, f. (cf. Vittore , Vitto- 
rino) ; nomen scriptum videmus in 
titulis, cf. Dessau III, I, n. 1854 
e. a. 

Vittorino 1 Victorin 8 Victorino h : 

Yictorinus, i, m. (Cf. Vittore). No¬ 
men saepe occurrit apud scriptores 
et in titulis. Eo praesertim appella¬ 
tus est Victorinus C. Marius, gram¬ 
maticus et poeta (cf. Hieron. Vir. 
ili ., 101 ; August. Conf. VIII, 2), et 
Yictorinus C. Aufidius, orator, di¬ 
scipulus Frontonis. In Mart. Rom. 
XIV Caelites ita nominati recen¬ 
sentur. 

Vittorio 1 : Victorius, ii, m. Nomen a 
victore detortum esse videtur; ta¬ 
men Y. Schulze, p. 260, contendit 
ad originem Etruscam id revocan¬ 
dum esse; inde enim derivantur 
Vultricius , Vitricius , Vitorius , Vic¬ 
torius ; cf. C.I.L. XI, 4372 : « C. Vi- 
torio Theotimo... Yitoria Restituta ». 
- (Mart. Rom. XII Cal. Iun., Cal. 
Sept., III Cal. Nov.). 

Vivien 8 : Vivianus, i, m. Ad ori¬ 
ginationem quod attinet, v. Bib- 
biana. - (Mart. Rom. Y Cal. Sept.). 

Vladimiro 1 Vladimir 8 Vladimiro h 
Wladimir ge : Vladimirus, i, m. Hoc 



253 


VULMAR g 


nomine Slavico significatur domina¬ 
tor gloriosus ; fieri autem potest ut 
sit nomen Yaldemari, a fonte Ger¬ 
manico derivatum, quod Slavicae gen¬ 
tes ad sermonis sui rationem accom¬ 
modaverint. S. Yladimirus magno¬ 
pere annisus est ut Ucrainae gens 
ad Christiana sacra traduceretur. 

Vladislao 1 Vladislao 11 v. Ladislao. 

Volbert 8 Volkbert ge : v. Fulberto. 

Volfango 1 Volfango h Wolfgang ge : 
Yolfgangus, i, m. Nomen coaluit e 


verbis Germanicis wolf (wulf ), quo 
lupus , animal olim religiosum, si¬ 
gnificatur, et gang , cuius vis est 
gressus , praesertim ad pugnam. - 
(Mart. Rom. prid. Cal. Oct.). 

Volkbert ge : v. Fulberto. 

Volker ge Volkher ge : Fulcherus, 
i, m. 

Volkmar ge : v. Wulmar. 

VoIko ge : v. Fulco. 

Vulfran g : v. Wolfram. 

Vulmar g : v. Wulmar. 



w 


Ut omnes litteris Latinis vel levi¬ 
ter tincti norunt, Romanis inco¬ 
gnita erat w littera, quae ut v efferri 
solet. Nomina ergo vulgaria, a ?r 
incipientia, cum in Latinam ratio¬ 
nem transferuntur, scribenda sunt 
v littera, quemadmodum Romani 
ipsi fecerunt, cum verbis Germanicis 
sic incipientibus formam induebant 
Latinam. Cf. Vandali, Vangiones, 
Vannius, Varini, Voleda, Victohali, 
Visurgis e. s. Qui ergo hanc litteram 
w in Romano sermone usurpant, 
barbarum quiddam nulla necessi¬ 
tate eo inducere videntur. 

Wal a : bl. app. pro Valthero ; v. 
Gualtiero. 

Walburge g Walburga* 1 Walburga ge : 

Valburga, ae, f. Prior nominis huius 
Germanicis pars ducitur aut a wala 
( = strages , locus pugnae ) aut a wald 
seu walten ( — dominari) ; altera a 
burg (= praesidium) ; cf. bergan — 
condere. - (Mart. Rom. V Cal. Febr.). 

Waldebert ge Walbert gc : v. Gual- 
berto. 

Waldemar gl> Woldemar ge : v. Val- 
dernaro. 

Waldo a Waldo ge : Valdo, onis, m. 
Nomen Waldo plerumque putatur 
esse altera pars nominis Osvaldi, 


Evaldi, Valdemari; quod non impro¬ 
baverim. Est tamen animadverten¬ 
dum in veteribus litterarum monu¬ 
mentis frequentari nomen Waldo , 
quod in sermonem Latinum recep¬ 
tum est ( Waldo , onis) ; cf. M.G.H. 
IT, pp. 35, 38, 64 (Waltonem), 78; 
VII, p. 392, e. a. 

Walfried ge : Valfridus, i, m. No¬ 
men coaluisse videtur e verbis Ger¬ 
manicis wala - frid , quorum priore 
strages , locus pugnae (cf. Walstatt ), 
altero munitio , praesidium signifi¬ 
cantur. - (Mart. Rom. IV Id. Iui.). 

Wally 1 : bl. app. pro Valthero; 
v. Gualtiero. 

Walram ge : Valramus, i, m. Nomen 
effectum est verbis Germanicis wala 
(cf. Walstatt) - hraban ( ram ), quibus 
haec est vis subiecta : lowis pugnae 
-corvus , avis apud Teutones olim 
religiosa. 

Walter a Walter ge Walther ge : v. 

Gualtiero. 

Waltraud ge : Valtrudis, is, vel Valde- 
trudis, is, f. (cf. Mart. Rom. V Id. 
Apr. : Waldetrudis) . Nomen effectum 
est verbis Germanicis wald (walten ; 
Goth. valdan ), in quo est vis domi¬ 
nandi, regendi , ac trude (drude), quo 
fabularis saga Germanica significa- 



255 


WERTHER* 


tur ; antiquis vero iam temporibus 
subaudiebatur etiam vox trut, cuius 
vis est carus , comis (cf. Germ. ree. 
traut). 

Wanda ;l Wanda ge : Vanda, ae, f. Vi¬ 
detur quidem esse deminutum no¬ 
men Vendelburgae vel Vendelgardis 
(v. Wendelburg ; Wendelgard), sed 
hoc breviore modo scriptum a multo 
iam tempore invaluit. Ducitur au¬ 
tem, si originationem spectes, aut 
a nomine Vendorum (vel Vanda¬ 
lorum), Slavicae gentis, cf. Was- 
serzieher, p. 84, aut a prisco ver¬ 
bo Germanico wentan (Goth. vand- 
jan ; Germ. rec. wenden ), in quo 
est vis mutandi , vertendi , cf. Forste- 
mann 1525. 

Warin ge Werin ge : v. Guarino. 

Warmut ge : Varmodus, i, m. No¬ 
men effectum est verbis Germanicis 
ivari (Goth. varjan ; Germ. rec. iveh- 
ren ), in quo est vis defendendi , pro¬ 
hibendi, et muot (Goth. mods ; Germ. 
rec. M ut), quo anim us alacer , ira 
significantur. 

W arn er ge : v. W er ner. 

Warren' 1 : v. W er ner. 

Washington' 1 : Vasintonius, ii, m. 
Fuit cognomen, quod nos dicimus, 
primi Praesidis Foederatarum Ame- 
ricae Sept. Civitatum (1732-1799), 
quod ut nomen haud raro usurpatur. 
Si originationem spectes, eo locus si¬ 
gnificatur, cui rei documento est 
extrema syllaba ton (cf. tomi, h. e. 
oppidum). 

Wasil : Basillus, ii, m. ; apud Sla- 
vicas enim gentes Wasil audit ; 
cf. Basilio. 


Wat u Wattie 1 Watty il : bl. app. pro 
Valthero; v. Gualticro. 

Weichert ge : v. Wickard. 

Wenceslao 11 Wenzeslaus ge : v. Ven- 
ceslao. 

Wenda il Wendy a : v. Wanda. 

Wendelburg ge : Vendelburga, ae, f. 
Prior nominis huius Germanicis pars 
ducitur aut a verbo wentan (Goth. 
vandjan ; Germ. rec. wenden), in quo 
est vis mutandi, vertendi , aut a no¬ 
mine Vendorum, gentis Slavicae (vel 
Vandalorum), quemadmodum Was- 
serzieher, p. 84, defendit; quod mi¬ 
nus probatur a Forstemann, 1525. 
Altera vero pars est verbum burg 
(seu bergan, bergen — condere), quo 
praesidium significatur. 

Wendelgard ge : Vendelgardis, is, f. 
Quoad priorem nominis partem v. 
Wendelburg ; altera efficitur verbo 
gard (gardan ; cf. Germ. rec. Garten, 
h. e. hortus), in quo est vis e ire u ru¬ 
sae p iendi, mu n iendi . 

Wendelin ge : Vendelinus, i, m. No¬ 
men, cui adiuncta blanda terminatio 
-lin, ducitur a verbo Germanico 
wentan (= mutare, vertere) ; vox pri¬ 
mitiva est vand ; secundum alios a 
nomine Vendorum, gentis Slavicae, 
cf. Forstemann, 1525 ; Monumenta 
Boica, XXII, 7 (a. 1031). 

Werner ge Warner ge : Varnerius, ii, 
m. Nomen conflatum est e verbis 
Germanicis warin (v. Guarino) - 
hari (her ), quorum priore defendere, 
prohibere, altero exercitus significa¬ 
tur. Cf. M.G.H. Script. XIII, p. 436. 

Werther ge : Vertherus, i, m. In 
M.G.H. saepius nomen scriptum vi¬ 
demus : Wertharius ; in libro autem, 



WILLIBRORD gt 


256 


cui index «Yerbruderungsbuch von 
von St. Peter zu Salzburg», ed. a 
Karajan, Wien 1852 : Wertheri ; in 
« Codice Laureshamensi diplomatico », 
Mannheim 1768, pluries: Werther. Ao¬ 
nien ergo derivatum est a prisca voce 
Germanica werd (Goth. vairihs ), quo 
dignus significatur, vel a wart (—cu¬ 
stodire) et ab Jiari (her ), cuius vis est 
exercitus, vulgus (Germ. rec. Meer). 
Yolfgangus Goethe, Germanorum 
poeta summus, fabulam de Vertheri 
doloribus inscripsit; propter quam 
nomen invaluisse videtur. 

Wessel ge : v. Werner. 

Wichard ge Wichert ge : Vichardus, 
i, m. Nomen compositum est e ver¬ 
bis Germanicis wig (cf. Germ. rec. 
weigern ), in quo inest vis pugnandi , et 
hard, quo strenuus, audax, fortis si¬ 
gnificatur. Est ergo eius interpreta¬ 
tio : proeliator fortis . 

Wido ge : v. Guido. 

Widukind ge : v. Vitichindo. 

Wilf a Wilfie a Wilfy a : bl. app. pro 
Yilfrido ; v. Wilfred. 

Wilfred a Wilfried ge : Yilfridus, i, m. 
Nomen compositum est e verbis 
Germanicis wille et frid , quibus haec 
est vis subiecta : voluntas et munitio , 
praesidium. 

Wigand ge Wiegand ge : Yigandus, i, 
m. Nomen deductum est a verbo 
Germ. wig, in quo inest vis pugnandi 
(cf. Germ. rec. weigern). Est ergo 
secundum originationem idem quod 
pugnans. 

Wigbald ge : Yigbaldus, i, m. Nomen 
effectum est priscis verbis Germa¬ 
nicis wig et bald , quorum priore pu¬ 


gna, pugnator, altero fortis, audax 
significatur. 

Wigbert ge Wiprecht ge : Yigbertus, 
i, m. Nomen deductum est a verbis 
Germanicis wig , quo pugna, pugna¬ 
tor significantuur, et a bert (beraht), 
quod idem valet atque clarus, ful¬ 
gidus. - (Mart. Rom. III Id. Aug.). 

Wilbert ge : Yilbertus, i, m. Nomen 
structum est e verbis Germanicis 
wille (Goth. vilja) et bert (beraht), 
quibus haec est vis subiecta : volun¬ 
tas et clarus, fulgens. 

Wilfrido 1 Wilfried ge : Yilfridus, i, 
m. Nomen coaluit e verbis Ger¬ 
manicis vilja, wille et frid, quorum 
priore voluntas, altero munitio, pro¬ 
tectio significatur. 

Wilhelm ge : v. Guglielmo. 

Wilhelmina a Wilhelmine ge : v. Gu- 
glielmina. 

Willa a : bl. app. pro Yillelma ; v. 
Guglielmina. 

Willehad ge : Yillehadus, i, m. No¬ 
men coaluit^ e verbis Germanicis 
wille, quo voluntas significatur, et 
hadu (cf. Hader), cuius vis est proe¬ 
lium. Est ergo eius interpretatio : 
proeliator volens seu studiosus - 
(Mart. Rom. YI Id. Nov.). 

William a : v. Guglielmo. 

Wiffibald ge Willibold ge : Yillebaldus, 
i, m. Coaluit e verbis Germanicis 
wille et bald (bold), quorum priore 
voluntas, altero fortis, audax signifi¬ 
catur. - (Mart. Rom. Non. Iui.). 

Willibrord ge : Yillibrordus, i, m. No¬ 
men derivatum est a verbis Germa¬ 
nicis wille, quo voluntas significatur, 
et brord (brort), cuius vis est acies 
iaculi vel ipsum iaculum. Est ergo 


257 


WLADISLAO 1 


eius interpretatio: iaculator volens 
seu studiosus . - (Mart. Rom. VII 
(Cal. Nov.). 

Willie a Willis a WiIIy a Willi ge : bl. 

app. pro Villelmo ; v. Guglielmo. 

Willigis gg : Yilligisus, i, m. Nomen 
hoc Germanicum, ita ad Latinam ra¬ 
tionem conformatum, scriptum vi¬ 
demus in M.G.H. Script. IX, pp. 51, 
54, 80, 148, 497, e. a. Veteres autem, 
ut Cassiod. Var . II, 20, ponere soliti 
sunt Villigis, sine declinatione in 
casus. Nomen conflatum est e iville 
(Goth. vilja) - gis (= gisil ), quibus 
haec est vis subiecta : voluntas , ani¬ 
mus alacer - sagitta. 

Williram ge : Vilramus, i, m. Coaluit 
e verbis Germanicis iville, quo vo¬ 
luntas significatur, et hraban (ram) 
quod idem valet atque corvus , animal 
apud priscos Germanos religiosum. 

Wilmer a Wilmar ge : Vilmarus, i, m. 
Nomen effectum est verbis Germa¬ 
nicis wille, quo voluntas significatur, 
et mar, quod idem valet atque incli¬ 
tus (cf. Germ. ree. Mare). 

Wilmot a Wilmut ge : Vilmodus, i, m. 
Nomen compositum est e duobus 
verbis Germanicis: wille et muot 
( mud , mod , Mut ), quorum priore 
voluntas , altero animus alacer, ira, 
habitus mentis significantur. Apud 
Anglos vero Wilmot interdum blan¬ 
dae appellationis causa pro Villelma 
usurpatur. 

Wilson a : Vilsonius, ii, m. Ita ad 
linguae Latinae rationem conforman¬ 
dum videtur cognomen, quod nos 
dicimus, Wilson , quoque Anglii aliive 
pro nomine interdum utuntur. Cuius 
haec est originatio : WilVs son , h. 


e. Villelmi filius ; cf. Partridge, 
p. 283. 

Wiltrud ge : Viltrudis, is, f. Nomen 
conflatum est e verbis Germanicis 
wille - trude (drude), quibus haec est 
vis subiecta: voluntas - saga fabu¬ 
laris Germanica , vel cara (cf. trut, 
traut). 

Win a : bl. app. pro Vinfrido ; v. 
Winfred. 

Winald ge Winold ge : Vinaldus, i, m. 
Coaluit e priscis verbis Germanicis 
win et walt (valdan), quorum priore 
amicus , altero dominator significatur. 

Winfred a Winfried ge : Vinfridus, i, 
m. Nomen compositum est verbis 
Germanicis win et frid (fred ), quorum 
priore amicus , altero munitio, tuta¬ 
men significatur. Eo appellatus est 
antea S. Bonifatius, Evangelii prae¬ 
co apud Germanos, quasi amicus tu¬ 
tans . 

Winfrieda ge : Vinfrida, ae, f., v. 
V in fred . 

Winnie a Winny a : bl. app. pro Vin¬ 
frido ; v. Winfred. 

Winmar ge Wenmar ge Wiemar ge : 
Vimmarus, i, m. Nominis huius Ger¬ 
manici interpretatio est: amicus 
(win) inclitus (mar). 

Winston ge : Vinstonius, ii, m. Est 
quidem nomen, quo apud Anglos fa¬ 
milia aliqua appellari solet, tamen 
saepe pro praenomine, quod nos 
dicimus., usurpatur. Ductum est au¬ 
tem ab nomine loci, ut altera syl¬ 
laba ton (cf. town , h. e. oppidum) com¬ 
probatur. 

Witigis ge : v. Vitige. 

Wladimir ge : v. Vladimiro. 

Wladislao 1 : v. Ladislao. 



WULMAR* 


258 


WoIf ge : bl. app. pro Volfgango, 
Volframo ; v. Volfango ; Wolfram. 

Wolfgang ge : v. Volfango. 

Wolfram ge : Volframus, i, vel Vulf- 
ramus, i, m., ut est in Mart. Rom., 
XIII Cal. Apr. Hoc nomine duo 
significantur animalia, apud priscos 
Germanos religiosa, quae principem 
deum (Wodan) comitari putabantur : 
wolf (wulf ), h. e. lupus , et hraban 
(ram ), h. e. corvus. 

Wulmar gc Wolkmar ge : Vulmarus, 
i, vel Volmarus, i, m. Xomen hoc 
Germanicum coaluit e prisco verbo 
folc (primitus fulca ; cf. Germ. rec. 
Volk — populus , gens) et mar (cf. 
Germ. rec. Mare = nuntius ), 


quod idem valet atque inclitus , 
clarus. 

Invenitur quidem in veteribus 
litterarum monumentis scribendi 
ratio Folcmarus , Volcmarus (cf. For- 
stemann 553 ; M.G.H. Script. XVI, 
pp. 432, 437, 187, 186), tamen, cum 
asperum quiddam sapiat, praeop¬ 
tandus videtur exarandi modus, qui 
supra est positus, atque identidem in 
operibus media, quam dicunt, ae¬ 
tate Latine conscriptis occurrit; 
cf. M.G.H. Script. XX, p. 782 ; ib. 
XVI, pp. 448, 37, 600, 649 (Fui- 
marus ), 183 (Folmarus). 

Est autem nominis interpreta¬ 
tio perspicua : qui claret in populo. 



X 


Xavier 8 Xaver*’: v. Saner io. Xystus 80 : v. Sisto, 

Xenophon 80 : v. Se no fonte . 



Y 


Yasmine g : v. Gelsomina . Yves g Yves a : v. Ivo. 

Yolande 8 Yolanthe a : v. Jolanda. Yvette g Yvonne g : Ivona, ae, f. ; v. 
Yole g : v. Jole. Ivo . 

Ysolt 8 Yseult 8 : v. Isolda. 



z 


Zaccaria 1 Zacharie 8 Zacarias 1 ' Za- 
chary a Zacharias ge : Zacharlas. ae, 
m. Huic nomini, quod a fonte He¬ 
braico est ductum ( Zekharyah ), haec 
vis subiecta est: memoria Domini 
vel recordatus est Dominus , eo prae¬ 
sertim, ut videtur, quod parentes 
prole donavit. In Mart. Rom. Y re¬ 
censentur Caelites hoc nomine insi¬ 
gnes. 

Zaccheo 1 Zaqueo h : Zachaeus, i, m. 
Hoc nomine Hebraico (Zakkay) si¬ 
gnificari videtur purus , iustus. Est 
autem potius affirmandum nomen 
esse hypochoristicum , atque pro Za- 
charia (Zekharyah) positum ; v. Zac¬ 
caria. Commemoratur in sacris lit¬ 
teris veteris et novi Testamenti 
(II Macch. X, 19 ; Luc. XIX, 1-10). 
Eo praeterea episcopus Hierosoly¬ 
mitanus, et Martyr in Palaestina 
appellati sunt (Mart. Eom. X Cal. 
Sept.; XY Cal. Dec.). 

Zacky a : bl. app. pro Zacharia ; v. 
Zaccaria. 

Zaira 1 : Zaira, ae, f. Est nomen de 
Arabum sermone depromptum, e 
cuius ratione idem valet ac florens , 
florida. 

Zanobi 1 : v. Zenobio. 

Zazilie ge : v. Cecilia. 


Zdenka : Sidonia, ae, f. ; v. Zdenko. 

Zdenko : Sidonius, ii, m. (v. ib.). 
Hoc enim nomen apud Slavicas gen¬ 
tes in Zdenko deflexum est. 

Zeffira 1 : Zephyris, idis, f. Ducitur a 
zephyro , vento qui flat ab occasu 
aequinoctiali adversus subsolanum 
(v. Zefirino) ; scriptum autem vide¬ 
mus in tit. apud Murat ori, Nov. Thes. 
II, p. 926, 8. 

Zefirino 1 Zephyrin 8 Ceferino h Ze- 
phyrin ge : Zephyrinus, i, m. Quem¬ 
admodum liquet, nomen deduc¬ 
tum est a zephyro (^scpupog), vento 
ab occasu aequinoctiali adversus 
subsolanum flante ; cf. ^ocpog, h. e. 
tenebrae , occasus. Quo spirante, ver 
incipit ; cf. Yerg. Georg. I, 48-44 : 
«Yere novo, gelidus canis cum mon¬ 
tibus umor - Liquitur et zephyro 
putris se glaeba resolvit». Fuit hic, 
secundum fabulas, filius Astraei et 
Aurorae fertur que Chlorin nym¬ 
pham adamasse, quae Flora etiam 
dicta est; cf. Serv. ad Aen. Del. Y, 
48. Xomine Zephyrini appellatus est 
Pontifex Romanus, Martyr (cf. Mart. 
Rom. YII Cal. Sept. et XI Cal. 
Ian.) ; occurrit in titulis quoque. 

Zelinda 1 : Zelinda, ae, f. Est nomen 
commenticium, in Goldonianis co- 



ZONA 1 


262 


moediis occurrens, nisi fortasse ad 
originem Germanicam revocatur : ad 
verba scilicet gails (Goth.), quo 
iaculum significatur, vel gail, cuius 
vis est laetus , hilaris , et lini , quqd 
idem valet ac scutum tiliaceum. 

Zella ge : est dem. nomen Marcellae; 
v. Marcella. 

Zelmira 1 : Zelmira, ae, f. Nomen 
derivatum est a sermone Hispanico, 
ab appellatione Gelmiro. Quae qui¬ 
dem ducta esse videtur a vocibus 
linguae Gothorum propriiis : gails , 
cuius vis est iaculum , et mir , quae 
idem valet ac clarus. 

Zenaide 1 Cenaide 11 : Zenais, ldis, f. 
Est nomen a Zenone deductum ut 
Zephyris a Zephyro, Nicolais a Ni¬ 
colao, e. s. Recensetur in Mart. Rom. 
Non. Iun. et V Id. Oct. 

Zeno 1 Zenon g Zenon h Zeno ge : 
Zeno et Zenon, onis, m. ; est autem 
magis Latina prior scribendi ratio, 
a Cicerone in libris philosophicis 
saepe usurpata. Ducitur hoc nomen a 
Ztjv, quo Zsu^, h. e. Iuppiter , appel¬ 
latur a priscis scriptoribus Graecis. 
Quo plures philosophi et viri sancti¬ 
moniae laude florentes erant insi¬ 
gnes. - (Mart. Rom. prid. Id. Apr. 
e. a.). 

Zenobia 1 Zenobie g Cenobia 11 Zeno- 

bia a : Zenobia, ae, f. Nomen a Ze¬ 
nobio deducitur eodem modo quo 
Macrobia (cf. C.I.L. V, 7568) a Ma¬ 
crobio. Y. Zenobio. Quo insignis fuit 
filia Mithridatis, regis Armeniae, cf. 
Tac. Ann. XII, 44 sq., XIII, 6, 37, 
ac praesertim regina Palmyrae (267- 
*272), ab Aureliano victa Romamque 
in triumphum abducta ; cf. Eutrop. 


IX, 18 e. a. S. Zenobia, martyr, 
recensetur in Mart. Rom. III Cal. 
Nov. 

Zenobio 1 Cenobio h : Zenobius, ii, m. 
Nomen coaluit e verbis Graecis Zyjv, 
Zt]v 6<;, quo e prisci sermonis Graeci 
ratione Zsug, h. e. Iuppiter , appella¬ 
tur, et quo vita significatur. - 

(Mart. Rom. VIII Cal. Iun. e.a.). 

Zephyrin g Zephyrin ge : v. Zef irino. 

Zilla 1 Zilla 11 Zillah 11 : Sella, ae, f. Hoc 
nomine Hebraico significatur umbra ; 
quo appellata est altera uxor La- 
meeh. 

Zita 1 Zita g Zita h Zita ge : Zita. ae, f. 
In codice saec. XIV manu scripto 
et Lucae asservato, qui unus est 
fons, e quo vitae narratio sanctae 
virginis ita appellatae manavit, no¬ 
men hoc modo exaratum invenimus : 
Cita. Est autem citta , zitta, zita ve¬ 
tus nomen vulgare Italicum, quo 
puella significatur (cf. Ital. ree. zi - 
tella , h. e. mulier innupta). Quod 
verbum, missis aliis originationibus 
eruditorum, a puerili loquendi ra¬ 
tione petendum esse videtur. - (Mart. 
Rom. V Cal. Mai.). 

Zobi 1 : bl. app. pro Zenobio ; v. ib. 

Zoe 1 Zoe h Zoe a Zoe ge : Zoe, es, f. In 
Mart. Rom., praeter Zoen (postr. 
Cal. Mai. ), occurrit etiam scribendi 
modus Latinus : Zoa, ae (III Non. 
Iui.). Hoc nomen, quo vita (Graec. 

)*!}) significatur, praeterea scriptum 
videmus in titulo apud Muratori, 
Nov. Thes ., III, p. 1245, 8. 

Zona 11 Zone a : Zona, ae, f. Hoc no¬ 
men, a Graeco fonte ductum (£covy) = 
balteus), Americani puellis imponere 
dicuntur ; cf. Partridge, p. 287. Zo- 



283 


ZYRIAK ge 


nam autem apud Romanos novae 
nuptae solvebant, cum in cubiculum 
mariti primum deducebantur; vir¬ 
gines enim non nisi cinctae proce¬ 
debant ; ef. Ovid. Her. II, 115 ; Ca¬ 
tuli. II, 13. 

Zora a : Zora, ae, f. Hoc nomen, ab 
Arabico fonte derivatum, auroram 
significat. 

Zoroaster 11 : Zoroastres, is, m. (Zco- 
poaarpYjs), non Zoroaster, cf. Plin. 
XXXYII, 10, 57 et alib. ; Solin. 2 ; 
Ammian. XXIII, 3, 32 ; Cas. gen. : 
Zoroastri , cf. Apul. Apol. 30 ; Cas. 
aecus. : Zoroastren , cf. Plin. VII, 7, 
15 ; Solin. I. ; Apul. Apol. 90, vel 


Zoroastrem , cf. August. Civ. D. XXI, 
14 ; Oros. I, 4 ; Plin. XI, 42, 27, Apul. 
Apol., 26; Iust. I, 1, 9. Hoc nomine, 
Persarum prisci sermonis proprio 
( Zarathustra ), significatur fortasse 
splendor auri. 

Zosimo 1 : Zosimus, i, m. Ducitur a 
^coaifxog, quo Latine significatur vi¬ 
talis ; occurrit pluries in veteribus 
litterarum monumentis, titulis et 
Mart. Rom. XVI Cal. Ian. e. a. 

Zucchero 1 : Alia scribendi ratio no¬ 
minis Zachariae ; v. Zaccaria. 

Zyprian ge : v. Cipriano. 

Zyriak ge : v. Giriaco. 



INDEX 


PAG. 

Prooemium. II 

Epistula Exc.mi Angeli Dell’Acqua. X 

Antonii Card. Bacci praefatio.*. XI 

Animadvertendum. XIII 

Scribendi compendia explicantur. XIV 

Lexicon nominum virorum et mulierum 


1 









Imprimi potest 
J. Soetemans, Abb. Gen . 
Romae 20 Oct. 1903 

IMPRIMATUR 

8ac. Marius Iacoveeli 
Vira rivs dene ra li» 

Tibure, 7 nov. 1903 


FINITO DI STAMPARE IN TIVOLI NEIXE ARTI URAFICIIE A. CIIICCA IR 25 NOVEMBRE 1963